Historiae naturalis libri xxxvii

발행: 1783년

분량: 454페이지

출처: archive.org

분류: 약학

211쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XXXIII. χos

XXXIX. Cinnabari Veter es, quae etiam nunc vocant monochmmata, pingebant. Pinxerunt de Epheso minio , quod derelictum est, quia curatio magni operis erat. Praeterea utrumque nimis acre existimatur. Ideo transiere ad rubricam, & sinopidem, de quibus suis locis dicam. Cinnabaris adul- aeratur languine caprino, aut sectis tritis. Pretium sincerae, nummi quinquaginta. XL. Juba miniim nasci & in Carmania tradit: Timagenes & in AEthiopia. Sed neutro ex loco in-νehitur ad nos, nec sere aliunde, quam ex Hispa- Mia. Celeberrimum ex Sisaponensi regione in Baetica, miniario metallo vectigalibus populi Romani, nullius rei diligentiore custodia. Non licet id ibi perficere excoquique. Romam perfertur Vena. lignata, ad dena millia sere pondo annua. Romae autem lavatur: in Vendendo, pretio statuta lege, ne modum excederet Η-S. LXX in libras. Sed ad literatur multis modis, unde praeda societati. Namque est alterum genus in omnibus fere ar- sentariis , itemque plumbariis metallis, quod fit exibso lapide venis permixto, non ex illo, cujuS vomicam argentum Vivum appellavimus, is enim &ipse in argentum excoquitur : sed ex aliis si nihil repertis. Steriles etiam plumbi deprehenduntur suo

colore, nec nisi in fornacibus rubescentes exustique tunduntur in farinam. Et hoc est secundarium minium perquam paucis notum, multum infra naturales illas arenas. Hoc ergo adulteratur minium in ossicinis sociorum: item Syrico. Quonam mOdo Syricum fiat, suo loco dicemus. Sublini autem

212쪽

Σo6 C. PLINII SECUNDI

Syrico minium compendii ratio demonstrat. Et alio modo pingentium furto opportunum est, plenos subinde abluentium penicillos. Sidit autem in aqua , constatque furantibus. Sincero cocci nitor esse debet. Secundarii autem splendor in parieti-hus sentit uliginem. Quanquam hoc rubigo quaedam metalli esti Sisaponensibus autem miniariis suae

Venae arena sine argento excoquitur auri modo. Probatur auro candente : fucatum nigrescit: sincerum retinet colorem. Invenio & calce adulterari. Ac simili ratione ferri candentis lamina, si non sit aurum , deprehendi illico. Solis atque Lunae

contactus inimicus : remedium , ut parieti siccato cera Punica cum oleo liquefacta candens setis inducatur : iterumque admotis gallae carbonibus aduratur ad sudorem usque : postea candelis subigatur: ac deinde linteis puris, sicut & marmora nitescunt. Qui minium in ossicinis poliunt, faciem laxis Vesicis illigant, ne in respirando pernicialem pulverem trahant: & tamen ut per illas spectent. Minium in voluminibus quoque scriptura usurpatur, clarioresque literas, vel in auro, Vel in marmore,

etiam in sepulcris facit. XLI. Ex secundario invenit vita & hydrargyriim in vicem argenti vivi, paulo ante dilatum. Fit autem duobus modis: aereis mortariis pistillisiaque trito minio ex aceto : aut patinis fictilibus impositum ferrea concha, calice coopertum, argilla

superillita : dein sub patinis accensum follibus continuo igni, atque ita calicis sudore deterso, qui sit argenti colore & aquae liquore. Idem guttis divi-

213쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XXXIII. ro

di facilis, lubrico humore consuere. Quod cum

Venenum esse conveniat, omnia quae de minio in medicinae usu traduntur, temerBria arbitror : praeterquam fortassis illito capite ventreve, sanguinem sistendum, dum ne quid penetret in Viscera, ac vulnus attingat: aliter utendum non equidem censeam. XLII. Hydrargyro argentum inauratur selum nunc prope, cum & in aera simili modo duci debeat. Sed eadem fraus, quae in omni vitae parte ingeniosissima est, viliorem excogitavit materiam, ut do

