장음표시 사용
181쪽
NATUR. HISTOR. LIB. XXXIII. I73
tivisque rebus mutasse tradit : qtianquam & ipse
mirator auri, aestimarioneS rerum ita fecit, ut centum boum arma aurea permutasse Glaucum diceret cum Diomedis armis novem boum. EX qua consuetudine multa legum antiquarum pecore constat, etiam Romae.
IV. Pessimum vitae scelus fecit, qui id primus
induit digitis. Nec hoc quis fecerit traditur. Nam de Prometheo omnia fabulosa arbitror , qilanquam illi quoque ferreum anulum dedit antiquitas: Vinculumque id, non gestamen, intelligi voluit. Midae quidem anulum, quo circuna acto habentem nemo cerneret, quiS non etiam tabulosiorem fateatur λ Manus & prorsus sinistram maximam auctoritatem conciliavere auro, non quidem Romanae, quarum mere serreum id erat, ut virtutis bellicae,
insigne. De regibus Romanis non facile dixerim. Nullum habest Romuli in Capitolio statua, nec praeter Numae Serviique Tullii alia, ac ne L. quidem
Bruti. Hoc in Tarquiniis maxime miror, quorum e Graecia fuit origo, unde hic anulorum usus Venit , qtianquam etiam nunc Lacedaemone ferreo utuntur. Sed a Prisco Tarquinio omnium primo filium, cum in praetextae annis occidisset hostem, bulla aurea donatum constat: unde mos bullae duraVit, ut eorum qui equo meruissent filii, insigne id haberent, ceteri lorum. Et ideo miror Tarquinii ejus statuam sine anulo esse. Quanquam & denomine ipso ambigi video : Graeci a digitis appellavere , apud nos prisci ungulum Vocabant: postea & Graeci & nostri symboliim. Longo certe
182쪽
tempore ne Senatum quidem Romanum habuisse aureos manifestum est. Siquidem his tantum qui legati ad exteras gentes ituri essent, anuli publice
dabantur: credo, quoniam ita exterorum honoratissimi intelligebantur. Neque aliis uti mos fuit, quam qui eX ea causa publice accepissent: vulgoque sic triumphabant. Et cum corona ex auro Etrusca sustineretur a tergo, anulus tamen in digito ferreus erat, aeque triumphantis, & servi fortasse coronam sustinentis. Sic triumphavit de Iugurtha
C. Marius: aureumque non ante tertium Consulatum sumsisse traditur. Hi quoque, qui ob legationem acceperant aureOS, in publico tantum utebantur his: intrando inos vero ferreiS. Quo argumento etiam nunc sponsae muneri ferreus anulus
mittitur, isque sine gemma. Equidem nec Iliacis temporibus ullos suisse anulos video : nusquam certe Homerus dicit, cum & codicillos misi1tatos epistolarum gratia indicet, & conditas arcis vestes,
ac Vasa auren argenteaque, & ea colligata nodi, non anuli, nota. Sortiri quoque contra proVocationem duces non anulis tradit. Fabricam etiam
Deum fibulas , alia muliebris cultus, sicut inaures, in primordio factitasse, sine mentione anulorum. Et quisquis primus instituit, clutinanter id fecit , t evisque manibus, latentibusque induit: cum, si honos securus fuisset, dextra fuerit ostentandus. Quod si impedimentum potuit in eo aliquod intelligi, etiam serioris usus argumentum est, majus in laeva fuisse, qua sciitum capitur. Est quidem apud eundem Homerum Virorum crinibus aurum
183쪽
NATUR. HISTOR. LIB. XXXIII. i 77
implexum : ideo nescio an prior usis a feminis
V. Romae ne fuit quidem aurum nisi admodum exiguum, longo tempore. Certe cum a Gallis capta Urbe pax emeretur, non plus quam mille pondo potuere. Nec ignoro M. Crassum duo millia pondo auri rapuisse suo & Pompeji secundo Consulatu, e Capitolini Iovis solio, a Camillo ibi condita, & ideo a plerisque existimari duo millia pondo collata. Sed quod accessit, Gallorum praeda fuit, detractumque ab his in par
