장음표시 사용
291쪽
loris ad hoc probatur. In Venti sunt pictores, quie sepulcris carbones infectos effoderent. Importuna haec omnia ac novitia. Fit enim & fuligine pluribus modis, resina Vel pice exustis. Propter quod ossicinas etiam aedificaVere , fumum eum non emittentes. Laudatissimum eodem modo fit e tedis. Adulteratur fornacum balinearumque fuligine, quo ad volumina scribenda utuntur. Sunt qui & vini faecem siccatam excoquant: assirmantque, si ex bono vino faex fuerit, Indici speciem id atramentum praebere. Polygnotus & Micon celeberrimi pictores Athenis , e Vinaceis fecere: tryginon appellant. Apelles commentus est ex ebore combusto facere, quod elephantinum Vocavit. Apportatur & Indicum ex India, inexploratae adhuc inventionis mihi. Fit etiam apud infectores ex flore nigro, qui adhaerescit aereis cortinis. Fit & e tedis ligno combusto , tritisque in mortario carbonibus. Mira in hoc sepia-Him natura: sed ex hiS non fit. Omne autem atramentum Sole perficitur , librarium gummi, tectorium glutino admixto. Quod autem aceto liquefacetum est, aegre eluitur.
XXVI. E reliquis coloribus , quos a dominis dari
diximus, propter magnitudinem pretii, ante omnes est purpurissum e creta argentaria: cum purpuris pariter tingitur, bibitque eum colorem celerius lanis. Praecipuum est primum , fervente alieno rudibus medicamentis inebriatum. Proximum, egesto
eo , addita creta in jus idem. Et quoties id factum est, levatur bonitas pro numero, dilutiore sanie. Quare Puteolanum potius laudatur, quam Tyrium,
292쪽
aut Gaetulicum, Vel Laconicum, unde pretiosiss1niae Purpurae. Causa est, quod hysgino maxime inficitur , rubiamque cogitur sorbere. Vilissimum a Canusio. Pretium huic a singulis denariis in libras, ad triginta. Pingentes sandyce sublita, mox OVO inducentes purpurissum, fulgorem minii faciunt.
Si purpuram facere malunt, caeruleum sublinunt, mox purpurisitim ex OVo inducunt. XXVII. Ab hoc maxima auctoritas Indico. Ex India venit, arundinum spumae adhaerescente limo: cum teritur, nigrum: at in diluendo miYturam purpurae caeruleique mirabilem reddit. Alterum genus ejus est in purpurariis ossicinis innatans cortinis:& est purpurae spuma. Qui adulterant, Vero Indico tingunt stercora. columbina: aut cretam Seli-nusiam: vel anulariam vitro inficiunt. Probatur carbone. Reddit enim, quod sincerum est, flammam excellentis purpurae: & dum fumat, odorem
maris. Ob id quidam e scopulis id colligi putant.
Pretium Indico X X in libras. In medicina Indicum rigores & impetus sedat, siccatque hulcera. XXVIII. Armenia mittit, quod ejuS nomine appellatur. Lapis est hic quoque chrysocollae modo infectus: optimusque est, qui maxime vicinus est,
communicBto colore cum caeruleo. Solebant librae
ejus tricenis nummis taXari. Inventa per Hispanias arena est, similem curam recipiens. Itaque ad denarios senos vilitas rediit. Distat a caeruleo candore modico, qui teneriorem hunc efiicit colorem. Usum in medicina ad pilos tantum alendos habet, maxime
293쪽
XXIX. Sunt etiananum noVitii duo colores, δίvilissimi: viride quod Appianum Vocatur, & chry- collam mentitur, ceu parum multa sint mendacia ejus. Fit dc ex creta Viridi, aestimatum sestertiis in librAS. XXX. Anulare quod vocant, candidum est, quo muliebres picturae illuminantur. Fit & ipsum ex creta, admixtis vitreis gemmis ex vulgi anulis , unde & anulare dicti . XXXI. Ex omnibus coloribus cretulam amant, udoque illini recusant, purpurissum , Indicum, caeruleum, Melinum, auripigmentum, Appianum, cerussa. Cerae tinguntur iisdem coloribus ad eas picturaS, quae inuruntur, alieno parietibus genere , sed classibus familiari, jam vero & onerariis navibus :quoniam & pericula expingimus, ne quis miretur& rogos pingi. Juvatque pugnaturOS ad mortem ,
aut certe caedem, speciose Vehi. Qua contemplatione tot colorum tanta varietate subit antiquitatem mirari.
