장음표시 사용
271쪽
in libras x x. Hoc sistulae solidantur. Improbiores ad tertiarium additis aequis partibuS albi, argentarium vocant, & eo quae Volunt incoquunt. Pretia hujus faciunt in pondo C, LX X. Albo per se sincero pretia sunt X X, nigro septem. Albi natura plus aridi habet: contraque nigri tota humida e1t Ideo album nulli rei sine mixtura utile est. Neque argentum ex eo plumbatur, quoniam prius liquescit argentum. Confirmant, quod si minus albo nigri, quam satis sit, misceatur, erodi ab eo argentum. Album incoquitur aereis operibus Galliarum invento , ita ut vix discerni possit ab argento, eaque incoctilia vocant. Deinde & argentum incoquere simili modo coepere equorum maXime O
namentis , jumentorum jugis, in Alexia oppido: reliqua gloria Biturigum fuit. Coepere deinde &esseda, & vehicula , & petorita exornare: similique modo ad aurea quoque, non modo argentea,
staticula inanis luxuria pervenit: quaeque in scyphis cerni prodigium erat, haec in vehiculis atteri , cultus vocatur. Plumbi albi experimentum in charta est, ut liquefactum pondere Videatur, non calore, rupisse. India neque aes neque plumbum habet, gemmisque suis ac margaritiS haec permutat. XLIX. Nigro plumbo ad fistulas laminasque utimur , laboriosius in Hispania eruto, totasque per Gallias : sed in Britannia summo terrae corio adeo large , Ut lex ultro dicatur, ne plus certo modo fiat. Nigri generibus haec sunt nomina: OUetBnum, Caprariense, oleastrense. Nec disserentia ulla scoriae, modo sit excocta diligenter. Mirumque in his
272쪽
sblis metallis, quod derelicta fertilius revivescunt Hoc videtur facere laxatis spiramentis ad satietatem infusus aer, aeque ut feminas quasdam foecundiores facere abortus. Nuper id compertum in Baetica Santarensi metallo, quod locari solitum X CC Μ annuis , postquam obliteratum erat, CCLVIocatum est. Simili modo Antonianum. in eadem provincia pari locatione pervenit ad pondo CCCCVectigalis. Et mirum, aqua addita non liquescere Vasa e plumbo constat: eadem in aqua calculii gaereusve quadrans si addatur, Vas pertiri. L. In medicina per se plumbi usus est cicatrices reprimere: adalligatisque lumborum & renum parti laminis frigidiore natura inhibere impetus Veneris. Visaque in quiete Venerea sponte naturae erum-Pentia usque in morbi genus, his laminis Calvus orator cohibuisse traditur, viresque corporis studiorum labori custodisse. Nero quoniam ita diis Placuit princeps , lamina pectori imposita sub ea
Cantica exclamans , alendis vocibus demonstravit rationem. Coquitur ad medicinae usus, patinis fictilibus, substrato sulphtuis minuto, laminis impositis tenuibus, opertisque sulphure & ferro mixtis. Cum coquitur, munienda in eo opere foramina spiritus convenit: alioqui plumbi fornacium halitus noxius sentitur, & pestilens, & canibus ocissime: omnium Vero metallorum, muscis & culicibus : quamobrem non sunt ea taedia in metallis.
