장음표시 사용
281쪽
& circa limina domitarum gentium imagines erant, affixis hostium spoliis, quae nec emtori refigere liceret : triumphabantque etiam dominis mutatis ipsis domus : & erat haec stimulatio ingens , exprobrantibus tectis, quotidie imbellem dominum intrare in alienum triumphum. Exstat Messalae Oratoris indignatio , qua prohibuit inseri genti suae Levi norum alienam imaginem. Similis causa Messalae seni expressit volumina illa, quae de familiis con lidit, cum Scipionis Pomponiani transiisset atrium, vidisse setque adoptione testamentaria Salutiones, hoc enim ei fuerat cognomen, Africanorum dedecore irrepentes Scipionum nomini. Sed pace Messalarum dixisse liceat, etiam mentiri clarorum imagines,
erat aliquis virtutum amor: multoque honestius, quam mereri, ne quis stlaS eXpeteret. Non es: praetereundum & novitium inventum Siquidem non solum ex auro argento Ve, aut certo
ex aere in Bibliothecis dicantur illi, quorum immortales animae in locis iisdem loquuntur : quinimmo etiam quae non sunt, finguntur, pariuntque desideria non traditi vultus, sictit in FIomero evenit. Quo majus ut equidem arbitror nullum est
felicitatis specimen, quam semper Omnes scire cupere , qualis suerit aliquis. Asinii Pollionis hoe Roamae inventum , qui primus Bibliothecam dicando, ingenia hominum rem publicam fecit. An priores coeperint Alexandriae & Pergami reges, qui Bibliothecas magno certamine instituere, non facile dixerim. Imaginum amore flagrasse quondam testes
sunt & Atticus ille Ciceronis, edito de his vobis a
282쪽
mine, & Marcus Varro benignissimo invento, insertis volutaminum suorum foecunditati, non nominibus tantum septingentorum illustrium, sed &aliquo modo imaginibus : non passus intercidere
figuras, aut Vetustatem aevi contra homines valere , inventor muneris etiam Diis invidiosi, quando immortalitatem non solum dedit, verum etiam in omnes terras misit, ut praesentes esse ubique, &claudi possent. III. Et hoc quidem alienis ille praestitit. Suorum vero clypeos in sacro Vel publico privatim dicare
primus instituit ut reperio Appius Claudius , qui
Consul cum Servilio fuit anno Urbis CCLIx. Posuit enim in Bellonae aede majores suos, placuitque in excelso spectari, & titulos honorum legi. Decora res, utique si liberorum parvulis imaginibus ceu nidum aliquem sobolis pariter ostendat: qua-Ies clypeos nemo non gaudens favensque adspicit. IV. Post eum M. AEmilius, collega in Consulatii Quinti Lutatii, non in Basilica modo AEmilia , verum & domi suae posuit, id quoque Martio exemplo. Scutis enim, qualibus apud Trojam pugnatum , continebantur imagines: unde & nomen litabuere clypeorum; non ut perversa Grammaticorum subtilitas voluit, a cluendo. Origo plena Vi tutis , faciem reddi in scuto cujusque, qui meritiisus illo. Poeni ex auro factitavere & clypeos, &imagines, secumque in castris tulere. Certe captis eis talem Asdrubalis invenit Marcius, Scipionum, in Hispania ultor : isque clypeus supra fores Cayitolinae aedis usque ad incendium primum fuit. Ma-
283쪽
NATUR. HISTOR. LIB. XXXV. 277iorum quidem nostrorum tanta securitas in ea re adnotatur, ut L. Manlio, Q. Fulvio Cossi anno Urbis DLxxv, M. Aufidius tutelae Capitolii redemtor, docuerit patres, argenteos esse clypeos , qui pro aereis per aliquot jam lustra assignabantur. V. De picturae initiis incerta, nec instituti operis quaestio est. AEgyptii sex millibus annorum apud
ipsos inventam, priusquam in Graeciam transiret, assirmant, Vana praedicatione, ut palam est. Graeci autem alii Sicyone, alii apud Corinthios repertam, Omnes umbra hominis lineis circumducta. Itaque talem primam fuisse: secundam singulis coloribus,& monochromaton dictam , postquam operosior
inventa erat: duratque talis etiam nunc. Inventam
linearem dicunt a Philocle AEgyptio, vel Cleanthe Corinthio. Primi exercuere Ardices Corinthius, &Telephanes Sicyonius, sine ullo etiamnum colore, jam tamen spargentes lineas intus. Ideo & quos pingerent, adscribere institutum. Primus invenit eas colorare, testa ut ferunt trita, Cleophantus
Corinthius. Hunc, aut eodem nomine alium fluisse,