te captae Urbis delubris. Gallos autem cum auro pugnare solitos, Torquatus indicio est. Apparet ergo Gallorum templorumque tantundem, nec Amplius fuisse : quod quidem in augurio intellectum est, cum Capitolinus duplum reddidissset. Illud quoque obiter indicare convenit, quoniam de anulis sermonem repetimus, aedituum custodiae ejus comprehensum, fracta in ore anuli gemma, statim exspirasse, & indicium ita exsticlum. Ergo ut maxime duo tantum millia pondo, cum capta est Roma anno CCCLXIV fuere, cum jam capitum liberorum censa essent CLII millia, quingenti LXXIa 1. In eadem post annos CCCVII, quod ex Capitolinae aedis incendio ceterisque omnibus delubris C. Marius filius Praeneste detulerat, tredecim millia pondo : quae sub eo titulo in triumpho transtulit Sulla, & argenti vi millia. Idem ex reliqua omni victoria pridie transtulerat auri pondo XV millia , argenti pondo centum & quindecim millia. UI. Frequeinior autem usus anulorum non ante C. Plin. VOL V. M
184쪽
Cn. Flavium Annii filium deprehenditur. Hic namoque pholicatis diebus fastis, quos populus a paucis principum quotidie petebat, tantam gratiam plebis adeptus est , alioqui libertino patre genitus, & ipse Appii Caeci scriba, cujus hortatu exceperat eos dies, consultando assidue sagaci inge. Dio , promulgaveratque , ut AEdilis curulis crearetur cum Q. Anicio Praenestino, qui paucis ante annis hostis fuisset, praeteritis C. Poetelio & Domitio , quorum patres Consules fuerant. Additum Flavio, ut simul & Tribunus plebis esset. Quo facto tanta Senatus indignatione eXarsit, ut anulos ab eo abjectos fuisse in antiquissimis reperiarur anna
libus. Fallit plerosque, quod tum & Equestrem ordinem id fecisse arbitrantur. Etenim adjectum hoc quoque, sed & phalera posita, proptereaque
nomen Equitum adjectum est. Antilos quoque depositos a nobilitate, in Annales relatum est, non a Senatu universo. Hoc actum P. Sempronio Longo, L. Sulpicio Consulibus. Flavius vovit aedem Concordiae, si populo reconciliasset ordines. Et cum ad id pecunia publica non decerneretur, eX multatitia foeneratoribus condemnatis aediculam aeream fecit in Graecostasi, quae tunc supra comitium er3t. Inciditque in tabella aerea eam aedem , trecentis
quatuor annis post Capitolinam, dedicatam. Ita CCCCXLIX a condita Urbe gesthim est : & primum anulorum Vestigium exstat: promiscui autem usus alterum secundo Punico bello : neque enim aliter potui sient trimodia illa anulorum Carthaginem ab Hannibale mitti. Inter Caepionem quoque dc Dru-
185쪽
sum ex anulo in auctione Venali, inimicitiae coepere: unde origo socialis belli, & exitia rerum. Ne tum quidem omnes SenatoreS habuerunt: utpote cum memoria avorum multi Praetura quoque functi,1n ferro consenuerint, sicut Calpurnium & Manilium , qui legatus Caji Marii filerat Iugurthino bello, Fenestella tradit: & multi L. Fufidium illum, ad quem Scaurus de vita sua scripsit: in Quinctiorum vero familia aurum, ne feminas quidem, habere mos fuerit : nullosque omnino anulos major
pars gentium hominumque, etiam qui sub imperio 11ostro degunt, hodieque habeat. Non signat Oriens
aut AEgyptus etiam nunc , literis contenta solis, Multis hoc modis, iit cetera omnia, luxuria Variavit , gemmas addendo exquisiti fulgoris, censuque opimo digitos onerando, sicut dicemus in
gemmarum volumine : mox & effigies varias caelando, ut alibi ars, alibi materia esset in pretio. Alias deinde gemmas violari nefas putavit: ac nequis signandi causam in anulis esse intelligeret, solidas induit. Quasdam vero neque ab ea parte qua digito occultatur, auro clusit, aurumque millibus lapillorum vilius fecit. Contra vero multi nullas admittunt gemmas, auroque ipso signant: id Claudii Caesaris principatu repertum. Nec non & servitia jam ferrum auro cingunt: alia per sese mero auro decorant : cujus licentiae origo nomine ipso
in Samothrace id institutum declarat. Singulis primo digitis geri mos fuerat, qui sunt minimis pro ximi : sic in Numae & Servii Tullii statuis videmus. Postea pollici proximo induere, etiam DeoαM χ
