장음표시 사용
151쪽
NATUR. HISTOR. LIB. XXXll. t 3
cibus aquis, & ubi plurimi influunt amnes : pe- Iagia parva & rara sunt. Gignuntur tamen & in petrosis, carentibusque aquarum dulcium adventu , sicut circa Grynium & Myrinam. Grandescunt si deris quidem ratione maxime, ut in natura aquatilium diximus: sed privatim circa initia aestatis, multo lacte praegnataria, atque ubi Sol penetret
in vada. Haec videtur causa, quare minora in alto reperiantur. Opacitas cohibet incrementum , &tristitia minus appetunt cibos. Variant coloribus,
rufa Hispaniae, fusca Illyrico, nigra & carne &
testa Circejis. Praecipua vero habentur in qua cunque gente spissis, nec saliva sitia lubrica, crassi situdine potius spectanda, quam latitudine : neque in luto capta, neque in arenosis , sed solido vado, spondylo brevi atque non carnoso, nec fibris
lacinioso, ac tota in alvo. Addunt peritiores notam , ambiente purpureo crine fibras, eoque argumento generosa interpretantur, calliblephara appellantes. Gaudent & peregrinatione, transferrique in ignotas aquas. Sic Brundisiana in Averno compasta, & suum retinere succlim, & a Lucrino adoptare creduntur. Haec sint dicta de corpore. Dicemus & de nationibus, ne fraudentur gloria sua litora : sed dicemus aliena lingua , quaeqiurperitissima hujus censurae in nostro aevo iiiit. Sunt ergo Muciani verba , quae subjiciam : Cyzicena majora Lucrinis , dulciora Britannicis , suaviora Medulis, acriora Lepticis, pleniora Lucensibus , sicciora Coryphantenis, teneriora Istrixis, candidio. ra Circejensibus. Sed his neque dulciora, neque C. Plin. Vol. V. η Κ
152쪽
teneriora esse ulla compertum est. In Indico mari Alexandri rerum audiores pedalia inveniri prodidere. Nec non inter nos nepotis cujusdam no-1nenclator tridacna appellavit: tantae amplitudinis intelligi cupiens, ut ter mordenda essent. Dos eorum medica hoc in loco tota dicetur. Stomachum unice reficiunt: fastidiis medentur. Addiditque luxuria frigus obrutis niVe , summa montium & maris ima miscens. Molliunt alvum leniter. Eadem quoque cocta cum mulso, tenesmo, qui fine exhulceratione sit, liberant. Vesicarum hulcera quoque repurgant. Cocta in conchis sitis uti clausa venerint, mire distillationibus prosunt. Testae ostreorum cinis uvam sedat, & tonsillas ad-anixto melle. Eodem modo Parotidas, Panos, mammarumque duritias, capitum hulcera eY aqua : cuistemque mulierum eXtendit..Inspergitur & ambustis. Et dentifricio placet. Pruritibus quoque &eruptionibus pituitae ex aceto medetur. Crudae si tundantur, strumas sanant, & perniones pedum. Purpurae quoque contra Venena prosunt. XXII. 16. Et algam maris theriacen esse, Nicander trydit. Plura ejus genera, uti diximus : longo folio & latiore , rubente, aliave crispo. Laudatissisima, quae in Creta insula j iixta terram in petris nascitur: tingendis etiam lanis ita colorem alligans,
ut elui postea non possit. E vino jubet eam dari. XXIII. Alopecias replet hippo campi cinis, nitro& adipe suillo mixtus, aut sincerus ex aceto. Praeparant autem sepiarum crustae farina medicamentis cutem, muris marini cinis cum oleo: item echini
153쪽
NATUR. HISTOR. LIB. XXXII. 147
