Scotus academicus seu Universa doctoris subtilis theologica dogmatica r.p. Claudii Frassen ordinis ... Tomus primus duodecimus Tomus sextus. De legibus

발행: 1744년

분량: 179페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

Dei, ut dignus fieret accipere promis- is sionem, quae est Christus. Tertia utilitasse fuit ad ngurandam legem gratiae vel se Evangelii: & directionem ad ipsam: A Unde Psalm. I 8. Lm Domiηi immaculata

se comertens animas . Glossa , Convertens

animas, ides, sua distinctione corrigens, O

,, ad Cisisti gratiam mittens. Et sic patet. Quod est ad coercenda peccata , & ad ,, oirectionem, & figurationem legis gra- ,, tiae. Secundum hoc dicitur Rom. Lex,, intravis cyc. Glossa. Erant in illa populo,, tria genera bominum , scilicet duri, inci-

,, pientes , O perfecti, iis omnibus data es,, lex: sed duris datur in flagellum , incipien- ,, tibus in Paed mum , data est iustis in LM gnum , scilicet ueturae gratiae per Cbristum: ,, Et ad Galat. 3. Propter tra gressores, i . ,, Glossa. Data es lex in signum futurorum,

,, ut futura figuris ansarentur . Et secun- ,, dum hoc tria erant in Iese: scilicet mo- ,, ratia, quae erant ad dilucidandam Iegemis naturax: & quantum ad hoc erat auin-

,, struendum incipientes: Item habuit lexis judicialia ad coercendam legem concu- ,, piscentiae vel fomitis : & quantum adis hoc erat duris in flagellum . Item ha- ,, buit figuralia , seu caeremonialia , ad , , figurandam INem gratiae; quia figurae

,, erant figurae futurorum t & quantum

M ad hoc fuit justis in signum.

QUAESTIO TERTIA.

Iuot, on quae fuerist praecepta Heteris Legis. Notaηdum I. Tot ac tanta fuisse legis

Mosaicae praecepta, ut non immerito S. Rugust. ipsam csse sarcinam innume νabilium praeceptorum dixerit. Quocirca etiam S. Petrus vetus testamentum appellat

.HA. 7. jugum insuportabile, dicens,

tentatis imponere Iugum super ramices dis mkrum , quod neque nos neque Patres mstri portare potuimus e Nec immerito quidem ;s enim fides detur Genebrardo sub finem Chronologiae, di Guillelmo Parisiensi, libro

de legibus cap. I. circa medium , Praecepta caeremonialia erant ad minus sexcenta, &tredecim 3 ex quibus 2q8. erant assirmativas tot scilicet quot sunt membra in homine, & ossa: negativa, quot in

anno dies numerari solent. M Notandum a. ex eo lem Gulielmo Pari risiensi ibidem, triplicem fuisse causam

cur tot praecepta Judaeis praescriberen- . tur . Prima fuit ruditas, & ineruditio ,, ipsius populi, propter 'uam generalibus is praeceptis solum erudiri, & institui non is potuit, & ideo per partes particularium is

mandatorum erudiendum illum ac in- is stituendum decrevit Deus, quasi parvu- ,, tum magis fractionibus panum , atque , , micis quam panibus integris nutrien- is dum. Secunda causa, execrabilis idolo- latria multiplex, in cujus eliminationem ripro parte magna intendit lex , & hoc , , potissimum in omnibus mandatis , quae is absurda videntur, & nullam utilitatem is . asserre servantibus . Tertia causa , quia is librum legis voluit Deus esse suffcicn- istem pro tempore illo, & capacitate no- is

vitii adhuc illius populi, vel pro parte is

maxima puerili . Voluit er3O legem Con- istinere ea omnia , quae dirigere , mode- is

rari, ac decorare sufficerent Vitam hujus , , populi, dans eis in hoc multam mate- riam meditationis, vel exercitationis in is lege illa , pro captu ruditatis eorum , ,, de imperitiae; ne librorum paucitas, de ,, parvitas mandatorum simul essent eis is occasio evagandi ad libros humanarum ,, traditionum, & inde credulitateS novaS, & errores impietatis, legique Dei con- istrarias superstitiones haurirent: & hac o multa vigilantia , ac distinctione obser- ,, vatum est apud Hebraeos multis tempo- ,,ribus , videlicet ut sapientia legis con- istenti , libros aliarum gentium declina, tarent. Unde nec Philosophiae operam da- iste illis temporibus ausi sunt, donec com- is

mixti inter gentes, videlicet Caldaeos , is disciplinas, dc studia maxime provehe- is rent, & adhuc ampliare, dc provehere ,, non desistant; quamque AE30tii. in cae- is perint, &Graeci sint studiotissimc atque is magnifice prosecuti. Hoc ipsum voluit ,, lex Deuter.'. ubi dicit. Haec es enim ve- is stra sapientia , o, intellectus . Similiter, is& Isaiae 8. Nunquid non populus a Deo suo is

requirit visioηem pro vivis, ac mortuis, a,

legem magis , O, ad testimonium p Et Psal. ,, 1. Beatus vir qui in lege Domini meditatur ,, die ae ηHe, & multa hujusmodi. Dein- is de ita arctavit eos ipsa lex ad sui ju- ,, gum, meditationem, Sc observantiam, ,, ut alias ci cogitare, de in aliis studere, is nullo modo vacaret; sicut legitur Deu- isteron. 6. Meditaberis ea sedens in domo is tua , O, ambulans in itinere , dormiens, ri

92쪽

De Lege moualca. 89

,, amve γηρ exr e P. Postquam autem naldaeis sive Babyloniis, & genti Ara- bum commixti sunt, & miscuerunt se,, studiis corum, & Philosophiae, &secii- ,, ti sunt opiniones Philosophorum , ne- ,, scientes legis suae credulitates , & Abra- is hae fidem, contra disputationes eorum, is & rationes defendere; hinc est quod fa- cti sunt in Iege erronei, &in fide ipsiusis Abrahae naeretici; maxime postquam Re-D gnum Saracenorum diffusum est super

,, habitationem eorum, exinde enim aeteris nitatem mundi, & alios Aristotelis eris rores secuti sunt multi eorum. Notandum 3. omnem hanc ingentem prae-Ceptorum multitudinem ad tres classes posse revocari; quarum Prima contineat minralia; secunda complectatur caeremonialia 3Tertia includat judicialia. Ita colligitur ex Deuter. s. Loquar tibi omnia mandata mea, caerem ias atque 1udicia. Deuter. 6. nec sunt praecepta, eaeremoniae atque iudicia, quae mandavit Dominus Deus user , ω doc

rem vos.

