Resolutiones in quatuor libros Sententiarum Ioannis Duns, Scoti sub R.P. Melchiore Flauio ordinis Minorum ... Cum duplici indice ... Per fratrem Ioannem Forsanum eiusdem ordinis & obseruantiae ... in lucem & praelo traditae

발행: 1600년

분량: 877페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

551쪽

LIBER TERTIVs. 22 7

perarium esse in confusibilem, recte tractantem Rom. D verbum Dei,& alibi: Veritas Dei in nostro mendacio abundare non debet. Huius autem causa

est, quia aufert a ut horitatem doctrinae, quam praedicant,iuxta illud Augustini. Si ad scripturas ris. '. Adiacras admissa fuerint qualiumcunque iocosa HuroumGm edacia, nihil remanet in uis soliditatis: Si enim Praelatus praedicans ioco mentiatur, existimabit populus seria & vera,esse cosi militer ioco dicta, idcircb illis non assentiet :& hoc pacto doccntis auctoritas, & populi utilitas periit. Consimiliter de Iudice sentiendum est in solemni iudicio. Istud autem intelligitur, quando talis ex modo quoiocose mentitur non significat spectatoribus se iocose loqui,&non serio. Quod si id significet, poterit locationem aliquam citra noxam miscere. Tunc enim non sequeretur propterea osscij, aut doctrinae contemptus. Praeterea intelligitur quoque de his qui talibus asi sileti sunt : alias iocose , vel ossiciose mentiri non est illis mortale, modb nullum immineat scandalum. Religiolus autem quia non ad plura quam caeteri Christiani est obligatus, prae

ter ea quae vovit ni s doceat, aut praedicet, mentiendo praedictis modis non peccat mortaliter, magis quam alius Christianus, nisi ratione sui status scandalum immineret impersectis. Obserua praeterea facta non esse cxpendenda ex

scandalo subsequenti passivo,&accepto. de quo Christus: Sinite illos,caeci sunt, &c. Sed de stan Mart.is. dato activo & dato , de quo apud Mathbaeum,lVae illi per quem scandalum venit,& apud Pau- a. . .

552쪽

quid sit. V. s.

nullum est peccatum, quae et si non liceat cuipiam mςntiri potest tamen quilibet pro sito auxalterius comm octo veritatem tacere, re occulta-rc. Tale autem erat Dauidis factum: Iehu autem non excusatur a mundacio, quia nec acuitu Hie- Ioboam recellit,n ec fuit verus Dei cultor.

Vtrum omne periurium sit mortale peccatvm

Rimum considerabimus iuramenti rationem , deinde periuri j, tandem iuramenti distinctionem. Iuramentum imprimis est assertio dicti humani,&hoc ultimate, hoc est per testimonium , quo maius dari non po est, quia in corroborationem dicti sui inuocat iurans diuinum testimonium , quo maius nullum est: Vnde Apostolus: homines enim per maiorem se iurant, &c. Si dixeris eos qui per

creaturas iurant,non iurare per maius,&ex consequenti non est cibi iuramentum: in super quod talis non inuocat diuinum testimonium. Renpondetur, in omni iuramento inuocatur Deus, seu diuinum testimonium immediate, vel mediate. Quando enim iuratur per creaturas, hoc

fit in quantum , in illis relucent Dei oper Aperfectiones,&ex consequenti diuinum ma ia- te adhibetur testimonium: Propterea Christus dicebat: Nolite iurare per coelum , neque perteriam, &c. Iuramentum deinceps Christianis licitum est adhibitis tribus comitibus, quae ab

553쪽

Hieremia ponuntur.Iurabis ait Dominus in v - meri M.

