Scotus academicus seu Universa doctoris subtilis theologica dogmatica r.p. Claudii Frassen ordinis ... Tomus primus duodecimus Tomus sextus. De legibus

발행: 1744년

분량: 179페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

38 Tract. IV. Disp. II

sbae naturae: Igitur natura inducit ut opera taliter fiant. Non est tamen necesse quod taIiter quis peretur ut naturae praecepta impleat: SL quidem tenore praeceptorum nihil aliud habetur, quam quod praecipiatur actus honestus, puta sublevanda proximi necessitas per eleemosynam, & rem proprio domino restituendam et quae impleri possunt etiam ob finem non honestium; nam qui restituit debitum , naturale praeceptum restituendi servat , etiamsi id faciat modo indebito ;& qui dat eleemosynam, naturale praeceptum misericordiae servat, etiam si propter vanam gloriam eleemosynam ipsam largiatur . Hinc fit quod lex aliqua naturae possit impleri per actum indifferentem, quemctim aliunde nulla lex prohibeat, secuitur Per ipsum aliquam naturae legem absque ullius alterius legis transgressione posse impleri: Imo potest etiam impleri per actum ex circumstantia vitiatum, te r alterum Naturae praeceptum prohibitum et sic v. g: aliquis satisfacit praecepto dandi eleemosynam aut honorandi parentes , etiam si id exequatur ob vanam gloriam quae per a I-teram naturae legem prohibetur, ita quod, ut jam diximus, qui ita eleemosynam largitus est pauperi extremo indigenti , non teneatur ob aliud honestiam motivum it

rum eleemosynam tribuere. Fateor tamen per actum vitiosum ex circumstantia revera non servari nec impleri totum jus naturae ι nam hoc ius ab humano politivo in eo discrepat, quod humanum praeceptum ex integro servari possit per alium ex circumstantia , vel fine vitiosum, quia illa malitia quae taIi aetui in- est , iam non est contra aliquod praeceptum humanum; sed dumtaxat contra jus generale 3 quod cum ordinetur ad moralem hominis perseetionem, non soIum intendit executionem illius quod faciendum dictitat recta ratio , sed etiam eo decenti ac debito modo qui requiritur ut homo

censeatur decenter operari.

CONCLUSIO TERTIA.

OΜηia meatui praerepta, si tertium alasaissatime sabbati excipias pertiηentod Legem Naturae 3 non tamen eodem modo.

Hac est Dodioris in 3. dist. 3 . num. D &suquentibus, quantum ad tres suas putes:

quarum

Art. II. Quaest. I.

Probatur nima: Illud est de iure nat rae ex Aristotele S. Ethic. cap. 7. Muod tibiaque vim babet, is, ηοη avidetur, vel non

viduar. Hoc est, vim habet ex natura rei, non autem quia voluntarie, & arbitrarie

instituitur : atqui tale est ius quo omnia Decalogi praecepta, excepta speciali determinatione diei testi , obtervare tenemur; illud enim jus non provenit ex aliflua v luntaria , Ac arbitraria institutione; alioquin non vigeret apud omnes Gentes: sea ex vi solius rationis naturalis obligat, ut Patet de cultu Dei, & honore parentum froqucntando , necnon Ec de homicidio, adulterio, & caeteris: Ergo omnia praec pia Decalogi censenda sunt ad legem naturae spectare. Deinde: Illa spectant ad legem naturalem, quae maxime naturam rationalem decent: sed talia sunt omnia D calogi praecepta; quid enim hominem magis decet, quam debito cultu supremum

suae formationis artificem Deum nempe, ne non & eos colere a quibus vitam, & naturam accepit Z Quid tam con3ruum, tamque necessarium humanae societati ac tranquillitati , quam adulteria, furta, homicidia, 8c caetera hujusmodi, quae per Decalogi

praeceξta prohibentur, vitare ac sugere pDenique in hoc lex naturalis a positiva

discrepat, quod illa supponit in objecto

honestatem quam praecipit, &m ratem d formitatem ac malitiam quam prohibet 'Haec vero non ita supponit in obieeto quod praecipit aut prohibet morarem necessitatem agendi aut omittendi, sed illam inducit: Illa quae praecipit non sunt bona, quia Praeceptat aut mala, quia prohibita φ sedc contrario praecipit quia tana, &moraliter necessaria ex natura rei, vel prohibet quae mala, & naturaliter sunt indecentia ex se: quae vero per legem positivam pra cipiuntur , sunt tantum ne aria moraliter, quia praecepta sunt; & quae per illam prosi ventur sunt tantilm mala, & issicita, quia prohibita: sed omnia quae praecipies

tur vel prohibentur per Decalogum , excepta determinatione diei festi in sabbato, sunt bona, &honesta, vel tu ia, & indecentia ex ipsa natura rei, &seclusa quacumque lege positiva, ut constat in cultu Dei, honore parentum, homicidio, surto. Patet etiam secunda prer , Nempe quod Ilus Deo maxime impendendus die se bati, non sit de lege naturae, seu ut in

42쪽

De Lege naturali. 3

sabbata es as malivam tamquam ad aliquem,diebus Sabbati aut Dominica potius quam

cultum exbibendum Deo determinato tempore, aliis diebus, non erit praeceptiam talis j is, quantum ad determinationem bulas tempo- ris abstinere ab operibus servilibus illis p ris vel illius, non est de hie naturae stricte lo- tius quam aliis. evenis . Similiter me ad partem negativam, sua tum autem ad primum caput quod ineluditur 3 qua scilicet probibetur actus includit illud praeccptum; nempe quod culinervilis pro tempore determiηio , prahibens altus Deo sit specialiter impendendus aliquo

cultu tunc exhil endo Deo: Ille enim actus non determinato tempore potius quam in alte.