Ratio etiam se stragatur, finis enim legis Mosaicae erat dirigere populum Judaicum ,

S convenienter ordinare, tum in iis quae spectant ad restitudinem naturalem rationi, numanae; tum etiam in his quae ad cultum divinum, &ad justam politiam pertinent. Ad primum data erant praecepta moralia 3 ad secundum, caeremonialia; ad tertium, judicialia . Et per haec tria simul sumpta, homo Conveni Enter ordinabatur, circa seipsum, circa Deum, & circa proximum; ac ser ea, si bene observarentur, respublica Iudaeorum in scelici, de scirenti statu conservanda erat, ut Deus illis promiserat Deuter. 28. Moralia sunt quae dirigunt hominem ad faciendum a tiones per sebonas, & a malis per se abstinendum, quatenus est privatus n mo . stu quae dirigunt hominem ad faciendas actiones a quibus vir bonus dicitur, de ad abstinendum ab his a quibus malus denominatur. Ejusmodi extare praecepta in veteri lege patet: nam in hac habetur, Non occides, ηοηsrtum facies : habentur & omnia legis

naturae praecepta .

Caeremoniasa sunt, quae praescribunt quin modo sit Deus colendus, & determinant O pera quaedam exteriora quibus homo profitetur servitutem suam, & exhibet honorem externum soli Deo debitum. Talia dari patet ex ritu sacrificiorum, & aliorum . Distingui vero a moralibus patet, quia etsi de lege naturae sit Deum colere, non est tamen de lege naturae talibus sacrificiis, & muneribus illi cultum supremum exhibere: secundum hoc est determinatio praecepti moralis, Scquemadmodum determinationes legis naturae, quae fiunt per legem humanam, non dicuntur esse de lege naturae, sed de jure positivo; ita determinationes praeceptorum legis naturae , quae sunt per legem divinam, distinguuntur a praeceptis moralibus

legis naturae.

Iudieιalia denique sunt ea , quibus diriguntur homines ad societatem fovendam, de justitiam inter se servandam. Eiusm di dari patet ex Deuter. I. Distingui v ro a moralibus patet, quia sunt determinationes legis naturalis iactae per legem divinam.

CONCLUSIO PRIMA.

ΡR.ecepta moralia veteris legis ahqua in meaiora, alia verὸ extra Decalogum con

tinentur , exprimuntur .

Decalogus autem dicitur quasi decens verba seu decem mandata, quae Deus An tali ministerio, buccinante tuba, & Israelitico populo circumdante montem Sinai, in ejus vertice apparens promulgavit, ut legimus Exodi M. demum duabus tabulis lapideis descripsit,& exaravit proprio digito. aliter autem ordinata fuerint illa decem praecepta , non invicem conveniunt authoros; nam, inquit S. Bonaventura, in Cemtiloquis 3. partesea.33. Iosephusi. 3. sπtiquit tum c. q. assignat quinquePraecepta in priam tabula: & quinque in secunda. Origenes autem contendit quatuor esse praecepta primae tabulae, quae ad Deum spectant. Dividit enim primum in duo; quorum alterum sit de non habendis diis alienis: alterum vero de non faciendo sculptili. In quorum primo prohibetur adoratio statuae, nihil hadentissimile in natura. In secundo vero prohibetur adoratio statuae habentis similitudinem cum aliqua creatura. Ut vero sex tantum enumeret in secunila tabula, duo ultima praecepta non distinguit, reputans idem esise praeceptum vetans concupiscentiam uxoris proximi, & bonorum ipsius. verum S. Augustinus q. 7 I. in Exodum, hanc sententiam Origenis reprobat, neque enim videtur confundenda utraque concupiscentia, ut uniuS dumtaxat praec pii locum habeat,qui aconcupi scentia uxoris sp

93쪽

so Pact. IV. Disp. III.

spectat ad concupiscentiam carnis, & concupiscentia bonorum pertinet ad concupiscentiam oculorum, quae duo distincta sunt, ut patet ex prima Epistola Joannis. Recte vero haec duo praecepta , mis babebis deos alienos, i non Deus tibi sevi iis, in unum facile praeceptum coeunt quia non facere stulptile vel similitudinem , ea dumtaxat ratione est prohibitum , quatenus scilicet non est ullum sculptile colendum pro Deo, alias enim sculptilis fabrica non est vetita I nam in tabernaculo Deus praecepit fieri imaginem Seraphim, itidem etiam erant in templo balomonis. Cuapropter cum S. August. & aliis SS.

Patribus , censemus tria esse tantum praecepta primae tabulae ue quorum Primam est de non habendis diis alienis, nec faciendo sculptili quod adoretur ; nam verba ista, Ego stim Dominus Deus tuus lyc. habent rationem non praecepti, sed prooemii, quibus dignitas, &authoritas legislatori, commendatur . secundum est de non assumem

do nomine Dei in vanum. Tertium de die Sabbati sanctificando. Sunt autem septem praecepta secundae tabulae , quae respiciunt proximum; quorum Primum est de hon randis parentibus 3 seeundum de non occidendo Tertium de non moechando I sua tum de non surando ; suantum de non loquendo testimonitim fallum contra proximum 3 sextum de non coneupiscenda uxore proximi I septimi m denique de non concupistendis bonis illius. Rationem autem hujusce legitimae distri. butionis hanc prosert S. Bonaventura loco supraeitato. In prima tabula tria fuerunt Iraecepta ordinantia ad Deum , quorum

usticientia potest sumi penes subjectum, is quod est iii plex in Iobis ; scilicet po-

,, tentia irascibilis quae brdinatur per prae-

,, ceptum de protestatione veritatis: poten. ,, tia concupi lcibilis quae ordinatur per prae- ,, ceptum de Sabbatisatione mentis . poten- ,, tia rationalis quae Ordinatur per praec is pium de ora inatione majestatis . Potestis etiam sumi penes ob ctum quod est triis plex in divinis, scilicet summa majestas

is reverenda , respectu cujus est primum; suma a veritas prostenda, respectu cu-M jus est secundum: summa bonitas diliis genda, respectu cujus est icrtium. Potestis sumi nihilominus penes actum interm is dium, qui est triplex; scilicet actus op is ris, qui exercetur in primo mandato per

Art. II. Quaest. III.

aettaalcm adorationem; actus oris , qui ,1 exercetur in secundo per sermocinalem prolationem; aetus cordis, qui exercellu is in tertio per affectu alim dilectionem. is Non potest bene Sabbatum, id est, quie- istem mentis celebrare, qui per quietem is

continuam non studet omne peccatum is mortale declinare.