cum carnibus suis cremati: set scorpionis marini. Raenarum quoque trium, si ViVae in Olla concrementur, cinis cum melle: melius cum pice liquida. Capillum denigrant sanguisugae, quae in nigro vino diebus Lx computruere. Alii in aceti sextariis duobus sanguisugarum sextarium in vase plumbeo jubent putrescere totidem diebus, mox illini in Sole. Sornatius tantam vim hanc tradit, ut nisi Oleum ore contineant qui tingunt, denteS quoque eorum denigrari dicat. Capitis hulceribus, muricum Vel purpurarum testae cinis cum melle utiliter illinitur : conchyliorum , vel si non urantur, farina ex aqua zdoloribus, castoreum cum peucedano & rosaceo. XXIV. Omnium piscium fluviatilium marinorumque adeps liquefactus Sole admiXto melle, oculorum claritati plurimum confert: item castoreum cum melle. Callionymi fel cicatrices sanat, &carneS oculorum supervacuas consumit. Nulli hoc piscium copiosius, ut existimavit Menander quoque in Comoediis. Idem piscis & uranoscopos vocatur , ab oculo quem in capite habet. Et coracini fel excitat visum. Et marini scorpionis rufi cum oleo vetere aut melle Attico incipientes suffusiones discutit: inungi ter oportet intermissis diebus. Eadem ratio albugines oculorum tollit. Mullorum cibo aciem oculorum hebetari tradunt. Lepus marinus ipse quidem Venenatus est, sed cinis ejus in palpebris pilos inutiles, evulsos cohibet. Et ad hunc usum utilissimi minimi: item pectunculi salsi1 triti cum cedria : & ranae, quas clioperes , da calamitas vocanI: sanguis earum cum la-
154쪽
crima vitis si evulso pilo palpebris illinatur. ocuisiorum tumorem ruboremque sepiae cortex cum la
te mulierum illitus sedat: & per se scabritias emeredat. Invertunt itaque genas id agentes , & medicamentum auserunt post paulum, rosaceoque inungunt , & pane imposito mitigant. Eodem cortice& nyctalopes curantur, in farinam trito & ex aceto illito. Extrahit & squamas ejus cinis. Cicatrices oculorum cum melle sanat, plerygia cum sale & cadmia singulis drachmis. Emendat & albugines oculorum jumentorum. Ajunt & ossiculo eius genas, si terantur, sanari. Echini ex aceto epinyctidas tol-1unt. Eundem comburi cum viperinis pellibus ranisque, & cinerem aspergi potioni jubent Magi,
claritatem visus promittentes. Ichthyocolla appellatur piscis, cui glutinosum est corium : idemque nomen glutino eius. Hoc epinyctidas tollit. Quidam ex ventre, non e corio, fieri dicunt ichthyocollam, ut glutinum taurinum. Laudatur Pontica,
candida, & carens venis squamisque, & quae celerrime liquescit. Manescere autem debet concisa in aqua, aut in aceto nocte ac die : mox tundi marinis lapidibus, ut facilius liquescat. Utilem eam in capitis doloribus affirmant, & t tanothris. Ranae dexter oculus dextro, sinistro laevus mspensi e collo nativi coloris panno, lippitudines sanant. Quod si per coitum ranae eruantur, albuginem quoque, alligati similiter in putamine ovi. Reliquae carnes impositae sugillationem rapiunt. Cancri etiam oculos adalligatos collo mederi lippitudini dicunt. Est parva rana in arundinetiv& her
155쪽
NATUR. HISTOR. LIB. XXXII. i 4 3bis maxime vivens, muta ac sine voce, viridis, si sorte hauriatur, ventres boum distendens. Ηuius corporis humorem specillis derasum claritatem oculis inunctis narrant asserre: ipsasque carnes doloribus oculorum superponunt. Ranas etiam quindecim conjectas in fictile novum juncis configunt quidam : succoque earum, qui ita efflixerit, admiscent vitis albae lacrimam, atque ita palpebras emendant, inutilibus pilis exemtis, acu instillantes hunc succum in vestigia evulsorum. Meges psilothrum palpebrarum faciebat in aceto enecans putrescentes , & ad hoc utebatur multis variisque per aquationes autumni nascentibus. Idem praestare νsanguisugarum cinis ex aceto illitus putatur. Comburi eas oportet in novo vase. Idem taeniae jecur siccatum pondere X IV, cum oleo cedrino perunctis pilis novem mensibuS.
XXV. Auribus utilissimum batiae piscis set recens, sed & inveteratum vino : item bacchi, quem quis
dam myxona Vocant: item callionymi cum rosa-ceo infusum: vel castoreum cum papaveris succo.