probibetur nisi quia est impediens vel retrabensiro, .sit de strutissimo jure naturae, nihil reia ob isto cultu qui praecipitur. Quibus Doctorasolvit Doctor, sed re utrinque Iibrata, du- primo supponit tria involvi in praecepto delbius haeret. Patet denique tertia pars con-1abbato servando . Pri/-m quod aliquis clusionis, nempe quod omni, Decalogi pr cultus Deo sit exhibendus determinato ali-incepta non sint aequaliter de jure naturae: quo tempore; & quantum ad hoc, praece- Nam, inquit Doctor ibidem, jus natui aeptum illud est affirmativum, nec ooligat est duplex, nenine proprium, & strictum, ut omni lcmpore cultus aliquis positivus Quod obligat ad faciendum ves non facien- Deo exhibeatur. secundum est, quod ille cum independenter ab actu ullius volun- cultus Deo sit impendendus die Sabbati; talis imperantis aut prohibentis; Aliud ve- di quantum ad hoc, praeceptum illud etiam ro strictissimum quod nullam omnino di- est amrmativum . Tertium denique quod spensationem admittere potest, qualia sunt praeceptum it Iud complectitur, est, asstinen-aduo priora praecepta primae tabulaeue nen dum esse ab operibus servilibus illis diebus pe solum Deum esse colenἀum, nec exhi- Sabbati 3 qua ratione praeceptum hoc ne- bendum cultum diis alienis; & divinum nativum est 3 quia opera servilia in nulla eius nomen non csse in vanum accipien- diei Sabbati parte licet facere. Ouibus prae- dum I haec enim duo praecepta Primae tab missis, concludit hoc praeceptum quantum lae strictissime sunt de lege narum 3 quia ad duo posteriora capita non esse de jure inquit Doctor num. 6. Sequitis necetiario, naturae strictissimo , atque adeo non esse si est Deus, s amandus ut Deus: c quod ηi- indispensiuite Quod utique patet quantum M aliud es colendum tamquam Deus, nee Deo ad primum caput: siquidem Ecclesia tran- facienda est irreverent P per o equens instulit illam obligationem a die Sabbati ad istis Deut non poterit dispensare , ut aliquis diem Dominicam; quod certe non fecissem,a uociijaere oppostrum latis prolabiti. Quasi si praeceptum de cultu Deo exhibendo die dicere lactor: Notum ex terminis, quod Sabbati titisset de strictissimo iure naturae. nulla iniuria ino possit irrc ri citra cul- Adde quod nulla possit assignari ratioipam , quia evidens est non esse parentibus quae urgeat ad exhibendum Dii cultumiaut rNibus aliisque superioribus exhiben- Iotius die Sabbati aus Dominica , quam dam irreverentiam: ergo multo magis evi-ie veneris aut jovis si solum naturale Iu-idens est nullatenus inferri debere ullammen attendas Ergo sicut non est praece-iirreverentiam Deo qui est Rex Regum, Septum Deo cultum particularem exhibendilprimus omnium hominum Parens. die jovis aut veneris ex dictamine luminis suantum autem ad praecepta secundae naturalis; ita etiam nec est exhibendus tabulae, fatetur quidem Doctor ilIa esse de die Sabbati aut Dominica, nisi positiva Iexljure naturae, non qitidem strictissimo; qui praeciperet Deum colendum die Sabbatilpe cum in ipsa cadere possit dispensatio. aut Dominica et Ergo hic cultus tali die alio modo, inquit num. R dicuntur aliqua exhibendus, non est de lege naturae. esse de lege murae, quia sunt multum eσυο Patet etiam eadem veritas quantum ad se-imi legi, licet non siequantur necessariore primcundum caput 3 nempe de abstinendo ableipias practicis quae nota sunt ex tremisis; is operibus servilibus illis diebus tum pro- omni inusitaui apprebendenti stiri neesar δpter rationes jam praemissas; tum quia, ut nota: cyboc mois certum es omnia praecepta dixit Doctor, eatenus abstinere ab illis ope- etiam secundae tabula esse δε lege uaturae, quiaribus est prax tum , quatenus opera illa eorum rectitudo valde consio ι primis princi- servilia removerent a cultu divino impen- piis practicis neresarsi cotis. Ruibus Doctor dei'o: Ergo si non sit praecellum strictis- non asserit praecepta secundae tabulae non

sta juris natiuae de cultu exhibendo Deo esse de jure naturae, ut volunt SuareZ lib.2.

43쪽

p. IS. num. 8. & Salas o ρ. S. st B. 9. n. 3 . ac Alii, qui ipsum Doctorem non ita recte intellexisse videntur, sed sol tim voluit Doctor, quod haec praecepta non sint de strictissimo jure naturae eo modo quo duo prio Ta primae tabulae: Iatum enim est discrimen inter haec duo : praecepta secundae tabulae non sunt de jure naturae proprie, & non sunt de jure naturae strictissimc . Primum negat Doctor , secundum aiffirmat; quod planius aperit infra ubi, quae dixerat, recolligens ait, Primo negatum es omnia praecepta secundae tabulae es de lege naturae stri- Δὶ loquendo. Secunia eousum es duo nima primae tabulae esse de lege naturae friae loquendo. Tretiὸ dubitatum es de teriis primarabolae praerepto, is quartὸ eouessum es omnia esse de lege naturae larra loquendo.

QUAESTIO SECUNDA .

sualiter,'ad quid lex ηaturalis obliget. DUO maxime in hac quaestione proponuntur discutienda. Primum, an lex naturalis obliget in conscientia ad implenda sua praecepta . Secundum , an obliget ut illa praecepta impleantur ob dilectionem Dei vel motivo divini amoris naturalis aut supernaturalis 3 quorum reislutio ut evidentior appareat

Notandum primὸ conscientiam esse actum intellectus practice iudicantis ahquid in fiet lari faciendum vel sistendum laude vel poena dignum. Dicitur acius , ut distinguatur asynderesi, & a lege vel lumine naturali, quae se habent pcr modum habitus a quibus conscientia tamquam eminis a suis caulis procedit. Additur intesiectus , siquidem

