Historiae naturalis libri xxxvii

발행: 1783년

분량: 454페이지

출처: archive.org

분류: 약학

161쪽

NATUR. HIs TOR. LIB. XXXII. Is

riim Vexant, vocemque obtundunt. Hulcera quae serpant, aut sint purganda, sanant: item carcinomata. Cremati autem , Ut muriceS , morsus canum hominumque cum melle , lepras , lentigines. Cinis eorum lotus emendat caligines, gingivarum& dentium vitia, eruptiones pituitae : & contra dorycnium aut opocarpathon antidoti vicem obtinent. Degenerant in duas species: in mitidos, qui salem virusque resipiunt : myiscaS, quae rotunditate disserunt, minores aliquanto atque hirtae, tenuioribus testis, carne duriores. Mituli quoque, Ut murices , cinere causticam vim habent : δc ad Iepras, lentigines, maculas. LaVantur quoque plum. bi modo ad genarum ci assitudines, & oculorum

albugines, caliginesque , atque in aliis partibus

sordida hulcera, capitisque pusulas. CarneS Vero eorum ad canis morsus imponuntur. At pelorides

emolliunt alvum : item castorea eY aqua mul-1a drachmis binis. Qui vehementius Volunt, addunt cucumeris sativi radicis siccatae drachmam, &aphronitri duas. Tetheae torminibus & inflationibuS Occurrunt. Inveniuntur hae in foliis marinis stigentes, itingorum Verius generis, quam piscium. Eaedem & tenesmum dissolvunt, renumque Vitia.

Naicitur & in mari absinthium, quod aliqui Seriphium vocant, circa Tapourin maxime AEgypti, exilius terrestri. Alvum solvit, & noxiis animalibus intestina liberat. Solvunt & sepiar. In cibos dantur cum oleo , & sale, & farina , decoctae. Maenae falsae cum felle taurino illitae umbilico, alvum solvunt. Jus piscium in patina coctorum cum lac-

162쪽

i 6 C. PLINII SECUNDI

tucis tenesmum discutit. Cancri fluviatiles triti ex aqua poti, alvum s1stunt, urinam cient, in Vino alvum. Ademtis brachiis calculos pellunt tribus Oholis cum myrrha triti, singulis eorum drachmis. Ileos & insationes castorea cum datici semine,& petroselini, quantum ternis digitis sumatur, ex invisi calidi cyathis quatuor e Iormina Vero cum anetho ex vino mixto. Erythini in cibo sumti simini alvum. Dysentericis medentur ranae cum scilla decoctae, ita ut pastilli fiant : vel cor earum cum melle tritum, ut tradit Niceratus. Morbo regio salsamentum cum pipere, ita ut reliqua carne abstineatur.

XXXII. Lieni medetur solea piscis impositus: item

torpedo : item rhombus vivus: dein remittitur in mare. Scorpio marinus necatus in vino, Vesicae Vitia, & calculos sanat. Lapis, qui invenitur in sco pionis marini cauda, pondere oboli potus: enhydridis jecur: blendiorum cinis cum ruta. Inveniuntur & in bacchi piscis capite ceu lapilli. Hi poti ex

aqua calculosis praeclare medentur. Ajunt & urticam marinam in vino potam prodesse: item pulmonem marinum decoctum in aqua. ova sepiae uri-Π3m moVent, renumque pituitas extrahunt. Rupta

convulsa cancri fluviatiles triti in asinino lacte maxime sanant: echini vero cum spinis suis contusi in vino poti calculos. Modus singulis hemina: bibitur donec prosit: & alias in cibis ad hoc proficiunt. Purgatur vesica & pectinum cibo. Ex his mares alii

donacas, alii autos vocant: seminas onychas. Urinam mares movent. Dulciores feminae sunt Sc uni-

163쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XXXII. Is 7

Colores. Sepiae quoque OVa urinam movent, renes Purgant.

