Resolutiones in quatuor libros Sententiarum Ioannis Duns, Scoti sub R.P. Melchiore Flauio ordinis Minorum ... Cum duplici indice ... Per fratrem Ioannem Forsanum eiusdem ordinis & obseruantiae ... in lucem & praelo traditae

발행: 1600년

분량: 877페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

781쪽

tur quando formae baptismi dedit talem viri tem. Cosimiliter dice dum de aliis sacramentis,

quod fuerint quidem ab ipso instituta sed non

constat quado. Forma autem huius sacramen ii sunt verba prolata a contrahentibus, aut alia signa mutuum consensum exprimetia. Si contrahetes fuerint muti,materia huius sacramenti sunt ipsi contrahentes, aut is qui est minister in cotractu matrimonij, hoc est illi qui faciunt signa ut proferunt verbλ ipsius contractus,Vt PRrentes qui contrahunt pro filiis & filiabus praesentibus. Qubd si contraxerunt priusquam adeant templum, sacerdos subinde duntaxat solenniter celebrat sacramentum istud, & eisdem iterum administrat. Potest nihilosecius teneri sacerdotem solum esse ministrum huius

sacramenti. Quare licet aliqui contrahunt,non est tamen ibi sacram entum, quousque contractus ille per sacerdotem celebretur. Et maiorem recipiunt gratiam, quam si seorsum contraherent, modo non ponant obicem , id est modo sint contriti debite, aut confessi. Essectus huius secrameti propinquus est obligatio

mutua, Remotus gratia gratum faciens, quia ibi confertur,modo poenituerint. Obserua ad- haec discrimen inter matrimoniu cpntractum, & facrametum matrimonii matrimoniu enim est vinculu,seu obligatio mutua contrahentiu-Cotractus matrimonu est mutuus cos estis eo- ruude: Sacrametu aute matrimonii est signum

sensibile sverboru vel gestoru) quo explicatur

mutuus cosensus ex institutione diuina effica,

782쪽

LIBER RVARTVS. 31 sester signans gratiam conferedam contrahentibus. Superest dubium dissbluendum,cum ex praedictis colligatur matrimonium institutum ad procreadam prolem, an possit quispia uxorem ducere ad vitandam fornicationem, Uariant doctores. Quandoquidem beatus Thomas,Bonaventura, & fere alij antiqui asserunt, quddsi quis uxorem cognoscat, ne ipsa fornicetur, ut puta quia ipsa debitu petit, benefacit, sed si petat ut vitet fornicatione in se solo,non referens in alium finem, venialiter delinquit. Scotus verb oppositum sentit,& melius , cum dicat Apostolus, Qui non potest corinere,&GItem propter fornicationem. Quocirca cum I.Cor. 1. matrimonium in nouo testamento sit institutum nedum in officium,sed in remedium, cum in hunc finem eo utitur, n peccar,cum finis rectus sit. Sed unde ostenditur honestas, bonitas talis actus 3 Respondetur non ex ratione quidem naturali, sed ex vinculo indissolubili,& sacramento concomitante. Deinde & ex eo

qubd Christus ob infirmitatem mortalium,&propensionem ad hunc actum hoc indulsit: Quam quidem indulgentiam existimamus factam fuisse priscis temporibus. De illo vero qui propter delectationem matrimonio utitur dicitur quod si hoc animo id agat, qudd etiam si sua non esset, nihilominus eam cognosceret, mortaliter delinquit. Si verb nollet nisi esset propria uxor, est veniale delictu: Martinus tamen dicit .hoc postremum absque vicio fieri posse dicens hominum posse uti mediocriter

783쪽

delectationibus absque offensa, secus esset insensibilis:utitur autem is mediocriter cum sua, Quare colligitur esse actum virtutis & non peccatum aliquod. Praecedens tamen opinio

melior est. .