quem tradit Cornelius Nepos secutum in Italiam Demaratum, Tarquinii Prisci Romani regis patrem , fugientem a Corintho injurias Cypseli tyranni , mox docebimuS. VI. Iam enim absoluta erat pictura etiam in It Iia. Exstant certe hodieque antiquiores Urbe picturae Ardeae in aedibus sacris, quibus equidem nullas aeque demiror tam longo aevo durantes in orbitate tecti, veluti recentes. Similiter Lanuvii, ubi Atalanta, dc Helena, cominus pictae sunt nudae ab
284쪽
eodem artifice, iitraque excellentissima forma, sed altera ut Virgo : ne ruinis quidem templi concussae. Cajus princeps eas tollere conatus est, libidine accensus, si1 tectorii natura permisisset. Durant &Caere , antiquiores & ipsae. Fatebiturque , quisquis eas diligenter aestimaverit, nullam artium celerius consummatam, cum Iliacis temporibus non fuisse
VII. Apud Romanos quoque honos mature huic arti contigit. Siquidem cognomina ex ea Pictorum traverunt Fabii clarissimae gentis, princepsque ejus, cognominis ipse, aedem Salutis pinxit anno Urbis conditae CCCCL, quae pictura duravit ad nostram memoriam, aede Claudii principatu exusta. Proxime celebrata est, in Foro boario sede Herculis , Pacuvii poetae pictura. Ennii sorore genitus hic fuit:
clarioremque eam artem Romae fecit gloria scenae. Postea non est spectata honestis manibus : nisi forte quis Turpilium Equitem Romanum e Veneria nostrae aetatis velit reserre, hodieque pulchris ejus operibus Veronae exstantibus. Laeva is manu pinxit, quod de nullo ante memoratur. Parvis gloriabatur tabellis, exstinctus nuper in longa senecta , Antistius Labeo Praetorius , etiam Proconsulatu promvinciae Narbonenssis itinctus. Sed ea res in risu &contumelia erat. Fuit & principum virorum non omittendum de pictura celebre consilium. Qu. Pe
dius , nepos Qu. Pedii Consularis triumphalisque a Caesare Dictatore coheredis Augusto lati, cum
natura mutuS esset, eum Mesi ala orator, ex cu
ius familia pueri avia erat, picturam docendum
285쪽
NATUR. Η ISTO R. LIB. XXXV. 279
censuit, idque etiim Divus Augustiis comprobavit. Puer magni profectus in ea arte obiit. Dignatio autem praecipua Romae increvit ut existimo) a M. Valerio Max. Messala, qui princeps tabulam picturae proelii, quo Carthaginienses & Hieronem in Sicilia devicerat, proposuit in latere Curiae Hostiliae, anno ab Urbe condita CCCCXC. Fecit hoc idem & L. Scipio , tabulamque victoriae suae Asia- .licae in Capitolio posuit: idque aegre tulisse fratrem Africanum tradunt, haud immerito, quando filiis ejus in illo proelio captus fuerat. Non disii milem ostensionem & ssimiliani subiit Lucius Hostilius Mancinus, qui primus Carthaginem irruperat, situm ejus expugnationesque depictas proponendo in Foro, & ipse assistens populo spectanti
singula enarrando: qua comitate proximis comitiis Consulatum adeptus est. Habuit & scena ludis Claudii Pulchri magnam admirationem picturae , cum Bd regularum similitudinem corvi decepti imagine ad
VIII. Tabulis autem externis auctoritatem Romae publice fecit primus omnium Lucius MummiuS, cui cognomen Achaici victoria dedit. Namque cum in praeda Vendenda rex Attalus sexies cent
sestertium mill . emisset tabulam Aristidae, Liberum Patrem, pretium miratus, suspicatusque aliquid in ea Virtutis, quod ipse nesciret, revocaUit tabu-Iam , Attalo multum querente, & in Cereris delubro posuit: quam primam arbitror picturam eXternam Romae publicatam. Deinde video & in Foro positas vulgo. Hinc enim ille Crassi oratoris lepos
286쪽
28o agentis sub Veteribus, cum testis compellatus instaret : Dic ergo, Crasse , qualem me reris λ Talem , inquit , ostendens in tabula pictum inficetissime Gallum exserentem linguam. In Foro fuit & illa pastoris senis cum baculo , de qua Teutonorum 1egatus respondit, interrogatus, quanti eum aestimaret, sibi donari nolle talem ViVum verumque. IX. Sed praecipuam auctoritatem fecit publice tabulis Caesar Dictator, Ajace & Medea ante Veneris Genetricis aedem dicatis. Post eum M. Agri pa , vir rusticitati propior quam deliciis. Exstat cem te ejus oratio magnifica, & maximo civium digna, de tabulis omnibus signisque publicandis : quod fieri satius falsiet, quam in Villarum exsilia pelli. Verum eadem illa torvitas tabulas duas Ajacis & V
Deris mercata est a CyZicenis X III. In Thermarum quoque calidissima parte marmoribus incluserat par-Vas tabellas, paulo ante cum reficerentur, sublatas.
