장음표시 사용
251쪽
NATUR. HISTOR. LIB. XXXIV. 2 Ibigasque cum auriga , philosophos, anus, Seleucum regem. Habet gratiam suam hujus quoque DoryphoruS.
rius, Liberum patrem in infantia nutriens. Fecit& concionantem manu elata: persona in incerto
est. Sequens philosophos fecit. Colotes qui cum Phidia Iovem Olympium fecerat , philosophos. Item Cleon, & Cenchramis, & Callicles , dc Cephis : Chalcosthenes & comoedos, & athletas.
Democritus, & Daemon , philosophos. 29. Epigonus omnia fere praedicta imitatus praecessit in tubicine, & matri interfectae infante miserabiliter blandiente. Eubolidis, digitis computanS. 3o. Micon athletis spectatur: Menogenes, quadrigiS. 31. Nec minus Niceratus omnia, quae ceteri, aggressiis, repraesentavit Alcibiadem, lampadeque accensa matrem ejus Demaraten sacrificantem. 31. Tissicratis bigae Piston mulierem imposuit. Idemque fecit Martem & Mercurium, qui sunt in Concordiae templo Romae. Perillum nemo laudat saeviorem Phalaride tyranno, cui taurum fecit,
mugitus hominis pollicitus igne subdito , & primuS eum eXpertus cruciatum justiore saevitia. In hoc a simulacris Deum hominumque devocaverat humanissimam artem. Ideone tot conditores ejus elaboraverant, ut ex ea tormenta fierent λ Itaque una de causa servantur opera ejus, ut quisquis illa videat, oderit manuS.
252쪽
C. PLINII SECUNDI 2 633. Sthenis Cererem, Iovem, Minervam fecit, qui sunt Romae in Concordiae templo. Idem senteS matronas, & adorantes, sacrificantesque. Simon canem & sagittarium fecit. Stratonicus caelator ille philosophos: ScopaS utraque. 3 . Athletas autem, & armatos , & VenatoreS, sacrificantesque, Batton, Euchir, Glaucides, Heliodorus , Hicanus, Lophon, Lyson, Leon, Menodorus, Myiagrus, Polycrates, Polydorus, Pythocritiis , Protogenes , idem pictura clarissimus , ut dicemus: Patrocles, Polis, Posidonius, qui &argentum caelaVit nobiliter, natione Ephesius: Periclymenus, Philon, Simenus, Timotheus, Theomnestus, Timarchides , Timon, Tisias , Thrason. 3 . Ex omnibus autem maXime cognomine insignis est Callimachus, semper calumniator sui, nec finem habens diligentiae, ob id Cacigo technos appellatus, memorabili exemplo adhibendi curae modum. Hujus sunt saltantes Lacaenae, emendatum opus, sed in quo gratiam omnem diligentia abstulerit. Hunc quidam & pictorem fuisse tradunt. Non
aere cRptUS , nec arte, unam solummodo Lenonis
statuam Cypria in expeditione non vendidit Cato, sed quia Philosophi erat, ut obiter hoc quoque
noscatur tam inane eXemplum. 36. In mentione statuarum est & una non praetereunda, licet auctoris incerti, juxta Rostra, Herculis tunicati, Eleo habitu, Romiae, torva facie, sentienteque suprema in tunica. In hac tres sunt tituli : L. Luculli Imperatoris , de manubiis r alter, pupillum Luculli filium ex S. C. dedicaste : tertius,
253쪽
. NATUR. HISTOR. LIB. XXXIV. 24
T. Septimium Sabinum AEdilem curulem ex privato in publicum restituisse. Tot certaminum tantaeque dignationis simulacrum id tuit. XX. Nunc revertemur ad differentias aeris Scmixturas. In Cyprio coronarium tenuatur in laminas , taurorumque felle tinctum, speciem auri in coronis histrionum praebet. Idemque in uncias additis auri scrupulis senis , praetenui pyropi bractea ignescit. Regulare & in aliis sit metallis : itemque caldarium. Disserentia, quod caldarium funditur tantum, malleis fragile, quibus regulare obsequitur, ab aliis ductile appellatum , quale omne Cyprium est. Sed & in ceteris metallis, cura distata caldario. Omne enim purgatis diligentius igni vitiis , excoctisque , regulare est. In reliquis generibus palma Campano. Simile in multis partibus Italiae , provinciis hie. Sed octonas plumbi libras addunt, & bene recoquunt propter inopiam ligni. Quantum ea res differentiae asserat, in Gallia maxime sentitur, ubi inter lapides candefactos funditur.