Conscientia luxta nominis Elymon , idem1bnat ac eum alio scientia , vel concursus scientiae ad judicium formandum: Unde Ecclesiastici cap. 7. Conscientia tua sest te re orὸ aliis maledixisse, noc est, te instruit tibique maledictiones tuas indicat, malum a te perpetratum velut ob oculos proponit: quapropter Origenes lib. 2. in cap. 2. ad Rom. Conscientia, inquit , spiritus correctores , pedaragus anima , ut de metioribus

eam ad-neat, de cvl s castiget atque arguat : aetera adduntur, ut signi hcetur conscientiam non consistere in prima intellectus Operatione, quae est simplex rei cognitio,& apprehensio , nec in secunda quae est

deliberatio, sed in tertia quae est judicium ;

nam conscientia judicat practice , de per modum definitivae sententiae aliquid esse laude vel vituperio dignum: unge Notandum secunia: Obligationem ad aliquid faciendum posse dici triplicem juxta

triplex principium ex quo illa operatio ex quenda suadctur 3 nempe ex consilio , ex praecepto, & ex commodo. Quae fiunt ex consilio, tantum spectant majorem vel minorem persectionem, & utilitatem operantis : quae ex praecepto, necessitatem inducunt; &si secus fiat, poenae ac castigationi subjiciuntur: quae autem ex commodo, s lum spectant Nmum privatum, & utile operantis . Quanquam autem haec tria principia interdum concurrant in servandis cuiuslibet legis praeceptis; hic tamen sermo est de sola obligatione proveniente ex praecepto ; utrum videlicet ita teneamur adimplenda naturae legis praecepta , ut qui

illa omiserit, poenis vel ab homine, vcla

Deo plecti debes.

Notandum torsi, duplicem solito distingui Dei dilectionem, nempe naturalem, &1upernaturalem, innatam, & insulam; quibus Deum diligimus ut authorem, modCratorem , & finem naturae vel ut largitorem,

propagatorem, & remuneratorem gratiae. Supponimus namque tamquam certum, dari posse in sumana natura dilectionem Dei ut authoris naturae a supernaturali ipsius dilectione distinctam . Supponimus insuper

ipsam innatam legem continere special praeceptum de diligendo Deo ut naturae artifice, rectore, &fine. Supponimus denique, praeceptum hoc affirmativum esse, nec obligare nin temporibus opportunis. Unde licet quodIibet naturale praeceptum tendat in Deum ut ultimum tinem, cedat in

gloriam Dei, quia per illud impletur ejus

divina voluntas , etiamsi operans hoc sor- maliter non intendat: attamen non est opus quod implens naturae praecepta, se

per inualem adjunctam habeat Dei dilectionem, ut probabitur infra.

CONCLUSIO PRIMA.

LEx naturalis siligat in conscientia ad servanda sua praecepta. Probatur primo cx Apostolo ad Rom. 2. ubi ait: Muicumque me rege, utique scripta,

pereaverunt, me leve peribunt: at perire non deberciat, nisi quia Rcccatores existunt, nec

peccatores esse, nisi quia legem naturalem

44쪽

De obligatione Legis naturalis. I

violarunt , de qua subjungit Apostolus:

Gentes quae legem non babent, naturaliter quae legis sunt faciunt ... Testimonium reddenteissis eo eientia i reum . Ad que censet Apostolus legem naturalem obligare in conscientia , & elus transfressores divina animadversione, & vindicta reos teneri. Probatur insuper ex eodem Apostolo Rom. q. versu tritim. Omne quod non est ex fide, pereatum est , id est, quod non est ex dict inine conscientiae ludicantis bonum aut licitum esse id quod agitur , sumit enim ibi Ap stolus fidem pro conscientia, & pro tali di-etamine, ut Iiquet ex textu. Confirmatur ex Innocentio III. ad emput 13. de restitutione sipoliatorum , dicente. Quia est rextra conmentiam, muscat ad gehennam . nimirum quia dictamen conscientiae est proxima regula actionum humana. rum cui conformari dciant ut sine hon

sae, & licitae. Noe eamdem veritatem suadet ratio 3 nam, ut supra diximus, lex naturalis praecipiens aut prohibens, est imperium Dei ut auinoris naturae , cui tamquam legitimo superiori e Tendum est, estque contra rationem ipsius imperio sese su ucere: scd omnis divina lex, omnsque divinum imperium obligat in conscientia: Ergo de lex naturalis. Deinde, Lex naturalis est proxima regula hon statis moralis, &quia ei opponitur annexam habet malitiam moralem; sed id omne quod annexam habet malitiam, est contra Conscientiam; adeoque id omne quod fit contra legem naturae in conscientiam pugnat, dc consequenter ipsa lex naturae obligat in conscientia ad sua praecepta servanda. D nique, Lex naturae prohinet aut praecipit id omne quod naturam rationalem dedecet aut decet; sed quoties illicita admittuntur vel necessaria non fiunt, in conscientiam ipsam ccatur, quae maximὰ approbat licita, &1llicita improbat: Ergo &C. Hae varet Legem naturae interdum obligare sub peccato mortalis juxta videlicet materiae gravitatem , & peccantis dispos-tionem, &assectum; quippe qui peccando

in re gravi contra praecepta legis naturalis cognoscit formaliter, & actu aut virtualiter se IAum naturae authorem, & rectorem graviter offendere, in quo virtualis Dei contemrius suffciens ad peccatum mortale involvitur . Quocirca Apostolus supra lata tus, merito dixit, quω quicoque fine lege

propter peccata commissa , non quidem contra legem positivam, & scriptam quam non noverunt; ideoque dicuntur sine lege peccasse; sed contra legem naturalem,

quam nemo rationis compos ignorat.

Dices primo : Lex non potest obligare ad

poenam , quam nec manifestare, nec inferre potest. Atqui lex naturalis non potest manifestare poenam aeternam 3 quippe quae non est nota lumine naturali, neque

etiam potest illam inserre: Ergo non potest obligare sub reatu poenae aeternaeue subindeque nec sub culpa mortali, quae aeter-- - reatum inducit.