Vocant & in mari pediculos, eosque tritos instillari ex aceto auribus jubent. Et per se conchylio insecta lana magnopere prodest. Quidam aceto
nitro madefaciunt. Suntque qui praecipue contra omnia aurium vitia laudent gari excellentis cyathum , mellis dimidio amplius , aceti cyathum in calice novo lenta pruna decoquere, subinde spuma pennis detersa, & postquam desierit spumare, tepidum infundere. Si tumeant aures, coriandri succo prius mitigandas iidem praecipiunt. Ranarum,
156쪽
adeps instillatus, statim dolores tollit. Cancrorum
fluviatilium succus cum farina hordeacea aurium vulneribus essicacissime prodest. Parotides muricum testae cinere cum melle, vel conchyliorum ex
XXVI. Dentium dolores sedantur ossibus draconis marini scarificatis gingivis : cerebro caniculae in oleo decocto asservatoque, ut ex eo dentes semel anno colluantur. Pastinacae quoque radio scarificare gingivas, & in dolore utilissimum. Conteritur is, & cum elleboro albo illitus, dentes sine vexatione extrahit. Salsamentorum etiam fictili vase combustorum cinis, addita farina marmoris , inter remedia est. Et cybia vetera eluta in novo vase, dein trita, prosunt doloribus. AEque prOdesse dicuntur omnium salsamentorum spinae combustae , tritaeque, & illitae. Decoquuntur & ranae 1ingulae in aceti heminis, ut dentes ita colluantur, contineaturque in ore succus. Si fastidium obstaret, suspendebat pedibus posterioribus eas Sallustius Diony1ius , ut ex ore virus deflueret in acetum fervens, idque e pluribus ranis. Fortioribus stomachis ex jure mandendas dabat. Maxillaresque ita sanari dentes praecipue putant, mobiles vero supra dicto aceto stabiliri. Ad hoc quidam ranarum corpora binarum praecisis pedibus in vini hemina macerant, & ita collui dentium labantes jubent. Aliqui totas adalligant maxillis. Alii denas in aceti sextariis tribus decoxere 'ad tertias parteS, Ut mobiles dentium stabilirent. Nec non XXXVI ranarum corda in olei veteris sextario sub aereo
157쪽
NATUR. HISTOR. LIB. XXXII. I itesto discoxere, ut instincterent per aurem dolentis maxillae. Alii jecur ranae decoctum Sc tritum 'cum melle imposuere dentibus. Omnia supra scripta ex marina rana efficaciora. Si cariossi & foetidi sunt, centum in furno arefieri per noctemi praecipiunt : postea tantundem salis addi atque ita fricari. Enhydris vocatur a Graecis colubra in aqua vivens. Hujus quatuor dentium superioribus in dolare superiorum gingivas scarificant, inferiorum inserioribus. Aliqui canino tantum earum contenti
sunt. Utuntur & cancrorum cinere : nam muri-
cum cinis dentifricium est.' XXVII. Lichenas 3c lepras tollit adeps vituli
marini: muraenarum cinis cum mellis obolis ternis : jecur pastinacae In oleo decoctum : hippo campi , aut delphini cinis ex aqua illitus. EXhulcerationem sequi debet curatio, quae perducit ad cicatricem. Quidam delphini jecur in fictili tortarent, donec pinguitudo similis oleo fluat, ac pertingunt. Muri cum vel conchyliorum testae cinis maeulas in facie mulierum purgat cum melle illitus, cutemque erugat, extenditque septenis diebus illitus , ita ut octavo candido ovorum Queantur: Muricum generis sunt, quae Vocant Graeci colu thia, alii corythia, turbinata aeque, sed minora multo, essicaciora etiam, & oris halitum custodientia. Ichthyocolla erugat cutem, extenditque, irra qua decocta horis quatuor, dein contusa, & subacta ad liquorem usque mellis. Ita praeparata irrvase novo conditur, & in usu quatuor drachmin
ejus binae sulphuris , & anchiisae totidem , octo,
158쪽
spumae argenteae adduntur, aspersaque aqua teruntur una. Sic illita facies pos quatuor horas abluitur. Medetur & lentigini ceterisque vitiis, ex ossibus sepiarum cinis. Idem & carnes excrescentes tollit& humida hulcera. Psoras tollit rana decocta in heminis quinque aquae marinae: excoqui debet, donec sit crassitudo mellis. Fit in mari & halcyoneum appellatum, ex
