Historiae naturalis libri xxxvii

발행: 1783년

분량: 454페이지

출처: archive.org

분류: 약학

311쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XXXV. 3o

XXXVII. Namque subtexi par est minoris picturae celebres in penicillo, e quibus fuit Pyreleus :Brte paucis postferendus : proposito, nescio an de-Bruxerit se : quoniam humilia quidem secutus, humilitatis tamen summam adeptus est gloriam. Ton

strinas , siitrinasque pinxit, & asellos , & obsonia,

ac similia : ob hoc cognominatus Rhyparographos, in iis consit minatae Voluptatis. Quippe eae pluris veniere, quam maximae multorum. E diverso Maeniana, inquit Varro, Omnia operiebat Serapionis tabula sub Veteribus. Hic scenas optime pinxit, sed hominem pingere non potuit. Contra Dionysius nihil aliud, quam homines pinxit, ob id Anthropographus cognominatus. Parva & Callicles fecit: item Calades comicis tabellis: hitraque Antiphilus. Nam & Hesionam nobilem pinxit, & Alexandrum ac Philippum cum MinerVa, qui sunt in Schola in Octaviae porticibus : Sc in Philippi, Liberum patrem, Alexandrum PuerUm, Hippolytum tauro emissis expavescentem : in Pom- peja vero Cadmum, & Europen: Idem jocoso nomine Gryllum ridiculi habitus pinxit. Unde hoc genus picturae grylli vocantur. Ipse in AEgypto natus didicit a Ctesidemo. Decet non sileri & Ardeatis templi pictorem, praesertim civitate donatum ibi, & carmine, quod est in ipsa pictura his versibus :Dignis digna loca picturis condecoravit, Aeginae Iunonis supremi conjugis templum ,

312쪽

3o6 C. PLINII SECUNDI

Marcus Ludius Helotas AEtolia oriundus, Quem nunc O pos semper ob artem hanc Ardea

laudat.

Eaqtie sunt scripta antiquis literis Latinis: non fraudando & Ludio, Divi Augusti aetate, qui primus instituit amoenissimam parietum picturam, villas& porticus, ac topiaria opera, lucOS , nemorct, colles , piscinas, euripos , amnes , litora , qualia quis optaret, varias ibi obambulantium species, aut

navigantium, terraque Villas adeuntium asellis aut vehiculis. Jam piscantes, aucupantesque, aut Venantes , aut etiam Vindemiantes, sunt in ejus exemplaribus : nobiles, palustri accessit villae, succollatis sponsione mulieribus, labantes trepidique seruntur : plurimae' praeterea tales argutiae facetislsimi salis. Idemque subdialibus maritimas urbes pingere instituit, blandissimo aspectit, minimoque impendio. Sed nulla gloria artificum est, nisi eorum qui

tabulas pinxere : eoque Venerabilior apparet antiquitas. Non enim parietes excolebant dominis tantum, nec domos uno in loco mansuras, quae ex incendiis rapi non possent. Casula Protogenes contentus erat in hortulo suo. Nulla in Apellis tectoriis pictura erat. Nondum libebat parietes totos pingere. Omnis eorum arS urbibus excubabat, pictorque reS communis terrarum erat. Fuit & Arellius Romae celeber paulo ante Divum Aligustum:

nisi flagitio insigni currupisset artem, semper alicujus feminae amore flagrans, & ob id Deas pingens, sed dilectarum imagine. Itaque in pictura ejus

313쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XXXV. 3o7

scorta numerabantur. Fuit & nuper gravis ac severus, idemque floridus, humilis rei pictor Amulius. Hujus erat Minerva, spectantem aspectans, quacunque aspiceretur. Paucis diei horis pingebat, id quoque cum graVitate, quod semper togatus,

quanquam in machinis. Carcer ejus artis domus aurea fuit: & ideo non exstant exempla alia magnopere. Post eum fuere in auctoritate Cornelius

