장음표시 사용
301쪽
Macedo natione, sed primus in pictura omnibus literis erudities , praecipue Arithmetice & Geometrice , sine quibus negabat artem perfici poste. Docuit neminem minoris talento anniS decem : quam mercedem ei Apelles & Melanthius dedere. Et hujus auctoritate effectum est Sicyone primum, deinde & in tota Graecia, ut pueri ingenui ante omnia graphicen, hoc est, picturam in buxo docerentur, recipereturqite arS ea in primum gradum liberalium. Semper quidem honos ei fuit, ut ingenui exercerent, mox ut honesti: perpetuo interdicto ne servitia docerentur. Ideo neque in h3c , neque in toreulice, ullius qui servierit opera cele
9. Clari etiam CVII Olympiade exstitere Echion,& Therimachus. Echionis sunt nobiles picturae, Liaber pater, item Tragoedia & Comoedia: Semiramis ex ancilla regnum adipiscens : anus lampadas Praeserens, & nova nupta verecundia notabilis. Io. Verum omnes priuS genitos futurosque postea superavit Apelles Cous , Olympiade CXII. Picturae pitu a solus prope, quam ceteri omnes conti lit , voluminibus etiam editis, quae doctrinam eam Continent. Praecipua ejus in arte venustas fuit, cum eadem aetate maximi pictores essent: quorum opera cum admiraretur, collaudatis omnibus, deesse iis unam Venerem dicebat, quam Graeci Charita VocRnt: cetera omnia contigisse: sed hac soli sibi neminem parem. Et aliam gloriam usurpavit, cum Protogenis opus inlinensi laboris ac curae supra modum anxiae miraretur. Dixit enim, omnia
302쪽
sibi cum illo paria esse, aut illi meliora: sed uno
se praestare, quod manum ille de tabula non sciret tollere: . memorabili praecepto, Nocere sepe nimiam diligentiam. Fuit autem non minoris simplicitatis , quam artis. Nam cedebat Amphioni de dispositione , Asclepiodoro de mensuris , hoc est, quanto quid a quo distare deberet. 11. Scitum est inter Protogenem & eum quod accidit. Ille Rhodi vivebat: quo cum Apelles adnavigasset, avidus cognoscendi opera ejus, fama tantum sibi cogniti, continuo ossicinam petiit. Aberat ipse, sed tabulam amplae magnitudinis in machina aptatam picturae, anus una custodiebat. Haec Protogenem soris esse respondit, interrogavitque, a quo quaesitum diceret. Ab hoc, inquit Apelles:
arreptoque penicillo lineam ex colore duxit summae tenuitatis per tabulam. Reverso Protogeni, quae gesta erant, anus indicavit. Ferunt artificem protinus contemplatum subtilitatem , dixisse Apellem venisse: non enim cadere in alium tam ab lutum opus. Ipsumque alio colore tenuiorem lineam in illa ipsa duxisse, praecepisseque abeuntem, si redisset ille, ostenderet, adjiceretque hunc esse quem quaereret r atque ita evenit. Revertitur enim Apelles , sed vinci erubescens, tertio colore lineas secuit, nullum relinquens amplius subtilitati locum. At Protogenes victum se confessus, in portum devolavit , hospitem quaerens. Placuitque sic eam tabulam posteris tradi, omnium quidem, sed artificum praecipuo miraculo. Consumtam eam priore
incendio domus Caesaris in Palatio audio: spec-
303쪽
NATUR. HISTOR. LIB. XXXV. 297tatam olim tanto spatio nihil aliud continentem , quam lineas visum effugientes, inter egregia multorum opera inani similem, & eo ipso allicientem , omnique Opere nobiliorem. 11. Apelli filii alioqui perpetua consuetudo, nunquam tam occupatam diem agendi, ut non lineam ducendo exerceret artem: quod ab eo in prover-hium venit. Idem perfecta Opera proponebat Pergula transeuntibus, atque post ipsam tabulam i tens , vitia quae notarentur auscultabat, Vulgum diligentiorem judicem, quam se praeserens. Feriintque a sutore reprehensum, quod in crepidis una intus pauciores fecisset ansas: eodem postero die superbo emendatione pristinae admonitionis cavillante circa crus , indignatum prospexisse , denuntiantem , ne supra crepidam judicaret, quod & ipsum in proverbium venit. Fuit enim & comitas illi, propter quam gratior Alexandro Magno erat,