Nego minem, nam ad incurrendum reatum alicujus poenae, non est necesse quod poena per legem manifestetur, nec ut subditus , & transgressior cognoscat poenam

transgressioni suae debitam; sed sussicit ut

committat actum dignum ejusmodi poena quae a Deo naturae aut re, & legis naturalis vindice cognoscitur, & infertur. Dices secundo: Lex naturalis non facit obligationem, sed supponit: Ergo obligatio

non est ejus effectus. Antecedens patet ex

dictis; nam lex naturalis in hoc a lege positiva distinguitur, quod illa prohibet aliquid. quia malum est; haec vero prohibet aliquid quod fit malum, quia est prohibitum. Et idem est cum proportione de imperio, &praecepto faciendi bonum quia bonum est. Remulo Oim Suarin hy.2. ωρ.9. hanc obmionem nostrae assertionis euae confirmativam 3 nam, inquit, si lex haec prohibet

aliquid via malum, propriam, & speciam

Iem necessitalcm inducit vitandi illudi quia hoc intrinsecum est prohibitioni, ut vitetur quod prohibitum est. Probat etiam haec o

jectio aliquid hanc legem supponere quod

pertinet ad intrinsecum debitum naturae; siquidem unaquaeque res quodammodo sibi denet, ut nihil faciat suae naturae dissent neum. Ultra vero hoc debitum etiam lex naturalis addit specialem oblisationem mora Iem, quam jurisperiti obligationem naturalem appellant e. ncm quira moralis non

sit, sed ut illam a civili distinguant.

CONCLUSIO SECUNDA.

Lm naturalis non obligat ut omnia Dei

mus ex dilectione Dra naturali.

Probatur: Praeceptum de diligendo Deo ,: quod a natura indicitur, est affirmativum: sed praeceptum amrmativum non obligat pro semper , sed tantum aliquo certo ac

determ

45쪽

Τract. N. Disp. II. Art. II. Quaest. II.

determinato tempore: Ergo ex lege naturali non tenemur omnia nostra opera elicere ex dilectione Dei authoris naturae. Major constat. Minor pariter ; hoc enim discrimen est inter praeceptum amrmativum& negativum , quod illud tantum aliquo Certo determinato tempore obliget ι hoc vero perpetuam instrat obligationem pro

quovis tentisoris momento , triuidem nusquam licet furari, homicidium sacere, &c. Sequitur ergo dilectionem Dei non esse

necessariam quotiescumque obligat aliorum praeceptorum ordinatio 3 subindeque servari poterunt alia naturae praecepta absque aetuali amore Dei ut authoris naturae. Deinde, bonum honestium aliarum virtutum habet ex se, & per se quod possit

honeste amari, &ex proprio suo motivo. Puta temperatum quia temperatum est: sed rationi consentaneum est, & naturae legi congruum, amare quodcumque honestum qua tale, quamvis de aliquo alio externo

amabili non cogitetur, puta de Deo diligendo : Ergo praecepta naturalia husuis di virtutum impleri possunt absque ullo a tirali amore Dei. Denique, obligatio faciendi omnia propter Deum , nulla ratione naturali, aut susticienti authoritate ostenditur: adeoque gratis non debet assirmari. Dices t Apostolus corini. Io. monet omnia in gloriam Dei esse facienda: Ergo revera omnia opera fieri debent ex dilectione Dei. Doletuo antecedens, ita monet Apost Ius tamquam aliquid, quod sit praeceptum Iegis naturalis, Nego e tamquam consilium quod ipse subministrat, quodque o servare optimum quidem est & saluberriamum, sta non sub poena peccati necest rium, Concedo. Dices serenaeo S. Augustinus de moribus Ecclesiae cap. Iq. dicit omnia bona esse reserenda in summum bonum: ex quo imsat cap. I s. nibu essem tutem, nisi stiminum amorem Dei, & per hunc omnes virtutes, definit: ideo lib. I9. de emis. cap. 2s. dicit

esse superbum diligere propter seimas etiam fas virtutes, quia selus Deus summe b nus, ideo suus es propter se volendus:

Ergo omnia quae fiunt aut vitiosa sunt,

aut fieri debent ex dilectione Dei. in

utique idem Augustinus confirmat l. I. re-t G. cap. I . ubi ait, voluntatem me charitate esse umosam cupaetatem. l.

Respondeo b. Λ uilinum his, & similibus sententiis nihil aliud vene quam quod

vel nulla sit perfecta virtus, & meritoria salutis aeternae absque charitate habituali, de gratia sanctificante: vel quod voluntas sine ipsa charitate sit vitiosa cupiditas, id-

est, plerumque a vitiosis cupiditatibus vim catur 3 quia ex una parte valde est ins ma, & ad malum proclivis, ob naturalem corruptionem hominis; ex alia vero destituitur abundantia auxiliorum, quae dantur justis, & Dei amicis. Non autem vult S. Augustinus omnem aetrum elicitum , qui non procedit ex amore Dei, esse vitiosum; nam Donum honestum propter se amabile est, & lassicit ad honestatem actus, etiam si de Deo non cogitetur actu, nec antea ita ccoatum fuerit, ut praeterita Dei dilectio aliquatenus influat in actum. Addit Suarre lib. 2. cap. II. num. 3. quod

aliud in diligere aliquid ut summum timnum 3 aliud vero diligere aliquid ut bonum per se amabile. Primum est proprium

Dei ue secundum aut communicatum est

ab ipso Deo omni bono honesto, & ideo

sic amando bonum honestum, non fit aliquid contra Deum. Neque inde fit omnia bona creata esse propter se amabilia, quia nulla sunt inferiora bona utilia , vel de Ioctabilia , quae nisi propter honestatem , appetenda sint. Denique licet bonum honestum creatum propter se ametur , non amatur ut ultimus finis , sed talis amor ria

tura sua tendit in Deum, Ae hoc est satis, ut non dicatur homo frui tali bono, sed uti, tunc autem diceretur illo frui, quan do in illo suum ultimum finem consti tueret, & hoc est, quod dixit Augustinus esse superbum.