186쪽
rtim simulacris : dein juvit dc minimo dare. Galliae Britanniaeque in medio dicuntur usae. Hic nunc sollis eYcipitur : ceteri omnes onerantur , atque etiam privatim articuli minoribus aliis. Sunt qui tres uni minimo congerant: alii vero & huic unum tantum , quo signantem signent. Conditus ille , ut res rara, & injuria usus indigna, velut e sacrario promitur : & unum in minimo digito habuisse , pretiosioris in recondito supellectilis ostentatio est. Jam alii pondera eorum ostentant. Aliis plures quam unum gestare labor est. Alii bracteas in- farcire leviore materia, propter casum, tutiuS gemmarum sollicitudini putant. Alii sub gemmis venena cludunt, sicut Demosthenes summus Graeciae orator, anulosque mortis gratia habent. Denique ut plurimum opum scelera anulis fiunt. Quae fuit illa priscorum vita, qualis innocentia, in qua nihil signabatur λ At nunc cibi quoque ac potus antllo vindicantur a rapina. Hoc profecere mancipiorum legiones, & in domo turba eXterna, ac serVO-rum quoque causa nomenclator adhibendus. Aliter apud antiquos, singuli Marcipores Luciporesve dominorum gentiles , omnem victum in promiscuo habebant: nec ulla domi custodia a domesticis opuS erat. Nunc rapiendae comparantur epulae, pariterque qui rapiant eas, & claves quoque ipsas signasse non esst satis: gravatis somno aut morientibus anuli detrahuntur : majorque Vitae ratio circa hoc instrumentum esse coepit, incertum a quo tempore. Videmur tamen posse in cxternis auctoritatem ejus rei intelligere, circa Polycratem Sam
187쪽
NATUR. HISTOR. LIB. XXXlII. 18 Ityrannum , cui dilectus ille anulus in mare abjectus, capto relatus est pisce, ipso circiter CCXXx
annum urbis nostrae intersecto. Celebratior quidem usus cum foenore coepisse debet: argumento est confitetudo vulgi, ad sponsiones etiamnum anulo exsiliente, tracta ab eo tempore, quo nondum erat arrha Velocior : Ut plane Assirmare possimus, nummos ante apud nOS, mox coepisse anulos. De
nummis paulo post dicetur. VlΙ. Anuli distinxere alterum ordinem a plebe, ut semel coeperant esse celebres , sicut tunica ab anulis Senatum tantum : quanquam & hoc sero :Vulgoque purpura latiore tunicae usos invenimus
etiam praecones, sicut patrem Lucii Elii Stilonis, Praeconini ob id cognominati. Sed anuli plane medium ordinem, tertiumque, plebi & patribus inseritere : quod antea militares equi nomen dederant , hoc nunc pecuniae judices tribuunt. Nec pridem id factum. Divo Augusto decurias ordinante, major pars judicum in ferreo anulo. fuit: iique non Equites, sed judices vocabantur. Equitum nomen subsistebat in turmis equorum publi corum. Iudicum quoque non nisi quatuor decuriae fitere primo: vixque singula millia in decuriis inventa sunt, nondum provinciis ad hoc munus admissis : servatumque in hodiernum est, ne quis enovis civibus in iis judicaret. Decuriae quoque ipsae pluribus discretae nominibus fuere, Tribunorum aeris, & Selectorum, & Iudicum. Praeter
hos etiamnum Nongenti vocabantur, eX omnibus
selecti ad custodiendas cistas suffragiorum in co-
188쪽
usurpatione nominum: cum alius se Nongentum, alius Selectum , alius Tribunum appellaret. VIII. Tiberii demum principatus nono anno in
unitatem venit equester ordo: anulorumque Buctoritati forma constituta est, C. Asinio Pollione, C. Antistio Vetere COSS. anno urbis conditae DCCLXXV , quod miremur, futili paene de causa, cum C. Sulpicius Galba, dum juvenalem famam apud principem popinarum poenis aucupdtur, questus esset in Senatu, vulgo institores ejus culpae defendi anulis. Hac de causa constitutum, ne cui