frequenter in ossicinam ventitanti: nam, ut diX
mus, ab alio pingi se, vetuerat edicto. Sed & in
ossicina imperite multa disserenti silentium comiter suadebat, rideri eum dicens a pueris qui coloreS tererent. Tantum erat auctoritati juris in regem, alioqui iracundum: quanqtiam Alexander honorem ei clarissimo praebuit 'exemplo. Namque cum dilectam sibi ex pallacis suis praecipue, nomine Campaspen, nudam pingi ob admirationem formae ab Apelle jussisset, elimque tum pari captum Emore sensisset, dono eam dedit. Magnus animo, major imperio sui: nec minor hoc facto, quam Victoria aliqua. Quippe se Vicit, nec torum tantum suum,
304쪽
sed etiam affectrim donavit artifici: ne dilectae quidem res pessii motus, ut quae modo regis fuisset, modo pictoris esset. Sunt qui Venerem Anadyomenen illo pictam exemplari putant. 13. Apelles & in aemulis benignus, Protogeni dignationem primus Rhodi constituit. Sordebat ille sitis, ut plerumque domestica: percontantique quanti liceret opera effecta, parvum nescio quid dixerat : at ille quinquagenis talentis poposcit: famamque dispersit, se emere, ut pro silis venderet. Ea res concitavit Rhodios ad intelligendum artificem: nec nisi augentibus pretium , cessit. I 4. Imaginem adeo similitudinis indiscretae pinxit, ut incredibile dictu Apion Grammaticus
scriptum reliquerit, quendam ex facie hominum addivinantem quos Metoposcopos vocant ex iis
dixisse aut futurae mortis annos, aut praeteritae. Non fuerat ei gratia in comitatu Alexandri cum Ptolemaeo , quo regnante , Alexandriam vi tempestatis expulsus, subornato fraude aemulorum plano regio invitatus, ad Regis coenam venit: indignantique Ptolemaeo, & vocatores suos ostendenti, ut diceret a quo eorum invitatus esset, arrepto carbone
exstincto e foculo, imaginem in pariete delinea vit, agnoscente Vultum plani rege , ex inchoato protinus. Pinxit & Antigoni regis imaginem altero lumine orbam, primus excogitata ratione Vitia condendi : obliquam namque secit, ut quod corpori deerat, picturae potius deesse videretur : tantumque eam partem e facie ostendit, quam totam poterat ostendere. Sunt inter opera ejus & exspirantium
305쪽
imagines. Quae autem nobilissima sint, non est facile dictu. I S. Venerem eXeuntem e mari Divus Augustiis dicavit in delubro patris Caesaris, quae Anadyomene vocatur, Verlibus Graecis tali opere, dum laudatur, victo, sed illustrato. Hujus inferiorem partem corruptam qui reficeret, non potuit reperiri. Verum ipsa injuria cessit in gloriam artificis. Consenuit haec tabula carie: aliamque pro ea Νero principatu substituit suo, Dorothei manu. Aperules inchoaverat aliam Venerem Cois, superaturiis etiam suam illam priorem. Invidit mors peracta parte: nec qui succederet operi ad praescripta lineamenta inventus est. Pinxit & Alexandrum Magnum , fulmen tenentem, in templo Ephesiae Dianae, viginti talentis. Digiti eminere videntur, & filimen extra tabulam esse. LegenteS meminerint, Omnia ea quatuor coloribus facta. Tabulae pretium accepit aureos, mensurR, non numero.
16. Pinxit & Megabyzi sacerdotis Dianae Ephesiae pompam: Clitum equo ad bellum festinantem: galeam poscenti armigerum porrigentem. Alexandrum & Philippum quoties pinxerit, enumerare superVacuum est. Mirantur ejus Habronem Samii, &Menandrum regem Cariae Rhodii. Item Ancaeum :Alexandriae Gorgosthenem tragoedum : Romae Castorem & Pollucem, cum Victoria & Alexandro Magno : item belli imaginem, restrictis ad terga manibus, Alexandro in curru triumphante. Quas utrasque tabulas Divus Augustus in Fori sui partibus celeberrimis dicaverat simplicitate moderata.