In a. tabula septem suerunt praecem is pia ad proximum ordinantia, quorum is

tussicientia sic accipitur ad proximum is habemus dupliciter ordinari, scilicet per ,, beneficentiam, & sic est primum, scia is

licet, honora Patrem, & matrem tuam: is per innocentiam, & scpossumus noce- is re proximo tripliciter, actu operis, actu riotis, S actu cordis. Actu operis, tri- is bus modis, scilicet in propria Persona, , s& se dicitur : non occides . In pers s, na conjuncta, S sic dicitur: non moe- , ,

chaberis. In Dssessione sua, Ssc dici- ,,

tur: non furaberis. In actu oris possis- ismus nocere proximo falsum testifican- ,,

do, & sc dicitur: non loqueris falsum is

testimonium contra proximum tuum . , sin actu cordis possumus nocere ei du- , ,

plieiter: scilicet affectu carnalitatis, & isse dicitur : non concupisces uxorem ,

proximi tui : & assectu cupiditatis , & isse dicitur di non desiderabis rem ejus, is Decem praecepta per ordinem his vc risibus continemur . . Usperηe deos , figito periuris , Sabbata

serva

sit tibi Patris bonis, fit tibi mare I amor.

Non sis ομψον, marebus, fur, testis in

Fus. Rcisique tiatum, resiue ea meta βas. Paulo aliter eiusdem distributionis rationem proserunt alii aut hores cum S. I h ma ; nempe quod tot praecepta requirantur

ut statuatur id quod necessorium est hi mini respectu Dei, &respectu proximi sui: siquidem Deo ut principi nostro tria debemus : nempe fidelitatem , reverentiam,

de famulatum : Fidelitas praecipitur primo

praecepto , quo cavetur, ne honorem principatus ad alium transferamus. Reverextia

secundo injungitur , ctim ne nomen quidem ejus in vanum assumi posse absque peccato pronuncietur. Famulatus edicitur temtio clim sanctificatio Sabbati mandatur. Respectu vero proximi, ut erga cum ratione aebita se gerat homo, stetem alia praecepta sanciri debent; nam benu se habere d bel

94쪽

De Lege mosaica.

bet ad proximum alimais dupliciter: generaliter , & specialiter ,mcisiliter prout est aliorum debitor, & ad noc ordinatur per priamum praeceptum de honorandis parentibus, generaliter vero ut nulli inseratur nocumentum, opere, ore, & corde: opere quantum ad personam, Ze ad hoe ordinatur illud: Nooecides: quantum ad personam Conjunctam propter propagationem prolis: de ad hoc ordinatur istud: Non mactaberis : ac denique quantum ad bona: propter quolistud: NOUurtumfacies .che: & ad hoc o di natur per Praecentum: Non loqueris cρηtra proximum, um Himoniam: ac denique corde : idque cum prohi-tur, re concupis n-tia carnis , seu uxoris , 5c concupiscentia oculorum seu bonorum.

Non fit vero prohibitio concupiscentiae homicidii, neque salsi testimonii tamquam duorum praeceptorum distinctorum , Iicci

fiat mentio concupiscentiae uxoris alienae, &bonorum alienorum : quia, inauit S. 4 hom. I. a. q. I . ret. . ad quintum, delectatio adulterii, & utilitas divitiarum sunt propter a Pretibilia, inquantum habent rationem boni desectabilis, vel utilis, 3c propter hoc oportuit in eis prohi ri non italum opus, sed Qtiam concupiscentiam : Homicidium autem , di fallitas sunt secundiunt se horribilia; quia proximus, & veritas naturaliter amantur, & non d siderantur nisi propter aliud:& ideo non oportuit circa peccatum homicidii & falsi testimonii pronibere peccatum cordis, sed Lim operis. Neque etiam specialibus praeceptis prohibita est inordinatio irascibilis, quemadmodum specialibus praeceptis vetita est inordinatio concupiscinitis: quia omnes passiones irascibilis derivantur a pastilonibus concupiscibilis: & ideo suffciebat mentionem facere in Decalqgo inordinationis concupiscibilis, utpote in quo prima dumtaxat elementa legis descripta continentur: Denique mentio ibi non saeta est evidentissimorum legis naturae principiorum, quale, verbi gratia, est istud; mnum es sectantum, de malum fugiendum. Ratio est quia non nectile fuit ea scribi, ut pote, fle remanentia susticienter sdripta in animis hominum, ScContenta in iis quae scripta sunt tamquam prinei pia in conclusionibus suis. Praeter autem assignata decem praecepta Decalogi, alia etiam sunt, quae tum inta do, tuin in I.evitico, cic laeuteron. reserun- quae conducunt ad evidentiorem, de faciliorem Decalogi praeceptorum intelligenatiam; Nam ut observat S.IhOm. q. Icc. an.2. praecepta moralia sunt in tripliciat merentia ι etenim quaedam, inquit, sunt communissi. ma, & adeo maniseM quod sunt quassi fines praecentorum; unde in eis nullus potest errare secundilm judicium rationis: quaedam vero sunt magis determinata, quorum rati

nem statim quilibet etiam popularis potest de facili videres de tamen quia in potioribus circa hujusmodi contingit iudicium hum num perverti, hujusmodi editione indigenti ; dc haec sunt praecepta Decalogi; quaedam

vero sunt, quorum ratio non est adeo cuilibet manifesta, sed solum sapientibus, & ista

sunt praecepta moralia superaddita Decal go, tradita a Deo populo per Moysem, de Aaron. Sed quia ea quae sunt manifesta. sunt mincipia cognoscendi ea quae non sunt manifesta, alia praecepta moralia superaddita Decalogo, reducuntur ad praecepta Decalogi per modum cujusdam auditionis ad idisa: nam in primo praecepto Decalogi prohibetur cultus alienorum deorum, cui super- adduntur alia praecepta prohibitiva eorum quae ordinantur incultum idolorum, sicut habetur Deuter. I 8. Non inveniatur in te quilo, et filium suum, aui filiam suam, dueens per