XXXII. Quatuor coloribus solis immortalia illa
opera secere: ex albis Melino, ex si1laceis Attico, ex rubris Sinopide Pontica, ex nigris atramento, Apelles, Echion, Melanthius, Nicomachus, clarissimi pictores, cum tabulae eorum singulae oppidorum Venirent opibus. Nunc & purpuris in parietes migran tibus , & India conferente fluminum suorum limum ,& draconum Sc elephantorum saniem, nulla nobilis picthira est. Omnia ergo meliora tunc fuere, clunminor copia. Ita est, quoniam, ut supra diximus,
rerum, non animi, pretiiS excubatur.
294쪽
XXXIII. Et nostrae aetatis insaniam ex pictitra Non omittam. Nero princeps jusserat colosseum se pingi CXX pedum in linteo, incognitum ad hoc tempus. Ea pictura cum peracta esset in Majanis
hortis , accensa fulmine cum Optima hortorum parte conflagravit. Libertus ejus cum daret Antii munus gladiatorium, publicas porticus investivit pictura, ut constat, gladiatorum, ministrorumque omnium veris imaginibus redditis. Hic multis jam sextilis summiis animus in picti ira. Pingi autem gladiatoria munera, atque in publico exponi coepta a C. Terentio Lucano. IS aVo suo, a quo adopta-xus fuerat, triginta paria in Foro per triduum dedit , tabulamque pictam in nemore Dianae posuit. XXXIV. Nunc celebres in ea arte quam maXima brevitate percurram : neque enim instituti opexis est talis exsecutio. Itaque quosdam Vel in transcursu, & in aliorum mentione obiter nominasse datis erit, exceptis operum claritatibus, quae & ipsa conveniet attingi, sive exstant sive intercidere.
Non constat sibi in hac parte Graecorum diligentia, multas post Olympiadas celebrando pictores, quam statuarios, ac toreulas : primumque Olympiade nonagesima, cum & Phidiam ipsum initio pictorem fuis e tradatur, Olympiumque Athenis ab eo pictum : praeterea in conseta sit, octogesima tertia fuisse Panaenum fratrem ejus, qui clypeum intus pinxit, Elide, Minervae, quam fecerat Colotes Phidiae discipulus i & in faciendo Iove Olympio adjuror. Quid quod in confesso perinde est, Butarchi Pictoris tabulam, in qua erat Magnetum Prcellum,
295쪽
Candaule rege Lydiae Heraclidariim novissimo, qui& Myrsilus vocitatus est, repensam auro Θ Tanta jam dignatio picturae erat. Id circa aetatem Romuli acciderit necesse est . duo enim de vicesima Olympiade interiit Candaules t aut ut quidam tradunt ) eodem anno, quo Romulus , nisi fallor , manifesta jam tum claritate artis atque absolutione. Quod si recipi necesse est , simul apparet multo vetustiora principia esse, eosque qui monochromata pinxerint, quorum aetas non traditur aliquanto ante fuisse: Hygiemonem, Diniam, Charmidam , & qui primus in pictura marem feminamque discrevit, Eumarum Atheniensem , figuras omnes imitari ausum : quique inventa ejus excoluit, Cimonem Cleonaeum. Hic catagrapha invenit, hoc est, obliquas imagines: & varie formare Vultus, respicientes, suspicientesque, & despicientes. Articulis etiam membra Histinxit. Venas protulit :praeterque in veste & rugas & sinus invenit. Panaenus quidem frater Phidiae, etilam proelium Atheniensium adversum Persas apud Marathona factum pinxit. Adeo iam colorum usus increbuerat, adeoque ars persecta erat, ut in eo prcelio iconicos duces pinxisse tradatur, Atheniensium Miltiadem, Callimachum, Cynegirum : Barbarorum Datim,
XXXV. Quin immo certamen picturae etiam forente eo institutum est Corinthi ac Delphis tprimusque omnium certavit cum Timagora Chalcidensis, superatus ab eo Pythiis : quod & ipsius Timagorae carmine vetusto apparet, chronicorum C. Plin. VOLV. T
296쪽