306쪽
3o Divus Claudius pluris existimavit, in utrisque excisa facie Alexandri, Divi Augusti imaginem subdere. Ejusdem arbitrantur manu esse Sc in Antoniae templo Herculem aversum : ut, quod est dissicillimum, faciem ejus ostendat verius pictura, quam promittat. Pinxit & heroa nudum: eaque pictura naturam ipsam provocaVit. 17. Est & equus ejus, sive fuit, pictus in certamine : quod judicium ad mutat quadrupedeS provocavit ab hominibus. Namque ambitu aemulos praevalere sentiens , singulorum picturas inductis equis ostendit: Apellis tantum equo adhinnivere, idque & postea semper illius experimentum arris ostentatur. Fecit & Neoptolemum, ex equo adVersus Persas, Archelaum cum uxore & filia, Antigonum
thoracatum cum equo incedentem. Peritiores artis praeserunt omnibus ejus operibus eundem regem sedentem in equo: Dianam sacrificantium virginum choro mixtam : quibus vicisse Homeri versus videtur id ipsum describentis. Pinxit & quae pingi non possitiat, tonitrua , fulgetraque: BrOnten, Astrapen, Ceraunobolian appellant.18. Inventa ejus & ceteris profitere in arte. Unum imitari nemo potuit, quod absoluta opera AtrBmento illinebat ita tenui, ut id ipsum repercussit claritates colorum excitaret, custodiretque a pulvere& sordibus, ad manum intuenti demum appareret. Sed & cum ratione magna: ne colorum claritaSoculorum aciem offenderet, veluti per lapidem specularem intuentibus e longinquo : & eadem res nimis floridis coloribus atl steritatem occulte daret.
307쪽
I9. AEqualis ejus fuit Aristides Thebanus. Is omnium primus animum pinxit , dc sensus hominis ex . Pressit, quae vocant Graeci ethc : item perturbationes: durior paulo in coloribus. Hujus plintra est, oppido capto ad matris morietaris e vulnere mammam adrepens infans : intelligiturque sentire mater & timere, ne emortuo lacte sanguinem lambat. Quam tabulam Alexander Magnus transtulerat Pellam in patriam suam. Idem pinxit proelium cum Persis, centum homineS ea tabula complexus, Pacatisque in singulos mnas denas a tyranno Elatensium Mnasone. Pinxit & currentes quadrigas, & supplicantem paene cum voce: & Venatores cum captu-xa : & Leontionem pictorem: & Anapatiomenen, propter fratris amorem. Item Liberum patrem, &Ariadnen, spectatos Romae in aede Cereris: Tragoedum , & puerum , in Apollinis : cujus tabulae gratia interiit pictoris inscitia, cui tergendam eam mandaverat M. Iunius Praetor sub die ludorum Apollinarium. Spectata est & in aede Fidei in Capitolio imago senis cum lyra puerum docentis. Pinxit &aegrum sine fine laudatum. Qua in arte tantum valuit, ut Attalus rex unam tabulam ejus centum talentis emisse tradatur.eto. Simul, ut dictum est, & Protogenes sortiit. Patria et Caunus, gentis Rhodiis subjectae. Summa ejus paupertas initio, artisque summa intentio,& ideo minor fertilitas. Quis eum docuerit, non putant constare. Quidam & naves pinxisse usqtie ad annum quinquagesimum : argumentum esse , quod cum Athenis celeberrimo loco Minervae de-
308쪽
3O2lubro propylaeon pingeret, ubi fecit nobilem Paratum , & Hammoniada, quam quidam Nausicaam Vocant, adjecerit parvulas naves longas in iis , quae pictores parerga appellant: ut appareret a quibus initiis ad arcem ostentationis opera sua perVenissent. Palmam habet tabularum ejus Ialysus, qui est Romae, dicatus in templo Pacis : quem cum pingeret, traditur madidis lupinis Vixisse, quoniam simul famem sustinerent & sitim, ne sensus nimia dulcedine obstrueret. Huic picturae quater colorem induxit, subsidio injuriae & vetustatis, ut decedente superiore inferior succederet. Est in ea canis mire factus, ut quem pariter casus pinxerit. Non judicabat se exprimere in eo spumam anhelantis