Quidam in coquendo scobem plumbi lima quaesitam sulphuri miscent: alii cerussam potius, quam sulphur. Fit & lotura plurimi usus in medicina, cum
273쪽
NATUR. HISTOR. LIB. XXXIV. 267
se ipso teritur in mortariis plumbeis addita aqua caelesti, donec crassescat. Postea supernatans aqua tollitur spongiis: quod crassissimiim filii, siccatum divi. ditur in pastillos. Quidam limatum plumbum sic terunt : quidam etiam plumbaginem admiscent: alii Vero acetum, alii vinum, alii adipem, alii rosam. Quidam in mortario lapideo, & maxime Thebaico, plumbeo pistillo terere malunt: candidiusque sit ita medicamentum. Id autem quod ustum est plumbum, lavatur, & teritur, ut cadmia. Potest adstringere, sistere, contrahere cicatrices. Usus enim ex eodem, Sc in oculorum medicamentis, & maxime Contra procidentiam eorum, & inanitatem hulcerum, excrescentiaue, rimasque sedis, aut haemorrhoidas , aut condylomata. Ad haec maxime lotura plumbi facit: cinis autem usti ad hulcera serpentia, aut sordida : eademque, quae chartis, ratio prosectus. Uritur autem in patinis per laminas minutas cum sulphure, versatum rudibus ferreis aut feru-laceis , donec liquor mutetur in cinerenI. Dein
refrigeratum teritur in farinam. Alii limatam scobem in fictili crudo coquunt in caminis , donec percoquatur figlinum. Aliqui certissam miscent pari
mensura, aut hordeum , teruntque, ut in crudo
dictum est, & praeferunt sic tritum plumbum spodio Cyprio. LI. Scoria quoque plumbi in usu est, optimaque, quae ad luteum maxime colorem accedit, sine
plumbi reliquiis, aut sulphuris specie, & terra carens. Lavatur haec in mortariis minutim fracta, donec aqua luteum colorem trahat, & transfunditur
274쪽
in Vas purum , idque saepius, iisque dum subsidat, quod utilis1mum est : eosdemque e stetitis habet, quos plumbum, sed acriores. Mirari succurrit ex-Perientiam vitae, ne faece quidem rerum , eX crementorumque foeditate intentata tot modis. LII. Fit & spodium ex plumbo eodem modo, quo ex Cyprio aere diximus. Lavatur in linteis raris aqua caelesti, separaturque terrenum tranSfiisione, cribratumque teritur. Quidam pulverem pennis detergere malunt, ac terere in Vino odorato. LIII. Est & molybdaena, quam alio loco galenam Vocavimus, Vena argenti plumbique communis. Melior haec, quanto magis aurei coloris, quantoque minus plumbosa, friabilis , & modice gravis.
Cocta cum oleo, jocineris colorem trahit. Adhaerescit & auri & argenti fornacibus. Et hanc metallicam vocant. Laudatissima quae in Zephyrio fiat. Probantur minime terrenae, minimeque lapidosae: Coquuntur lavanturque scoriae modo. Usus in liparas, ad lenienda refrigerandaque hulcera : emplastrisque, quae non alligantur: sed illita ad cicatricem perducunt, in teneris corporibus mollisiimisque partibus. Compositio ejus est libris tribus,& cerae libra una, olei tribus heminis, quod in senili corpore cum fracibus additur. Temperatur& cum spuma argenti, & scoria plumbi, ad dysenteriam , Sc tenesmum, fovendo calida. LIV. Psimmythium quoque, hoc est, cerusiam , plumbariae dant ossicinae. Laudatissimum in Rhodo. Fit autem ramentis plumbi tenuissimis super Vas aceti asperrimi impositis , atque ita distillanti-
275쪽
NATUR. HISTOR. LIB. XXXIV. 269
bus. Quod ex eo cecidit in ipsum acetum, arefictum molitur & cribratur , iterumque aceto mixto
in pastillos dividitur , & in Sole siccatur aestate.