ignem, nee sit maleficur, neque in maior 3 nec

ossiones consulat '. neque dimnos, nec quaerat a manuis Neritatem. Secundum autem praeceptum Prohibet persurium : superad litur autem ei prohibitio blaspemiae, Lev. Iq. dcrohibitio falsae doctrinae, Deut. II. Terintio vero praecepto superadduntur omniaceremonialia . Quarto autem praecepto de honore parentum superadditur praeceptum de honorificatione senum, secundum illud Levit. Io. Coram canocvue consurge, b nora personam genu ι dc universaliter omnia praecepta inducentia ad reverentiam exsibendam maioribus , vel ad beneficia exLibenda , vel aequalibus , vel minoribus . Muinto autem praecepto quod est de prohibitione homicidii additur prohibitio odii, de cujuslibet molitionis contra Proximum, sicut illud I aevit. I9. NOUabis contrasanguinem ρνο& etiam prohibitio odii fratris, .secundum illud , Ne oderis fratrem tuum inde tuo . Praecepto autem sexto, quod est de prohibitione adulterii , superadditur praeceptum de prohibitione meretricii, secundum illud in ulcron. 23. Non erit merere κae siliabus Israel, nec scortatis de filiis Israel. Et iterum prohibitio vitii contra naturam ,

95쪽

Mundum illud Levit. I 8. Cum masculo non commiscismi, eum omni restre non coibis .

heptimo autem de prohibitione furti adjungitur praeceptum de prohibitione usurae, secundum illud Deuteron. I 8. NUD-neraberiistatri tuo ad usuram; & prohibitio fraudis, secundum illud inut. I3. Non b octis in sareuis diversa podera ἰ dc universaliter omnia, quae ad prohibitionem calumniae, & rapinae pertinent. ctavo vero

Pracepto, quod est de prohibitione salsi testimonii, additur prohinitio falsi judicii, secundum illud Exodi 23. Nee in Iudicium plurimorum acquiescessementiae, ut a veritate devies, & prohibitio mendacii sicut ibi subdi.

tur, mendacium inies; & prohibitio detractionis, secundum illud Levit. I9. Non eris criminator, es, susurro in populis. Aliis autem documentis, puta praecepto de non concupiscenda uxore alterius ad coeundum, & praecepto de non concupiscendare quali,t, vel qualicunoue possessione alterius ad possidendum illegitime traeter

Consensum eius, & voluntatem, nulla alia adiunguntur; quia per ea universaliter omnis mala concupiscentia prohibetur. IHaec Sanctus Thomas.

CONCLUSIO SECUNDA.

ΡRaecepta Ceremonialia dicuntur ea quae adestum Dei ordinantur, me immediatὶ, me praeparatoriὸ ν Sicut enim praecepta judicialia determinant moralia in ordine ad proximum, ita ceremonialia determinant minralia in ordine ad Deum. Haec, inquit Alensis, dividuntur in sacrificia, Saeramenta, Sacra, & Observantias. Ratio divisionis est, quia in cultu Dei considerari possunt ipse cultus, colentes, & instrumenta colendi. Cultus ipse specialiter consistit in sacrificiis quae offeruntur in reverentiam Dei. Instrumenta colendi pertinent ad sacra, quale est tabernaculum, &vasa, de alia hujusmodi. Ex parte autem c lentium duo possunt considerari, scilicet ec rum institutio quod fit per quamdam consecrationem populi vel ministrorum, atque ad hoc pertinent sacramenta: & eorum singularis conversatio, per quam distinguuntur ab his qui Deum non colunt, Zc ad hocpcrtinent observantiae, puta in cibis, & vestimentis, aliaque eiusmodi. eradicia instituta sunt in veteri lege tum

ut hac ratione Iudaei proclives alioqui admindum ad idololatriam, ab ea retraherentur immolando Deo vero, de non diis: Unde iaci ificia haec non fuerunt instituta a Deo nisi postquam in idololatriam declinaverunt

conflante, sibi vitulum adorandum; tium maximcut per illam homi ues protestarentur se cognoscere Deum tanquam supremum do minum vitae, & necis, atque rerum omnium

Creatorem, sed, & ut figurarent sacrificium Christi Domini tamquam impertina pericctum, ille quippe una oblatione explevit va riorum disterentiam sacrificiorum. Sacrificia aulcm veteris legis erant in triplici differentia, ratione triplicis sacrifica di finis. Primὀbolocausta, quae specialiter imstituta erant ad protestationem supremi d minii Dei in res omnes: ideoque comburebantur omnino talium sacrificiorum victimae; ut sic ostenderetur quam summo jure Domj-nus mortificat, dc vivificat, & quod sicut in iis totum animal resolutum in vaporem sursum ascendebat, ita etiam significaretur totum hominem , & omnia quae hominis sunt, Dei dominio esse subdita, Messe ei osserenda. Habes praecepta Levit 6.& ritus Levitici I.

Secuηia sacrificia pro peream , quae instituta fuerunt a Deo , afi excitandam peccati detestationem ejusque expiationem pro-puMandam per poenitentiam . Ex illis sacrificiis alia erant pro delicto, & alia pro peccato. Delictum, & peccatum in Scripturis aliquando eadem sunt, sed in Levitic. distinguuntur, ut observat S. Augustinus, qu. s. in Leviticum;& videtur probabilior sententia quae vult illud cne delictum, quod imprudenter, idest, ignoranter : illud peccatum ,quod a sciente committitur . Sacrificii pro peccato pars una comburebatur, altera vero cedebat in usum sacerdotum: ad significandum quod expiatio peccatorum sit a Deo per ministerium sacerdotum: nisi quando sacrificium offerebatur pro peccato totius populi, vel specialiter pro peC-cato sacerdotis: tunc enim totum combure

batur, quia non debebant in usum sacerdotum venire ea quae pro peccato eorum one- rebantur, ut nihil pecorii in eis remaneret,& quia hoc non estct satisfactio pro peccato si enim esset in usum eorum pro quorum pec catis offerebatur ; idem esse videretur ac si non offerrentur . Horum sacrificiorum

praeceptum habes Levitici P. ritus , Levitici q. & 6.

