장음표시 사용
241쪽
NATUR. HISTOR. LIB. XXXIV. 233
Ari itidem, Phrynonem, Dinonem, Athenodorum, Damiam Clitorium : Myron Lycium. Nonagesima quinta Olympiade floruere Νaucydes, Dinomenes, Canachus, Patrocles. Centesima secunda, Polycles, Cephissodotus , Leochares, Hypatodorus. Centesima quarta, Praxiteles, Euphranor. Centesima septima, Echion , Therimachus. Centesima quartadecima Lysippus fuit, cum & Alexander Magnus. Item Lysistratus, & frater ejus Sthenis, Euphronides, Sostratus, Ion, Silanion. In hoc mira
bile, quod nullo doctore nobilis fuit ipse. Discipulos habuit Zeuxim & Jadem. Centesima Vicesima, Eutychides, Euthycrates , Dahippus , Cephisso lotus, Timarchus, Pyromachus. Cessavit deinde ars, ac rursus Olympiade centesima quinquagesineta quinta revixit, cum fuere longe quidem infra praedictos, probati tamen, Antaeus , Callistratus , Polycles, Athenaeus, Callixemis, Pythocles, Pythias, Timocles. Ita distinctis celeberrimorum aetatibus , insignes raptim transcurram, reliqua multitudine passim dispersa. Venere autem in certamen laudatissimi, quanquam diversis aetatibus geniti, quoniam fecerant AmaZonas: quae cum in templo Ephesiae Dianae dicarentur, placuit eligi probatissimam , ipsorum artificum , qui praesentes erant, judicio,
cum apparuit eam esse, quam Omnes secundam assia quisque judicassent. Haec est Polycleti, proXima ab ea Phidiae, tertia Ctesilai, quarta Cydonis,
quinta Phradmonis. 1. Phidias, praeter Iovem Olympium, quem ne mo aemulatur, secit de ex ebore aeque Minervam
242쪽
Athenis, quae est in Parthenone aestanS. EX aere Vero praeter Amazonem stipra dictam, Minervam tam eximiae . pulchritudinis , ut formae cognomen Ecceperit. Fecit Sc Cli duchum, dc aliam Minervam , quam Romae Amilius Paulus ad aedem Fortunae hujusque diei dedicavit. Ideo duo signa, quae Catulus in eadem aede posuit palliata : Sc alterum cOIO sit con nudum : primusque artem toreuticen aperuisse atque demonstrasse merito judicatur. - 2. Polycletus Sicyonius Ageladae discipulus, Diadumenum fecit molliter juvenem , centum id leniis nobilitatum. Idem & Doryphorum viriliter puerum. Fecit & quem canona artifices Vocant, lineamenta artiS ex eo petentes , velut a lege quadam:
solusque hominum artem ipse fecisse, artis opere judicatur. Fecit & dis rigentem , & nudum talo incessentem. Duosque pueros, item talis nudos ludentes, qui vocantur Astragaligontes : & sunt in Titi Imperatoris atrior quo opere nullum absolutius plerique judicant. Item Mercurium, qui fuit Lysimachiae : Herculem , qui Romae : AleXetera Arma sumentem : Artemona , qui Periphoretos appellatus est. Hic consummasse hanc scientiam judicatur , toreuticen sic erudisse, ut Phidias aperuisse. Proprium ejusdem , ut uno crure insisterent signa , excogitasse : quadrata tamen ea esse tradit Varro , & paene ad unum eXemplum. 3. Myronem Eleutheris natum, & ipsum Age ladae discipulum , bucula maxime nobilitavit, celebratis versibus laudata: quando alieno plerique ingenio magis, quam suo , commendantur. Fecit
243쪽
NATUR. HISTOR. LIB. XXXIV. 137
8ί canem, & discobolon , & Persea, dc Pristas, &Satyrum admirantem tibias, & Minervam: Delphicos pentathlos pancratipstas : Herculem etiam, qui est apud Circum maximum in aede Pompeii Magni. Fecisse & cicadae monumentum ac locustae carminibus suis Erinna significat. Fecit & Apollinem, quem a Triumviro Antonio sublatiim re stituit Ephesiis Divus Ahi gustus, admonitus in quiete. Primus hic nihiltiplicasse Varietatem Videtur , numerossior in arte, quam Polycletus , & in symmetria diligentior : & ipse tamen corporum tenus curiosiis , animi sensus non expressisse , capillum
quoque & pubem non emendatius fecisse, quam rudis antiquitas instituisset. . Vicit eum Pythagoras Rheginus ex Italia, pancratiaste Delphis posito. Eundem vicit & Leontinus, qui fecit stadiodromon Astylon, qui Olympiae ostenditur: dc Libyn puerum tenentem tabellam , eodem loco, & mala ferentem nudum. Syracusis autem claudicantem : cujus huiceris dolo. rem sentire etiam spectantes videntur. Item Apollinena, serpentemque ejus sagittis confici: citharoe dum , qui Dicaeus appellatus est , quoniam cum Thebae ab Alexandro caperentur, aurum a fugien te conditum, sinu ejus celatum esset. Hic primus nervos SI Venas expressit, capillumque diligentius.
