Historiae naturalis libri xxxvii

발행: 1783년

분량: 454페이지

출처: archive.org

분류: 약학

191쪽

NATUR. HIs TOR. LIB. XXXIII. 18sque portare incipiunt. Fuit & alia Claudii principatu disserentia in solis his, quibus admissionem liberti ejus dedissent, imaginem principis ex auro

in anuis gerendi, magna criminum occasione: quae omnia salutaris exortus Vespasiani Imperatoris abolevit, aequaliter publicando Principem. De anulis aureis eorumque usu hactenus dictum sit. XIII. Proximum scelus fecit, qui primus eX auro denarium signavit: quod & ipsum latet auctore incerto. Populus Romanus ne argento quidem signato, ante Pyrrhum regem devictum usus est. Librales, unde etiam nunc libella dicitur, &dupondius ) appendebantur asses. Quare aeris graviS poena dicta. Et adhuc expensa in rationibus dicuntur : item impendia, & dependere. Quin & militum stipendia , hoc est, stipis pondera , dispensatores, libripendes dicuntur : qua consuetudine in his emptionibus, quae mancipii sunt, etiam nunc libra interponitur. Servius rex primus signaVit 3eS. Antea rudi usos Romae Timaeus tradit. Signatum est nota pecudum : unde & pecunia appellata. Maximus census CX M. assium fuit illo rege : & ideo haec prima classis. Argentum signatum est anno Urbis CCCCLXXXV, Q. Ogulnio, C. Fabio Cosi quinque annis ante primum bellum Punicum. Et placuit denarium pro decem libris aeris, quinarium Pro quinque, sestertium pro dupondio ac semisse. Librale autem pondus aeris imminutum hollo Punico primo, cum impensis Resp. non sussiceret: constitutumque, ut asses sextantario pondere ferirentur. Ita quinque partes factae lucri, dis lutum-

192쪽

que aes alienum. Nota aeris fuit ex altera parte Janus geminus, ex altera rostrum navis: in triente Vero & quadrante, rates. QuadranS antea teruncius Vocatus a tribus unciis. Postea Hannibale urgente , Q. Fabio Maximo Dictatore, asseS unciales facti : placuitque denarium sedecim assibus permutari, quinarium octonis, sestertium quaternis. Ita Respublica dimidium lucrata est. In militari tamen stipendio semper denarius pro decem assibus datus. Nota argenti fuere bigae atque quadrigae : & inde bigati quadrigatique dicti. Mox lege

Papiriana semunciales asses facti. Livius Drusus in

Tribunatu plebis octavam partem aeris argento miscuit. Qui nunc Victoriatus appellatur, lege Clodia percussus est. Antea enim hic nummus ex Illyrico advectus, mercis loco habebatur. Est autem signatus Victoria, & inde nomen. AureuS nummus post annum LXII percussiis est, quam argenteus, ita ut scrupulum valeret sestertiis vicenis : qifod effecit in libras, ratione sestertiorum, qui tunc erant, sestertios DCCCC. Post haec placuit X XL signari ex auri libris: paulatimque Principes imminuere pondus : minutissimae Nero ad XLV. XIV. Sed a nummo prima origo avaritiae, stenore excogitata quaestuosaque segnitia. Haec paulatim exarsit rabie quadam, non jam aVaritia, sed fames auri: utpote cum Septimulejus Caji Gracelii familiaris, auro rependendum caput ejus eXcisum ad Opimium tulerit, plumboque in os addito parricidio suo rempublicam etiam circumscripserit: nec jam Quiritium aliquo , sed universo no-

193쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XXXIII. 187

mine Romano infami, rex Mithridates Aquilio duci

capto aurum in os infudit: haec parit habendi cupido. Pudet intuentem tantum nomina ista, quae iiihi inde nova Graeco sermone eXcogitantUr, eX- presib argenteis vasis auro aut incluso : quibus deliciis veneunt tam inaurata quam aurea, cum sci mus interdixisse castris suis Spartacum, ne quis aurum haberet aut argentum. Tanto fuit plus animi fugitivis nostris. Messala Orator prodidit, Antonium Triumvirum aureis usum in omnibus obscoenis desideriis, pudendo crimine, etiam Cleopatrae. Summae apud exteros licentiae fuerat, poculo aureo pulvinis subdito, Philippum regem dormire solitum: Agnonem Teium Alexandri Magni praefectum aureis clavis sussigere crepidas. Antonius apud nos in contumeliam naturae vilitatem auro fecit,

proscriptione dignum, sed Spartaci.