ritate,&iudicio,&iniustitia:In veritate inquam& non pro mendacio, aut aliquo dubio, sed Iuramenti pro illo selo cuius veritas est tibi certa & explorata: In iudicio nanque discretionis, id est, cum magna prudentia, & diligenti rei inquisitione, non leuiter passim, &indifferenter. In iustitia, id est pro iusta caul a & proximi, & reipublicae utilitate,no pro te friuola,turpi, aut illicita . Adhibitis igitur his tribus iurare licet. Cum enim homo fallere,& falli possit,&propterea non illi credatur,quod per alios confirmare nequit, co cessum est ut invocet illius testimoniis, qui om nia nouit,&verissimusest,qui nec falli,nec decipere potest,nempe ipsius Dei,cui' oculi in omni loco contemplantur bonos, &malos. Ex his colligitur periurium esse, cum in asseveratione falsa diuinum quispiam inuocat testimonium. Quam gravo sit, & quanta hoc pacto Deo irreuerentia inferatur, ex hoc liquet, quia peierassadducit Deum in testem tanquam ignorantem veritatem, & non omnia scientem, vel adducit Deum, veluti volentem testificari,quod falsum est,quo quidem quid potest esse Deo contumeliosius 3 Offendit igitur talis mortaliter,si deliberat d peieret, transgrediens praeceptum illud primae tabulae, Non assium es nomen Dei tui in vanum. Quaeres verb an indeliberatio excuset periurium a mortali peccato. Excusat profect d pquantum cunque quis frequenter peieret. Nam deliberali ad actum vitiosum non minus requiritur, quod fiat cum deliberatione,&cerib proposito,quam

554쪽

ad actum meritorium: cum Deus pronior sit ad miseretidum,& benefaciendu,quam ad punie-dum,& condemnadum,atqui ut actus sit meritorius requiritur delibcratio, ergo etiam ad hoc ut actus sit vitiosus moraliter. Obserua tamen

quod quemadmodum studiosus,quas in tepore

imperceptibili occurrente alicuius virtutis materia deliberare potest ex dist. 3 3 . huius, sit vitiis

assuefactus periurio, aut alii peccato. Quamob rem hic deliberatio siissiciet ad rationem pecca-P--H-- ti, perinde ac sussicit ad rationem meriti. Causa deliberatum proinde cur periurium sit mortale est deliberam tale. tio,id est,quia fit ex pleno consensu, & tunc est contra praeceptum prim ae tabulae, & per consequens immediate auertens a fine ultimo, Deo videlicet. Causa verb,cur nonnunquam sit ve-

Iur nil niale est in deliberatio. Sed an habitus, seu con- ρ's suetudo peierandi reddat periuriu semper mQx tale, aut ipsum aggravet 3 non, quia habitus est Musa naturalis, quia nullus ex se malitiam ha bet, sed solum ex actibus. Ideo si actus ex quibus genitus est fuerint veniales, erunt & illi ad quos inclinabit. Veruntamen admodum dete- Iurandicto stabilis est nedum peierandi ,sed & iurandi con- s. tμώ A' suetudo,propter imminentia pericula,unde Sa

Eeussi'. carus in illa,&c. Et loquela multum iurans,&c. Nec desunt, qui periurium ex se veniale asseuerent mortale, si fiat cosuetudine. Propterea mo Mat. s. net Christus. Ego autem dico vobis,nolite iurare Omnino neque per caelum: sit sermo vester-ἔψς-b. . est,& iacobus, Ante omnia fratres mei, nolixe

555쪽

iurare. &c. Sed an is qui in re dubia iurat,confirmans partem,quam credit esse veram morta. Iurans νm

liter peccet, hac in re habenda est ratio, eius cui μ si iuramentum. Si enim is appraehendat tuta p 'mentum tale veluti simpliciter, & absolute aD sertiue eius qubdiurans asseuerat, iurans peccat mortaliter, in quocunque dubio, &foro iuret intelliguntur omnes qui aduersus reum adducuntur in testes, de hoc in actibus Apostoloru: Non est consuetudo Romanis,&c.&in Deute' Driure..o. ronomio,Non stabit testis unus,&c. Et apud A- 1 . s. postolum: Aduersus presbyterii, &c. Ex quibus colligitur nihil debere assirmari coraiudice contra aliquem in causa criminali, aut infamiae, nisi certo constet de facto ipso. Haec enim peccata de quibus non constat reliquenda sunt diuino iudicio, iuxta illud Deuteronomii: Abscondita Deuter. 29. Deo nostro,&c.& illud, Iuste quod iustum est Do π δε- persequeris. Si au te ex consuet udine constet te stes non testificari adhibito iuramento,nisi tanquam de re,quam credunt ita esse,quemadmo- iadum fit, cum quaeritur de idoneitate ad munus ecclesiasticum,aut politicum, ut quod promo ueatui quis ad ordines sacros, ad magisterium in uniuersitatibus, ad praelationem inreligionibus, tunc iuransmodb ex signis probabilibus

coniecturet tale esse idoneu, non peccat,si asse-ueret eum esse idoneum. De hoc habetur extra. Et in talibus promouens talem non peccat, cum consuetudo sit talem testificatione de credulita' os, te sussicere. Hic enim fauor ampliatur,&Odium Mordia restringitur, iuxta regulam iuris: In odiis enim, are.e.Dum.