Tertiὸ denique erant acrificia pacifica quae

96쪽

De Lege

offerebantur Deo, vel pro gratiarum actione, vel pro salute, & prosperitate om rentium ex debito beneficii vel accipiendi, vel acccpti. Et intres partes dividebantur: una pars incendo batur ad honorem Dei, secunda cedebat in usum sacerdotum, tertia denique in usum Ofierentium, ad significandum quod salus hominis procedit a Deo, diligentibus ministris Dei , coorirantibus ipsis hominibus qui salvantur. Hahs piς-ceptum hujus sacrificii Levit. 7. ritus autem Levit. 3. Quoniam autem in peragendis sacrificii, varii crant ex praecepto observandi litus, placet hic nonnullos referre, de explicare sub quaestiunculis, de responsioni ous sequentibus.

Censent autem aliqui apud Alensem ει- νagrapia 3. hoc triplex sacrificiorum Fnus institutum fuisse juxta triplicem hominum statum . Quidam enim sunt incipientcs , aliqui proficientes, alii persecti hostia autem, inquit, pro peccato pertinebat ad incipientes, sive ad statum poenitentiae: h stia paci sicorum ad proficientes spectabat, sive ad statum justitiae in Impletione mandatorum: holocaustum ad perlectos , sive ad statum supererogationis in impletione

consiliorum.

Aliter vetetis Iesis testamenta distinguit

Hugo Victorinus: Tria, innuit, genera sacramentorum inveniuntur suisse scripta sub lx ge, quaedam specialiter adiemedium, quaedam ad obsequium: quaedam ad cultum divinum. Prima pertinent ad p. ccatorum remissionem, secunda ad exercendam devwtionem, tertia ad colendam pietatem. Pruma instituta fuerunt quasi ad necessitatem,

ut in eis homo sanctificaretur, qualis suit circumcisio, &hostiae pro peccato, & pro

delicto, & cetera quaedam, quae specialiter ad emundationem, & remissionem instituta fuerunt. Secunda autem quasi ad exercitationem sucrunt proposita , ut in eis devotio fidelium exerceretur, & meritum au geretur: quales fuerunt hostiae pacificorum, quae offerebantur a fidelibus ad reconcilia imis dam sibi gratiam divinam. Tertia instituis ta suerunt quasit ad praeparationein quam- dam ut quasi instrumenta quaedam euo sent ad cetera sacramenta tractanda, &is sanctificanda, quale fuit tabernaculum, se dc atIium, & omnia utensilia quae conis tinebantur in eis. Hus I. uuare exanimalibus quae sibi OL

ferri mandavit Deus, solum ex quadrupedibus designata lint boms, oves, & capiae I ex volatilibus vero tantum turtur, de columba. Alensis noster qu. o. hujusce ,s rei assignari posse multiplicem rationem ,

Quia, inquit, ista sunt, quae totum, quod ,τvivunt, & sunt, necessitati hoministri- ,, buunt: hoc est, victui, fle vestitiit. Si igi- ,, tur recte humana necessitas respiciatur, ,γsola ista de animalibus necessaria sunt ,s hominibus in victum, & vestitum: ce- ,stera vero superflua sunt, quantum ad is necessitatem vitae, ut porcus, canis, & is equus. Eo ergo ipso quod noluit alia , sibi osterri in sacrificiis, abstulit eis oc- is casionem quaerendi non necessaria, dum ,, eis non voluit honorari. Ampli ut, qaia , ,

de quadrupedibus ista mundissima sunt ι ,, quia ex mundissimis vivunt pastibus: & ,,

eorum immunditiae etiam mundae sint. DPraeterea inter omnia quadrupedia ista is mansuetissima sunt, de minori resullio- ,, ne sustinent mortem: de ideo minori pe- , , riculo immolantium. Insuper, quia istis is animalibus maxime utebantur, &in his ,, erat Iargior beneficentia Conditoris er- is ga cos: conveniebat igitur de his ani- ,,

malibus Conditori regratiationem , dc is hono iificentiam pro beneficentia exhi- ,,

bere . . V Quare vero elegerit de avibus inrι- ,, rem, Ze columbam, quas de praecepit Α- is

brahae, ut sibi osterret in sacrificium, Ge- is nesi . dicendum est, inquit, quod haec is praecipue electa sunt ad sacrificium, quia is

inter omnes aves ista munda, & man- ,,

sueta, Ze utilia usibus humanis sunt: de is etiam castitas quasi conjugalis in colum- ribis, & quas vidualis in turturibus in- ,, venitur Unde per hoc expresta daba- ,,

tur intelligi, quod si hujusmodi requirit isjn avibus sibi onerendis, quanto sortius ,, in hominibus sibi offerentibus hoc ,,

vero quod paster additur in emunda- istione lepros, praeter rationem, quae su- is

pra fera est posset specialis ratio ac is lignari : quia dicitur passer secundum ,s

modum suum morbum consimilem alia riquando pati. Ratio autem generalis, is quare alia animalia ab istis noluit Deus is sibi osserri est quia omnia alia Mne- ,, ra animalium , aut Idololatrae sacrifi- is elis suis exectabilia fecerant, aut Au- rigures vanitate observationum suarum is

97쪽

94 Traist. IV. Disp. III. Art. II. Quaest. III.

,, maleficiis suis abominabilia reddi erant. Haec Alensis. Idcirco ex avibus praecipue sibi Deus de-

Iegit columbas. & turtures; tum quia horum magna habebatur copia in terra promissionis; tiim quia haec anima Ita sunt symbola lumis, castitatis, dilectionis, & mentis simplicitatis: unde Christi Domini sim-licitatem, charitatem, atque dolorum acerinitatem praesignabant.

Observandum insuper Deum voluisse sibi offerri pullos columbarum, non autem pullos turturum 3 quia in turturibus maj res longe meliores sunt quam pullis in co- Iumbis vero pulli meliores sunt, id autem quod est optimum Deo debet offerri. Insuper solius masculini sexus animalia offerri debebantur in holocausti im, quia piaestantissimum est inter sacrificia, semina vero est animal imperfectum. Quocirca etiam anire alia maculosa, & imperfecta v. g. Clauda, cςca, removebantur a sacrificio, quia solito despiciuntur ab hominibus. Dcnique non offerebantur ante octavum diem suae nativitatis: quia erant quasi abortiva, Zenondum plene consistentia propter suam

teneri cudinem. Pisces autem Deus non requisivit in sacrificia; tum quia cum in aquis degant, magis sunt alieni ab homine, quoque minus dominio ac imperio subsunt; ut indeque minus ad eum pertinent 3 homo autem offerre debebat Deo aliquid sibi proprium in testimonium suae erga Deum observantiae, S gratitudinis: tum quia pisces

statim ex aqua extraeli intereunt, quod autem lacerdotibus sacrificandum Deo vivo efferebatur vivum esse debebat.