XU. Equidem miror populum Romanum victis gentibus in tributo semper argentum imperitasse, non aurum : sicut Carthagini cum Hannabile victae argenti XII pondo annua in quinquaginta annos, labhil auri. Nec potest videri penuria mundi id evenisse. Iam Midas Sc Croesus infinitum possederant. Iam

Cyrus devicta Asia pondo XXXIV millia invenerat. praeter Vasa aurea, aurumque factum , & in eo folia ac platanum, vitemque. Qua victoria argenti quingenta millia talentorum reportavit, & craterem Semiramidis, cujus pondus quindecim talenta colligebat. Talentum autem Egyptium pondo LXXX patere Varro tradit. Jam regnaverat in Colchis Salatices dc Esubopes, qui terram virginem nactUS,

194쪽

plurimum argenti aurique eruisse dicitur in Silano rum gente, & alioqui velleribus aureis inclyto regno. Sed & illius aureae camerae, & argenteae tra-beS narrantur , & columnae , atque parastaticae, victo Sesostre AEgypti rege, tam superbo , ut prodatur annis quibusque sorte reges ssingulos e subjectis jungere ad currum solitus, atque ita triumphare.

XVI. Et nos fecimus, quae posteri sabulosa arbitrentur. Caesar qui postea Dictator fuit, primus in AEdilitate munere patris funebri, omni apparatu arenae argenteo usus est: ferasque argenteis vasis incessivere tum primum noxii, quod etiam in municipiis aemulantur. C. Antonius ludos scena argentea fecit. Item L. Muraena, & Cajus princeps in Circo pegma duxit, in quo fuere argenti pondo CXXa v. Claudius successor ejus, cum de Britannia triumpharet, inter coronas aureaS, VII pondo habere, quam contulisset Hispania citerior, IX quam Gallia Comata, titulis indicavit. Hujus deinde successor Nero , Pompeii theatrum operuit auro in uirum diem , quod Tiridati regi Armeniae ostenderet. Et quota pars ea fuit aureae domus ambientis

urbem.

XVII. Auri in aerario populi Romani fuere, Sex. Julio, L. Aurelio Coss. septem annis ante bellum

Punicum tertium, pondo XVI, DCCCX , argenti XXII, LXX, & in numerato LXII, LXXXV, CCCC.

Item Sex. Iulio, L. Marcio Coss. hoc est, belli socialis initio , auri sedecies cent. viginti millia &DCCCXXIX. C. Caesar primo introitu Urbis in ci-

195쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XXXIII. 189

vili bello, si io ex aerario protulit laterum aureo-rtun XXV M. argenteorum XXXV, & in numerato,

quadrigenties cent. mili. sestertium. Nec fuit aliis temporibus respublica locupletior. Intulit AEnailius Paulus, Perseo victo e Macedonica praeda H-S. his millies & trecenties cent. mill . a quo tempore populus Romanus tributum pendere desiit. XVIII. Laquearia , quae nunc & in privatis domibus auro teguntur, post Carthaginem eversam primo inaurata sunt in Capitolio, Censura L. Mummii. Inde transiere in cameras quoque & parietes, qui jam & ipsi tanquam vasa inaurantur: cum sua aetas varia de Catulo existimaverit, quod tegulas aereas Capitolii in aurasset primus. XlX. lnventores auri, sicut metallorum fere ominnium , septimo volumine diximus. Praecipuam gratiam huic materiae fuisse arbitror, non colore, qui

in argento clarior est, magisque diei similis, &ideo militaribus signis familiarior, quoniam is longius fulget: manifesto errore eorum, qui colorem siderum placuisse in auro arbitrantur, cum in gemmis aliisque rebus non sit praecipuus. Nec pondere , aut facilitate materiae praelatum est ceteris metallis , cum cedat per utrumque plumbo. Sed quia rerum uni nihil igne deperit, tuto etiam in incendiis rogisque. Quin immo quo saepius arsit, prO-ficit ad bonitatem. Aurique experimentum igniS est, ut simili colore rubeat, ignescatque: id ipsum obrusssam vocant. Primum autem bonitatis argumentum

est, quam dissicillime accendi. Praeterea mirum , prunae violentissimae igni indomitum , palea citis-