Pinus, Sc Accius Priscus, qui Honoris & Virtutis aedes Imperatori Vespasiano Augusto restituenti pinxerunt: sed Priscus antiquis similior. XXXVIII. Non est omittenda in picturae mentione celebris circa Lepidum fabula. Siquidem iatriumviratu quodam loco deductus a magistratibus

in nemorosum hospitium, minaciter cum iis postero die expo1tulavit, somnum ademtum sibi Volucrum concentu. At illi draconem in longissima membrana depicthim circumdedere loco : eoque terrore aves tum siluisse narratur, & postea cognitum est ita posse compesci. XXXIX. Ceris pingere, ac picturam inurere quis primus excogitaverit, non constat. Quidam Aristidis inventum putant, postea consummatum a Praxitele. Sed aliquanto vetustiores encausticae picturae exstitere, ut Polygnoti, & Νicanoris, &Arcesilai Pariorum. Lysippus quoque Aginae picturae suae inscripsit ἐνσκαυσεν, quod profecto non fecisset, nisi encaustica inVenta.

XL. Pamphilus quoque Apellis praeceptor non pinxisse tantum encausta , sed etiam docuisse traditur Pausian Sicyonium primum in hoc gene-

314쪽

C. PLINNI SECUNDI

re nobilem. Brietis filius hic fuit, ejusdemque primo discipultis. Pinxit & ipse penicillo parietes Thespiis, cum reficerentur quondam a Polygnoto picii : multumque comparatione superatus existimabatur, quoniam non suo genere certasset. Idem &Iacunaria primus pingere instituit, nec cameras ante cum taliter adornari mos fuit. Parvas pinge hat tabellas, maximeque pueros. Hoc aemuli eum interpretabantur facere, quoniam tarda picturae ratio esset illa. Quamobrem arti daturus 3c celeritatis famam, absolvit uno die tabellam, quae vocata est Hemeresios, puero picto. Amavit in juventa Glyceram municipem suam , inventricem coronarum, certandoque imitatione ejus, ad numerosisse simam sorum varietatem perduxit artem illam. Postremo pinxit illam sedentem cum corona, qtiae

e nobilissimis ejus tabula appellata Stephane- 'plocos , ab aliis Stephanopolis , quoniam Glycera

venditando coronas sustentaver3t paupertatem. Hujus tabulae exemplar , quod Apographon Vocant, L. Lucullus duobus talentis emit Dionysiis Athenis.14. Pausias autem fecit & grandes tabulas, sicut

spectatam in Pompeji porticibus boum immolationem. Eam enim picturam primus invenit, quam postea imitati sunt multi, aequavit nemo. Ante omnia cum longitudinem bovis ostendere vellet, ad-Versum eum pinxit, non transversum : & abunde intelligitur amplitudo. Dein cum omnes, quae VΟ-lunt eminentia videri, candicantia faciant, coloremque condant nigro : hic totum bovem atri coloris fecit, umbraeque corpus ex ipso dedit, mag-

315쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XXXV. 3o'na prorsus arte in aeqtio exstantia ostendens, & in confracto solida omnia. Sicyone &hic vitam egit, ditique fuit illa patria picturae. Tabulas inde e publico omnes propter aes alienum civitatis addictas, Scauri aedilitas Romana transtulit. 11. Post eum eminuit longe ante omnes Euphranor Isthmius, Olympiade centesma quarta, idem qui inter fictores dictus est a nobis. Fecit &colossos : & marmora, ac scyphos scalpsit: docilis ac laboriosus ante omnes, & in quocunque genere excellens, ac sibi aequalis. Hic primus videtur expressisse dignitates heroum, & usurpasse symmetriam. Sed fuit universitate corporum exilior, capitibus articulisque grandior. Volumina quoque composuit de symmetria & coloribus. Opera ejus sunt, equestre proelium, duodecim Dii, Theseus, in quo dixit, eundem apud Parrhasium rosa pastum esse, suum Vero carne. Nobiles ejus tabulae Ephesi, Ulysses simulata vesania bovem cum

equo iungens, dc palliati cogitantes: dux gladium

26. Eodem tempore fuit & Cydias, cujus tabulam Argonautas Η-S. CXLIV mili. Hortensius Orator mercatus est, eique ardem fecit in Tusculano suo. 27. Euphranoris autem discipulus fuit Antidotus. Hujus est clypeo dimicans Athenis, & luctator , tibicenque inter pauca laudatuS. 28. Ipse diligentior, quam numerosior, & in coloribus severus, maxime inclaruit discipulo Nicia Atheniensi, qui diligentissime mulieres pinxit. Lumen & umbras custodivit, atque ut eminere