X. Super omnes Divus Augustus in Foro suo celeberrima in parte posuit tabulas duas, quae belli piciam faciem habent & triumphum. Idem Castores ac Victoriam posuit, & quas dicemus sub artificum mentione in templo Caesaris patris. Idem in Curia quoque, quam in Comitio consecrabat, duas tabulas impressit parieti: Nemeam sedentem supra leonem , palmigeram ipsam , adstante cum baculo sene, cujus supra caput tabula bigae dependet. Nicias scripsit se inhisisse : tali enim usus est verbo. Alterius tabulae admiratio est , puberem filium seni patri similem esse, salva petatis differentia, super Olante aquila draconem complexa. Philochares
287쪽
hoc sulim opiis esse testatus est. Immensa , vel unam si quis tantum hanc tabulam aestimet, potentia artis, cum propter Philocharem , ignobilissimos alioqui Glaucionem filiumque ejus Aristippum, Senatus populusque Romanus tot seculis spectet. Posuit & Tiberius Caesar minime comis Imperator, in templo ipsius Augusti, quas mox indicabimus.
rientis. Quibus coloribus singulis primi pinxissent,
diximus, cum de pigmentis traderemus in metallis. Qui monochromatea genera picturae Vocaverint, qui deinde, & quae quibus temporibus invenerint, dicemus in mentione artificum , quoniam indicare naturas colorum, causa instituti operis prior est. Tandem se ars ipsa distinxit, & invenit lumen atque umbras , differentia colorum alterna vice sese excitante. Deinde adjectiis est splendor, alius hic quam lumen: quem quia inter hoc & umbram esset, appellaverunt tonon : commissuras vero colorum & transituS, harmogen. XII. Sunt autem colores austeri, aut floridi. Utrumque natura, aut miYtura evenit. Floridi sunt, quos dominus pingenti praestat: minium, Armenium, cinnabaris, chrysocolla, Indicum, purpurissum. Ceteri austeri. Ex omnibus alii nascuntur, alii fiunt. Nascuntur Sinopis, rubrica, paraetonium, melinum, Eretria, auripigmentum. Ceteri finguntur, primumque quos in metallis diximus. Praeterea e Vilioribus , Ochra, cerussa usta, sandaracha, sandyx, Sy
XIII. Sinopis inventa est primum in Pontor in-
288쪽
cle nomen a Sinope urbe. Nascitur & in AEgypto Balearibus, Africa : sed optima in Lemno, de in Cappadocia, effossa e speluncis. Quae saxis adhaesit, excellit. Glebis suus colos, eXtra maculosuS. Hacque usi sunt Veteres ad splendorem. Species Sinopidis tres : rubra, & minus rubens, & inter has media. Pretium Optimae in libras, X 111. Usus ad penicillum, aut si1 lignum colorare libeat. Ejus, quae ex Africa venit, octoni asses: cicerculum appellant. Quae magis ceteris rubet, utilior abacis. Idem pretium ejus, quae pressior vocatur, & est maxime fusca. Usus ejus ad bases abacorum. In medicina
vero blandus, emplastrisque & malagmatis, sive sicca compositione ejus, sive liquida, facilis: contra hulcera in humore sita , veluti oris, sedis. Alvum sistit infusa : feminarum profluvia , pota denarii pondere. Eadem adusta siccat scabritias ocu
XIV. Rubricae genus in ea voluere intelligi quidam secundae auctoritatis : palmam enim Lemniae dabant. Minio proxima haec est, multum antiquis celebrata, cum insula, in qua nascitur. Νec nisi signata venundabatur : unde & sphragidem appellavere. Hac minium sublinunt adulterantque. In medicina , praeclara res habetur. Epiphoras enim oculorum mitigat & dolores circumlita. AEgilopas manare prohibet. Sanguinem rejicientibus ex aceto datur bibenda. Bibitur & contra lienum renumqUevitia, & purgationes feminarum. Item & contra venena , & serpentium ictus terrestrium marinorumque, Omnibus ideo antidotis familiaris.