XLIII. Auri argentique mentionem comitatur lapis, quem coliculam appellant, quondam non solitiis inveniri, nisi in flumine Tmolo, ut altistor est: Theophrastus : nunc vero passim : quem alii Heraclium, alii Lydium vocant. Sunt autem modici , quaternas uncias longitudinis, binasque latitudinis non excedentes. Quod a Sole fuit in his, melius quam quod a terra. His coliculis periti, cum e vena ut lima rapuerint experimentum, protinus dicunt quantum auri sit in ea, quantum argenti vel aeris, scripulari differentia mirabili ratione , non fallente. XLIV. Argenti duae differentiae. Batillis ferreis candentibus ramento imposito, quod candidum permaneat, probatur. PrOYima bonitas rufo, nulla nigro. Sed experimento quoque fraus in te venit : servatis in virorum urina batillis, inficitur

ita ramentum obiter dum uritur, candoremque

mentitur. Est aliud experimentum politi, & in halitu hominis, si sudet protinus, nubemque discutiat.

214쪽

aOS C. PLINII SECUNDI

XI U. Laminas duci', & specula fieri non nisi eX Optimo posse creditum fuerat. Id quoque jam

fraude corrumpitur. Sed natura mira esst imagines reddendi, quod repercusib aere atque in oculos regesto fieri convenit. Eadem vi in speculis usu polita crassitudine, paulumque propulsa dilatatur in immensum magnitudo imaginum. Tantum interest repercussum illum respuat, an excipiat. Quin etiam pocula ita figurantur, exsculptis intus crebris ceu speculis , ut vel uno intuente, populus totidem imaginum fiat. Excogitantur & monstrifica, ut intemplo Smyrnae dicata. Id evenit figura materiae. Plurimumque refert concava sint & poculi modo, an parmae Threcidicae, media depressa an elata, transversa an obliqua, supina an recta, qualitate excipientis figurae torquente venientes umbras. Nec enim est aliud illa imago, quam digesta claritas materiae eXcipientis umbram. Atque ut omnia de speculis peragantur hoc loco, optima apud majOxes filerant Brundisina, stanno & aere mixtis. Praelata sunt argentea. Primus fecit Praxiteles, Magni Pompeji aetate. Nuper credi coeptum, certiorem imaginem reddi, auro Opposito aVersis. XLVL Tingit & AEgyptus argentum, ut in Vasis Anubem suum spectet : pingitque, non caelatargentum. Transit inde materia & ad triumphales statuas : mirumque, crescit pretium fulgoris excae-cliti. Id autem sit hoc modo. Miscentur argento tertiae aeris Cyprii tenuistimi, quod coronarium vocant, & sulphuris Vivi, quantum argenti. Consantur ita in fictili circumlito argilla. Modus co-

215쪽

quendi, donec se ipsa opercula aperiant. Nigrescit& ovi indurati luteo, ut tamen aceto & creta deteratur. Miscuit denario Triumvir Antonius ferrum. Miscentur aera falsae monetae. Alii e pondere subtrahunt, cum sit justhim LXXXIV e libris signari. Igitur ars facta denarios probare, tam jucunda lege plebi, ut Mario Gratidiano vicatim totas statuas dicaverit. Mirumque, in hac artium sola vitia discuntur, & falsi denarii spectatur exem plar, pluribusque Veris denariis adulterinus emitur. XLVII. Non erat apud antiquos numerus ultra centum millia: itaque & hodie multiplicantur haec , ut decies centena millia, aut sepius dicantur. Foenus hoc fecit, nummusque percussus: & sic quo

que aes alienum etiamnum appellatur. Postea Divites cognominati : dummodo notum sit, eum qui primus acceperit hoc cognomen, decoxisse creditoribus sitis. Ex eadem gente M. Crastis negabat

locupletem esse, nisi qui reditu annuo legionem tueri posset. In agris bis millies sestertitim possedit, Quiritium post Sullam ditissimus. Nec fuit

satis, nisi totum Parthorum estirisset aurum : atque in memoriam quidem Optimum occupavit :juvat enim insectari inexplebilem istam habendi cupidinem. Multos postea cognovimus servitute liberatoS opulentiores : pariterque tres Claudii principatu , Pallantem , Callistum, Sc Narcisitim. Atque ut hi omittantur, tanquam adhuc rerum potiantur , C. Asinio Gallo, C. Marcio Censorino Coss. a. d. VI Kal. Febr. C. Caecilius Clauditis Isidorus testamento suo edixit, quamvis multa civili C. Plin. GL H ' O

