Historiae naturalis libri xxxvii

발행: 1783년

분량: 454페이지

출처: archive.org

분류: 약학

261쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XXXIV. assiannii nem, hulceraque quae serpant, quaeVe pUtrescant. Absumit & excrescenteS carnes. Peculiariter virilitatis vitiis utile : & seminarum prosit vium sistit. XXXII. Graeci cognationem aeris nomine feceriit & atramento sutorio. Appellant enim chal canthum. Nec ullius aeqtae mira natura est. Fit

in Hispaniae puteis stagnisve, id genus aquae habentibus. Decoquitur ea, admixta dulci pari mensura, & in piscinas ligneas funditur. Immobilibus super has transtris dependent restes lapillis

eaerentae, quibus adhaerescens limus, Vitreis acinis imaginem quandam uvae reddit. Exemtum ita siccatur diebus XXX. Color est caeruleuS, perquam spectabili nitore, Vitrumque esse creditur: diluendo fit atramentum tingendis coriis. Fit & pluribus modis: genere terrae eo in scrobeS caVato : quarum e lateribus distillantes hiberno gelu stirias, stalagmian Vocant: neque est purius aliud. Sed ex eo candidum colorem sentientem violam, lonchoton appellant. Fit & in saxorum catinis, pluvia aqua corrivato limo gelante. Fit & salis modo, flagrantissimo Sole admissas dulces aquas cogente. Ideo

duplici quidam differentia , fossile, aut factitium

appellant hoc : pallidius, & quantum colore, tantum bonitate deterius. Probant maxime Cyprium in medicinae usu. Sumitur ad depellenda ventris animalia drachmae pondere cum melle. Purgat &caput dilutum, ac naribus instillatum : item stomachum, cum melle aut aqua mulsa sumtum. Medetur & oculorum scabritiei dolorive, Sc cali-

262쪽

216 C. PLINII SECUNDI

gini, & oris hulceribus. Sistit & sanguinem narium : item haemorrhoidum. Extrahit ossa fracta cum semine hyoscyami. Suspendit epiphoras, pe-micillo fronti impositum. Efficax & in emplastris ad purganda hulcera, & excrescentia hulcerum. Tollit & uvas, vel si decocto tangantur. Cum lini quoque semine superponitur emplastris ad dolores tollendos : quodque ex eo candicat, in eo usu praefertur violaceis, si gravitati aurium per fistulas inspiretur. Vulnera etiam per se illitum sanat, sed

tingit cicatrices. Nuperque inventum, ursorum in arena & leonum ora in spargere illo: tantaque es vis in adstringendo, Ut non qUediat mordere. XXXIII. Etiamnum in aerariis reperiuntur, quae

Vocant pompholygem & spodon. Differentia, quod Pompholyx lotura paratur, spodos illota est. Aliqui id quod sit candidum levissimumque, pom pholygem dixere : & esse aeris & cadmiae favillam. Spodon nigriorem ponderosioremque esse, derasam parietibus fornacum , mixtis scintillis, aliquando & carbonibus. Haec aceto accepto Odorem aeris praestat, & si tangatur lingua, saporem horridum. Convenit oculorum medicamenti S, quibuscunque vitiis occurrens , & ad omnia , quae

spodos: hoc solum distat, quod hujus elutior vis est. Additur & in emplastra, quibus lenis quaeritur refrigeratio & siccatio. Utilior ad omnia, quae

vino lota est.

XXXIV. Spodos Cypria optima. Fit autem liquescentibus cadmia, de aerario lapide. Levissimuni hoc effatur de ocius, evolatque e fornacibus, dc

263쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XXXIV. 2 7

tectis adhaerescit, a fuligine distans candore. Quod

minus candidum ex eo, immatura: fornacis argumentum est : hoc quidam pompholygem Vocant. Quod vero rubicundius ex ii S inVenitur, acriorem vim habet, exhulceratque adeo , ut cum la-Vatur , si oculos attingat, excaecet. Est & mellei coloris spodos, in qua plurimum aeris intelligitur. Sed quodcunque genus lavando fit utilius: purgatur ante penna, dein crassiore lotura. Digitis scabritiem exterunt. Media vis ejus est, quae vino lavatur. Est aliqua & in genere vini disterentia. Leni enim tota collyriis oculorum minUS apta putatatur. Eadem esticacior hulceribus quae manant, Vel oris quae madent, & omnibus medicamentis, quae Parantur contra gangraenas. Fit & in argenti fornacibus spodos , quam vocant lauriotin. Utilissima autem oculis assirmatur, quae fiat in aurariis: nec in alia parte magis est vitae ingenia mirari. Quippe ne inquirenda essent metalla , vilissimis rebus utilitates easdem excogitaVit. XXXV. Antispodon vocant cinerem fici arboris, vel caprifici, vel myrti foliorum cum tenerrimis ramorum partibus, Vel oleastri, Vel cotonei mali, vellentisci. Item ex moris immaturis, id est, candidis, in Sole arefactis: vel e buxi coma, vel pseudocyperi, aut rubi, aut terebinthi, Vel Cenanthes. Taurini quoque glutinis, aut linteorum cinerem, similiter pollere inventum est. Utuntur omnia ea crudo fic illi in fornacibus, donec figlina percoquantur.

XXXVI. In aerariis ossicinis & spegma fit, jam

liquato aere atque percocto , additis etiamnum car- C. Plin. Vol. V. ' R

264쪽

C. PLINII SECUNDI 2 8

honibus, falliqu* accensis: ac repente Vehementiori flatu exspuitur aeris palea quaedam. Solum, quo excipiatur, esse strathim debet. XXXVI l. Facile ab ea discernitur, quam in iiDdem ossicinis diphrygem vocant Graeci, ab eo quod bis torreatur. Cujus origo triplex. Fieri enim traditur ex lapide pyrite cremato in caminis, donec excoquatur in rubricam. Fit & in Cypro ex luto cujusdam specus arefacto prius, mox paulatim circumdatis sarmentis. Tertio fit modo in fornacibus aeris faece subsidente. Disserentiae siquidem, quod aes ipsum in catino defluit, scoria extra fornaceS,sos supernatat, diphryges remanet. Quidam tradunt in fornacibus globos lapidis qui coquantur,

ferruminari: circa hunc aes fervere, ipsum Vero non percoqui, nisi translatum in alias fornaces,& este nodum quendam materiae. Id quod ex cocto supersit, diphryges vocari. Ratio ejus in medicina similis supra dictis: siccare, & excrescentia consumere, & perpurgare. Probatur lingua, ut eam siccet tactu statim, saporemque aeris reddat. XXXVIII. Unum etiamnum aeris miraculum non omittemus. Servilia familia illustris in Fastis, trientem aereum pascit auro & argento , consumentem utrumque. Origo atque natura ejus incomperta est mihi. Verba ipsa de ea re Messalae senis ponam. Serviliorum familia habet trientem sacrum, cui summa cum cura magnificentiaque sacra quotannis faciunt: Quem ferunt alias crevisse, alias decrevisse videri, & ex eo aut honorem aut diminutionem familiae significari.

265쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XXXIV. 279XXXIX. Proxime indicari debent metalla ferri, optimo pessimoque vitae instrumento. siquidem hoc tellurem scindimus, serimus arbusta, ponimus

pomaria, vites squalore deciso annis omnibus cogimus juvenescere. Hoc exstruimus tecta, caediamus saxa, omnesque ad alios usus ferro utimur Sed eodem ad bella, caedes , latrocinia , non cominus solum , sed etiam missili volucrique, nunc tormentis excussis, nunc lacertis, nunc Vero pennato : quam sceleratissimam humani ingenii fraudem arbitror. Siquidem , ut ocius mors perveniret ad hominem, alitem illam secimus, pennasque serro dedimus. Quamobrem culpa ejus non naturae fiat accepta. Aliquot experimentis probatum est, posse innocens esse ferrum. In foedere, quod expulsis regibus populo Romano dedit Porsenna, nominatim comprehensum invenimus, ne ferro nisi in agricultura uterentur. Et stilo scribere intutum , ut

vetustissimi auctores prodiderunt. Magni Pompeii

in tertio Consulatu exstat edictum, in tumultu necis Clodianae, prohibentis ullum telum esse in Urbe. XL. Et tamen vita ipsa non defuit honorem mitiorem habere ferro quoque. Aristonidas artifex cum exprimere Vellet Athamantis furorem Learcho filio praecipitato residentem poenitentia, aes, ferrumque miscuit, ut rhi bigine ejus per nitorem

aeris relucente, eXprimeretur Verecundiae rubor.

Hoc signum exstat Thebis hodierno die. Est in eadem urbe & ferreus Hercules, quem fecit Alcon, laborum Dei patientia inductus. Videmus & Romae scyphos e ferro dicatos in templo Martis Ultoris.