29o errore non dubio. Alii quoque post hos clari fuere ante nonagesimam Olympiadem, sicut Polygnotus Thasius, qui primus mulieres lucida veste pinxit , capita earum mitris versicoloribus opertiit, plurimumque picturae primus contulit. Siquidem instituit os adaperire, dentes ostendere , Vultum ab antiquo rigore Variare. Hujus est tabula in porticu Pompeji, quae ante Curiam ejus fuerat: in qua dubitatur, ascendentem cum clypeo pinxerit , an descendentem. Hic Delphis aedem pinxit: hie & Athenis porticum, quae Poecile Vocatur, grR-tuito , cum partem ejus Micon mercede pingeret runde major huic auctoritas. Siquidem Amphictyones, quod est publicum Graeciae concilium, hospitia ei gratuita decrevere. Fuit & alius Micon, qui minoris cognomine distinguitur: cujus filia Timarete & ipsa pinxit. XXXVI. 1. Nonagesima lautem Olympiade fuere Aglaophon, Cephisiodorus, Phrylus, EVenor pa- , ter Parrhasii, & praeceptor maximi pictoris , de
quo suis annis dicemus: omnes jam illustres, non tamen, in quibus haerere expositio debeat, festinans ad lumina artis : in quibus primus refulsit Apollodorus Atheniensis nonagesima quarta Olympiade. Hic primus species exprimere instituit, primusque gloriam penicillo jure contulit. Ejus est sacerdos adorans, dc Ajax fulmine incensus, qui
Pergami spectatur hodie : neque ante eum tabida ullius ostenditur, quae teneat oculoS. 1. Ab hoc artis fores apertas Zeuxis Heracleotes intravit, Olympiadis nonagesimae quintae anno
297쪽
NATUR. HISTOR. LIB. XXXV. 191 qmrto, alidentemque jam aliquid penicillum de hoc enim adhuc loquimur ad magnam gloriam perduxit, a quibusdam falso in LXXIX Olympiadepositus, cum fuisse necesse est Demophilum Himeraeum , & Νeseam Thasinim , quoniam utrius eorum discipulus fuerit, ambigitur. In eum Apollodorus supra dictus versus fecit, artem ipsis ablatam Zeuxin serre secum. OpeS quoque tantaS acquisivit, ut in ostentatione earum , Dlympiae aureis literis in palliorum tesseris intextum nomen suum ostentarit. Postea donare opera sua instituit,
quod ea nullo satis digno pretio permutari posse diceret, sicuti Alcmenam Agragantinis, Pana Archelao. Fecit & Penelopen, in qua pinxisse mores videtur : & athletam. Adeoque sibi in illo placuit,
ut versum subscriberet, celebrem ex eo, Invisu rum aliquem facilius, quam imitaturum. Magnificus est Iupiter ejus in throno, adstantibus diis: &Hercules infans Dracones strangulans, Alcmena matre coram paVente & Amphitryone. Deprehenditur tamen Zeuxis grandior in capitibus, articulisque : alioqui tantus diligentia , ut Agragantinis facturus tabulam, quam in templo Iunonis Laciniae publice dicarent, inspexerit virgines eorum nudaS,& quinque elegerit, ut quod in quaque laiidatissimum esset, pictura redderet. Pinxit & monochro
3. AEquales ejus & aemuli fuere Timanthes, Androcydes, Eupompus, Parrhasius. Descendisse hic in certamen cum Zeuxide traditur. Et cum ille detulisset uvas pictas tanto successu, ut in scenam
298쪽
292 aves advolarent, ipse detulisse linteum pictum, ita Veritate repraesentata, ut Zeuxis, alitum judicio tumens, flagitaret tandem remoto linteo ostendi Picturam, atque intellecto errore concederet palmam ingenuo pudore, quoniam ipse Volucres sesellisset, Parrhasius autem se artificem. 4. Fertur & postea Zeuxis pinxisse puerum uvas ferentem, ad quaS cum advolasset avis eadem ingenuitate pro.essit iratus operi, & dixit: Uvas melius pinxi, quam puerum : nam si & hoc consummassem, avis timere debuerat. Fecit & figlina opera , quae sola in Ambracia relicta sunt, cum inde Musas Fulvius Nobilior Romam transferret. Zeuxidis manu Romae Helena esst in Philippi porticibus : & in Concordiae delubro Marsyas religatus . . Parrhasius Ephesi natus, & ipse multa constituit. Primus symmetriam picturae dedit, primus argutias
vultus, elegantiam capilli, Venustatem oris, confessissione artificum in lienis extremis palmam adeptuS.