. Fuit Sc alius Pythagoras Samius, initio pictor, cujus signa ad aedem Fortunae hujusque diei septem nuda, & senis unum, laudata sunt. Hic stipra dicto facie quoque indiicreta similis fuisse traditur: Rhegini autem discipulus filius sororis fuiste bostratus.
244쪽
a 38 C. PLINII SECUNDI 6. Lysippum Sicyonium , Duris negat, Tullius
fuisse discipulum assirmat, sed primo aerarium fabrum, auctendi rationem coepisse pictoris Eupompi responso. Eum.enim interrogatum, quem sequeretur antecedentium, dixisse demonstrata hominum multitudine, naturam ipsam imitandam esse, non artificem. Plurima ex omnibus signa secit, ut diximus, foecundissimae artis, inter quae distringentem se, quem Marcus Agrippa ante Thermas suas dicavit, mire gratum Tiberio principi: qui non quivit temperare sibi in eo, quanquam imperiosus sui inter initia principatus, transtititque in cubiculum, alio ibi signo substituto : cum quidem tanta populi Romani contumacia fuit, ut magnis theatri clamoribus reponi Apoxyomenon sagitaVerit , princepsque, quanquam adam Atum , reposuerit. Nobilitatur Lysippus & temulenta tibicina , & canibus ac Venatione. In primis Vero qua driga cum Sole Rhodiorum. Fecit & Alexandrum Magnum multis operibus, a pueritia ejus orsuS. Quam statuam inaurari jussit Nero princeps, delectatus admodum illa. Dein cum pretio perisset gratia artis, detractum est aurum : pretiosiorque talis existimatur , etiam cicatricibus operis atque concisuris, in quibus aurum haeserat, remanentibus. Idem fecit Hephaestionem Alexandri Magni amicum , quem quidam Polycleto adscribunt, cum i S centum prope annis ante fuerit. Idem Alexandri venationem, quae Delphis sacrata est : Athenis Satyrorum turmam : AleΣandrum amicorumque ejus imagines summa omnium similitudine expresia
245쪽
NATUR. HISTOR. LIB. XXXIV. 139
sit. Has Metellus Macedonia subacta transtulit Romam. Fecit & quadrigaS multorum generum. Statuariae arti plurimum traditur contulisse, capillum exprimendo , capita minora faciendo , quam antiqui : corpora graciliora, siccioraque, per quae proceritas signorum major videretur. Non habet L linum nomen symmetria, quam diligentissime custodivit, nova intactaque ratione quadratas Veterum staturas permutando : Vulgoque dicebat, ab illis factos , quales essent, homines : a se, qualeS viderentur esse. Propriae hujus videntur esse argutiae operum , custoditae in minimis quoque relius.' . Filios & discipulos reliquit laudatos artifices, Dahippum, & Bedam, sed ante omines Euthycrῖ-tem : quanquam is constantiam patris potius aemulatus , quam elegantiam , austero maluit genere , quam jucundo, placere. Itaque optime expressit Herculem Delphis, Sc Alexandrum , Thespin venatorem , & Thespiadas : proelium equestre : simulacriim Trophonii ad oraculum : quadrigas Medeae
complures : equum cum fiscinis : canes Venantium.
8. Hujus porro discipulus fuit Tisicrates, & ipse Sicyonius, sed Lysippi sectae propior, ut vix disse
cernantur complura signa: ceu senex Thebanus,
Demetrius rex, Peucestes Alexandri Magni servator, dignus tanta gloria. 9. Artifices , qui compositis voluminibus condidere haec, miris laudibus celebrant, & Telephanem Phoceum, ignotum alias , quoniam in Thessalia habitaverit, ubi latuerint opera ejUs ratioqui suffragiis ipsorum aequatur Polycleto, My-
246쪽
roni, Pythagorae. Laudant ejus Larissam , & Spin tharum pentathion, & Apollinem. Alii non hanc ignobilitatis fuisse causam, sed quoniam se regum Xerxis atque Darii ossicinis dediderit, existimant.