jus id esset, nisi cui ingenuo ipsi, patri aVoque paterno sestertia CCCC census fuisset, & lege Iulia theatrali in XIV ordinibus sedendi. Postea gregatim insigne id appeti coeptum. Propterque haec discrimina Cajus princeps decuriam quintam adjecit : tantiimque natum est fasitis, ut quae sub divo Atigusto impleri non potuerant decuriae, non capiant eum ordinem, passimque ad ornamenta ea etiam servitute liberati transsiliant: quod antea nunquam erat fassiim, quoniam in serreo anulo equites iudicesque intelligebantur : adeoque promiscuum id esse coepit, ut apud Claudium Caesarem, in censura ejus, unus ex Equitibus Flavius Proculus quadringentoS ex ea causa reos postularet. Ita dum sepa- σ3tur ordo ab ingenuis, commimicatus est cum servitiis. Judicum autem appellatione separari eum ordinem , primi omnium instituere Gracchi , discordi popularitate in contumeliam Senatus : mox ea de-
189쪽
NATUR. HISTOR. LIB. XXXIII. Igabellata, auctoritas nominis Vario seditionum eventu circa publicanos stibilitit: aliquamdiu tertiae vires publicani fuere. Marcus Cicero demum stabilivit Equestre nomen in Constitatu suo, Catilinanis rebus, ex eo se ordine profectum esse celebrans, ejus quo vires peculiari popularitate quaerens. Ab illo tempore plane hoc tertium corpus in republica factum est, coepitque adjici Senatui populoque Romano, & Equester ordo. Qua de causa & nunci post populum scribitur, quia novissime coeptus est adjici. IX. Equitum quidem etiam nomen ipsum saepe Variatum est, in his quoque qui ad equitatum trahebantur. Celeres sub Romulo regibusque appellati sunt: deinde sexumines : postea trossidi, cum Oppidum in Tuscis citra Volsinios passitum IX M. sine ullo peditum adjumento cepissent ejus vocabuli ridque duravit ultra C. Gracchum. IuniuS certe, qui ab amicitia ejus Gracchanus appellatus est, scriptum reliquit his verbis : Quod ad equestrem
ordinem attinet, antea trossulos Vocabant, nunc
Equites vocant: ideoque quia non intelligunt trosia sulos nomen quid valeat, multos pudet trossiilos
X. Sunt adhuc aliquae non omittendae in auro differentiae. Auxilia quippe & externos torquibus. aureis donavere. at cives non nisi aroenteis. Praeterque, armillas civibus dedere , quas non diabent
XI. Iidem quod magis miremur coronas ex auro dedere civibus. Quis primus donatus sit ea,
190쪽
non inveni: sed qliis primum donaverit, a L. Pisone traditur A. Postumius Dictator. Apud lacum Regillum castris Latinorum expugnatis, ei cujus
maXime opera capta essent, hanc coronam eX Praeda is dedit. Item L. Lentulus Cos. Servio Cornelio Merendae, Samnitum oppido capto : sed huic quinque librarum. Piso Frugi filium ex privata pecunia doliavit: eamque coronam testamento ei praelegavit. XII. Deorum vero honori in sacris nihil aliud excogitatum est, quam ut auratis cornibus hostiae, majores dumtaxat, immolarentur. Sed in militia quoque in tantum adolevit haec luxuria, ut M. Bruti in Philippicis campis epistolae reperiantur frementes , fibulas tribunitias ex auro geri. Ita hercules: idem enim tu, Brute, mulierum pedibus aurum gestari tacuisti : & nos sceleris arguimus illum, qui primus auro dignitatem per anulos fecit , ut habeant in lacertis jam pridem & viri, quodo Dardanis venit, itaque & Dardanum vocabatur. Viriolae Celticae dicuntur: viriae Celtibericae. Habeant seminae in armillis digitisque totis, collo , auribus, spiris : discurrant catenae circa latera, &inserta margaritarum pondera e collo dominarum auro pendeant, ut in somno quoque Unionum conscientia adsit: etiamne pedibus induitur, atque inter stolam plebemque hunc medium seminarum equestrem ordinem facit λ Honestius viri paedagogiis id damus: balineasque dives puerorum forma convertit. Jam Vero etiam Harpocratem, statuasque AEgyptiorum numinum, in digitis viri quo.