suid, b, qvsuplex fit Ius. Nota um primo jus secundum nominis

Elymologiam , ita appellari; vel quod iuxta sit, ut vult Covarr. lib. I. Comisment. juris Civilis, nam i xta esse interdum significat similitudinem vel aequalitate' in aliquo munere aut actione. Vel ius dicitur

a Jubendo; nam iussum participium est verbi jubeo. Hinc si a participio tui Mn , secunda

syllaba dematur , relinquitur vocabulum

jus: vel si duas syllabas divisim prostras , ipsum iussum seu imperium significabit se

esse tui, seu tur sum . Vel denique ius a

46쪽

stitu aerisatur 1 nam ut dixit Ulpianusto. i. f. de justitia & jure a s autem ius ra. - iustitia appellatam 3 licet enim justitia potius videatur a jure derivari, quam jus a iustitia ἔjustum enim dicitur quod est secundum jus: unde etiam justitia definitur per jus; quia ius suum uriemque tribuit: Nihilominus juris appellatio, de qua loquitur jurisconsultus, potuit a justitia oriri: scut visus ita appellatur, quia tendit in objectum visibile, lices objectum denominetur visibile ab ipso visu. Inde vero potuit facile derivari jus, dempta

videlicet ultima parte vocis quam utique etymologiam probavit S. August. lib. Io. e cimi. east. 2I. ubi tamquam principium

I hilosophicum assumit, suia Hud ius esse

ineant, quod de Misibes te manatis. Et in Psalmo I x. Ius, inquit, is, iniuria contravia sunt, ius enim es quod justum est. Eadem pariter probavit Isidorus S. Elmodi. p. 3. dicens , Ius esse dictum es , quia iu-

sum est; sicut ergo justum a justitia denominatur, ita jus potuit a justo, & justitia appellari. Quantum ad vocis etymologiam. Notandum secando : Nomen iuris secundum rem ipsam possi: accipi tripliciter: HLmo quidem, ut sit idem quod autem dimi iciter accipitur secundit m Arist

telem S. Ethic. cap. I. nempe generatim, rein latiori significatione, pro legitimo, de sicumne opus virtutis, quatenus consentaneum

legi, dicitur ius , is, iustum : δe speciatim ac citctius pro eo quod est aeqval , & alteridebitum: haec enim tria involvit iustum stri

acceptum, nempe aequaliurtem, debitum de se ad alterum. Ferendo ut sit idem quod

ex quae est regula lini; cumque sententia iudicissit etiam veluti quaedam lex non publica, sed privata, pariter ius dicitur 3 qua ratione judex dicitur dictare ius, de praeesse Juri dicendo. Tertis ivs accipitur pro legitima potestate ad rem aliquam obtinendam, vel ad aliquam functionem aut quasi functi nem , cujus nempe potestatis derogatio, de violatio injuriam inicit, & constituit Notandum tertio I Ius acceptum pro ipso speciali, seu pro eo quod est aequale, de δε- bitum alteri, esse sormale objectum justitiae particularis; quia ille peculiari ratione di. citur justus, qui hanc aequalitatem debitam amat, intendit, & servat; injustus autem qui eam non servat; subindeque haec aequalitas quatenus est debita, objectum formale justitiae particularis constituit; obieetiam nim sor male cujusque virtutis, est illud b num honestum quod per illam virtutem in

opere intenditur. autem acceptum secundo modo, scilicet pro lege, est regula justitiae , Ze caeterarum virtutum I virtutes enim in suis actibus dirigi debent secundum dictamen, dc praeceptum legum, etenim si non sint legibus consormes, non erunt studiosae, nec laudabiles. Ouatenus autem jus pro potestate legitima usurpatur, non est quidem ἡῖectum quod justitia intendit, sed objectiam formale mi; nam in iustitia sicut&in omni virtute, quae est ad alte tum , distingui potest ob ctum quod, Ae obiectum eui. Primum quod iis a virtus intendit, de praestat exterius; & hoc in proposito est redditio rei aequalis quatenus debitae, seu redditio debiti ad aequalitatem juris alterius, quod utique debitum non potest esse sine jure in altero; sunt enim correlativas d bitum enim iuri est debitum ι subindequirobjectum justitiae includit ordinem ad ius alterius. secundum autem, nempe obiectum cui justitiae , est is cui debitum praestaturqis autem est proximus noster, quatenus ius habet ad aliquid , ratione cuius illud est ipsi debitum 3 ex jure enim ipsus in me vel in mea', nascitur in me debitum praestandi id quod illud jus impleat, & exhauriat; quod ut fiat debitu, iustitia inclinat ut id velim affectu , & praestem essema.

His ita praemissis, duo hic supersunt aperienda. Primum, quaenam sit iuris universim spectati Iesitima definitio. Secundum , quotuplex sit illius in varias species, Zepartes distributio, ac divisio.

CONCLUSIO PRIMA.

Im generatim spectatum , recte dicitur m

testas legitima ad rem aliquam obtinendam , vel ad aliquam functionem, vel quasi βηm-em Geundam, cujus violatis injuriam Uuvit.

Primo dicitur potistas, idest, habitudo quaedam ad aliquid: unde dicimur aliquid posse; qua ratione legimus Genesis 23. dixisse Abraham ad filios Heth , Date mibi tui sepultari, idest facultatem sepeliendi;

haec autem potestas se habet vel per m dum potentiae activae , ut quando est jus ad aliquid agendum, vel retinendum: vel per namium potentiae passivae, i ut in jure quod habes, ut nutriaris a parentibus , custodiaris a principibus, ut tibi subserviatur a famulis: Vel per modum pote tiae

47쪽

tiae resissendi , ut in iure quod quis habet

ne alius aedificet in tali loco , ne altius construendum murum attollat, quatenu, videlicet non Φsit visui, nec Iumini. Secunia, legitima, idest, a lege concessa; nam facultas, quae secundum Iegem non est, non est jus, sed vis & injuria. Lex autem hac I matem conciaens, vel est divina positiva, v. g. ad sacramentaPercipienda: vel est naturalis, v. g. ad usum membrorum ad vitam per cibum , & potum sustentandam, ad vim vi repulsandam: vel denique est humana, puta ad successionem haereditatis , ad acquirendum , possidendum, retinendum, & alienandum per varia contractuum genera; tot enim sunt genera jurium , quot sunt genera legum, quae ius tribuunt . Ex quo sequitur hanc potestatem non esse quid pitysicum , sed morale dumtaxat competens homini ex aliqua Dei vel hominum ordinatione, deputatione, aut concessione. Tertiὸ ad rem aliquam , ut ad obtinem dum rem aliquam per successionem haer ditariam , Per testamentum , per donati nem liberalem, per contractus, per occupationem .