uidis, ut aliqui existimant, halcyonum & ceycum : ut alii, e sordibus spumarum crassescentibus : alii, e limo, Vel quadam maris lanugine. Quatuor ejus genera : cinereum spissum , odoris asperi: alterum molle, lenius, odore sere algae retertium candidioris vermiculi r quartum pumicosius, spongiaeque putri simile. Paene purpureum, quod optimum , hoc & Milesium Vocatur. Quo candidius autem, hoc minus probabile est. Vis eorum , ut eXhulcerent, purgent. Usus tostis &sne oleo. Mire lepras, lichenas, lentigines tollunt cum lupino , & sulphuris duobus obolis. Halcyoneo utuntur & ad oculorum cicatrices. Andreas ad lepras cancri cinere cum oleo usus est:
Attalus thynni adipe recenti ad oris hulcera. XXVIII. Maenarum muria, & capitum cinis cum melle sanat strumas. Pungi piscis ejus, qui
rana in mari appellatur, ossiculo e cauda, ita ut non Vulneret, prodest. Id faciendum quotidie, donec percurentur. Eadem vis & pastinacae radio,& lepori marino imposito, ita ut celeriter remo-Veantur : echini testis contusis & ex aceto illitis ratem scolopendrae marinae e melle: cancro fluvia-
159쪽
NATUR. HISTOR. LIB. XXXII. I 3
tili contrito vel combusto ex melle. Mirifice prosunt & sepiae ossa cum axungia Vetere contusa Scillita. Sic & ad parotidas utuntur, & sauri piscis marini jocineribus. Quin & testis cadi salsamentarii tusis cum axungia Vetere, muricumque cinere ex oleo ad parotidas strumasque. Rigor cervicis mollitur marinis, qui pediculi vocantur , drachma pota: castoreo poto cum pipere eX mulso mixto ranis decoctis ex oleo sale, ut sorbeatur succus. Sic & opisthotono medentur, Sctetano: spasticis vero pipere adjecto. Anginas maenarum salsarum ex capitibus cinis ex melle illitus abolet: ranarum decoctarum ex aceto succus: hic& contra tonsillas prodest. Cancri fluviatiles triti singuli in heminam aquae anginis medentur gargarizati : aut e Vino, Sc calida aqua poli. Uvae medetur garum cochlearibus subditum. Vocem silurirecentes, salsive, in cibo sumit adjuvant. XXIX. Vomitiones mulli inveterati tritique in potione concitant. Suspiriosis castorea cum Hammoniaci exigua portione ex aceto mulso jejunis utilissima potu. Eadem potio spasmos stomachi sedat ex aceto mulso calido. Tus1m sanare dicuntur piscium modo e jure decoctae in patiniS ranae. Suspensae autem pedibus, cum destillaverit in patinam saliva earum, exenterari jubei tur , abjectit que interaneis condiri. Est rana parva arborem scandenS, atque ex ea vociferans: in hujus os si quis exspuat, ipsamque demittat, tussi liberari narratur. Praecipiunt & cochleae crudae carnem tritam bi bere ex aqua calida in tussi cruenta.
160쪽
XXX. Jocineris doloribus scorpio marinus in vino necatur, ut inde bibatur. Conchae longae carneS eX mulso potae cum aqua, pari modo : aut, si febres sint, ex aqua mulsa. Lateris dolores leniunt hippocampi tosti sumti, tetheaque similis ostreo in cibo sumta: ischiadicorum, muria siluriclystere infusa. Dantur autem conchae ternis ObOIis dilutae in vini sextariis duobus per dies quindecim.
XXXI. Alvum emollit silurus e iure, & tompedo in cibo. Et olus marinum simile sativo: sto macho inimicum, alvum facillime purgat : sed propter acrimoniam cum pingui carne coquitur. Et omnium piscium jus. Idem & urinas ciet, e ino maxime. Optimum e scorpionibus & julide,& saxatilibus, nec virus resipientibus. Coqui debent cum anetho, apio , coriandro, porro , additis oleo & sale. Purgant & cybia Vetera, priVatimque cruditates, pituitam bilemque trahunt. Purgant dc myaces, quorum natura tota in hoc loco dicetur. A cervantur muricum modo, Vivuntque in algosis, gratissimi autumno, & ubi multa dulcis Aqua miscetur mari, ob id in AEgypto laudatissimi. Procedente hieme, amaritudinem trahunt, co-1Oremque rubrum. Horum jus traditur alvum &vesicas exinanire, interanea destringere, omnia adae Perire , renes purgare, sanguinem adipemque minuere. Itaque utilissimi sunt hydropicis, mulierum Purgationibus, morbo regio, articulario, insationibus. Item prodesse sellis, pituitae, pulmonis, jocineris, splenis vitiis, rheumatisinis. Fauces tan-