556쪽

dcin quibus proximus laeditur,necesse est dicere Veritatem quae certo constet. In fauoribus verbsufficit credulseas.1urans aute, siue in odiis, siue in fauoribus de illo,quod omnimo dubium est, nec magis crcdit uni parti,quam alteri, aut si iu

ramento asscuerat eam partem, cuius oppositu magis credit c se verum,mortaliter peccat, pro

pterea qudd adducit Deum in testem eius quod nullo modo est sibi certum. Ex pr dictis colligitur iurament tura non solu esse contra praecepta

prima tabulae, sed etiam contra illud secundae, Dramento Non dices contra proximum tuum falsum testit' ' monium. in ramentum postremd est duplex, videlicet assertoriu,&prom ssorium: Assertorium est respectu praesentium,aut praeteritorum: Promissorium ver b futurorum. Et ne quis peieret in iuramento,sussicit ipsu int edere praestare, quod promittit dum hirat,sed oportet ut postmodum Io .m nisi fler pollicitis,si fieri iuste,&debit E possit. Et hu- primi ob ita iusmodi iuramentum promistarium est quadru-qη arvis plex, videlicet dolosum,incautum, coactum, dccarens his tribus in debitis conditionibus. Dolo- quando quis dum iurat intendit facere' q/' ' oppositum eius quod iurat, & talis mortaliter peccat, licet non teneatur post iuramentum adimplere quod ptomisit, quia non intendebat se obligare: Et in obligationibus priuatis nullus obligatur si non intendat, N proponat se obligare. Iurametum Incautum dupliciter fieri potest: Primo quando 'μπι- . quis iurat se iacturum quidpiam illicitum,ut pote occiturum hominem, furaturum,& is morta-

liter peccat, si habeat hanc intentionem, quia

557쪽

LIBER TERTIV s.

velle mortaliter peccare, est peccare mortaliter, Peecat etiam mortaliter,si non habeat hanc intentionem implendi illud, quia adfert Deum in testimonium falsi: facto tamen iuramento nodebet illud implere,quia adderet peccatvpeccato. Secund5 sit iuramentum incautum, quando quis iurat de hoc quod non est licite iuramenti materia, ut si quispiam iuret se non perfecturum perfectionisopera. Et talis etiam mortaliter peccat,quia ponit obice s piritui sancto,& non obligatur postea iuramentum illud tenere e licet enim possit non implere perfectionis opera lici-tri non tamen licet habere fixu huiusmodi pro- . positum , cdm hoc repugnet motioni Spiritus sancti. Esset quoque incautum iuramentum, si quis iurare se facturum, quod non potest, credens tamen quδd possit: Et talis,si possit,in futurum debet adimplere iuramentum,si non p00 ta a tisis sit excusatur in fauorem. Coactum iuramentum est quod metu alicuius poenae quis facit,& in soro Ecclesiae secundum Bona uturam non est 'obligatorium,quia praesumitui eum non iurasso svoto adimplendi, quae promittebat, sed potius ut euaderet periculum. In foro tamen Dei est o- , bligatoriu, quia voluntas simpliciter nequit co- : gi,sed induci duntaxat. Quare si iuramentumnierit rei licitae in foro coscientiae est tali consulendum, ut adimpleat iuramentum. Iuram erum vero promissorium carens his tribus,nempe dolo,imprudentia, & coactione obligat iurantem

ne habeat velle oppositum , licet differre illud possit Propter rationales causas. Quamobrem

558쪽

mox ut resiliit a tali proposito e sscitur pellu rus, quia tunc primd vult Deum falsum testem fuisse.