suaνιὸ ad βηctisnem , ut ad liberum

usum membrorum, & bonorum storum, ac rerum sibi speciatim attinentium. H quo Ληdioem , v. g. ad possessionem civilem, de naturalem, ad retinendum dominium, flatum,. 8c conditionem in qua est. Ivisu denique additur, euius violatio iniuriam e stimuit ι quia iniuria nihil aliud est, quam alieni juris violatio, quod utique fit quando jure manente contra illud agitur. Hinc quando quis privatur officio amovi-dili ad voluntatem superioris, non fit ei

injuria, nisi aliunde habeat aliud jus ad illud ovicium obeundum, potest enim jus esse ad jus, & dominium paris. Ex his collige, jus interdum ab aequo, dciano distinaui in multis. quae resert I. udovicus Vives Di sebilis ad lib. a. de civit. Dei cap. I . Unde Aristoteles s. e cier. Ita ait Muntatem esse 'si emendationem , non quidem quatenus iustum sumitur pro dcbito naturali, quia est rectum secundum naturalem rationem; hoc enim nunquam descit. si ratio non erret; neque etiam quatenus , tum

sumitur pro iusto legali, suod scilicet lege

luimana conssiluitur: licet cnim hoc interdum deficiat, defcctus tamen ille non cλlege, aut ex legislatore, sed ex materia ipsa

Art. II. Quaest. III.

provenit. Unde hoc alterutro modo sum pta aequitas, non est emendatio juris, sed potius illius origo , & regula, juxta illud l. 9I. ff. de regul. jur. In omnίbus, maximὸ tamen is iure aequitas spectanda est : itaque

aequitas dicitur esse justi emendatio, quat nus aequitas sumitur pro prudenti moderatione legislscriptae praeter vigorem verborum ejus. inquit Suar lib. I. cap. a. & sic aequitas dicitur opponi stricto iuri qua ratione Terentianus dixit, InterJus , s sequitatem Me ixter' , Ius es quod om a recta, b, i xibilia exigit, in visas est quae de iure multum remistis. Utique de jure legali in quod Epit xe, cadit; squidem spectat ad judicium viri

prudentis verba legis humanae interpretari, quando illius Iegis exacta observatio vergeret conua naturalem aequitatem. Qua ratione judex, aut princeps legem sic interpretans , dicitur non agere jure, utioue materialiter,& ut legis vessia Bnant: seci agere, ex muO,& bono. Et ideo forte juris prudentia dicta

ars boni,' equi, quod in legibus intem pretandis bonum, & aequum semper intueridinet, etiamsi interdum oporteat verborum legis vigorem, & tenorem temperare, ne ab aequo, & bono naturali discedatur.

CONCLUSIO SECUNDA.J Vr Vηeratim sumptam , dividi potest pria

mo in ius Naturale, Gentium , Oi

Ius naturale , inquit Doctor in q. d. IT. q. I. n.3. illud est cui s veritas es nota ex te

minis i nam inquit, tale est Wiseipium in lege naturae ficut, O, in speculabilibus principium tum is re terminis, fitae quod sequitur

denter ex tali vera fie noto, cuiusmodi est eoa

vel eoaeclusis demon rata: sic tamen extende δε quaηdoque dicitis esse de iste natarae, quoas verum practicum eo inum principiis, conelinoribus Irms naturae: in tantam , quoasatim notum es omnibus illud convenire t is legi. Quibus Doctor duo docet: Priamum, illud esse de jure naturae citius h nestas patet ex terminis ι puta , Deus 63 colendus vcI cujus honestas insertur expi incipio quod patet ex terminis Puta Iacrificia sint Deo offerenda 1 quod infertur ex illo principio Deus s cois M. . ccundum vero quod ea censeri possint

esse de jure naturae 3 quae ipsius Iuris

48쪽

De Iure.

princisis, de conclusaenibus consentanea

sunt a

Unde n. s. duplex distinguit jus naturae; nemse strietum, & strictinimum. Dico, inquit aliqua possunt diei esse delege natu a aupliciter: uxo modo tamquam Wima trincipia practica, nota re termisis', vel

conclusiones necessario sequentes ex eis: is haec dicuntur esse si missime delege naturae. Subditn 8. Alio modo dicuntur aliqua esse de lege naturae, quia sunt multum consona siti legi; licet mn sequantur necessario m principiis practicis, quae nota sunt ex terminis 3--ηi intellactui opprebradenti sum necessario nota. Et boc mo-M cerrum s omnia praerepta secundae tabulae esse de lege naturae, quia eorum rectitudo val-ae γηMat primis principiis practieir necessario notis. Quibus Doctor aperte docet ad Icgem naturalem spectare non solum principia generalia per se nota circa naturaliter honeua, & necessaria; vel circa turpia, &- illicita, ut virtutem esse amplectendam, Vitium esse fugiendum, Deum esse colendum, suum jus ese cuique servandum, &non et

id alteri faciendum quod quisque sibi fieri

non vult: Uerum etiam praecepta particularia, & conclusiones deductas ex principiis

generalibus circa quaecumque naturaliter

necessaria, ad honeste , & pacifice in societate vivendum, aut circa illorum opposit-ta I puta neminem esse occidendum injuste, non furandum, non set nerandum ad usuram,

S similia; quorum aliqua sunt per se notatumine naturali, alia indigent discursu aliquo, vel disciplina ut hominibus praesertim

rudioribus innotescant. Haec autem omnia Pertinere ad legem naturalem constat, quia ex ipsa rei natura, de seclusa quacumque lege positiva, sunt nccessaria moraliter, e rumque contraria sunt illicita: quocirca S. Paulus ad Rom. a. amrmat Gentes ductum naturalis luminis sequentes, facere naturaliter ea quae legis sunt, & esse sibi ipsis legem naturalem, stilicet testimonium illis reddente conscientia ipsorum. Hinc colligit metor in A. praefata dist. IT. Iuod ηοn recte sequituν Gratianus de iure θ-s tuis, voleηs illa quae sunt in scriptura eteris , vel Novi Testamenti de lege naturae . suis nec ilia omnia sunt principia pra-Gica nota ex terminis, nec conclusiones practicae demonstratae nec vera evidenter consi

na talibus principiis, coulusoribus. ponendus ergo es, quia extendit ius naturale

ad ius positivum ab auctore natura, ut distin-Frasen rarat. Tom. VI. guttur eontra Jus positivum ab aliquo qui η

es auctor naturae.

