Historiae naturalis libri xxxvii

발행: 1783년

분량: 454페이지

출처: archive.org

분류: 약학

221쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XXXlII. 11

citur, Ephesiae Dianae templi, aut Capitolini incendiis. Varro dc aereum signum ejus habuisse scripsit. Proximi ab eo in admiratione Acragas, Sc Boethus , & Mys fitere. Exstant hodie omnium opera

in insula Rhodiorum : Boethi apud Lindiam Minervam : Acragantis in templo Liberi patris in ipsa Rhodo , Bacchae Centaurique caelati in scyphis: Myos in eadem aede, & Silenus , & Cupidines. Acragantis & venatus in scyphis magna fama. Post hos celebratus est Calamis dc Antipater, quique Satyrum in phiala gravatum somno collocavisseverius , quam caelasse dictus est, Stratonicus. Mox Cyzicenus Tauriscus. Item Ariston & Eunicus Mitylenaei laudantur, & Hecataeus : & circa Magni Pompeii aetatem Praxiteles, Posidonius Ephesius, Laedus Stratiates, qui proelia armatosque caelavit:

Zopyrus , qui Areopagitas , & judicium Orestis ,

in duobus scyphis Η-S. X11 aestimatis. Fuit dein Pytheas, cujus binae unciae X Venierunt. Ulysses &Diomedes erant in phialae emblemate, Palladium sudiripientes. Fecit idem dc cocos magiriscia appellatos, parvulis potoriis, sed e quibus ne exempla quidem

liceret exprimere, tam oportuna injuriae subtilitas erat. Habuit & Teucer famam. Subitoque ars haec ita exolevit, ut sola jam vetustate censeatur, usque adeo attritis caelaturis, ne figura discerni posisit, auctoritas constet. Argentum medicatis aquis inficitur , atque etiam aifatu falso, si1cut in mediterraneis Hispaniae. LVI. In argenti & auri metallis nascuntur etiamnum pigmenta, sil dc caeruleum. Sit proprie limus

222쪽

C. PLINII SECUNDI

16 est. Optimum ex eo quod Atticum vocatur. Pretium an pondo libras, X II. Proximum marmorosum, dimidio Attici pretio. Tertium genus est pressum , quod alii Syricum vocant ex insula Syro. Jam quidem & ex Achaja, quo utuntur ad picturae Umbras. Pretium in libras, Η-S. hini. Dupondiis vero detractis , quod lucidum vocant, e Gallia Veniens : hoc autem & Attico ad lumina utuntur : ad Abacos , non nisi marmoroso, quoniam marmor in eo resistit amaritudini calcis. Effoditur & ad xx ab Urbe lapidem, in montibus. Postea uritur, pressi sum appellantibus qui adulterant. Sed esse falsum exustumque amaritudine apparet, quoniam resolutum in pulverem est. Sile pingere instituere primi polygnotus & Micon, Attico dumtaxat. Hoc secura aetas ad lumina usa est: ad umbras autem Syrico & Lydio. Lydium Sardibus emebatur, quod

nunc obmutuit.

LVII. Caeruleum arena est. Hujus genera tria fuere antiquitus: AEgyptium, quod maΣime probatur. Scythicum, hoc diluitur facile : cumque re-ritur, in IV colores mutatur, candidiorem nigrioremve. Praesertur huic etiamnum Cyprium. Accessit his Puteolanum & Hispaniense, arena ibi confici coepta. Tingitur autem omne, & in sua coquitur herba, bibitque succum. Reliqua confectura eadem quae chrysocollae. Ex caeruleo fit, quod vocatur lomentum : perficitur id lavando terendove: hoc est caeruleo candidius. Pretia ejus, X X in libras: caerulei X VIII. Usus in creta, calcis impatienS. Nu-yer accessit & Vest orianum ab auctore appellatum.

223쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XXXIII. 2I7Fit ex AEgyptii levissima parte r pretium ejus , X Iin libras. Idem & Puteolani usus, praeterque ad fenestras: vocant coelo n. Non pridem apportari &Indicum est coeptum, cujus pret ina X VIII in libras. Ratio in pictura ad incisuras, hoc est, umbras dividendas ab lumine. Est & vilissimum genus tomen-ri , quidam tritum vocant, quinis ambiis aestimarum. Caerulei si1nceri experimentum in carbone ut sagret: fraus , Viola arida decocta in aqua, succoque per linteum expresso in cretam Eretriam. Vis

ejus in medicina, ut purget hulcera. Itaque & emplastris adjiciunt: item causticis. Teritur autem dissicit. lime sit. In medendo leviter mordet, adstringitque,& explet hulcera. Uritur in fictilibus, ut prosit.

Pretia rerum, quae usquam posuimuS, non ignoramus alia in aliis locis esse , & omnibus paene Annis mutari, prout navigationes constiterint, aut ut quisque mercatus sit, aut aliquiS praeUalenS ma. ceps annonam flagellet: non obliti Demetrium a tota Seplasia Neronis principatu accusatum apud Consules : poni tamen necessarium ibit, quae plerumque erant Romae, ut exprimeretur auctoritas

rerum.

225쪽

HISTORIAE

LIBER XXXIV.

227쪽

22 L

ΝΑTURALIS HISTORIAE

LIBER XXXIV.

I. ROXIΜΑ dicantur aeris metalla, cui & inulti proximum est pretium: immo vero ante argentum, ac paene etiam ante aurum, Corinthio. Stipis quoque auctoritas, ut diximus. Hinc aera militum : Tribuni aerarii, & aerarium, obaerati, dc derediruti. Docuimus, quamdiu populus Romanus aere tantum signato usus sit. Sed & alia vetustas aequa-ilem Urbi auctoritatem ejus declarat, a rege Numa collegio tertio aerariorum fabrum instituto. II. Vena quo dictum est modo effoditur, ignique perficitur. Fit & c lapide aeroso , quem Vocant cadmiam. Celebritas in Asia, & quondam in Campania , nunc in Bergomatium agro, extrema parte Italiae. Feruntque nuper etiam in Germania provincia repertum. Fit 8c ex alio lapide, quem chalciten Vocant in Cypro , ubi prima fuit aeris inventio : mox vilitas praecipua, reperto in aliis terris praestantiore, maxime aurichalco, quod praecipuam bonitatem admirationemque diu obtinuit. Nec reperitur longo jam tempore, es eta tellure. Proximum bonitate fuit Sallustianum in Centronum Alpino tractu , non longi & ipsum aevi. Successitque ei Livianum in Gallia. Utrumque a metallorum

228쪽

C. PLINII SECUNDI

dominis appellatum : illud ab amico Divi Augusti , hoc a conjuge, velocis defectus. Livianum quoque certe admodum exiguum invenitur. Summa gloria nunc in Marianum conversa, quod& Cordubense dicitur. Hoc a Liviano cadmiam maxime sorbet, & aurichalci honitatem imitatur

in sestertiis dupondiariis ite , Cyprio suo assibus

contentis. Et hactenus nobilitas in aere naturalisse habet. III. Reliqua genera artificio constant, quae suis

locis reddentur, si inama claritate ante omnia indicata. Quondam aes confusum auro argentoque miscebatur, & tamen ars pretiosior erat: nunc incertum est pejor haec sit. an materia. Mirumque, cum ad infinitum operum pretia creverint, auctoritas artis exstincta est. Qiiaestus causa enim, ut Omnia, exerceri coepta est, quae gloriae solebat. Ideo etiam Deorum adscripta operi, cum Proceres gentium claritatem & hac via quaererent: adeoque exolevit fundendi aeris pretios1 ratio, ut jamdiu ne fortuna quidem in aere jus artis habeat. Ex illa autem antiqua gloria Corinthium mR- xime laudatur : hoc casus miscuit, Corintho, cum caperetur, incensa: mireque circa id multorum a sectatio fuit: quippe cum tradatur, non alia de causa Verrem , quem Cicero damnaVerat, proscriptum cum eo ab Antonio, quam quod Corinthiisse ei cessurum negavisset. At mihi major pars eo rum simulare eam scientiam videtur, ad segregandos se a ceteris magis, quam intelligere aliquid ibi subtilius : hoc paucis docebo. Corinthus capta