DISTINC T. 1 . QVAEST. I. Desinitur ne matrimonium a Magistror Atrimonium ipsi magistro est viri, Mmulieris coniunctio maritalis inter legitimas personas vita indissolubilem retinen . In qua lane di finitione vocabulum coniunctio nec actiuὸ, videlicet pro respectu coniungentis ad coniungentem, nec passive, nempe pro respectu coniuncti ad coniungens accipitur.. Haec enim non permanet nisi quandiu ages agit,ctim sint relationes praedicamentorum actionis,& passionis: Sed accipitur coniunctio neutraliter, ut puta pro relatione ad aliquid, nempe pio obligatione qua peracto contractu tali manent adinvicem astricti coniuges:Perinde ac peccator cessante actu vitio- ,remanet obligatus ad aeternam poenam.

DISTINC T. 17. QVAEST. 2. . consensera πerbis expresim sessi, nisi

VT aliqui vere contrahant matrimonium exigitur mutuus consensius,interior,verbis de praeienti,aut aliis signis expressus. Is Porro

784쪽

consensus non est causa effciens proprie illius vinculi,sed est dispositio praeuia, sicut baptismi. Et ordinis susceptio est dispositio ad ch

racterem, qui in horum sacramentorum receptione imponitur. Et si mutui consensus non possint coiuges esse certi certitudine demonstrativa, & euidenti:sunt tamen certitudine

probabili,quod sussicit. DIST. 28. Q U EST. UNICA

Anselua cansiensus de sutura Depressus verbis,aut abissignis fit causa matrimoniis N matrimonio est mutua traditio po sida testatis corporum, iuxta illud, vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier: Qui autem quippiam promittit, non illud tradit. Quamobrem cum consensus defuturo squalis est in sponsalibus ) non sit nisi promissio tradendi in futurum, non sussicit is

ad verum matrimonium, sed desideratur praesens consensus, ut sit in dissolubile vinculum,&sacramentu, quod debet esse repraesentativum signum,& non prognosticum. Quare licet Ecclesita iudicet verum esse matrimonium inter eos qui post sponsalia congrediuntur simul, nihilo minus ici non est ob praecedentem con sensum de futuro, sed quia existimat interuenisse consensium depraesenti, de qubdaffectu matrimoniali conuenerunt.

- - . . .

785쪽

DISTINC T. 2'.'QVA EST. UNICA

DIST. 29. QS EST. UNICA.

Susci ne ad verὲ contrahendum matrimoniam contractus tonsensurὶ Um nulla potentia cognitiva, aut appetitiua ad proprios actus cogi queat propterea quod ad eosdem naturalem habeat inclinationem : Neque voluntas ipsa licet ad externos actus violentari possit simpliciter, & absolutὸ cogi poterit ad actus suos elicitos,vel imperatos,sed duntaxat secundum LM iis, 'u metu, Vidςlicet maioris mali , quam sit ' ille actus. Exemplum de proficiente merces in mare metu naufragii, & istud accidere potest studioso viro,& citra offensam, modo dum sit . certitudo saltem probabilis ex eventu futuri

mali quod timetur,ratione cuius consentit alicui rei,cui secus non consentiret. Deinde illud - malum sit graue, & enorme, quale est mors, mutilatio membri, perpetuum exilium & is metus dicitur cadens in constantem virum: vir enim constans, ut haec effugeret, multa admitteret alias non admissurus. De constante

viro ait Apostolus,Ego enim didici abundare, tib β. & penuriam pati. Obserua tam e nullu metum posse inducere quempiam licite ad peccatum, Quia no potest esse maius malum ipso peccator

Vnde,Nolite timere eos,&C. Quapropthrco- sensius coactus metu cadete in costante virumno sufficit ac matrimoniti, quod indicauit Deu*

ipse dices, Viradhaerebit uxori suς. No aute adhaeret quis ei quod tenet inuit b : Huc accedit contractus Rebecae,& quod ait Apostolus , Si

786쪽

LIBER QIARTVS. 33Svult nubat tantlim in Domino. Deinceps &ratio huius contractus hoc coprobata. Est enim datio libera corpore contrahentiu. Illud etiam cedit in commodum prolis educandae, & in- Extri destis stituendae, quod est finis ipsius matrimonij. I l.c-CμπλAdde & constitutionem ecclesiasticam. iqς - ω ς