Fit & alio modo : addito in urceos aceti plumbo, obturatos per dies decem, derasoque ceu sit hi, ac rursiis rejecto, donec deficiat materia. Quod derastina est, teritur SI cribratur, & coquitur in patinis , misceturque rudiculis donec rubescat, & simile sandarachae fiat. Dein lavatur dulci aqua, donec nubecul OmneS eluantur. Siccatur similiter
postea, Sc in pastillos dividitur. Vis ejus eadem ,
quae silpra dictis : levistima tantum ex omnibus :Praeterque ad candorem feminarum. Est autem le-etalis potus , sicut spumae argenti. Postea cerussa ipsa si coquatur, rufescit. LV. Sandarachae quoque propemodiim dicta natura est. Invenitur autem & in aurariis & in a sentariis metallis : melior quo magis rufa, quoque magis Virus redolens , ac pura, friabilisque. Valet purgare, sistere, eXcalfacere, perrodere. Summa ejus dos septica. Explet alopecias ex aceto illita. Additur oculorum medicamentis. Fauces purgat cum melle sumta. Siispiriosis tussientibusque jucunde medetur, cum resina terebinthina in cibo sumta. Sussita quoque cum cedro, ipso nidore iisdem
LVI. Et arsenicum ex eadem est materia. Quod Optimum , coloris etiam in auro , eXcellentius equod vero pallidius aut sandarachae simile est, deterius existimatur. Est & tertium genus, quo miscetur aureuS color sandarachae. Utraque haec squa-
276쪽
1 o C. PLΙΝII NATUR. HIST. LIB. XXXIV., nosse. Illud vero sicciim, purtimque, gracili V Marum discursu fissile. Vis eadem quae supra, sed acrior. Itaque & causticis additur, & psilothris. Tollit & pterygia digitorum, carnesque narium,& condylomata, & quidquid excrescit. Torretur, ut validius prosit, in nova testa, donec mutet co
277쪽
279쪽
LIBER XXXV. 1 Μ ς TALLO Ru Μ, quibus opes constant./ agnascentiumque eis natura indicata propemodum est: ita connexis rebus, ut immensa medicinae silva, ossicinarumque tenebrae, & morosa caelandi, fingendique, ac tingendi subtilitas simul dicerentur. Restant terrae ipsius genera lapidumque, vel numerosiore serie, plurimis singula a Graecis praeeipue voluminibus tractata. Nos in iis brevitatem sequemur utilem instituti modo, nihil necessarium aut naturale omittentes. Primumque dicemus quae restant de pictura, arte quondam nobili, tunc cum expeteretur a Regibus populisque, & illos nobilitante , quos esset dignata posteris tradere : nunc vero in totum marmoribus pulsa, jam quidem &intro : nec tantum ut parieteS toti operiantur, verum & interraso marmore, Vermiculatisque ad essi-gies rerum & animalium crustis. Non placent jam abaci, nec spatia montis in cubiculo delitentia rcoepimus & lapidem pingere. Hoc Claudii princi
patu inventum: Neronis vero, maculaS quae non essent, crustis inserendo , unitatem Variare, ut OVR-
tus esset Numidicus , ut purpura distingueretur C. Plin. ML H S
280쪽
27 Synnadicus, qualiter illos nasci optarent deliciar. Montium haec si ibsidia deficientium: nec cessat luxuria id agere, ut quam plurimum incendiis perdat. II. Imaginum quidem pictura quam maxime similes in aevum propagabantur figurae : quod in totum exolevit. 2Erei ponuntur clypei, argenteae facies surdo figurarum discrimine, statuarum capita permutantur, Vulgatis jam pridem salibus etiam carminum. Adeo materiam malunt conspici omnes, quam se nosci. Et inter haec pinacothecas Veteribus tabulis consuunt, alienasque effigies colunt, ipsi honorem non nisi in pretio ducentes, ut frangat heres, furis detrahat laqueus. Itaque nullius effigie vivente, imagineS pecuniae, non suas, relUIquunt. Iidem palaestras athletarum imaginibus, & ceromata sua eXOrnant, Sc vultus Epicuri per cubicula gestant, ac circumserunt secum. Natali ejus vice- sma Luna sacrificant, feriasque omni mense custodiunt, quas icadas vocant, hi maxime qui sene viventes quidem nosci volunt. Ita est profecto: Artes desidia perdidit: quoniam animorum im gines non sunt, negliguntur etiam corporum. Aliter apud majores in atriis haec erant quae spectarentur, non signa externorum artificum, nec aera,
aut marmora: eXpressi cera vultus singulis disponebantur armariis , ut essent imagines , quae comitarentur gentilitia stinera : semperque defuncto aliquo, totus aderat familiae ejus, qui unquam fuerat, populus. Stemmata vero lineis discurrebant ad imagines pictas. Tablina codicibus implebantur, & monumentis rerum in magistratu gestarum. Aliae foris