Io. PraYiteles quoque marmore felicior : ideo& clarior fuit. Fecit tamen ex aere pulcherrima opera : Proserpinae raptum : item Catagusam , &Liberum patrem, & Ebrietatem, nobilemque una Satyrum , quem Graeci periboeton cognominant Signa etiam, quae ante Felicitatis aedem fuere, Veneremque, quae cum ipsa sede incendio cremata est Claudii principatu, marmoreae illi suae per
terras inclytae parem. Item Stephusam, Spilumenen, an ophorum : Harmodium & Aristogitonem tyrannicidas , quos a Xerxe Persarum rege captOS victa Perside Atheniensibus remisit Magnus Ale Xander. Fecit & puberem Apollinem subrepenti lacertae cominus sagitta insidiantem , quem Saurocton Onvocant. Spectantur & duo signa ejus diversos a sectus exprimentia , sentis matronae, & meretricis gaudentis. Hanc putant Phrynen fuisse, deprehenduntque in ea amorem artificis, & mercedem in
11. Habet & simulacrum ben; gnitas ejus. Calamidis enim quadrigae aurigam suum imposuit, ne melior in equorum essigie defecisse in homine crederetur. Ipse Calamis dc alias quadrigas bigasquesecit, equis semper sine et millo expressis. Sed ne videatur in hominum eiugie inserior, Alcmena nullius eii nobilior. 11. Alcamenes Phidiae discipulus & marmorea
247쪽
NATUR. HISTOR. LIB. XXXIV. 14rfecit, & aereum pentathion, qui Vocatur Encrino menos. At Polycleti discipulus Aristides quadrigas , bigasque. Titi cratis Leaena laudatur. Scortum haec lyrae cantu familiare Harmodio & Aristogitoni, consilia eorum de tyrannicidio , usque ad
mortem eXcruciata a tyrannis, non prodidit. Quam. obrem Athenienses & honorem habere ei volentes , nec tamen scortum celebrasse, animal nominis ejus fecere : atque ut intelligeretur causa honoris , in opere linguam addi ab artifice vetuerunt. 3. Bryaxis AEsculapium & Seleucum fecit. Be das , adorantem. Batton Apollinem, & Junonem , qui sunt Romae in Concordiae templo. 14. Ctesilaus Vulneratum deficientem, in quo positit intelligi, quantum restet animae : & Olympium Periclem dignum cognomine. Mirumque in hac arte est, quod nobiles viros nobiliores fecit. Cephissodotus Minervam mirabilem in portu Atheniensium, Sc aram ad templum Jovis Servatoris in eodem portu, cui pauca comparantur. Canachus Apollinem nudum, qui Philesius cognominatur in
Didymaeo, AEginetica aeris temperatura. Cervum inque una ita vestigiis suspendit, ut linum subter
pedes trahatur, alterno morsu digitis calceque retinentibus solum, ita vertebrato dente utrisque in partibus , ut a repulsu per Vices resfiliat. Idem & Celetironias pueros fecit. Chaereas Alexandrum Magnum , & Philippum patrem ejus fecit. 13. Desilaus Doryphoron , & Amagonem Vulneratam. Demetrius Lysimachen , quae sacerdos Minervae fuit annis sexaginta quatuor. Idem eu
248쪽
Minervam , quae Musca appellatur, quoniam dracones in Gorgone ejus ad ictus citharae tinnitu resonant. Idem equitem Simonem, qui primus de equitatu scripsit. Daedalus & ipse inter fictores laudatus , pueros duos distringentes se fecit. Dinomenes Protesilaum, & Pythodemum luctatorem. 16. Euphranoris Alexander Paris est : in quo laudatur, qtiod omnia simul intelligantur, judex Dearum, amator Helenae, & tamen Achillis interfector. Hujus est Minerva Romae, quae dicitur Catuliana, infra Capitolium a Quinto Lutatio Catulo dicata : & simulacrum Boni Eventus, dextra pateram, sinistra spicam ac papaVer tenens. Item
Latona puerpera, Apollinem & Dianam infantes sustinens , in aede Concordiae. Fecit & quadrigas bigasque, & Cliduchon eximia forma: & Virtutem , Sc Graeciam, utrasque colosieas : mulierem admirantem & adorantem. Item Alexandrum &Philippum in quadrigis. Eutychides Eurotam, in
quo artem ipso amne liquidiorem plurimi dixere. Hegiae Minerva Pyrrhusque rex laudatur : &Celetizontes pueri, & Castor & Pollux ante aedem Jovis Tonantis, Hegesiae. In Pario colonia Hercules Isidori. 17. Eleuthereus Lycius Myronis discipitius fuit, qui fecit dignum praeceptore puerum sufflantem languidos ignes, & Argonautas. Leochares aquilam, sentientem quid rapiat in Ganymede, & cui ferat,
parcentem unguibus etiam per vestem et puerum Autolycon pancratio Victorem , propter quem Xenophon Symposion scripsit: Jovemque illum To-
249쪽
NATUR. HISTOR. LIB. XXXIV. 1 3
nantem in Capitolio, ante cuncta laticlabilem : item Apollinem diadematum. LyciscUS Lagonem puerum subdolae ac hicatae vernilitatis. Lycus de ipse puerum sessiorem.