Similiter Deus sibi offerri mandavit, &permisit spicas, similam, &alia similia; quia

consultum voluit paupertati offerentium, ut qui non posset offerre animal quadrupes, Ofterret avem, qui non posset avem, saltem offerret panem, qui panem non posset offerre saltem farinam vel spicas piaesentarci. Ex iis vero quae ex terra Proveniunt maximὰ Deus requirebat in sacrificiis ea quae veniunt in usum hominum: Unde panis offerebatur, quia hominis cibus; vinum, quia potus; oleum, di sal, quia cibi

condimenta : thus quia medicamentum .

Haec autem omnia Christum figurabant :panis quidem, quia erat panis vivus, qui

velut in spica pro statu legis naturae infide Patrum; sicut simila in doctrina legis, de prophetarum: sicut vero panis de Cettodestendit a Spiritu sancto formatus In utero Virginis, de coctus in clibano passionis. Vinum autem erat figura sanguinis ejus, oleum gratiae ab eo diffundendae, sal ipsius divinae sapientiae, thus jugis ac serventi mimae ejus orationis.

Mel autem, de fermentum prohibebanturomcrri Levit. a. quia, inquit AIensis, haec offerri consueverant in sacrificiis idolorum,ttim etiam ut significaretur eos qui sacrificare intendunt, debere a se rem vere omnem carnalem dulcedinem, & voluptatem φnecnon & omnem corruptionem a saerificiis arcere. Observandum denique circa sacrificium pro peccato, quod tanto vilius in eo animal omerebatur, quanto gravius

erat peccatum pro quo offerebatur. Sacramentorum in veteri lege alia erant omnibus communia, qualia erant circumcisio. agnus Paschalis, purificationes variis ab immunditiis legalibus, Ze expiationes a peccatis: Alia erant particularia solis sacerdotibus, & ministris; qualia erant consecratio, esus panum propositionis, ablutiomanuum, δέ pedum. Nam per sacramenta homines deputantur quodammodo ad cultum

Dei, cultus autem Dei, Ze generaliter spectat ad omnem populum ini, de specialiter administros. I espectu utriusque tria sunt neces aria. Primὀ quod instituantur ad talem cultum, id autem pia labat circumcisio in populo, consecratio in sacerdotibus, &institutio specialis in ministris Dei. seeundo, quod utantur iis quae spectant ad divinum cultum: id autem populus praestabat peresum agni Paschalis, sacerdotes autem peresum panum propositionis, necnon&aliorum suis usibus deputatorum. Tertia, quod removeantur ea quae prohibentur a cultu divino, quales sunt immunditiae. Respectu

autem populi id fiebat per purificationes,

Ac expiationes; respectu vero aliorum per manuum, & pedum ablutioncm, necnon de per pilorum aut capillorum abrasionem. Petes quas ob causas instituta fuerit Circumcisio tantum octavo die a nativitate parvuli facienda, cultro tantum lapideo, s Ii Abrahae, de non ante prascripta , nec

ab axitu de Mypto usque ad ingressum in

terram promistionis usurpata. His omηovι quastis, respondet mensis q. s. varias ob causas factum fuisse circumcisionem per extremitatem pelliculae membri

virilis. Prima ratio, inquit, est debilitatio libidinosae concupiscentiae, quae viget in illo

98쪽

De Lege incalca. 93

membro virili , Ze ex vulnere circumcisionis, &ex effusione sanguinis, quae in ca sit. 'unda est expositio illius partis, idest, pul pae membri illius frigori, & defricationi vestium; ex quibus omnibus emcitur minus sensibilis: quemadmodum, & manus duris operibus assuetae, miniis sensibiles, minusque passibiles inde redduntur: nihil autem in parte magis minuit ac debilitat concupiscentiam, quam diminutio sensualitatis, &passibilitatis illius. Tertia est in deletionem lacrorum Veneris, & Priapi: in quibus illa

tamquam pars, & occupatio Vcneris in corpore humano, non parum ornabatur, de colebatur: Haec enim erat pars carnis quae maxime pugnabat contra spiritum, maxi--que Contaminaverat populos illarum te

Tarum , ita ut in omnia flagitia non sollim masculorum, sed etiam brutorum anima- Iium proruebant: ficut legitur Levit. I 8. Omnes execrationes istar socerunt accolae, qM fuerunt ante nos, in polluerunt eam. Et iterum cap.2o. Omηia Mee fce unt,'G-Lnatus sum rar. Haec plaga effrenatae ac flagiriosae libidinis gentes illas septem execrabiles ouae terram promissionis ante adventum suorum Israel inhabitavcrant, in id Iolatria nutricbat ac potissimiim detinebat. Maria vero causa, scii ratio cst sortitudo

impressionis memoriae Creatoris: Est enim Circumcisio signaculum, & stigma inseparabile, gravissimoque dolore impressum; S propter hoc sortissimum est memoriale Salvatoris. suinta causa est firmitas pacti cum Deo 3 sicut legitur: statuam pactum

meum inter me, inter semen tuum te in generationibus tuis federe sempiterno. Et iterum: me est pactum meum: circumcidetur ex vobis omne ma culinum. Quare manifestum est, quod hoc signaculo profitetur omnis circumcisus se hujusmodi pactum

seu foedus iniisse cum Deo, & ipsa susceptione hujus signaculi intrat in pactum ac scedus Abrahae : & ipsa susceptione illius obligat se , ac debitorem se constituit universae legis, quae data est semini Abrahae, sicut dicit Apostolus: Tisificor smηi timini

circumcidenti se, quoniam debisor est universae legis faeienta, quemadmodum suscipiens signaculum, hoc est , iqnsuram vel habitum cujuscumque religionis, ad eam

se obligat universam. υuare Nero praeceptum fuerit, primo Α-hrata, &non ante: ratio est, quia exu

Lante errore idololatriae Abraham primus fuit sicut narrant antiquae historiae 3 qui1evocavit homines ab idololatria ad Iatriam conditoris: Ruia ergo circumcisio ad hoc

erat, ut per ipsam distinguerentur cultores creatoris a cultoribus idolorum , dabatur Abrahae primo praeceptum faciendae circumcisionis. Praeterea ratio alia est; quia Abrahae primo facta est promissio exdresiis, quod de ejus stir nasceretur Reciemptor : clim dictum est; In semine tuo benedicentur omnes gentes. Conveniebat autem

signaculum sanctificationis generationi de qua debebat nasci Redemptor: inde est quod Abrahae & semini suo tantiim praeceptum circumcisionis est datum.