posse , cum in reliqua omni parte quod dissicillimum erat) sibi ipse satisfecisset. Displicebat autem ars ipsa, nec minui poterat, & videbatur nimia , ac longius a veritate discedere, spumaque illa pingi, non ex ore nasci, an Xio animi cruciatu , cum in pictura verum esse , non Verissimile vellet: absterserat saepius, mutaveratque penicillum , nullo modo sibi approbans. Postremo iratus arti, quod intelligeretur, spongiam eam impegit inviso loco tabulae, & illa reposuit ablatos colores, qualiter cura optabat: fecitque in pictura fortuna naturam. Hoc exemplo similis & Nealcem successus in spuma equi, similiter spongia impacta, secutus dicitur , cum pingeret PoppyZOnta retinentem equum. Canem ita Protogenes monstravit & fortuna. Propter hunc Ialysum, ne cremaret tabulas Demetrius rex, cum ab ea parte sola posset Rhodum capere,
309쪽
non incendit : parcentemque picturae fugit occasio victoriae. Erat tunc Protogenes in suburbano hortulo suo, hoc est, Demetrii castriS. Neque interpel. latus proeliis inochoata opera interini sit omnino :nis1 accitus a rege interrogatusque, qua fiducia extra murOS ageres, respondit, scire se cum Rhodiis illi bellum esse, non cum artibus. Disposuit ergo rex in tutelam ejus stationes, gaudens quod posset manus servare, quibus jam pepercerat: δc ne fe-pihIS AVOcaret, ultro ad eum venit hostis, relictisque victoriae sitae votis, inter arma & murorum
ictus spectavit artificem. Sequiturque tabulam ejus temporis haec fama, quod eam Protogenes sub gladio pinxerit. Satyrus hic est, quem Anapauomenon vocant, ne quid desit temporis ejus securitati, tenentem tibias. Fecit & Cydippen , Tlepolemon, Philiscum Tragoediarum scriptorem meditantem,& athletam , & Antigonum regem , & imaginem matris Aristotelis Philosophi : qui ei suadebat ut
Alexandri Magni opera pingeret, Propter aeternitatem rerum. Impetus animi & quaedam artis libido in haec potius eum tulere. Novissime pinxit Alexandrum, ac Pana: fecit & signa ex aere, ut diximuS.χi. Eadem aetate fuit Asclepiodorus, quem in symmetria mirabatur Apelles. Huic Mnason tyrannus pro duodecim Diis dedit in singulos mnas tricenas : idemque Theomnesto in singulos heroas
22. His annumerari debet Nicomachus, Aristodemi filius ac discipulus. Pinxit hic raptum Pro-
310쪽
serpinae, quae tabula fuit in Capitolio in Minervae delubro super aediculam Iuventatis. Et in eodem Capitolio alia, quam Plancus Imperator postierat, victoria quadrigam in sublime rapiens. Hic primus
Ulysii addidit pileum. Pinxit & Apollinem & Dianam , Deumque matrem in leone sedentem: item nobiles Bacchas arreptantibus Satyris : Scyllamque , quae nunc est Romae in templo Pacis. Nec fuit alius in ea arte velocior. Tradunt namque conduxisse pingendum ab Aristrato Sicyoniorum tyranno, quod is faciebat Telesti poetae, monumentum , praefinito die, intra quem perageretur :nec multo ante Venisse, tyranno in poenam accenso : paucisque diebus absolvisse, celeritate Marte mira. Discipulos habuit Aristidem fratrem ,& Aristoclem filium , & Philoxenum Eretrium , cujus tabula nullis postferenda, Cassandro regi picta , continuit Alexandri proelium cum Dario. Idem pinxit lasciviam, in qua tres Sileni commesiantur. Hic celeritatem praeceptoris secutus, breviores etiammam quasdam picturae Vias & compendiarias invenit. 23. Annumeratur his & Nicophanes elegans &concinnus, ita ut Venustate ei pauci comparentur. Cothurnus et 8c gravitas artis. Multum a Zeuxide& Apelle abes: Apellis diseipulus Perseus, ad quem de hac arte scripsit. Hujus suerat aetatis Aristides Thebani discipulus. Fuerunt & filii, Niceros, de Ariston , cuius est Satyrus cum scypho corona tus. Discipuli, Antorides di Euphranor, de quibus mox dicemus,