266쪽

C. PLINII SECUNDI

Obstitit eadem naturae benignitas, exigentis a ferro ipso poenas rubigine , eadem qile proVidentia nihil in rebus mortalibus faciente, quam quod inse-stissimum mortalitati. XLI. Ferri metalla ubique' propemodum reperiuntur, quippe insula etiam Italiae Ilva gignente: minimaque dissicultate cognoscuntur, ipsi, colore

terrae manifesto. Sed ratio eadem eX coquendis venis. In Cappadocia tantum quaestio est, aquae anterrae fiat acceptum, quoniam perfusa certo fluvio terra, neque aliter, ferrum e fornacibus reddit. Differentia ferri numerosa. Prima in genere terrae caelive. Aliae molle tantum, plumboque vicinius subministrant: aliae fragile & eterosum, rotarumque usibus & clavis maXime fugiendum, cui prior ratio convenit. Aliud brevitate sola placet, clavisque caligariis: aliud rubiginem celerius sentit. Stricturae vocantur hae omnes, quod non in aliis metallis, a stringenda acie Vocabulo imposito. Et fornacum maxima differentia est : nucleusque quidem ferri excoquitur in his ad indurandam aciem: aliquae modo ad densandas incudes, malleorumve rostra. Summa autem differentia in aqua est, cui subinde candens immergitur. Haec alibi atque alibi

utilior nobilitavit loca gloria ferri, sicut stibiliti in Hispania & Turiassonem, Comum in Italia, cum

ferraria metalla in his locis non si1nt. Ex omnibus autem generibus palma Serico ferro est. Seres hoc cum vestibus suis pellibusque mittunt. Secunda Parthico : neque alia genera ferri eX mera acie temperantur : ceteris enim admiscetur mollior compleNus.

267쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XXXIV. 16 IIn nostro orbe aliubi Vena bonitatem hanc praestat, ut in Noricis: aliubi factura, ut Sulmone aqua, uti diximus. Quippe cum in eXacuendo oleares cotes, aquariaeque differant, & oleo delicatior fiat acies. Mirumque, cum eX coquatUr Vena, aqUM modo liquari ferrum, postea in spongias frangi. Tenuiora ferramenta oleo restingui mos est, ne aqua in fragilitatem durentur. A ferro sanguis humanus se ulciscitur. Contactum namque eo , celerius subinde rubiginem trahit. XLII. De magnete lapide suo loco dicenms, concordiaque quam cum ferro habet. Sola haec materia vires ab eo lapide accipit, retinet sue longo tempore , aliud apprehendens ferrum , Ut anulorum catena spectetur interdum: quod imperitum vulgus appellat ferrum vivum , Vulneraque tali asperiora fiunt. Lapis hic & in Cantabria nascitur non ille magnes Verus caute continua, sed sparsa bullatione, ita appellant: nescio an vitro fundendo perinde utilis: nondum enim expertus est quisquam: ferrum utique inficit eadem Vi. Magnete lapide Dinochares architectus Alexandriae Arsinoes

templum concamerare inchoaVerat, ut in eo si1-mulacrum ejus e ferro pendere in aere Videretur

Intercessit mors tr ipsius & Ptolomaei, qui id sorori suae jusserat fieri.

XLIII. Metallorum omnium vena ferri largissima est. Cantabriae maritimae parte, quam OceanuS alluit, mons praerupte altus, incredibile dictu , totus eX ea materie est, ut in ambitu Oceani diximus. Ferrum accensum igni : nisi duretur ictibiis,

268쪽

C. p LINII SECUNDI

corrumpitur. Rubens non est habile tundendo, Neque antequam albescere incipiat. Aceto aut alumine illitum sit aeri simile. A rubigine vindicatur

cerussa, & gypse , & liquida pice. Haec est tem-

Peratura a Graecis antipathia dicta. Ferunt quidam la religione quadam id fieri. Et exstare ferream catenam apud Euphratem amnem, in urbe quae Zeugma appellatur, qua Alexander Magnus ibi junxerat Pontem, cujus anulos, qui refecti sunt, rubigine infestari, carentibus ea prioribus. XLIV. Medicina e ferro est & alia, quam s

candi. Namque circumscribi circulos, terve circumlato mucrone, & adultis & infantibus prodest contra noxia medicamenta : & praefixisse in limine e sepulcro evulsos clavos adversus no hirnas lymphationes. Pungique leviter mucrone, quo pedicussi is homo sit, contra dolores laterum pectorumque subitos, qui punctionem asserant. Quaedam ustione sanantur: privatim vero canis rabidi morsus. Quippe etiam praevalente morbo, eXpBVescentesque potum, usta plaga illico liberantur. Calest etiam ferro candente aqua, in multis Vitiis, pria Vatim vero dysentericis.