Exurente enim coctura nigrum atque fragile eonficitur. Praeterea semel recoquunt: quod saepius fecisse, bonitati plurimum confert. Id quoque notasse non ab re est, aeS Omne frigore magno melius fundi.
Sequens temperatura statuaria est, eademque tabularis, hoc modo: Massa proflatur in primis: mox in prosatum additur tertia portio aeris collectanei, hoc est, ex usu coemti. Peeuliare in eo condimentum attritu domiti, & consuetudine nitoris veluti
mansues isti. Miscentur & plumbi argentarii pondo
254쪽
duodena ac selibrae, centenis proflati. Appellatur etiamnum & formalis temperatura aeris tenerrimi,
quoniam nigri plumbi decima portio additur, &argentarii vigesima: maximeque ita colorem bibit, quem Graecanicum vocant. Novissima est, quae vocatur ollaria, Vase nomen hoc dante, terniS aut quaternis libris plumbi argentarii in centenas aeris additis. Cyprio si addatur plumbum , colos Purpurae sit in statuarum praeteXti S. XXI. Ara extersa rubiginem celerius trahunt, quam neglecta, nisi oleo perungantur. Servari ea optime in liquida pice tradunt. Usus aeris ad perpetuitatem monumentorum jam pridem translatus est, tabulis aereis , in quibus publicae constitutiones inciduntUr. XXII. Metalla aeris multis modis instruunt medicinam , utpote cum hulcera Omnia ibi ocissime sanentur. Maxime tamen prodest cadmia. Fit sine dubio haec & in argenti fornacibus, candidior ac minus ponderosa, sed nequaquam comparanda aerariae. Plura autem genera sunt. Namque ut ipse lapis, ex quo fit aes, cadmia vocatur, fusuris necessarius, medicinae inutilis: sic rursus in fornacibus exsistit, aliamque nominis sui originem recipit. Fit autem egesta flammis atque flatu tenuissima parte materiae, cameris lateribusve fornacum pro quantitate1evitatis applicata. Tenuissima esst in ipso forna- cum ore, qua flammae eructantur, appellata capiat-tis, exusta, nimia levitate similis favillis. Interior Optima, cameris dependens, Sc ab eo Argumento botryitis cognominata : ponderosor haec
255쪽
NATUR. HISTOR. LIB. XXXIV. 24'priore, levior porro secuturis. Duo ejus colores: deterior cinereus , puniceus melior, Diabilis , oculorumque medicamentis utilissima. Tertia est in lateribus fornacum, quae propter graVitatem ad cameras perVenire non potuit. Haec dicitur placitis,& ipsa ab argumento , crusta Verius, quam Pu-mex, intus varia, ad psoras utilior, & ad cicatrices trahendas. Fluunt ex ea duo alia genera: onychitis extra paene caerulea, intus onychitae maculis similis. Ostracitis tota nigra, & e ceteris sordidissima, vulneribus maxime utilis. Omnis autem cadmia in Cypri fornacibus optima, iterumque a Medicis coquitur carbone puro, atque ubi in cinerem rediit, exstinguitur Vino ammineo, quae ad emplastra praeparatur: quae Vero ad ps OraS, aceto.
