Historiae naturalis libri xxxvii

발행: 1783년

분량: 454페이지

출처: archive.org

분류: 약학

231쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XXXIV. 21 Inter crimina objecit Sp. Carvilius Quaestor, quod

aerata ostia haberet in domo. VIII. Nam triclinia aerata, abacosque, & monopodia Cn. Manlium Asia devicta primum invenisse triumpho suo, quem duxit Urbis ann CCCCCLXVII, L. Piso auctor est. Antias quidem L. Crassum heredem L. Crasi1 Oratoris , multa etiam triclinia aerata vendidisse. Ex aere factitavere dc cortinas, tripodum nomine Delphicas, quoniam donis maxime Apollinis Delphici dicabantur. Placuere & lychnuchi pensiles in delubris, aut arborum modo mala ferentium lucentes : qualis est in templo Apollinis Palatini, quod Alexander Magnus Thebarum expugnatione captum in Cyme dicaverat eidem

Deo.

IX. Transiit deinde ars ubique vulgo ad estgies

Deorum. Romae simulacrum ex aere factum Cereri primum reperio ex peculio Sp. Cassii , quem regnum affectantem pater ipsius interemerat. Transsit &ab Diis ad hominum statuas atque imagines multis modis: Bitumine antiqui tingebant eas : quo magis mirum est placuisse auro integere. Hoc nescio an Romanum fuit inventum e certe etiam Romae non habet vetustatem. Essigies hominum non solebant exprimi, nisi aliqua illustri causa perpetuitatem merentium, primo sacrorum certaminum Victoria, maximeque Olympiae : ubi omnium, qui vicissent, statuas dicari mos erat. Eorum vero, qui ter ibi superavissent, ex membris ipsorum similitudine expressa, quas i conicas vocant. Athenienses nescio

232쪽

C. PLINII SECUNDI

216nicidis publice posuerint statitas. Hoc actum est eodem anno, quo & reges Romae pulsi. Excepta deinde res est a toto orbe terrarum humanissima ambitione. Et jam omnium municipiorum foris

statuae ornamentum esse coepere, prorogataque memoria hominum, & honores legendi aevo bafibus inscribi, ne in sepulcris tantum legerentur. Mox forum & in domibus privatis factum atque in atriis.

Honos clientum instituit sic colere patronos. X. Togatae essistes antiquitus ita dicabantur. Placuere & nudae tenentes hastam, ab epheborum e gymnasiis exemplaribus , quas Achilleas Vocant.

Graeca res est, nihil velare: at contra Romana ac

milliaris, thoracas addere. Caesar quidem Dictator loricatam sibi dicari in foro suo passus est. Nam Lupercorum habitu factae , tam novitiae sunt, quam quae nuper prodiere paenulis indutae. Mancinus eodem habitu sibi statuit, quo deditus est. Notatum ab auctoribus, & L. Accium poetam in Camenarum aede maxima forma statuam sibi posuisse, cum brevis admodum suisset. Equestres vero statuae Romanam celebrationem habent, Orto sine dubio a Graecis exemplo. Sed illi celetas tantum dicabant

in sacris victores. Postea Vero & qui bigis vel quadrigis vicissent. Unde & nostri currus nati in his qui triumphavissent. Serum hoc , & in his non nisi a Divo Augusto seiuges, sicut & elephanti. XI. Non vetus & bigarum celebratio in his qui

Praethira fiincti curru vecti essent per Circum. An tiquior columnarum, sicut C. Maenio, qui devicerat priscos Latinos, quibus ex foedere tertias .

233쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XXXIV. 217

praedae Romanus populus praestabat, eodemqiae in Consulatu in suggestu rostra devictis Antiatibus fixerat anno Urbis CCCCXVI. item Caio Duillio, qui primus navalem triumphum egit de Poenis,

quae est etiam nunc in Foro. Item P. Minucio praefecto annonae, extra portam Trigeminam , unciaria stipe collata, nescio an primo honore tali a populo , antea enim a Senatu erat: praeclara res, nisi

frivolis coepis et initiis. Namque & Atti Navii statua fuit ante Curiam , cujus basis conflagravit Curia incensa Publii Clodii funere. puit & Hermodori Ephesii in Comitio, legum, quas Decemviri scribebant. interpretis, publice dicata. Alia causa, alia auctoritas M. Horatii Coclitis statuae, quae durat hodieque, cum hostes a ponte sublicio solus arcuisset. Equidem & Sibyllae juxta Rostra esse non miror, tres sint licet: Una, quam Sextus Pacuvius