216쪽

2Io C. PLINII SECUNDI

bello perdidisset, tamen relinquere serVorum quatuor millia centum sedecim : juga boum tria millia sexcenta, reliqui pecoris CC quinquaginta septem millia : in numerato H-S. sexcenties cent. mili. Funerari se jussit Η-S. undecies cent. mili. Congerant excedenteS mi erum opes , quota tamen portio erunt Ptolemaei λ quem Varro tradit Pom- pejo res gerente circa Iudaeam, octona millia equitum sua pecunia toleravisse : mille conVivas, totidem aureis potoriis , mutantem Vasa cum fercu

lis, saginasse. Quota vero ille ipse neque enim de regibus loquor portio fuit Pythii Bithyni, qui

platanum auream, Vitemque nobilem illam Dario regi donavit : Xerxis copias, hoc est, septies centena LXXXVIII millia hominum excepit epulo , stipendium quinque mensium frumentumque pollicitus , ut e quinque liberis, senectuti suae in delectu unus saltem concederetur. Hunc quoque ipsum aliquis comparet Croeso regi. Quae malum )amentia est, id in vita cupere, quod aut etiam servis contigerit, aut ne in regibus quidem invenerit finem lXLVIII. Populus Romanus stipem spargere coe-' pit, Sp. Postlimio, Q. Marcio Coss. tanta abundantia pecuniae erat, ut eam conferret L. Scipioni , ex qua is ludos fecit. Nam quod Agrippae Menenio sextantes aeris in funus contulit, honoris id necess1tatisque propter paupertatem Agrippae, non largitionis esse dixerim. XLIX. Vasa ex argento mira inconstantia humani ingenii variat, nullum genus ossicinae diu pro-

217쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XXXIII. 11 rhando, nunc Firmiana, nunc Clodiana, nunc Gratia natetenim tabernas mensis Adoptavimus: nunc anaglypta, in asperitatemque eXcisa, circa linearum picturas quaerimus. Jam vero & in mensas re

positoriis imponimus, & ad sustinenda ob nia interra limus latera: & interest, quam plurimum lima perdiderit. Vasa coquinaria ex argento Calvus Orator fieri quiritat: at noS carrucaS ex argento caelare invenimus : nostraque aetate Poppaea coniux Neronis principis delicatioribus jumentis suis

soleas ex auro quoque induere. L. Libras XXXII argenti Africanus sequens heredi reliquit. Idemque cum de Poenis triumpharet, quatuor millia CCCLXXX M. pondo transtulit. Hoc argenti tota Carthago habuit, illa terrarum aemula, quot mensarum postea apparatu victa 8 Numantia quidem deleta, idem Africanus in triumpho militibus X V11 dedit. O viros illo imperatore dignos, quibus hoc satis suill Frater ejus Allobrogicus primus omnium pondo mille habuit. At Livius Drusus in Tribunatu plebis, X. Nam propter quinque pondo notatum a Censoribus triumphalem senem , fabulosum jam videtur. Item Catum AElitim, cum legati Atolortim in Consulatu prandentem in fictilibus adissent, missa ab his Vasa argentea non accepisse, neque aliud habuisse argenti ad supremum vitae diem, quam duo pocula, quae L. PAU-lus socer ei ob virtutem devicto Perseo rege donasset. Invenimus legatos Carthaginiensium dixisse nullos hominum inter se benignius Vivere, quam Romanos. Eodem enim argento apud OmneS coe- Ο Σ

218쪽

C. PLINII SECUNDI

nitavisse ipsos. At hercules Pompejum Paulinum Arelatensis Equitis Romani filium, Paternaque gente pellitum, quod XII pondo argenti habuisset apud exercitum, ferocisSimis gentibus oppositum

scimus.