Quidam in ollis fictilibus lusam urunt, ac lavant in mortariis , postea siccant. Nymphodorus lapidem ipsum quam gravissimum spississimumque urit
pruna, Sc exuitum Chio Vino restinguit, tunditque , mox linteo cribrat, atque in mortario terit, mox aqua pluvia macerat, iterumque terit quod
subsidit, donec cerussae similis fiat, nulla dentium ossensa. Eadem Iollae actio : sed quam purissimum lapidem eligit. XXIII. Cadmiae effectus siccare, persanare, sistere fluxiones, pterygia & sordes oculorum purgare, scabritiem extenuare , & quidquid in plumbi es
sectu dicemus. Et ars ipsum ad omnia eadem Uritur: praeterque, albugines oculorum & cicatrices. Hulcera quoque oculorum cum lacte sanat, idque
AEgyptii collyrii modo terunt in coticulis. Facit
256쪽
2 odc vomitiones e melle sumtum. Uritur autem Cyprium in fictilibus crudis cum sulphuris pari pondere, circumlito spiramento, in caminis, donec Vasa ipsa percoquantur. Quidam & salem addunt, alii alumen pro sulphure, alii nihil, sed aceto tantum aspergimi. Ustum teritur mortario Thebaico,
aqua pluvia lavatur , iterumque adjecta largiore teritur , di dum considat, relinquitur: hoc saepius , donec ad speciem minii redeat. Tunc siccatum in Sole, in aerea pyxide serVatur. XXIV. Et scoria aeris simili modo lavatur, minore effectu , quam aes ipsum. Sed & aeris flos medicinae utilis est. Fit aere fuso, & in alias fornaces
translato : ibi satu crebriore eXcutiuntur velut milii squamae, quas vocant florem. Cadunt autem , cum panes aeriS aqua refrigerantur rubentque. Similiter ex eis fit, quam vocant lepida , & sic adulteratur sos, ut squama veneat decussa vi clavis, in quos panes aerei ferruminantur. In Cypri maxime ossicinis omnia. Differentia haec est, quod
squama excutitur ictibus iisdem panibus: sos cadit sponte. XXV. Squamae est alterum genus subtilius, ex summa scilicet lanugine decussum , quod vocant stomoma. Atque haec omnia Medici quod pace eorum dixisse liceat ignorant, pars major & nomina: in tantum a conficiendis medicaminibus ah- sunt, quod esse proprium medicinae solebat. Nunc quoties incidere in libellos, componere ex his VO- lentes aliqua , hoc est , impendio miserorum experiri commentaria, credunt Seplasiae omnia frau-
257쪽
NATUR. HISTOR. LIB. XXXIV. et I
dibus corrumpenti. Jam quidem facta emplastra &collyria mercantur: tabesque mercium, aut fraus Seplasiae sic exteritur. Et squama autem & flos uruntur in patinis fictilibus aut aereis, deinde la-Vantur , ut supra, ad eosdem usus : δί amplius ad narium carnosa vitia: itemque sedis: & gravitates aurium . per fistillas in eas flatu impulla: & uvas oris, farina admota. Tollit & tonsillas cum melle. Fit 3c ex candido aere squama longe Cypria inessicacior. Nec non urina' pueri priuS macerant claVos, panesque. Quidam vero excussam squamam terunt, & aqua pluvia lavant. Dant & hydropicis eam duabus drachmis in mulsi hemina, & illinunt cum polline. XXVI. 2Eruginis quoque magnus usus. Sed pluribus fit ea modis. Namque & e lapide, ex quo coquitur aes, deraditur: & aere candido perforato , atque in cadis super acetum suspenso, aereo obturatis Operculo : multo probatiore, quam si hoc idem squamis fiat. Quidam vasa ipsa candidi aeris fictilibus condunt in aceto, raduntque X die. Alii vinaceis contegunt, totidemque post dies radunt. Alii delimatam aeris scobem aceto spargunt, Versantque spathis saepius die, donec absumatur. Eandemque scobem alii terere in mortariis aereis
ex aceto malunt. Ocissime vero continoit coronariorum recisamentis in acetum additis. Adulterant marmore trito maxime Rhodiam aeruginem , alii pumice, aut gummi. Praecipue autem fallit atra mento sutorio adulterata. Cetera enim dente deprehenduntur, stridentia in frendendo. Experimen-
258쪽
tum in batillo ferreo. Nam quae sincera est, suum Colorem retinet: quae mixta atramento , rubescit. Deprehenditur & papyro , galla priuS macerato :nigrescit enim statim aerugine illita. Deprehenditur & visu, maligne virens. Sed sive sinceram sive adulteratam, aptissimum est siccatam in patina nova uri Sc versari, donec favilla fiat: postea teritur Sc reconditur. Aliqui in crudis fictilibus urunt, donec figlinum percoquatur. Nonnulli & thus massi Culum admiscent. Lavatur autem aerugo, sicut ca naia. Vis ejus collyriis oculorum aptissima, delacrimationibus mordendo proficiens. Sed ablui necessarium penicillis calidis, donec rodere desinat. XXVII. Hieracium vocatur collyrium , quod ita maxime constat: temperatur autem id Hammoniaci unciis quatuor, aeruginis Cypriae duabus, atramenti sititorii, quod chalcanthum Vocant, Iotidem : misyos vero una, croci sex. Haec omnia trita aceto Thasio colliguntur in pilulas, excellentis remedii, contra initia glaucomatum & suffusionum , contra caligines, & scabritias, & albugines, ac genarum Vitia. Cruda autem aerugo vhil
nerariis emplastris miscetur. Oris gingivarumque hulcerationem mirifice emendat, & labiorum hulcera cum oleo. Quod si & cera addatur, purgat, & ad cicatricem perducit. 9Frugo & callum fistularum erodit, vitiorumque quae circa sedem, sive per se, sive cum Hammoniaco illita , vel collyrii modo in fistulas adacta. Eademque cum resinae terebinthinae tertia parte subacta, le- Pras tollit.