DISTINC T. 3o. QVAEs T. I. tavons. Requiritur-ne ad matrimonium tonsensus sequens

non erroneam rationem 'ERror eorum quae sunt de necessitate & ensentia matrimoni j impedit co sensum contrahentium,etiam si explicetur signo sensibili,

ne sit fissiciens ad matrimoniti: Sed error corti quae non sunt de necellitate, & essentia matbi- monij, no impedit: Sunt aute tria matrimonio ς necessaria: Primu personae cotrahentcS. Secun- du mutua corporu potestatum traditio ad pro- . creandu prole.Tertiit mutuus cosensus. Primu tollitur per orrore personae.vnde Iacob credes contrahere cu Rachel no cotraxit cu alia tunc. Secudu aufertur per errore deterioris coditio- nis. Propterea cotrahens cum seruo cmptitio,

que putat esse liberum, nihil facit,ob id quod

seruus non habeat omnimodam libertatem sui corporis. Tertium remouetur per dolum alterius partis contrahentium Lut si unus consentiat,alter vero nequaquam, inter eos non est matrimonium,non propter errorem, sed propter defectum unius causae. Quare & pe sona quae vere consentit, non esset obligata,

787쪽

cum non sit hic matrimonium. Qubd si is qui dolose c5traxit,alteri subinde indicauerit,non deb et ista illi credere: Quare se debet gerere,

ut vera coniux,ille vero poenitere debet, & recenter consentire. Verutamen si interea aliam Vere duceret, secunda proculdubio esset vera

illius uxor,sed deberet primae satisfacere. Alij

autem errores non impedivi, ut error qualitat vel fortunae, ut si crederetur persona esse bona,& erit mala,diues,& est pauper,nobilis,& est ignobilis: Si tamen error nobilitatis vel dignitatis redundat in errorem per nae,impeditur matrimonium,ut si quaepia intendat cLntrahere cum filio regis,& alius ibi exhiberetur

Fuit-ne verum inteν Virginem sacram,o . Ioseph matrimonium Emo Christianus ambigere valet in ter matrem Dei & Ioseph vetia fuisse matrimoniu, cum Euangelistae id ce tius indicent. Ait enim Matthaeus dixisse An gelu ad Ioseph, Noli timere accipere Mariani

coniugem tuam. & apud eundem,Genuit Ioseph virum Mariae,&C. Item & Lucas, Ascendit autem & Ioseph cum Maria desponsalx sibi uxore praegnante. Accedunt &authoritates doctorum quas adfert Magister. Sed quare ipsa nupserit,quae debebat concipere, & parere fatua virginitate : quomodo deinde intre ipsos verum fuerit matrimoniu: utique ambifi

788쪽

potest. Et quidem multae,5 vatiae a doctoribus

adducuntur rationes, quae tamen potius congruentiae quaedam, & persuasiones sunt quamessicaces rationes. Primbut Ioseph esset testis fidelis virginitatis Maiiae,ut puta qubd ipsa nec ab ipso,nec ab alio fuisset cognita. Deinde ut Ioseph curam & pueri, & mattis gereret. Te tib propter honorem virginis, ne diceretur ex adulterio peperisse. Quarto ad morum formationem, vicietur virginibus exemplum vitandae infamiae,&c. Ambrosius Sc Origenes addunt, ut partus diabolo celaretur, mysterium videlicet redemptionis generis humani, licet haec parum suadeant, quia aeque potuisset Daemon integritatem virginis cognouisse, licet

fuisset desponsata, sicuti si no nupsisset, si fui nset a Deo permissum.' Dicerent Ambrosius &Origenes,quod ea quae fiunt in corpore latent diabolu, clim non audet appropinquare sicut, hoc no audebat,ob sanctitatem Mariae,ideo sino nupsisset, si spicatus fuisset ea esse matrem Messiae,cum n5 deprchedisset in ea peccatume Cum igitur desponsata esset, non id existima-Mit putans ex matrimonio ipsam concepisse. Quomo do autem inter ipsos verum fuerit matrimoniu, licitur a Magistro,& a honestis aliis,qubd ipsi virginitatem vonerat hac conditione,nisi Deus aliter disponeret. Cotrahere verb ut alui licet repugnetvoto castitatis absoluto,no tame conditionato. Sed haec ratio inualida est cum haec conditio,neduin omni cotractu,