196쪽

C. PLINII SECUNDI

strae ardescere: atque ut purgetur, cum plumbo coqui. Altera causa pretii major, quam minimum iisu deteri, cum argento , aere , plumbo, lineae producantur , manusque sordescant decidua materia. Nec aliud laxius dilatatur, aut numerosius dividitur, utpote cujus unciae in septingenas & quinquagenas, pluresque bracteas, quaternum utroque digitorum, spargantur. Crassissimae ex his Praenestinae vocantur, etiamnum retinentes nomen , Fortunae inaurato ibi sidelissime simulacro. Proxima bractea quaestoria appellatur. Hispania strigiles vocat auri parvulas massisas, quod super omnia solum in massa aut ramen to capitur. Cum cetera in metallis reperta igni perficiantur, hoc statim aurum est , consummatamque materiam protinus habet, cum ita invenitur. Haec nim indentio ejus naturalis est: alia, quam dice-mUS, coacta. Super cetera non rubigo ulla, non Cerugo, non aliud ex ipso quod consumat boni- ratem, minutatVe pondus. Jam contra salis & aceti succos domitores rerum, constantia: superque Omnia nenlr, ac teXitur lanae modo, & sine lana. Tunica aurea triumphasse Tarquinium Priscum Verrius docet. Nos vidimus Agrippinam Claudii principis , edente eo navalis proelii spectaculum , asias dentem ei, indutam paludamento, auro textilisne alia materie. Attalicis vero jampridem intexitur, invento regum Asiae.

XX. Marmori δc iis quae candeseri non possunt, ovi candido illinitur: ligno, glutini ratione composita: leucophoron vocant. Quid sit hoc, aut quemadmodum fiat, suo loco docebimus. in au-

197쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XXXIII. I9 Irari argento vivo , aut certe hydrargyro, legitimum erat: de quibus, Ut dicemus , illorum naturam reddentes, e Xcogitata fraus est. Namque aes cruciatur in primis, accensumque restinguitur sale. aceto, alumine. Postea eXare natur, an satis recoctum sit, splendore deprehendente: iterumque exhalatur igni, ut possit edomitum, mixtis pumice, alumine, argento vivo, inductas accipere bracteas. Alumen in purgando vim habet talem, qualem esse diximus plumbo. XXI. Aurum invenitur in nostro orbe: ut omittamus Indicum, a formicis, aut apud Scythas gryphis erutum. Apud nos tribus modis: suminum

ramentis , ut in Tago Hispaniae , Pado Italiae , Hebro Thraciae , Pactolo Asiae, Gange Indiae. Nec ullum absolutius aurum est, ut cursu ipso trituque perpolitum. Alio modo puteorum scrobibus effoditur, aut in ruina montium. Quare utraque ratio dicetur. Aurum qui quaerunt, ante Omnia segullum tollunt: ita vocatur indicium. Alveus hic est: arenaeque la Vantur, atque eX eo quod resedit, conjectura capitur. Invenitur aliquando in summa tellure protinus , rara felicitate: ut nuper in Dalmatia principatu Neronis, singulis diebus etiam quinquagenas libras fundens. Gummi inventum est in summo cesspite, alutatium, si & auro ea tellus subest. Cetero montes Hispaniae aridi sterilesque , & in quibus nihil aliud gignatur, huic bono coguntur fertileS esse se. Quod puteis foditur, canalicium Vocant, alii

alnaliense ι marmoris glareae inhaerens, non illo

198쪽

C. PLINII SECUNDI

192 modo, quo in Oriente sapphiro atque Thebaico, alitisque in gemmis scintillat, sed micas amplexum marmoris. Vagantur hi venarum canaleS per latera puteorum, & huc illuc, inde nomine invento: tellussique ligneis columnis suspenditur. Quod effossiim est,

tunditur, lavatur, uritur, molitur in farinam, ac pilis cudunt. Vocant argentum , quod exit a fornace : sudorisque, qui e camino jactatur, spurcitia, in

omni metallo scoria appellatur. Haec in auro tunditur, itertimque coquitur. Catini fiunt ex lasconio. Hoc est terra alba similis argillae. Neque enimalia alitatum , ignemque, & ardentem materiam

Tertia ratio opera Vicerit Gigantum. Cuniculisper magna spatia actis cavantur montes ad lucernarum lumina. Eadem mensura vigiliarum est: multisque mensibus non cernitur dies. Arrugias id genus vocant: siduntque rimae subito, & opprimunt operatos: ut jam minus temerarium Videatur e profundo maris petere margaritas: tanto nocentiores fecimus terras. Relinquuntur itaque fornices crebri montibus sustinendis. Occursant in utroque genere silices. Hos igni & aceto rumpunt. Saepius Vero , quoniam in cuniculis vapor & fumus strangulat, caedunt, fracturis CL libras fere agentibus: egeruntque humeris noctibus ac diebus, per tenebras proximis tradentes: lucem novissimi cernunt.