289쪽
'NATUR. HISTOR. LIB. XXXV. 183
XV. Ex reliquis rubricae generibus, fabris utilissima Egyptia& Africana, quoniam maxime sorbentur picturis. Nascitur autem & in ferrariis metallis. XVI. Ex ea sit ochra, exusta rubrica in ollis novis luto circumlitis. Quo magis arsit in caminis, hoc melior. Omnis autem rubrica siccat, ideoque& emplastris convenit, igni etiam sacro.
XVII. Sinopidis Ponticae selibra , si lis lucidi libris X, & melini Graeciensis duabus mixtis tritisque una, per dies XII, leucophorum sit, hoc est, glutinum auri, cum inducitur ligno.' XVIII. Paraetonion nomen loci habet ex AEgypto: spumam maris esse dicunt solidatam cum limo:& ideo conchae minutae inveniuntur in eo. Fit &in Creta insula , atque Cyrenis. Adulteratur Romae creta Cimolia decocta, conspissataque. Pretium optimo in pondo sex, X I. E candidis coloribus pinguissimum, & tectoriis tenacissimum , propter lae-
XIX. Melinum candidum & ipsum est, optimum in Melo insula. In Samo quoque nascitur: sed eo
non utuntur pictores propter nimiam pinguitudinem. Accubantes effodiunt ibi, inter saxa venas scrutantes. In medicina eundem usum habet, quem Eretria creta. Praeterea linguam tactu siccat. Pilos
detrahit & mitigat. Pretium in libras sestertii singuli. Est & colos tertius e candidis, cerussae, cujus rationem in plumbi metallis diximus. Fuit & terra per se in Theodoti fundo inventa Smyrnae, qua
veteres ad navium picturas utebantur. Nunc Omnis ex plumbo & aceto sit, ut diximus.
290쪽
XX. Usta casu reperta incendio Piraeei, ceriisse in orcis cremata. Hac primus usus est Nicias supra dictus. Optima nunc Asiatica habetur , quae ScPurpurea appellatur. Pretium ejus in libras X VI. Fit& Romae cremato si1le marmoroso, & restincto aceto. Sine usta non fiunt umbrae.
XXI. Eretria terrae suae habet nomen. Hac Ni- eomachus & Parrhasius usi. Refrigerat, emollitque. Explet vulnera, si coquatur, ad siccanda praecipue utilis, & capitis doloribus, & ad deprehendenda pura. Subesse enim ea intelligunt, si ex aqua
XXII. Sandaracham & ochram Iuba tradit in insula Rubri maris Topago nasci : inde nunc pervehuntur ad nos. Sandaracha quomodo fieret, diximus. Fit & adulterina ex cerussa in fornace cocta. Colos esse debet flammeus. Pretium in libras , asses quini. XXIII. Haec si torreatur aequa parte rubrica Bdmixta sandycem facit. Quanquam animadverto Virgilium existimasse herbam id esse, illo versu: Sponte sua fand pascentes vestiet agnos. Pretium in libras, dimidium ejus, quod sandarachae. Nec sunt alii colores majoris ponderis. XXIV. Inter factitios est: & Syricum, quo minium sublini diximus. Fit autem Sinopide & sandyce miXtis. XXV. Atramentum quoque inter factitios erit, quanquam est & terra geminae originis. Aut enim salsuginis modo emanat, aut terra ipsa sulphurei co-