Haec est in pictura summa sublimitas. Corpora enim pingere & media rerum , est quidem magni operis :sed in quo multi gloriam tulerint. Extrema corporum facere, & desinentis picturae modum includere, rarum in successu artis invenitur. Ambire enim debet se extremitas ipsa, & sic desinere, ut promittat alia post se : ostendatque etiam quae occultat. Hanc ei gloriam concessere Antigonus, & Xenocrates, qui de pictura scripsere: praedicantes quoque, non solum confitentes. Alia multa graphidis vestigia exstant in tabulis ac membranis ejus, ex quibus proficere dicuntur artifices. Minor tamen videtur, sibi com
299쪽
paratus, in mediis corporibus exprimendis. Pinxit Demon Atheniensium , argumento quoque ingenioso. Volebat namque Varium , iracundum, injustum , inconstantem : eundem exorabilem, clementem , misericordem, excelsum , gloriosum, humilem , ferocem, fligacemque, & omnia pariter ostendere. Idem pinxit Thesea, qui Romae in Capitolio fuit : & Nauarchum thoracatum. Et in una tabula, quae est Rhodi, Meleagrum, Herculem , Persea. Haec ibi ter fulmine ambusta, neque obliterata, hoc ipso miraculum auget. Pinxit& Archigallum : quam picturam amavit Tiberius princeps : atque , ut auctor est Decius Echi leo , LX sestertiis aestimatam , cubiculo suo 'inclusit. Pinxit & Cressam nutricem, infantemque in manibus ejus : & Philiscum, & Liberum patrem adstante Virtute : & pueros duos, in quibus spectatur securitas, & aetatis simplicitas : item sacerdotem adstante puero cum acerra & corona. Sunt &duae picturae ejus nobilissimae : Hoplitites alter,
in certamine ita decurrens, ut sudare videatur: alter arma deponens, ut anhelare sentiatur. Laudantur & AEneas, Castorque ac Pollux in eadem . tabula : item Telephus, Achilles, Agamemnon, Ulysies. Foecundus artifex, sed quo nemo insolenditius & arrogantius sit iistis gloria artis. Namque& cognomina usurpavit, Abro diaetum se appellando, aliisque verbis principem artis, & eam ab se consummatam. Super omnia Apollinis se radice ortum : & Herculem , qui est Lindi, talem a
se pictum, qualem saepe in quiete vidisset. Ergo
300쪽
29 magnila sitffragiis superatus a Timanthe Sami, in Ajace armorumque judicio, herois nomine se moleste ferre dicebat, quod iterum ab indigno victus esset. Pinxit & minoribus tabellis libidines, eo genere petulantis joci se reficiens. 6. Nam Timanthi vel plurimum affuit ingenii.
Ejus enim ess Iphigenia , oratorum laudibus celebrata , qua stante ad aras peritura, cum moestos pinxisset omnes, praecipue patruum, & tristitiae omnem imaginem consumsisset, patris ipsius vultum Velavit, quem digne non poterat ostendere. Sunt & alia ingenii ejus exemplaria, veluti Cyclops dormiens in parvula tabella : cujus & sc magnitudinem exprimere cupiens , pinxit juxta Satyros, thyrso pollicem ejus metientes. Atque in omnibus ejus operibus intelligitur plus semper, quam pingitur: &cum ars summa sit, ingenium tamen ultra artem est. Pinxit & Heroa absolutisissimi operis, artem ipsam complexus Viros pingendi: quod opus nunc Romae in templo Pacis est. . Euxenidas hac aetate docuit Aristidem praeclarum artificem: Lupompus Pamphilum Apellis praeceptorem. Est Eupompi victor certamine gymnico palmam tenens. Ipsius auctoritas tanta fuit, ut diviserit picturam in genera tria, quae Biate elim
duo fuere : Helladicum , & quod Asiaticum appellabant. Propter hiinc qui erat Sicyonius, diviso Helladico tria facta sunt: Jonicum , Sicyonium,
8. Pamphili, cognatio & proelium ad Phliuntem,& victoria Atheniensium: item Ulysses in rate. Ipse