Si longior videtur silex, latus sequitur fossa ambitque. Tamen in silice facilior existimatur opera. Est namque terra ex quodam argillae genere, glareae mixta candidam vocant prope inexpugna-

199쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XXXIII. I9ῖ

bilis. Cuneis eam ferreis aggrediuntur, & iisdem malleis: nihilque durius putant, nisi quod inter

omnia auri fames durissima est. Peracto opere, ceris vices fornicum ab ultimo caedunt. Dat signum

ruina, eamque solus intelligit in cacumine montis ejus pervigil . Hic voce ictuve evocari jubet operas, pariterque ipse devolat. Mons fractus cadit ab sese longe, fragore qui concipi humana mente non possit,& flatu incredibili. Spectant victores ruinam naturae. Nec tamen adhuc aurum est:

nec sciere esse, cum fodere. Tantaque ad pericula de impendia satis fuit causae, sperare quod cuperent.

Alius par labor, ac vel majoris impendii, sumina ad lavandam hanc ruinam jugis montium ducere obiter a centesimo plerumque lapide. Corru-gOS Vocant, a corrivatione, credo : nimirum &hic labor est. Praecepisse libramentum oportet, ut

furat is qua influat: itaque altissimis partibus ducitur. Convallis & intervalla substructis canalibus junguntur. Alibi rupes in Viae caeduntur, sedemque trabibus cavatae praebere coguntur. Is qui caedit, funibus pendet, ut procul intuentibus species ne ferarum quidem, sed alitum fiat. Pendentes majore ex parte librant, & lineas itineri praeducimi. Itaque insistentis vestigiis hominis locus non est. Manus trahunt omne vitium in sportis. Id genus terrae urium vocant. Ergo per silices calculosve ducuntur,& urium evitant. Ad capita dejectus in superciliis montium piscinae cavantur: ducentos pedes in quasque partes, & in altitudinem deno . Emis aria in his quina pedum quadratorum ternum sere linquum

200쪽

tur, & repleto stagno exciissiS Ohiuramentis erum-pir torrens tanta vi, ut saxa proVolvat.

Alius etiamnum in plano labor. Fossae per quas

profluat, caVantur : agogas vocat: eae sternuntur gradatim utice. Frutex es roris marini similis, asper, aurumque retinenS. Latera cluduntur tabulis, ac per

praerupta suspenduntur, canali ita profluente de terra in mare. His de causis jam promovit Hispania. In priore genere, quae exhauriuntur immense labore, ne occupent puteos, in hoc rigantur. Aurum ar-rugia quaesitum non coquitur, sed statim suum est. Inveniuntur ita massae. Nec non in puteis etiam denas excedentes libras. Palacras Hispani, alii palacranas : iidem quod minutum est, balucem vocant. Ulex siccatus uritur, & cinis ejus lavatur substrato cespite herboso, ut sidat aurum. Vicena millia pondo ad hunc modum annis singulis Asturiam atque Gallaeciam & Lusitaniam praestare quidam prodiderunt , ita ut plurimum Asturia gignat. Neque in alia parte terrarum tot seculis haec fertilitas. Italiae parci vetere interdicto patrum diximus: alioqui nidia foecundior metallorum quoque erat tellus. Exstat lex Censoria Ictimulorum aurifodinae, Vercellensi agro, qua caVebatur, ne plus quinque millibus hominum in opere publicani haberent. XXII. Aurum faciendi est etiamnum una ratio

ex auripigmento, quod in Syria foditur pictoribus, in summa tellure, auri colore , sed fragili, lapidum specularitim modo. Invitaveratque spesCajum principim avidissimum auri: quamobrem jussit excoqui magnum pondus : & plane fecit au-

SEARCH

MENU NAVIGATION