Taurus AEdilis plebis instituit: duae, quas M. Mesia fala. Primas putarem has, & Atti Navii, positas aetate Tarquinii Prisci, nisi regum antecedentium essent in Capitolio. Ex his Romuli est sine tunica, sicut & Camilli in Rostris, & ante aedem Castorum fuit Q. Marcii Tremuli equestris togata, qui Samnites bis devicerat, captaque Anagnia , populum stipendio liberaverat. Inter antiquissimas sunt &Tulli Cloelii, Lucii Roscii, Spurii Nautii, C. Fulcinii in Rostris, a Fidenatibus in legatione interfectorum. Hoc a Republica tribui solebat injuria caesis, . sicut & P. Iunio , & Tito Coruncano, qui ab Teuca Illyriorum regina interfecti erant. Non omittendum videtur, quod Annales adnotavere, tripeda-

234쪽

11 8 C. PLINII SECUNDI

neas his statuas in Foro statutas. Haec videlicet mensura h00orata tunc erat. Non praeteribo Cn. Octavium ob unum scilicet verbum. Hic regem Antiochum, daturum se responsum dicentem, Virga quAmtenebat forte circumscripsit, & prius quam egrederetur circulo illo , responsum dare coegit. In qua

legatione interfecto Senatus statuam poni jussit quam oculatissinio loco in Rostris. Invenitur statua decreta Taraci de Cajae, si1ve Suffetiae virgini Vestali, ut poneretur ubi vellet: quod adjectum non

minus honoris habet, quam seminae esse decretam. Meritum ejus in ipsis ponam Annalium verbis :Quod campum Tiberinum gratificata esset ea populo.

XII. Invenio & Pythagorae, & Alcibiadi, in cornibus Comitii positas , cum bello Samniti Apollo Pythius fortissimo Grajae gentis jussisset, & alteri sapientissimo , simulacra celebri loco dicari: ea stetere donec Sulla Dictator ibi Curiam faceret. Mirumque est, illos patres Socrati cunctis ab eodem Deo sapientia praelat6 Pythagoram praetuliste,

aut tot aliis virtute Alcibiadem, aut quenquam utroque Themistocli. Columnarum ratio erat, attolli sit Pra ceteros mortales: quod dc arcus significant no-- vitio invento. Primus tamen honos coepit a Graecis. Nullique arbitror plures statuas dicatas, quam Phalereo Demetrio Athenis. Siquidem CCCLX statuere, nondum anno hunc numerum dierum excedente , qua S mox laceravere. Statuerant Romae'

ctiam in omnibus vicis C. Mario Gratidiano tribus , ut diximus, easdemque subvertere Sullae introitu.

235쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XXX lV. 219

XIII. Pedestres sine dubio Romae fuere in auctoritate longo tempore. Eqllestrium tamen origo perquam vetus est, cum seminiS etiam honore/communicato. Cloeliae etiam statua est milestris, ceu parum esset toga eam cingi: cum Lucretiae, ac Bruto , qui eXpulerant reges, propter quos Cloelia inter obsides fuerat, non decernerentur. Hanc primam cum Coclitis publice dicatam crediderim : Atto enim ac Sibyllae Tarquinium, & reges sibi ipsos posuisse verisimile est: nisi Cloeliae quoque Piso traderet ab his positam, qui una obsides fuerant, redditis a Porsenna in honorem ejus. E diverso Annius Fetialis, equestrem , quae fuerit contra Jovis Statoris aedem in vestibulo Superbi domus, Valeriae fuisse Publicolae Consulis filiae: eamque solam refugisse, Tiberimque tranavisse, ceteris obsidibus , quae Porsennae mittebantur , interemtis Tarquinii insidiis.

XIV. Lucius Piso prodidit, M. AEmilio, C. Popilio 11 Coss. a Censoribus P. Cornelio Scipione,

M. Popilio, statuas circa Forum eorum qui magistratum gesserunt, sublatas OmneS , praeter eas quae populi aut SenatuS sententia statutae essent Eam Vero quam apud aedem Telluris statuisset sibi Sp. Cassius, qui regnum affectaverat, etiam consatam a Censoribus. Nimirum in ea quoque re ambitioni providebant illi viri. Exstant Catomis in Cem

sura vociferationes, mulieribus Romanis in provinciis statuas poni. Nec tamen potuit inhibere, quo minus Romae quoque ponerentur , sicuti Corneliae Gracchorum matri, quae fuit Africani pri

236쪽

C. PLINII SECUNDI

ris filia. Sedens huic posita , soleisque sine amento insignis , in Metelli publica porticu: quae statua

nunc est in Octaviae operibus. XV. Publice autem ab exteris posita est Romaei .