229쪽

ΝATUR. HISTOR. LIB. XXXIV. 213

est Olympiadis CLXI anno tertio, nostrae Urbis DCVIII: cum ante secula fictores nobiles esse desissent, quorum ista omnia signa hodie Corinthia

appellant. Quapropter ad coarguendOS eos ponemus artificum aetates. Nam Urbis nostrae annos ex supra dicta comparatione Olympiadum colligere facile erit. Sunt ergo vasa tantum Corinthia, Quae isti elegantiores modo in esculenta transferunt, modo in lucernas, aut trulleos, nullo munditiarum respectu. Ejus tria genera: candidum , argento nitore quam proxime accedens, in quo illa mixtura praevaluit: alterum, in quo auri filiva natura: rertium, in quo aequalis omnium temperies fuit. Praeter haec est, cujus ratio non potest reddi, quanquam hominis manu facta dederit Fortuna temperamentum simulacro signisque, illud suo colore pretiosum ad jocineris imaginem Vergens, quod ideo hepatieton appellant, procul a Corinthio :longe tamen ante AEgineticum atque Deliacum , quae diu obtinuere principatum. IV. Antiquissima aeris gloria Deliaco sitit, mercatus in Delo concelebrante toto orbe, & ideo cura officinis, tricliniorum pedibus fulcrisque. Ibi prima nobilitas aeris. Pervenit deinde ad Deum simulacra, effigiemque hominum, & aliorum antimalium.

V. Proxima laus Aginetico fuit. Insula & ipsa, nec aes gignens, sed ossicinarum temperatura nobilitata. Bos aereus inde captus in foro boario est Romae. Hoc erit exemplar AEginetici aeris : Deliaci autem Iupiter in Capitolio in Jovis Tonantis

230쪽

C. PLINII SECUNDI

aede. Illo aere Myron usus est, hoc Polycletus, inquales atque condiscipuli. Amulatio iis & in materia fuit. VI. Privatim AEgina candelabrorum superficiem

dumtaxat elaboravit, sicut Tarentum scapos. In his ergo juncta commendatio ossicinarum est. Nec pudet Tribunorum milirarium salariis emere, cum ipsum nomen a candelarum lumine impositum appareat. Accessio candelabri talis fuit, Theonis jussu praeconis, Clesippus sullo, gibber praeterea & alio foedus aspectu : emente id Gegania sestertiis quinquaginta : eademque ostentante convivio emtum,

ludibrii causa nudatus, atque impotentia libidinis receptus in torum, moX in testamentum praedives, numinum vice illud candelabrum coluit, & hanc Corinthiis fabulam adjecit: vindicatis tamen moribus nobili sepulcro, per quod aeterna supra terras Geganiae dedecoris memoria duraret. Sed cum esse nulla Corinthia candelabra constet, nomen id praecipue in his celebratur, quoniam Mummii victoria Corinthum quidem diruit, sed compluribus Achaj de oppidis simul aera dispersit. VII. Prisci limina etiam ac valVas ex .aere intemplis factitavere. Invenio & a Cn. Octavio , qui de Perseo rege navalem triumphum egit, factam porticum duplicem ad Circum Flaminium, quae Corinthia sit appellata a capitulis aereis columnarum. Vestae quoque 'ardem ipsam Syracusana sit perficie tegi placuisse. Syracusana sunt in Pantheo capita columnarum a M. Agrippa posita. Quin etiam Privata opulentia eo modo usurpata est. Camillo

SEARCH

MENU NAVIGATION