XXXIII. Enterocelicis lepus illinitur tritus cum melle. Jecur quoque aquaticae colubrae, item hydri tritum potumque , calculosis prodest. Ischiadicos autem liherant salsamenta ex siluro ius iis clystere, evacuata prius alvo. Sedis attritus cinis e capite mugilum mullorumque: comburuntur autem in fictili vase: illini cum melle debent. Item

capitis maenarum cinis & ad rhagadas, &ad condylomata utilis: sicut pelamidum salsarum capitum cinis , vel cybiorum cum melle. Torpedo apposita procidentis interanei morbum ibi coercet. Cancrorum fluviatilium cinis ex olea & cera, rimas in eadem parte emendat: item & marini cancri polline. XXXIV. Panos salsamenta coracini discutiunt: sciaenae interanea & siquanaae combustae: scorpio in vino decoctus, ita ut foveantur ex illo. At echinor a testae contusae & ex aqua illitae , incipientibus panis resistunt. Muricum Vel purpurarum cinis utroque modo, sive discutere opus sit incipientes,

sive concoctos emittere. Quidam ita componunt medicamentum: cerae & thuris drachmas XX, spumae argenti XL, cineris muricum X, olei veteris heminam. Prosunt per se salsamenta cocta. Cancrifuviatiles triti verendorum pusulas discutiunt: cinis ex capite maenarum : item carnes decoctae &impositae. Similiter percae salsae e capite cinis melle addito. Pelamidum capitis cinis, aut squalitiae piscis cutis combusta. Haec est, qua diximus lignum po-

164쪽

138 C. PLINII SECUNDI

Iiri: quia & e mari fabriles tisiis exeunt. Prosunt& smarides illitae: item muri cum vel purpurarum

testae cinis cum melle: essicacius crematarum cum Carnibus suis. Carbunculos verendorum privatim salsamenta cocta cum melle restinguunt. At testem,

si1 descenderit, cochlearum spuma illini volunt. XXXV. Urinae incontinentiam hippocampi tosti& in cibo tapius sumti emendant. Item ophidion pisciculus congro similis cum lilii radice. Pisciculi

minuti, ex ventre ejus qui devoraverit exemti, &cremati, ita ut cinis eorum bibatur eX aqua. Iubent& cochleas Africanas cum sua carne comburi, cineremque ex vino Signino dari. XXXVI. Podagris articulariisque morbis utile est oleum, in quo decocta sint ranarum intestina: &rubetae cinis cum adipe vetere. Quidam & hordei cinerem adjiciunt, trium rerum aequo pondere. Jubent & lepore marino recenti podagram fricari.

Fibrinis quoque pellibus calceari, maxime Pontici fibri. Item vituli marini: cujus & adeps prodest. Nec non &bryon, de quo diximus, lactucae simile, rugosioribus foliis, sine catile. Natura est ei styptica. Impositumque lenit impetus podagrae. Item alga, de qua ipsa dictium est: observaturque in

ea, ne arida imponatur. Perniones emendat pulmo marinus, cancrique marini cinis ex oleo, item su-Viatiles triti, sicque cinere & oleo subacti: & siluri adeps. Et in articulis, morborum impetus sedant ranae subinde recentes impositae: quidam dis sectas jubent imponi. Corpus auget jus mitulorum,

dc concharum.

165쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XXXII. 179

XXXVII. Comitiales, ut diximus, coagulum Vituli marini bibunt cum lacte equino, asininove,

aut cum Punici succo, quidam ex aceto mulso. Nec

non aliqui per se pitulas devorant. Castoreum in aceti mulsi cyathis tribus jejunis datur. His vero, qui saepius corripiuntur, clystere insusum mirifice prodest. Castorei drachmae duae esse debebunt, mellis & olei sextarius, & aquae tantundem. Ad

praesens vero correptiS olfactu subvenit cum aceto.

Datur & mustelae marinae jecur, item muris: Vel testudinum sanguiS. XXXVIII. Febrium circuitus tollit jecur delphini gustatum ante accessiones. Hippocampi ne- Cantur in roseo, ut perungantur aegri in frigidis febribus. Et ipsi alligantur aegris. Item ex asello

pisce lapilli, qui plena Luna inveniuntur in capite , alligantur in linteolo. Pagri fluviatilis longissimiis dens capillo adalligatus, ita ut quinque

diebus eum qui alligaverit, non cernat aeger: ranae in trivio decoctae oleo abjectis carnibus , perunctos liberant quartanis. Sunt qui strangulatas in oleo, ipsas clam adalligent, oleoque eo perungant. Cor earum adalligatum frigora febrium minuit : & oleum, in quo intestina decocta sint. Maxime autem quartanis liberant, ablatis unguibus ranae adalligatae, & rubetae. Jecur ejus vel cor adalligatur in panno leucophaeo. Cancri fluviatiles triti in oleo & aqua, perunctis ante accessiones in febribus prosunt. Aliqui & piper addunt. Alii decoctos ad quartas in vino e balineo egres1s bibere suadent in quartanis. Aliqui vero sinistrum ocu-