C. Ahio Tribuno plebis, lege perlata in Stenium Statilium Lucanum, qui Thurinos bis infestaverat: ob id AElium Thurini statua de corona aurea donaverunt. Iidem postea Fabricium donavere statua, liberati obsidione. Pasimque gentes in clientelas ita receptae: adeo discrimen omne sitblatum, ut Hannibalis etiam statuae tribus locis visantur in Urbe, cujus intra muros selus hostium emisit

hastam.

XVI. Fuisse autem statuariam artem familiarem Italiae quoque & vetustam, indicant, Hercules ab Evandro sacratus , ut produnt, in Foro boario , qui triumphalis Vocatur, atque per triumphoS Vestitur habitu triumphali. Praeterea Ianus geminus a Numa rege dicatus, qui pacis bellique argumento colitur, digitis ita figuratis , ut trecentorum quinquaginta quinque dierum nota, per significationem anni, temporis & aevi se Deum indicaret. Signa quoque Tuscanica per terras dispersa, quae in Etruria factitata non est dubium. Deorum tantum putZ- rem ea fuisse, ni Metrodorus Scepsius, cui cognomen a Romani nominis odio inditum est, propter duo millia statuarum Volsinios expugnatos objiceret. Mirumque mihi videtur, cum statuarum origo

'am Vetus in Italia sit , lignea potius aut fictilia L eorum simulacra in delubris dicata, usque ad devictam Asiam, unde luxuria. Similitudines expru

237쪽

NATUR. HISTOR. LII. XXXIV. 23 et

mendi quae prima fuerit origo , in ea quam plasticen Graeci vocant; dici convenientius erit: etenim prior, quam statuaria, fuit. Sed haec ad infinitum efforuit multorum Voluminum opere , si quis plura persequi Velit: omnia enim quis positi XVII. In M. Scauri AEdilitate tria millia signorum in scena tantum fuere temporario theatro. Mummius devicta Achaja replevit Urbem: ipse excessit non relicturiis filiae dotem. Cur enim non cum excusatione ponatur λ Multa & Luculli invexere. Rhodi etiamnum tria millia signorum esse, Mucianus ter Consul prodidit: nec pauciora Athenis,

Olympiae, Delphis, superesse creduntur. Quis ista mortalium persequi possit 8 aut quis usus noscendi intelligatur λ Insignia tamen maxime, & aliqua de

causa notata, Voluptarium sit attigisse, artificesseque celebratos nominavisse : singulorum quoque inexplicabili multitudine, cum Lysippus ΜD Opera fecisse dicatur, tantae omnia artis, ut claritatem possent dare vel singula. Numerum apparuisse defuncto eo, cum thesaurum effregisset heres: solitum enim ex manipretio cujusque signi denarios seponere aureos singulos. Evecta supra humanam fidem ars est successu , mox & audacia. In argumentum successiis unum exemplum afferam , nec Deorum hominisve similitudinis expressae. AEtaS nostra vidit in Capitolio, priusquam id novissime conflagravit a Vitellianis incensum, in cella Junonis,

canem ex aere Vulnus suum lambentem: cujus eximium miraculum & indiscreta veri similitudo , non eo solum intelligitur, quod ibi dicata fierat: ve-

238쪽

rtim & nova satisdatione : nam summa nulla parvidebatur: capite tutelarios cavere pro ea, instituti publici fuit iXVIII. Audaciae innumera sunt exempla. Moles quippe excogitatas Videmus statuarum, qUBS co'

loseas vocant, turribus pareΝ Talis est in Capito- Iio Apollo , translatus a M. Lucullo ex Apollonia Ponti urbe, XXX cubitoriim, quingentis talentis factus: talis in Campo Martio Jupiter a Divo Claudio Caesare dicatus, qui vocatur PompejanuS a Vicinitate theatri: talis & Tarenti factus a Lysippo