XLV. Est & rubigo ipsa in remediis , & sic Telephum proditur sanasse Achilles, sive id aerea ,sive ferrea cuspide fecit. Ita certe pingitur eam decutiens gladio. Sed rubigo ferri deraditur humido ferro clavis veteribus. Potentia ejus ligare, siccare, sistere. Emendat alopecias illita. Utuntur &ad scabritias genarum, pusulasque totius corporis, cum cera Sc Oleo myrteo : at ignis vero sacros

269쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XXXIV. 163

ex aceto: item ad scabiem, paronychia, in linteolis. Sistit & feminarum profluVia imposita vel-loribus. Plagis quoque recentibus Vino diluta, &cum myrrha subacta , & condylomatis ex aceto Prodest. Podagras quoque illita lenit. XLVI. Squama quoque ferri in usu esst ex acie ,. aut mucronibus, maxime simili, sed acriore vi, quam rubigo : quamobrem & contra epiphoraSoculorum assumitur. Sanguinemque sistit, cum Vulnera maxime ferro fiant. Sistit dc feminarum profluvia. Imponitur & contra lienum vitia. Haemorrhoidas compescit, hulcerumque serpentia. Et genis prodest, farinae modo adspersa paulisper. Praecipua tamen commendatio ejtis in hygremplastro ad purganda vulnera fistulasque, & omnem callum

erodendum, dc rasis ossibus carnes recreandaS. Componitur hoc modo : picis oboli sex, Cimoliae cretae drachmae sex: aeris tusi drachmae duae: squamae terreae , totidem cerae , sex : olei sextarius. His adjicitur, cum sunt repurganda Vulnera aut replen

da, ceratum.

XLVII. Sequitur natura plumbi. Cujus duo genera, nigrum, atque candidum. Pretiosissimum candidum , a Graecis appellatum cassiteron , fabulose te narratum in insulas Atlantici maris peti, vitilibusque navigiis circumsiclis corio advehi. Nunc certum est, in Lusitania gigni, & in Gallarcia: summa tellure arenosa , & coloris nigri a pon/ere

tantum ea deprehenditur. Interveniunt & minuti calculi, maxime torrentibus siccatiS. Lavant eas

arenas metallici, & quod subsidit, coquunt in sor-

270쪽

C. PLINII SECUNDI

264nacibiis. Invenitur & in aurariis metallis, quae aluta Vocant: aqua immissa cluente calculos nigros Paulum candore variatos , quibus eadem gravitas quae auro: & ideo in calathis, in quibus aurum colligitur, remanent cum eo : postea caminis separantur, conflatique in album plumbum resolvuntur. Non fit in Gallaecia nigrum, cum Vicina

Cantabria nigro tantum abundet: nec ex albo argentum , cum sat ex nigro. Jungi inter se plumbum nigrum sine albo non potes , nec hoc ei sine oleo. Ac ne album quidem secum sine nigro. Album habuit auctoritatem & Iliacis temporibus, teste Homero , castiteron ab illo dictum. Plumbi nigri origo duplex est: aut enim sua provenit vena, nec quidquam aliud ex se parit: aut

cum argento nascitur, mixtisque Venis constatur.

Ejus qui primus fuit in sornacibus liquor, stannum appellatur : qui secundus , argentum e quod retia ansit in fornacibus , galena , quae esst tertia portio additae venae. Haec rursus conflara, dat nigrum

plumbum deductis partibus duabus. XLVIII. Stannum illitum aeneis Vasis, saporem

grationem facit, & compescit aeruginis virus: mirumque , pondus non auget. Specula quoque ex eo laudatissima, ut diximus, Brundisii temperabantur; donec argenteis uti coepere & ancillae. Nunc adulteratur stannum addita aeris candidi tertia portione in plumbum album. Fit & alio modo : mixtis albi plumbi nigrique libris. Hoc nunc aliqui argentarium appellant. Iidem & tertiarium vocant, in quo duae nigri portio ites sunt, Cc tertia albi. Pretium ejus

SEARCH

MENU NAVIGATION