166쪽

C. PLINII SECUNDI

issolum devorari jubent. Magi quoque oculis eorum ante Solis ortum adalligatis aegro , ita ut caecos di mittant in aquam, tertianas abigi promittunt. Eoiadem oculos cnm carnibus lusciniae in pelle cervina adalligatos, praestare vigiliam somno fugato tr dunt. In lethargum Vergentibus coagulo balaenae, aut vituli marini ad olfactum utuntur. Alii sanguinent testudinum lethargicis illinunt. Tertianis mederi dicitur & spondylus percae adalligatus: quartanis cochleae fluviatiles in cibo recentes. Quidam ob id asservant sale, ut dent tritas in potu. XXXIX. Strombi in aceto putrefacti, lethargicos excitant odore. Prosunt & cardiacis. Cachecticis , quorum corpus macie conficitur, testea utilia sunt cum ruta ac melle. Hydropicis medetur adeps delphini liquatus, cum Vino potus. Gravitati saporis occurritur tactis naribus unguento, aut odoribus, Vel quoquo modo obturatis. Strom-bi quoque carnes tritae, & in mulsi tribus heminis pari modo aquae, aut si febres sint, ex aqua mulsa datae proficiunt. Item succus cancrorum su- viatilium cum melle. Ranae quoque aquaticae in vino vetere & farre decoctae, ac pro cibo sumtae, ita ut hibatur ex eodem vase. Vel testudo decisis pedibus, capite, cauda, & intestinis exemtis, reliqua carne ita condita, ut citra fastidium sumi possisit. Cancri fluviatiles ex jure sumti, & phthisicis

prodesse traduntur. XL. Adusta sanantur cancri marini vel guviatilis cinere: & ea quae ferventi aqua combusta sunt. Haec curatio ctiam pilos restituit cum ranarum

167쪽

suviatilium cinere. Putantque Utendum cum cera& adipe ursino. Prodest & fibrinarum pellium cinis. Ignes facros restinguunt ranamim viventituri ventres impositi: pedibus posterioribus pronas a labligari jubent, ut crebriore anhelitu prosint. Utvntur & silurorum capitum cinere, salsamentorum ex aceto. Pruritum scabiemque non hominum modo , sed Sc quadrupedum efficacissime sedat jecur

pastinacae decoctum in Oleo. XLI. Nervos vel praecisos purpurarum callum, quo se operiuut, lusum glutinat. TetanicoS coagulum vituli adjuvat in vino potum oboli pondere: item ichthyocolla. Tremulos castoreum, si ex oleo perungantur. Multos in cibo inutiles nervis invenio.

XLII. Sanguinem fieri piscium cibo putant, sisti polypo tuso illitoque. De quo & haec traduntur:

muriam ipsit in ex sese emittere, & ideo non debere addi in coquendo: secari arundine: ferro enim infici, vitiumque trahere natura desinente. Ad sanguinem sistendum & ranarum illinunt cinerem, Vel sanguinem inarefamam. Quidam eX ea rana, quam Graeci calamiten Vocant, quoniam inter arundines fruticesque vivat, minima omnium & viridissima, sanguinem cineremve fieri jubent. Aliqui 3c nasse centium ranarum in aqua, quibus adhuc cauda est, in calice novo combustarum cinerem, si per nares quat, injiciendum. Diversus hirudinum, quas sanguisugas Vocant, ad extrahendum sanguinem iisus est. Quippe eadem ratio earum , quae cucurbitularum medicinalium, ad corpora levanda sanguine ,

spiramenta laxanda, judicatur. Sed vitium, quod c Plin. VOL V. ' L

168쪽

C. PLINII SECUNDI

I 6χ adimissae semel desiderium faciunt circa eadem tempora anni semper ejusdem medicinae. Multi podagris quoque admittendas censuere. Decidunt satietate, & pondere ipso sanguinis detractae, aut sale aspersis. Aliquando tamen assixa relinquunt capita, quae causa vulnera insanabilia facit, & multos interimit, sicut Messalinum e Consularibus patriciis, cum ad genua admisisset. Invehunt virus remedio verso: maXimeque rufae ita formidantur. Ergo stigentia ora forficibus praecidunt: ac veluti si1phonibus defluit sanguis: paulatimque morientium capita se contrahunt, nec relinquuntur. Natura earum adversatur cimicibuS, & sussitu necat cos. Fibrinarum pellium cum pice liquida combustarum cinis, narium profluvia sistit, succo porri mollituS. XLIII. Extrahunt tela corpori inhaerentia sepiarum testae ex aqua, salsamentorum carnes, cancri