Cur autem jussa est fieri circumcisio die

octava a nativitate parvuli λ ad hoc ratio est, quoniam ante octavam diem toneritudo infantium tam grave vulnus absque periculo mortis non facile sustineret: Si antem differretur usque ad annos pueritiae, vel majoris aetatis, multi declinarent eam

suscipere propter gravitatem doloris. Cur avum dilata fuerit ab exitu de AEgv-pto usque ad ingressum terrae promissionis,

ratio talis assignatur 3 quia soric non vacabat eis, quia vel bellis concutiebantur, vel pestibus vinabantur, vcl seditionibus dividebantur, vel a murmurationibus exagitabantur, vel aliis incommodis urgebantur:

secundum quod dicit Ioannes Damascen . Locus autem fuit circumcisionis faciendae fr-mato populo in fide Abrabae, O, obtentis praparte promissionibus eidem factis. Tunc enim innovandum fuit pactum Abrahae, & fi

mandum ex parte seminis ejus, cum fi mum apparebat ex parte Dei, & hoc pcrexhibitionem promissorum. svare autem fieret cultro lapideo, causa est, quia malefici ferro faciebant incisiones in corporibus suis, & maximo in sacris Martis.; metallum enim ferri metallum Martis.& partes ejus in metallis opinabatur idololatrarum vanitas: Voluit ergo ritum istum per aliud, quam per serrum exerceri : ut fallem hac dissimilitudine aliquantulum eos ab idololatria abduceret: alia ratio est, ut

istilus quod cum cis pepigerat Dominus inpetra Horeb, eis per hoc ad memoriam reduceretur: vel quod aquam cis de petra produxerit, in aspectu cultrorum lapideorum recordarentur. Tertia ratio est, ut lapideorum cordium suorum duritiam in huiusmodi cultris lapideis legerent in ipsa hora es cumcisionis: ut sic in poenitudinem emollia

99쪽

Tract. IV. Disp. III.

rentur: & cordium suorum duritiam sentirent interius per compunctionem: quemadmodum cultrorum nujusmodi duritiam corporalem per circumcisionem. Cum tum autem ad Agnum Paschalem, ratio naturalis eius institutionis fuit comme-im,ratio beneficii quo Deus populum suum eduxit de AEgypto: Tunc enim praeceptum illis est, ut sanguine agni linirent Dostes domorum, quasi protestantes se rectae re alitibus AEgyptiorum qui arietem colebant. In illo duo ob oculos Iudaeorum ponebantur . Pri , sesinantia ad discedendum de AEgypto, quod desimabatur, &per panes

a Zimos quos comedere tenebantur quasi

non fuisset satis temporis ut sermentaretur:& quod comederent agnum assum igni; quia sic velocitis praepara tur: de quod os non comminueretur, quia qui festinant in frangendis ossibus non morantur: quod etiam delignabatur per id quod renes dedebant habere accinctos, calceamenta in pedibus, baculos in manibus, quibus significatur homo Promptus ad iter faciendum, & per id quod in una domo comedere debebant, neque laras carnes serre; quia qui discederefcstinant non valent mittere xeni a. secunia,

amaritudo quam passi fuerant in AE pto, quae si nificabatur per lactucas agrestes. Ratio figuralis haec erat, immolatio Agni Paschalis figurabat immolationem Christi.

Sanguis Agni liberans ab exterminatore Sanguinem Cnristi quo liberamur a peccato: Comedebantur carnes agni adsignificandum esum Corporis Christi in Sacramento: crant

assae igni, ad significandum quod ristus

in Sacramento est memoria passionis: vel quod igne charitatis omnia consumit: cum aEimis panibus, quia Christum comedentes puri, &sinceri esse debent; cum lactucis agressibus, quia corde poenitenti; accinctis renibus, quia casti; cum calceamentis in pedibus , quia habentes exempla Patrum moltuorum: cum baculis, quia in pastorali custodia; in una domo, quia in Ecclesia Catholica, & non extra illam. svallium autem ad cςremonias purificatio num ab immunditiis, & expiationes a Peccatis ι earum institutio, & ordinatio iustae congruentique rationi sita est; nam homi-ncs contrahcbant immunditiam interiorc mPes hcccatum, a qua purgabantur per sa-scrificia aut oblata pro tota communitate, laut citam spccialiter pro peccatis singulo um: non quod haberent ex se vim expian-

Art. II. Quaest. III.

di, sed quia significabant expiationem sui ram per clarisium, cujus participes iliberant per fidem in eumdem. Contrahebant etiam

immunditiam externam quae reputabatur:

Privi ex hominibus: Secunia, ex contactu rerum immundarum. Reputabatur ex hominibus immundum, quod corruptionem aliquam habebat, vel erat corruptioni expositum: Unde cadaver immundum, leprolus immundus, mulier patiens sanguinis fluxum immunda, viri etiam immundi fluxum seminis patientes per infirmitatem, pern diurnam pollutionem, Per coitum: reputabatur homo immundus, qui vel mortuum tetigerat, vel leprosum, &c. Erat praeterea immunditia in domo, invasis, investibus, dcc. purificabantur communiter per ablutionem, fle per quaedam sacrificia. Ratis litteratis istarum purificationum, &expiationum fuit: Pri , ut cum reverentia tractarent ea quae ad divinum cultum pertinent, nec immundi accederent ad illa. δε- evnia, ut raro accedentes ad hujusmodi sacra, quia saepius immundi, majori reverentia , de humilitate ad ea se disponerent: Tertiὸ, ut non reformidarent accedere ad divi ianum cultum, quasi refugientes consorti uiri leprosorum, aliorumque similium, quorum morbus erat abominabilis, & contagiosus.