cervice : ipseque Menaechmus scripsit de sua arte. I9. Naucydes Mercurio, & Discobolo, & immolante arietem censetur. Naucerus luctatorem
anhelantem fecit. Niceratus AEsculapium , & Hygiam, qui sunt in Concordiae templo Romae.1o. Pyromachi quadriga regitur ab Alcibiade. Polycles Hermaphroditum nobilem fecit. Pyrrhus Hygiam, & Minervam : Phoenix Lysippi discipulus, Epithersen. 21. Stipax Cyprius uno celebratur signo, Splanchnopte. Periclis Olympii vernula hic fuit, exta torrens, ignem oris pleni spiritu accendens. Silanion Apollodorum itidit, fictorem & ipsum, sed inter cunctos diligentissimum artis, & inimicum sui judicem , crebro perfecta signa frangentem , dum satiari cupiditate artis non quit, & ideo insanum cognominatum. Hoc in eo eXpressit, nec hominem ex aere secit, sed iracundiam: & Achillem nobilem. Item Epistaten exercentem athletas et Strongylion Amaronem, quam ab eXcellentia crurum Eucnemon appellant, ob id in comitatu Neronis principis circumlatam. Item fecit puerum, quem amando Brutus Philippensis cognomine suo illustravit. χχ. Theodorus, qui labyrinthum fecit Sami, ipse se ex aere fudit, praeter similitudinem mirabilem fama magnae subtilitatis celebratus. Dextra li-
250쪽
mam tenet, laeva tribus digitis quadrigulam tenuit, translatam Praeneste , tantae parVitatis, ut totam eam currumque & aurigam integeret alis simul fac
. 23. Xenocrates Tisicratis discipulus, aut, ut alii , Euthycratis, Vicit utrosque copia signorum ,& de sua arte composuit Volumina. 24. Pitires artifices secere Attali & Eumenis adversus Gallos proelia: Isigonus, Pyromachus, Stratonicus, Antigonus , qui condidit volumina de sua arte. Boethi, quanquam argento melioris, infans eximie anserem strangulat. Atque ex omnibus, quae
retuli, clarissima quaeque jam sunt dicata Vespasiano Principe in templo Pacis, aliisque ejus operibus , violentia Neronis in Urbem convecta, &in sellariis domus aureae disposita. 2 7. Praeterea sunt aequalitate celebrati artifices ;sed nullis operum suorum praecipui. Ariston, qui& argentum caelare solitus est: Calliades, Ctesias, Cantharus Sicyonius, Dionysodorus Critiae disiacipulus, Deliades, Euphorion, Eunicus, & Hecataeus, argenti caelatores : Lesbocles , Prodorus , Pythodicus, Polygnotus : iidem pictores nobilissimi. Item ex caelatoribus, Stratonicus, Scymnus , qui fuit Critiae discipulus.16. Nunc percensebo eos, qui ejusdem generis opera fecerunt, ut Apollodorus, Androbulus, AL clepiodorus, AleVas, philosophos: Apellas & adorantes feminas: Antigonus & PeriXyOmenon, tyrannicidasque supra dictos: Antimachus, Athenodorus feminas nobiles : Aristodemus luctatores,