Rauitas alicuius legis supra alteram ex duobus pendet, ut puta ex onere imposito, & ex remedii ad impositum onus ferendum defectu. Onera in veteri lege posita erant triplicia: Praecepta nempe moralia, cerimonialia, & iudicialia ad quae omnix adstringebantur, qui erant sub illa lege, secundum illud Deuteronomii quod refert Apostolus: Maledictus omnis,qui non permanserit in omnibus,quae scripta sunt in libro legis,ut faciat

ea. In lege autem noua eadem sunt moralia,quae&tunc,nempe decalogus,tamen per Christum,& frequentius per Apostolos declarata: quocirca in his neutra est altera grauior. Cerimonialia verb multo pauciora, & leuiora per Christum, quam per Mosem imposita sunt. QuanIo brem & lex vetus quantum ad hoc grauior extitit,&quantum ad multitudinem, & quantum ad disti cultatem obseruandi. Ait enim Augustinus & habetur in ture canonico, omnia uniuersaliter quae Rabi Mosesi enumerauit, plusquam stacenta praecepta, ad quae omnia illi deuincti erant: ideoque piaeraque dissicilia erant admodum,ut qudd omne masculum ter in anno cona

559쪽

LIBER' TERTIV s. 232

ueniret Hierosolymis sisteretur quantum cumque distarent, deinde quod septimum colerent set is annum. Quamobrem duobus annis nihil seu- ω cisctuum coligebant postea de inon tangendo morticinio, & eo contacto, quod abluerentur,&c. Adebui dixerit Petrus, Nunc ersto quid

uices discipulorum, quod neque nos neque patres nostri portare potuimus. Lex autem nostra assatore Augustino)paucis, & manifestis sacramentorum ritibus est contenta. quoru nec omnia sunt Christiano simpliciter necessaria, ut sa- cer Ordo,matrimonium, &c. Iudicialia Christo nulla sunt impositarvolunt enim,ut non vulgari dilectione sele inuice prosequerctur fideles, &proprias imperfectionesmutud sufferrent,ac iniuriam potius paterentur,iuxta illud. Alter ait rius onera portate,&c. Etiam quidem delictum G ut. 6. omnino est in vobis, &c. Si quis te percusserit,&c. Quocirca etiam quantum ad ista lex noua, ut est a Christo tradita, lege veteti in qua erant multa praecepta iudicialia leuior utique est.Vn . . . de & Christus.Venite ad me omnes qui labora- μως' , tis, &c. Et Ioannes, Mandata eius grauia non sunt, & Paulus, Nihil ergo damnationis est his qui sunt in Christo Iesu, di c. Licuit tamen po- 'ν stea ob hominum malitiam, & pacificum inter- tenenducouictu minoribus utriusque fori leges sincire,etia desumptas aut coformes legi Mosaicae,& alias vident expedire, quas & subditi obseruare debet,no propterea quod lege Mosaica

560쪽

sancitet sunt. Sed quia directore spiritu sancto ab Ecclesiia, aut principibus Christianis ordinatae

Rom. 13. sunt Unde Paulus, omnis anima. Sc. dc obedite B.;1a.r3. praepositis vestris, &c. Dummodo diuinae legi

non repugnet,tunc enim oportet obedire Deo. Lex ηομη Quantum ad remedium utrinque collatum,ob-

'ia serua imprimis passionem Christi exhibita, plus

Iabes grati* mereri fidelibus, sic eam credentib',qua Linis. ea hibenda meruerit, unde illud. Ego veni ut vitam habeant, & abundantius habeant. Quare Sacramenta nouae legis, quae a passione iam exhibita esseaciam habent maioris sunt essicaciae, signa glatiae, quam veteris Iegis Sacramenta, ut s.;ia j.ι. Qiiς0 it Apostolus, potissimum cum tune non se ib. Derit aliquod Sacramentum proprie acceptum, propter circuncisionem in remedium originalis peccati,& nos plura habemus. Dcinceps&ha- bemus diuinam doctrinam explicatius tradita& sanctorum quoque pi uta,&essicaciora exempla. Quamobrem Apostolus ait: Accessistis ad Syon montem,&c. Propterea &sancti iam do - . nati beatitudine in cestis, pro nobis solliciti sunt

nostram desiderantes salutem, ac suis orationi , bus non iuuantes. Postremo vita aeterna passim obseruatoribus euangelij promittitur, quaera-rb,& obscurius in veteri testamento promittebitur,sed Dequentius bona temporalia.Bona autem aeterna plus mentem alliciunt, quam terrena, Sc transitoria. Quocirca ex parte remedij Iet quoque noua veteri facilior est. Finis reseisionum Teriij scoli.

1am Deo.

SEARCH

MENU NAVIGATION