LI. Lectos vero mulierum jam pridem totos operiri argento, & triclinia quaedam, quibus argentum addidis e primus traditur Carvilius Pollio , Eques Romanus, non ut operiret, aut Deliaca specie faceret, sed Punicana. Eadem Sc aureos fecit. Nec multo post argentei Deliacos imitati sunt. Quae omnia expiavit bellum civile Sullanum. LII. Paulo enim ante haec facta sunt, lancesque e centenis libris argenti, quas tunc super quingentas numero Romae fuisse constat, muli que ob eas proscriptos, dolo concupiscentium. Erubescant annales, qui bellum civile illud talibus vitiis imputavere. Nostra aetas fortior fuit: Claudii principatu servus ejus Drusillanus nomine Rotundus, dispensator Hispaniae citerioris, quingenariam lancem habuit, cui fabricandae ossicina prius exaedificata fuerat: & comites ejus, octo DCCCL librarum : quaeso , ut quam multi eas conservi ejus imferrent, aut quibus coenantibus 8 Cornelius Nepos tradit, ante Sullae Victoriam duo tantum triclinia Romae fuisse argentea. Repositoriis argentum addi sua memoria coeptum, Fenestella, qui obiit novissismo Tiberii Caesaris principatu. Sed & testudi

nea tum in usum Venisse. Ante se autem paulo , lignea, rodunda, solida : nec multo majora , quan

mensas suisse. Se quidem puero, quadrata, com

219쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XXXIII. 2i3

pacta, aut acere operta , aut citro coepisse. Mox additum argentum in angulis , lineasque per commissuras. Tympana vero se juvene appellata stateras,& lances, quas antiqui magidas appellaverant. LIII. Nec copia tantum argenti furuit vita, sed validius paene manipretiis : idque jam pridem, ut agnoscamus nobis. Delphinos quinis millibus sestertium in libras emtos C. Gracchus habuit. Lucius Vero Crassus Orator duos scyphos Mentoris artificis manu caelatos sestertiis C. Confessitis tamen est, nunquam se his uti propter verecundiam ausum. Constat eundem sestertium vi millibus in singulas libras vasa emta habuisse. Asa primum

devicta luxuriam misit in Italiam. Siquidem Lucius Scipio transtulit in triumpho argenti caelati pondo

Μ CCCCL. Et vasorum aureorum pondo ΜD anno

conditae Urbis quingentesimo seXagesimo quinto. Eadem Asia donata multo etiam gravius assiixit mores, inutiliorque victoria illa hereditas Attalo

rege mortuo fuit. Tum enim haec emendi Romae in auctionibus regiis verecundia exemta est, Urbis anno sexcentesimo vigesimo secundo, mediis quinquaginta septem annis erudita civitate amare etiam , non solum admirari, opulentiam eXternam : immenso & Achaicae victoriae momento ad impellendos mores, quae & ipsa hoc intervallo, anno Urbis sexcentesimo octavo parta, signa & tabulas pictas invexit, ne quid deesset: pariterque luxuria nata est, & Carthago sublata : ita congrue

tibiis fatis, ut liberet amplecti vitia, & liceret Petiere & dignationem hinc aliqui veterum. C. Ma-

220쪽

C. PLINII SECUNDI

ritis post victoriam Cimbricam cantharis potasse Liberi patris exemplo traditur, ille arator Arpinas,

de manipularis Imperator. LIV. Argenti usum in statuas primum Divi Augusti in adulatione temporum transisse, falso existimatur. Jam enim triumpho Magni Pompeii reperimus translatam Pharnacis, qui primus regnavit in Ponto, argenteam statuam : item Mithridatis Ε patoris, & currus aureos argenteosque. Argentum siccedit aliquando & auro, luxu seminarum plebis compedes sibi ex eo facientium, quas induere aureas mos tritior vetat. Vidimus & ipsi Arellium Fuscum motum equestri ordine, ob insignem calumniam , cum celebritate assectarentur adolescentium scholae ) ex argento anulos habentem. Et quid haec attinet colligere, cum capuli militum, ebore etiam fastidito, caelentur argento, Vaginae catillis, baltei laminis crepitent λ .Jam vero paedagogia ad transitum virilitatis custodiantur argento : feminae I Ventur, &, nisi argentea, solia fastidiant: eademiaque materia & cibis , & probris, serviat. Videret

haec Fabricius, & stratas argento mulierum halianeas , ita ut vestigio locus non sit, cum viris lavantium : Fabricius, inquam, qui bellicosos Imperatores plus quam pateram & salinum ex argento habere vetabat. Videret hinc dona sortium fieri, aut in haec frangi. Heu morest Fabricii nos pudet.

LV. Mirum in auro caelando inclaruisse neminem , argento multos. Maxime tamen laudatus est

Mentor, de quo supra diximus. Quatuor paria ab eo omnino facta sunt: ac jam nulliun exstare di-

SEARCH

MENU NAVIGATION