fluviatiles triti, siluri fluviatilis, qui & alibi quam

in Nilo nascitur, carnes impositae recentes sive salsae. Ejusdem cinis extrahit, & adeps: cinis spinae ejus vicem spodii praebet. XLIV. Hulcera quae serpunt, & quae in his excrescunt, eX capite maenarum cinis, vel siluri coercet. Carcinomata percarum capita falsarum: essicacius si1 cineri earum misceatur sal, & cunila capitata, oleoque subigantur. Cancri marini cinis usti cum plumbo, carcinomata compescit. Ad hoc & fluviatilis susscit cum melle, lineaque lanugine. Aliqui

malunt alumen melque miscere cineri. Phagedaetiae siluro inveterato, & cum sandaracha trito : cacoe-

169쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XXXII. 163

the , & nomae, & putrescentia cybio vetere sanantur. Vermes innati ranarum felle tolluntur: fiamilae aperiuntur, siccanturque salsamentis cum linteolo immissis. Intraque alterum diem callum omnem auserunt, & putrescentia hulcerum , quaeque serpunt, emplastri modo subacta illita. Et alexpurgat hulcera in linteolis concerptis. Item echinorum testae cinis. Carbunculos coracinorum sal samenta illita discutiunt. Item mullorum salsamenticinis. Quidam capite tantum utuntur cum melle , vel coracinoriun carne. Muricum cinis cum oleo tumorem tollit: cicatrices, fel scorpionis marini. XLV. Verrucas tollit glani jecur illitum: capitis maenarum cinis cum allio tritus: ad thymia crudis utuntur: set scorpionis marini rufi : smarides tritae illitae. Alex defervefacta unguium scabritiam, cinisque e capite maenarum eXtenuar.

XLVI. Mulieribus lactis copiam facit glaucis cuse jure sumtus, & smarides cum ptisana sumtae, vel

cum foeniculo decoctae. Mammas ipsas muri cum vel purpurae testarum cinis cum melle efficaciter sanat. Cancri fluviatiles illiti, vel marini, pilos in manima , Vel muricum carnes appositae tollunt. Squa tinae illitae crescere mammas non patiuntur. Delphini adipe linamenta accensa excitant vulVae strangulatu oppressas. Item strombi in aceto putrefacti. Percarum Vel maenarum capitis cinis admixto sale,& cunila, oleoque, vulvae medetur: suffitione quoque secundas detrahit. Item vittili marini adeps instillatur igni naribus intermortuarum Vulvae Vitio : coagulo ejusdem in vellere imponitur. Pul

170쪽

164 C. PLINII SECUNDI

ano marinus alligatus purgat egregie profluvia. Echini viventes lusi & in vino dulci poti. Sistunt Secancri fluviatiles triti in vino potique. Item silurifussitu, praecipue Africi, faciliores partus fieri dicuntur. Cancri ex aqua poti profluvia sistere: ex

hys po purgare. Et si partus stranguletur , similiter poti auxiliantur. Eosdem recentes vel aridos bibunt ad partus continendos. Hippocrates ad pursationes mortuosque partuS utitur illis , cum quinis lapathi radicibus, cum ruta & fuligine tritis,& in mulso datis potui. Iidem in jure cocti cum

lapatho & apio, menstruas purgationes expediunt: lactisque ubertatem faciunt. Item in febri quae sit cum capitis doloribus & oculorum palpitatione, mulieribus in vino austero poti prodesse dicuntur. Castoreum ex mulso potum purgationibus prodest:

contraque vulvam olfactum cum aceto & pice, aut

subditum pastillis. Ad secundas etiam uti eodem prodes: cum panace in quatuor cyathis vini: &a frigore laborantibus ternis obolis. Sed si casto reum fibrumve supergrediatur gravida, abortum facere dicitur, & periclitari partus, si superferatur. Mirum & quod de torpedine invenio : si capiatur, cum Luna in Libra sit, triduoque asservetur sub dio, faciles partus facere postea, quoties inferetur. Adjuvare & pastinacae radius adalligatus umbilico existimatur, si viventi ablatus sit, ipsaque denuo in mare dimisia. Invenio apud quosdam

Ostractum vocari, quod aliqui onychem vocant: hoc sussitum vulvae poenis mire resistere. Odorem esse castorei, meliusque cum eo ustum proficere.

SEARCH

MENU NAVIGATION