sed in quocunquo opere humano includatur,

789쪽

Iareb; & desideretur, iuxta illud Iacobi, Ecce nunc

qui dicitis,&c.ibi, Si Deus voluerit, Quamobrem constat ipsam absolute virginitatem vo- uisib, ut colligunt doctores sacri ex interroga- . tione facta A ngelo, videlicet, Quomodo fiet E istud.&c. Si enim solum no cognouisset tunc, nec habuisset propositum non cognoscendi imposterum, nulla esset quaestio, Quia in laturum cognita modo non nisi et sterilis)conce. pillet. Quaerebat igitur de modo supernaturali,seu ut ait Ambrosius) de qualitate effectus, quia firmissime statuerat virum nunquam cognoscere: Et in hunc quoque intellectum renpondit ei Angelus dicens Spiritus sanctus su- Vctu matri, perueniet in te,&C. Item,&ecce Helisabet co-monin fuit gnata tua,&c. Item,Non erit impossibile apud I I μ Dcum omne verbum. Sed verum nihilo secius f h. inter eo. ruit matrimonium, Quia in contractu matrimonii no est traditio mutua potestatis corporu ad copula carnalem, nisi sub conditione implicita, si petatur ratio nabiliter,unde si aliqui co trahat cuproposito mOX Vouen- . . di castitatem,vere coli aliunt, Haec aute condi tio no praeiudicat castitatis voto, nisi ponatur in eaectu. Quocirca ubi costat illa nunqua de .madari executioni,ibi nullii fit praeiudicu voto castitatis per contractu matrimonij. Siquid ei votu virginitatis non est de no cotrahedo, Ledde non habeda copula carnali atq; impraesetia- Maiib. t. ru. Sicut enim habem' apud Matthaeu, Angeluinstruxisse Ioseph dicens, Noli timere,&c. Ita colligitur magis virgine per Angelu,vel imme-

790쪽

LIBER QUARTV s. 3 sodiatE a Deo fuisse edocta,prius qua despo retur Ioseph,ne ambigeret accipere Ioseph viruiustu in coiugem. Ecce enim ait siue Deus, siue Angel')ad virgine, Spus sanet' dabit tibi eu in custode & teste virginitatis tuae , qui tecu pari Voto cotineat,&in multis tibi ad custodia virginitatis obsequatur cogruetibus. His cossentit fHieronym'. Nec miru de ista verisimilitudine, Quia quidquid prautitu est ipsi Ioseph per vim di-sul.s.sione Angelica tactu est ob virginem,quae fuit immediata incoceptione filii Dei. Excpla pos- Devirb. In sunt ad ferri, Primb ex decretalib'. Vnde colli- g tu . ex legitur domini u alicuius rei posse separari ab usui sem 'cius de,& quepia usum , retento sibi dominio aliis conne posse .Ita virgo reteto usi ex consensu ipsius Dei,potestatem sui corporis dedit Ioseph. Deinde si quispia contraxisset sposaliacum iuramento, & postea ingressum vovisset religionis,deberet, prius qua ingrederetur religionem,ut satisfaceret iuramento ontrahere per verba de praesenti, ubi licet daret potestate sui corporis,non tamen usum. Coniux quoque quae adultera est,habet potestatem corporis sui viri, non tamen usum,propter peccatum suum,iuxta illud Matthaei, Qui dimiserit uxorem,nisi ob causam fornicationis, &c. Multo Maith. igitur magis Spiritus sanctus propter ratio- ωI'. nes praedictas id facere potest. Fuit igitur inter Mariam, & Ioseph verum matrimonium, &ratum, licet non fuerit per carnalem copulam consummatum, neque votum coniugis praeiudicabat illi matrimonio,propterea quod tale

SEARCH

MENU NAVIGATION