Iuartὀ, quia Gentiles quandoque, & humanum sanguinem, & semen in suis lacrificiis adhibebant. Ratis figuralis fuit, quia per varias istas immunditias varia peccata figurabantur: peC-catum mortale, quod est mors animae, per immunditiam cadaveris, haeresis per immunditiam leprae: nam & contagiosa haeresis ut lepra: & vera habet falsis admixta, sicut in corpore leproso apparent partes integrae, &partes maculatae: idololatria, per mulierem languinifluam, propter immolantium cru rem. Vana locutio, per virum semini fluum ιpeccatum originale, per immunditiam coitus, & partus mulieris. Voluptatum molias lities, per laminam menstruatam; consent sus in peccatum alienum, per contactum

rei immundae. Ita de ceteris. Quia verὀ tum circa purificationes istas, tum etiam circa expiatione, aliqui negligen-tra erant, placuit Deo ut semel in anno decimo die septimi mensis fieret sacrificium expiationis pro toto populo, in quo prius

Sacerdos oti crebat pro suo peccato vitulum, & arietem in holocaustum : Deinde pro populo duos hircos, quorum unus immolaba-

100쪽

De Lege

labatur ad expiandum peccatum multitudinis; Hircus enim est animal sttidum de cujus pilis fiunt vestimenta pungentia, &per hoc significatur sttor, & immunditia aculei peccati. Hujus autem hirci imm Iati sanguis. inserebatur simul etiam cum sanguine vituli in sancta sanctorum , &asperpebatur ex eo totum sanctuarium, ad significandum quod J abernaculum emundabatur ab immunditiis filiorum Israel . Corpora vero hirci, & vituli immolataro peccato comburebantur, ad ostendenam consummationem peccatorum: non in

altari , quia ibi non comburebantur nisi holocausta, sed extra castra in detestati nem peccati. Alter vero hircus emittebatur in desertum, ac si ii Ie deportaret peccata populi. Ritus emissionis erat ut Sacerdos imponeret manum super caput ejus, confitens peccata filiorum Isracl. Ratio autem figuratis iartim ista crat: Christus significatur per vitulum propter Vir tutem; & per arietem, quia est aux fidelium: & per hircum, propter similitudinem carnis peccati, quia immolatus cst pro peccatis. Se per ejus sanguinem nobis aditus patet in regnum cςlorum, quum

admodum sanguis vituli, di hirci insertur in sancta per Pontificem. Pactus est extra portam 3 ad Hebraeos ultimo; quemadmodum hircus, & vitulus combusti sint extra castra. Hircus qui emittcbatur in desertum cst, vel divinitas quae Christo patiente virtutem cohibens , veluti in s litudinem abiit, vel concupiscentia mala quam debemus a nobis abjicere, studiosos

autem motus Domino immolare.

Caeremoniae triplici, generis observabantur in institutione ministrorum. Pr namque purificabantur : Secunia, ordinabantur &consecrabantur : Tertio , applicabantur ad usum sacri ministerii. Purificabantur, inquam , idque communiter per ablutionem aquae, & Per quaedam sectificia: Specialiter autem Levitae radebant omnes pilos carnis suae. Consecrabantur Pontifices & Sa- Cerdotes hoc ordine. Primo abluti, vestibus seecialibus dignitatum induebantur. secvnoo, Pontifex oleo unctionis in capite ungebatur. Levitae Domino offerebantur a populo per manus Pontificis qui orabat pro eis. Minorum vero Sacerdotum solae manus consecrabantur, quae erant applicanda ad sacrificia, & de sanguine agni immolati tinge-patur extremum auriculae deurae ipsorum,

& pollicis pedis, aut manus dextra: ut iis licet essent obedientes legi Dei in oblatione sacrificiorum, quod significatur in tinctione pedis, & manus dextrae. Aspergebanture iam ipsi, &vestimenta corum sanguine immolati animalis , in memoriam sanguinis agni per u uem fuerunt in Egypto libet a-ti. Offerebatur autem in eorum consecratione vitulus pro peccato, in remissionem peccati Aaron, circa vitulum conflatilem: Aries in holocaustum , in memoriam orati nis Abraham,& Obedientiae ejus, quam Ponistisex debet imitari: aries quasi hostia pacifica, in memoriam Iiberationis ex AEgypto: canistrum denique panum in memoriam mannae praestitae populo. Tertsi, applicabantur per imeositioncm super manus eorum adipes arietis, tortae panis unius, & armidextri: ut ostenderetur quod accipiebant potestatem offerendi Domino sacrificia. Levitae vero petet hoc quod intromittebantur in Tabernaculum sederis, quasi ad ministrandum circa vasa Sanctuarii.

Ratis uralis erat . quia qui ad minist

rium Ecciauaui cum neputantur, debent pri-n o purificari per muam baptistni, & Iachrymarum in fide passionis Christi, quod est e

prativum, dc purgativum sacrificium. Radere praeterea debent omnes pravas cogita tiones quae per pilo, carnis adumbrantur rornari virtutibus, de Spiritus sancti oleo

consecrari ac aspersione Sanguinis Christi. Observandum est autem quod Sacerdotes quatuor praecipue vestiebantur dum sacra ministeria impleba nunempe Femeralibus,tu nimca linea stricta, Zona, scu balteo, dc tiara, seu mitra,scucydari. Dinoralia, inquit Alensis, significabant cotinentiam,tunica linea munditiam, balteus modestiam, mitra capitis intcntionem rectam. Praeter haec vero Pontificibus communia, s aliquid leve excipias, habebant, di quatuor alia sibi propria Pontifices, quibus fas non erat simplicibus Sacerdotibus vestiri, scilicet primo tunica hyacinthina, seu Pontificali in cujus extremitate versus pedes ponebantur per circuitum tintinnabula quaedam, dc mala punica, facta ex hyacintho, & purpura, coccoque bis tincto. Secundo, Ephod Pontificale, seu Superbumerale quod tegcbat humeros, de anteriorem partem usque ad cingulum, crat vero ex auro, dc hyacintho, de pul pura, coccoque bis tincto, do by IIo retorta, dc super humeros habebat duos honichinos, in quio us clant scripta nomina filiorum Israel. Treti Rati

SEARCH

MENU NAVIGATION