Ius Gentium illud dicitur quod usu om

nium aut plurium Gentium est introductum; ratione scilicet naturali praeeunte a dictante illud tamquam evidenter conveniens humano generi, &societati. Hori re Gentium introducta est bonorum divino, acquisitio dominii rerum, quae nullius sunt, per earum occupationem. Ad idem pertinet Legatorum immunitas, & ea Omnia quae reseruntur cap.ius gentium dist. I. quamquam inter illa computetur jus servandi fςdcra pacis, & nonnulla alia quae commoditis referri possunt ad legem naturae. Nec mirum est: Gentes in hoc jus velut unanimi consensit conspirasse; clim illud rationi naturali maxime esse consorme cognoverint: proinde

singulae Gentes illo jure ligantur, quatenus nempe singulae illud sive proprio suo arbitrio, & inclinante natura, sive ad imitationem aliarum nationum sibi praefixerimi. Unde sicut moribus singularum Gentium est introductum , sic posset a singulis per

contrariam consuetudinem aut expressam revocationem absolute loquendo tolli, pr

ut Ecclesia sustulit jus gentium de servitute quoad mancipia Christiana. Ius positivum illud est, quod natura docente non instituitur, sed ser voluntatem ejus rui retestatem habet ipsum ponendi, &Con endi. Quod pro diversa auctoritate diversum est; nam aliud est jus divinum, aliud

humanum 3 Divinum quidem, quod divina voluntate sancitum cst, quod solito duplex distinguitur nempeJus divisum Zetus, quod in veteri testamento tulit Deus de ritibus, coeremoniis, de politia Iudaeorum; N vum, seu Evangelicum, ut sunt ea omnia praecepta quae vel ad mores probe forma dos, vel administranda sacramenta in Novo Testamento sancita simi. Ius bumanum positivum illud est quod humana auctoi itate , seu puri hominis conditum est; hocque iterum duplex; nempe civile, quod auctoritate Principum iacularium: de Canonicum, quod auetoritate Pomtificum, vel Conciliorum institutum est.

Insuper jus dividitur, PiJus simpliciter, &

jus secun m quia: Primum est quod reperitiir inter personas omnino distinctas, de diversi ordinis, mi ale est jus inter principes, & subditos: Fecundum est quoa repotitur inter personas non omnino distinctas, sed tantum secundum quid. D Ruris

49쪽

Rursus secundum quid dividitur in m- 'ternum, oeconomicum, Aeberi . Primum est

inter Patrem, & filium; cum enim filius sit pars pater me substantiae, non sunt personae Omnino moraliter distinctae; nec potest inter ipsos perfecta constitui aequalitas; siquidem filius patri mitivalens reddere non Potest et quamvis tamen jus istud dicatur Reundum quia, vocatur autem jus, prout ius significat debitum; plus enim filius Patri debet, quam alii personae: idem judicium de jure inter Deum, de homines.

Ius oeconomicum est inter uxorem, & virum, qui censentur etiam moraliter una persona . Herile denique est inter domi

num, & servum, hic est illius possessio ,

dc instrumentum quoddam animatum, ait Bristoteles; unde inter illos non est jus nisi secundum quid. IVVer jus ex parte termini quem relaicit, dividitur risu ad rem, Ac ius in re. Jus ad rem, inquit 1 essius lib.2. cap. a. de pine in genere, dubitatione a. dicitur, quod non tribuit actionem in rem, sed tantum in persinnam. Tale jus est quod tibi competit per stipulationem, per donationem, per emptionem , aliosve contractus ante traditi nem rei, si cnim res illa alteri vendatur,& reipsa tradatur; manet illi, nec potes illam vindicare: quia non res erat tibi o ligata ; sed tantum habes actionem personalem in eum qui te fraudavit: Tale e iam ius est, quod habes per electionem, postulationem, praesentationem ad be ficium: imo tale etiam est quod habes per collationem beneficii ante acceptationem, re per successionem haereditatis, ante ibi ius acceptationem.

Isu m νe dicitur quod tribuit actionem realem, seu quod rem obligatam habet. Tale est quod habetur per emptionem, &alios contractus secuta rei traditione; per collationem beneficii secuta acceptatione per testamentum vel successitonem ab inte-slato, secuta acceptatione: tale etiam jus

est dominium rei, Sususfrumas, idest, jus utendi, & fruendi respective eoquω su est illis ruribus; item jura quae dicuntur itutes; ius etiam hypothecae, & pignoris: Denique omne jus quod rem aliquam sive corporalem, ut sunt agri, domus, sup-llex, sive incorporalem, ut sunt officia,neficia , redditus, servitutes, & similia, ita nobis obstrictam tenet, ut cx ea possimus percipere fructus, vel emolumenta, vel securitatem creditorum, veI honorem, dicitur jus in re. Quocumque autem res talis transeat, potest vindicari tamquam nobis obstricta; quia res omnis transit cum suo onere quo cst affectu. Rursus utrumque jus sive in re, sive ad rem varie distribuitur 3 scilicet in dominium , uiusfructum , tisum , possessionem, Zec. Dominium in aenere est pis gubernandi , vel disponensi de re aliqua tamquam sua. suum autem dicitur, quod ita subj ctum, &adstrictum est illi, cujus esse dicitur, ut possit de eo disponere proprio jure, non ex commissione alterius. Sic Deus jus habet in universam creaturam tamquam

rem suam, quia potest de illa statuere quod placuerit. Sic pariter Rex habet jus, & d minium in suum regnum, & quivis in suas possessiones. Dominium autem dividi potest in dominium iurisiactimis, di proprietatis. Dominium jurisdietionis est potestas gubernandi suos subditos. Gubernandi actus sunt

praecipere, vetare, dcc. Dominium proprietatis est ius disponendi de re aliqua tamquam sua in suum commodum. Ab hoc dominio quisque dicitur rei suae dominus; sive ille ut persona privata sive publica, sive communitas. Nam persona publica, & respublica potest possidere bona jure privaro, instar privatae personae. uinctus est jus rebus alienis utendi

fruendi salva rerum substantia. Dicitur primo utendi, ut excludatur ius, quod habet creditor in pignore, vel depositarius in deposito: hi enim non possunt uti rebus illis; quod si utantur invito domino, tenentur ei restituere aestimationem usus. Additur ut excludatur nudum jus utendi re aIiqua, puta equo conducto δ etenim per usumfructum non solum rei usus, sed & fiuitio conceditur, idest, jus Pet-cipiendi omnes fructus ex ea re provenientes.