259쪽
NATUR. HISTOR. LIB. XXXIV. 233XXVIII. Est & alterum genus aeruginis, quam vocant scoleca : in Cyprio aere hoc, trito alumine& sale, aut nitro pari Pondere, cum aceto albo quam acerrimo. Non sit hoc nisi aestuosissimis die bus circa Canis ortum. Teritur autem, donec vi ride fiat, contrahatque se Vermiculorum specie, unde & nomen. Quod vitium ut emendetur, duae partes quae silere aceti, miscentur urina pueri impubis. Idem autem in medicamentis & santernaessicit, qua diximus aurum serruminari, ususque
utriusque, qui aeruginis. Scolecta sit & per se, derasa ab aerario lapide, de quo nunc dicemus. XXIX. Chalcitin vocant lapidem, ex quo ipsum
aes coquitur. Distat a cadmia , quod illa super temram ex subdialibus petris caeditur, haec ex Obruistis. Item quod chalcitis friat se statim, mollis na- Iura , ut videatur lanugo concreta. Est & alia distinctio, quod chalcitis tria genera continet, seriS,& misyos, & soryos, de quibus singulis dicemus
suis locis. Habet autem aeri Venas oblongas. Probatur mellei coloris, gracili Venarum discursu , friabilis, nec lapidosa. Putant recentem utiliorem esse, quoniam inveterata sory fiat. Vis ejus ad excrescentia in hulceribus, sanguinem sistere, gingivas, uvam, tonsillas farina compescere. Vulvae quoque vitiis in vellere imponitur. 'Cum succo vero porri Verendorum additur emplastris. Maceratur autem in fictili ex aceto circumlito fimo diebuS XL, colorem croci trahit. Tunc admixto cadmiae pari pondere, medicamentum efficit, psoricon dictum. Quod si duae partes chalcitidis ter
260쪽
tia cadmiae temperentur, acrius hoc idem fiet: etiamnum vehementius, si aceto, quam Vino temperentur. Tosta vero efficacior fit ad eadem omnia. XXX. Sory AEgyptium maYime laudatur, multum stiperato Cyprio, Hispaniens, & Africo : quanquam oculorum quoque curationi quidam utilius Cyprium putant: sed in quacunque natione optimum , cui maximum Virus in olfactu, trituque pinguiter nigrescens, & spongiosiim. Stomacho res contraria in tantum, ut quibusdam olfactu modo vomitiones movear. Et AEgyptium quidem tale : alterius nationis contritum splendescit, ut misy, & es lapidosius. Prodes: autem & dentium dolori, si con. tineatur, atque colluat: & oris hulceribus gravibus, quaeque serpunt. Uritur carbonibus, ut chalcitis.
XXXI. Misy aliqui tradiderunt fieri exusto lapide in scrobibus, fori ejus luteo miscente se ligni pinei favilla. Revera autem e sipra dicto fit lapide,
concretum natura, discretumque, & optimum in Cypriorum officinis : cuius notae sunt friati aureae scintillae , & cum teratur, arenosa n3tura, sVe terrea, chalcitidi similis. Hoc admiscent, qui aurum purgant. Utilitas ejus infusi cum rosaceo auribus purulentis : & in lana impositi, capitis hulceribus. Extenuat etiam scabritias oculorum inveteratas. Praecipue utile tonsillis, contraque anginas, dc suppurata. Ratio, Vt sedecim drachmae in hemina aceti coquantur addito melle, donec lentescat. Sic ad
supra dicta utile est. Quoties opus sit molliri vim ejus, mel adspergitur. Erodit & callum fistularum , eae aceto foventium: & collyriis additur. Sistit &