AL cubitorum. Mirum in eo, quod manu, ut ferunt, mobilis, ea ratio libramenti est,) nullis convellatur procellis Id quidem providisse & artifex

dicitur, modico intervallo, unde maXime flatum opus erat frangi, Opposita columna. Itaque propter magnitudinem dissicultatemque moliendi, non attigit eum Fabius Verrucosus, cum Herculem, qui est in Capitolio, inde transferret. Ante omneS autem in admiratione fuit Solis colossus Rhodi, quem fecerat Chares Lindius, Lysippi supra dicti discipulus. Septuaginta cubitorum altitudinis fuit. Hoc simulacrum post quinquagesimum seXtum annum terrae motu prostratum, sed jacens quoque miraculo

est. Pauci pollicem ejus amplectuntur. Majores sunt digiti, quam pleraeque statuae. Vasti specus hiant

defractis membris. Spectantur intus magnae molis saxa, quorum pondere stabiliverat constituens. Duodecim annis tradunt eflectum CCC talentis, quae contulerant eX apparatu regis Demetrii relicto , morae taedio. Sunt alii minores hoc in eadem ur-

239쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XXXIV. 233be colossi centum numero: sed ubicunque s1nguli fuissent, nobilitaturi locum. Praeterque hos Deo rum quinque, quos fecit Bryaxis. Factitavit colossos de Italia. Videmus certe Tuscanicum Apollinem

in bibliotheca templi Augusti, quinquaginta pedum

a pollice, dubium aere mirabiliorem , an pulchritudine. Fecit Sc Sp. Carvilius Iovem, qui eit in Capitolio, victis, Samnitibus sacrata lege pugnantibus , e pectoralibus eorum, ocreisque & galeis. Amplitudo tanta est, ut conspiciatur a Latiario Jove. Reliquiis limae suam statuam fecit, quae ess ante pedes simulacri ejus. Habent in eodem Capitolio admirationem capita duo, quae P. LentuluSConsul dicavit: alterum a Charete supra dicto factum : alterum fecit Decius, comparatione in tantum victus , ut artificium minime probabilis artificis videatur. Verum omnem amplitudinem statuarum ejus generis vicit aetate nostra Lenodorus, Mercurio facto in civitate Galliae Arvernis, per annOS decem, H-S. quadrigenties cent. mili. manipretio. Postquam satis ibi artem approbaverat, Romam accitus est a

Nerone, tibi destinatum illius principis simulacrum, colositim fecit, CX pedum longitudine, qui dicatus Solis venerationi est, damnatis sceleribus illius

principis. Mirabamur in ossicina non modo eX Argilla similitudinem insignem, verum & ex parvis admodum surculis, cpiod primum operis instar fuit. Ea statua indicavit interisse fundendi aeris scientiam , cum & Nero largiri aurum argentumque paratus esiet, dc Lenodorus scientia tingendi caelan-

240쪽

C. PLINII SECUNDI

dique nulli veterum postponeretur. Statuam Ar- Vernorum cum faceret, provinciae Vibio Avito praesidente , duo pocula Calamidis manu caelata, quae Cassio Silano, avunculo ejus, praeceptori

suo Germanicus Caesar adamata donaverat, aemU-

latus est, ut vix ulla differentia esset artis. Quantoque major in Zenodoro praestantia fuit, tanto magis deprehendi aeris obliteratio potest. Signis, quae vocant Corinthia , plerique in tantum capiuntur, ut secum circumferant, sicut Hortensius Orator Sphingem Verri reo ablatam. Propter quam Cicero illo judicio in altercatione neganti ei se aenigmata intelligere , respondit debere, quoniam sphingem domi haberet. Circumtulit dc Nero princeps Amazonem, de qua dicemus: &paulo ante C. Cestius Consularis signum , quod secum etiam in proelio habuit. Alexandri quoque Magni tabernaculum sustinere traduntur solitae statuae, ex quibus duae ante Martis Ultoris aedem dicatae sunt, totidem ante regium. XIX. Minoribus simulacris signisque innumera prope artificum multitudo nobilitata est. Ante omnes tamen Phidias Atheniensis, Jove Olympiae facto, ex ebore quidem auro : sed Sc ex aere signa fecit. Floruit autem Olympiade LXXXIV, circiter CCC nostrae Urbis anno. Quo eodem tempore aemuli

eius fuere Alcamenes , Critias, Nestocles, Hegias. Et deinde Olympiade LXXXVII Agelades, Callon, Polycletus, Phradmon, Gorgias, Lacon, Myron, Pythagoras, Scopas, Parelius. Ex his Polycletus discipulos habuit Argium, Asopodorum, Ale im ,

SEARCH

MENU NAVIGATION