Additur tertio , salva rerum s stantis 3 quia fructuarius debet rem integram proprietario reseryare. Hinc fit ut usus se ctus proprie dictus non possit constitui in

rebus quae usu consumuntur, ut in vino, oleo, frumento, & pecunia.

Usus est jus utendi re aliena saIva irsus substantia. Quae definitio patet ex supradictis de ususruma. Ceteras ruris divisiones colligere poteris ex variis legum divisionibus in praecedenti articulo declaratis; citis enim leges vel in jure

50쪽

. De Legis naturalis immutabilitate. v.

jure fundentur, vel ius ad rem conserant; sequitur totuplicis esse generis jura, quot sunt diversae leges. . Quaeres quomodo 1us Gentium disserat a unpuia Naturali.

REθρηδεηι aliqui ius naturale a jure

gentium in hoc discrepare, quod jus

naturale commune sit omnibus animanti

bus tam brutis , quam hominibus, unde lib.a. insta. dicitur, ius naturale es quod ηatura omnia animalia docuit: Nam jus istud non sollim humani generis proprium, sed

omnium animalium, quae in terra marique nascuntur, avium quoque, commune est.

Verum haec distinctionis ratio prorsus absurda apparct 3 nullum cnim est jus revera commune hominibus, & aliis animali bus, quia bruta animalia non sunt cap cia proprie obedientiae, aut justitiae vel imruriae. Insuper lex naturalis generatim sum-sta, consistit in diciamine rationis natur is: at tale dictamen in brutis reperiri nequiis adcoque in ipsis esse non potest jus

aut lex naturae. Denique , lex naturalis non regulatur per convcnientiam ad naturam

sensitivam, sed ad rationalem; dictat enim id quod naturam rationalem decet 3 &conlequenter non spectat ad bruta quae sunt omnino rationis expertia. .

Respondent alii jus gentium pure positivum differre a naturali, quia illud est tantum concessivum, hoc vero etiam est praeceptivum, idest, illud permittit tantum aliquid fieri licite; hoc vero insuper obligat ad illud faciendum. sedeontra; id quod permittitur jure gentium, vel est licitum lege naturali, vel non: si primum ergo spectat ad legem naturae: si secundum, ergo ius gentium in ipsum jus naturae millitat ac praevalet, facitque licitum id quod ex natura rei erat illicitum. Adde suod jure gcntium multa sint, non him licita , sed etiam praecepta: puta quod commerpia sint ubique ii ra : quod sint quidam specialitor divino cultui deputati, per quos totum sectificia licitc fiant, &e. Respondeot nonnulli, lu&gentium spectare ad homines non solitat , & stollan spe

elatos, IIcd quatenus in aliqua societate congregantur : lus autem naturale non spectat

ad ipsam communitatem praecise , sed ad homilies sigillatim spectatos. . Herum bac etiam responsio non satisfa-

cit; nam ipsa societatis institutio, qua homines vivunt in conjunctione civitatis, aut regni, aut reipublicae, provenit ex jure gen

tium, nec tamen oritur ex communitate

alioquin ex seipsa oriretur, & seipsam praesupponeret.

Gius ergo dicendum arbitror, jus gemitum in hoc a naturali discrepare, quod quae jure naturali prohibentur aut praecipiuntur, ita statuantur vi solius naturalis rationis 3. quae vero prohibentur vel praeci eiuntur jure gentium, adiunctam habent saltem interpretativam legislationem humanam, & in

stitutionem extrinsecam communem omni

bus, aut saltem plurimis nationibus. Hinc fit quod. jus gentium revera sit humanum,& positivum, tam ex parte materiae quam ex parte formae: nam id quod jus naturale permittit tantiim, jus gentium absolute statuit, & faciendum esse praecipit, sic v. g. jus naturale permittit tantum, ut sit agrorum divisio, si homines velint ea dividere quae natura in commune exposuit: jus vero gentium statuit illam divitionem absolute fieri ad melitis vitandam negligentiam colendi agros, & praecavendam confusionem ac perturbationem reipublicae.

ARTICULUS TERTIUS.

De Legis Naturalis immutabilitate. OV m fixo sit, quamque tenaciter hominum cordibus impresta nativa lex, eleganter ex Tullio explicat Lactantius δεκα de vero cultu cap. 8. ubi cum praemisisset nativae legis nostris mentibus a Deo insculptae elogia; maxime vero ex eo quod illa sic nos regat , sic nos gubernet, ut adsummum sapientiae virtutisque portum sine utilo errore producat, concludit: suseipienda igitu Dei sex est, quae nos adboc iter iri Gula sancta, ilia eaevis quam Μareus Du Lin lib. de Republica 3. pene divina voce d . pinxit , cuyus ego , ne plura vicerem, verba sub jeri. quidem vera leae, νecta ratio, naturaeeoumens, dissa in omner, constans, sempiaterna, quae vocer ad officium iube o, vetam do a staude deterreat: quae tamen neque pro bos stora iubet avit vetat, neque improbos iubendo aut vetaηδε mmet. Huic legi nec abrogari fas est, xeque demetari aliquia sicci, neque tota abrogari mis. Nec vero aut per se. uatum, aut Der populum solvi bae lege ps mus. IM e t quaerendus explanator aus interis

D a pres

SEARCH

MENU NAVIGATION