316쪽

C. PLINII SECUNDI

3IO e tabulis picturae, maxime curavit. Opera ejus, Nemea advecta ex Asia Romam a Silano, quam in Curia diximus positam : item Liber pater in aede Concordiae : Hyacinthus, quem Caesar Augustus delectatus eo secum deportavit Alexandria capta:& ob id Tiberius Caesar in templo ejus dicavit hanc tabulam : & Diana. Ephesi vero est Megabyeti sacerdotis Ephesiae Dianae sepulcrum : Athenis Necromantia Homeri. Hanc Vendere noluit Attalo regi talentis sexaginta, potiusque patriae suae donavit, abundans opibus. Fecit & grandes picturas, in quibus sunt Calypso, & Jo, & Andromeda : Alexander quoque in Pompeji porticibus praecellens, & Calypso sedens. Huic quidem adscribuntur quadrupedes. Prosperrime caneS eXpreiast. Hic est Nicias, de quo dicebat Praxiteles interrogatuS, quae maXime Opera sua probaret in marmoribus : Quibus Nicias manum admovisset: tantum circumlitioni ejus tribuebat. Non satis discernitur, alium eodem nomine, an hunc eundem

quidam faciant Olympiade centesima duodecima. 29. Niciae comparatur, & aliquanto praefertur Athenion Maronites, Glaucionis Corinthii discipulus, & austerior colore, & in austeritate jucundior , ut in ipsa pictura eruditio eluceat. Pinxit in templo Eleusine Phylarchum, Athenis frequentiam , quam Vocavere Syngenicon. Item Achillem virginis habitu occultatum, Ulysse deprehendente. Et in una tabula, sex signa: quaque maxime inclaruit, agasonem cum equo. Quod nisi in juventa obiisset, nemo ei compararetur.

317쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XXXV. 3r I3o. Est nomen & Heraclidi Macedoni. Initio naves pinxit: captoque rege Perseo Athenas commigravit , ubi eodem tempore erat Metrodorus pictor , idemque philosophus, magnae in utraque scientia auctoritatis. Itaque cum L. Paulus devicto Perseo petisset ab Atheniensibus, ut sibi quam probatissimum philosophum mitterent ad erudiendos liberos , itemque pictorem ad triumphum eXcOlendum, Athenienses Metrodorum elegerunt, professi eundem in utroque desiderio praestantissimum: quod ita Paulus quoque judicavit. Timo machus Byzantius Caesaris Dictatoris aetate Ajacem, Medeam pinxit, ab eo in Veneris Genetricis aede positas, Octoginta talentis venundatas. Talentum Atticum X VI mili. taxat M. Varro. Timomachi aeque laudantur Orestes, Iphigenia in Tauria, Lecythion agilitatis eXercitator, cognatio nobilium : palliati, quos dicturos pinxit, alterum stantem, alterum sedentem. Praecipue tamen ars ei favisse in Gorgone visa est.

31. Pausiae & filius & discipi us Aristolaus e severissimis pictoribus fuit: cujus sunt, Epaminondas , Pericles , Medea , Virtus, Theseus : imago Atticae plebis, boum immolatio. Sunt quibus &Mechopanςs ejusdem Pausae discipulus placeat diligentia , quam intelligant soli artifices, alias durus in coloribus, & sile multus. Nam Socrates jure omnibus placet. Tales sunt, cum AEseulapio filiae, Hygia, AEgle, Panacea, Jaso, & piger, qui appellatur Ocnos , spartum torquens, quod asellus

arrodit.

318쪽

31. Hactenus indicatis in genere utroque proce ribus, non silebuntiir & primis proximi. Aristoclides , qui pinxit aedem Apollinis Delphis. Antiphilus puero ignem consante laudatus, ac Pulchra alias domo splendescente , ipsius ite pueriore : item lanificio, in quo properant omnium mulierum pensa : Ptolemaeo venante. Sed nobi-lisamo Satyro cum pelle pantherina, quem ApOscopeuonta' appellant. Aristophon Ancaeo vulnerato ab apro, cum socia doloris Astypale: numerosaque tabula, in qua sunt Priamus, Helena, Cre' diuitas : Ulysses, Deiphobus, Dolus. Androbius pinxit Scyllin ancoras Persicae classis praecidentem

Artemon Danaen, mirantibus eam praedonibus :reginam Stratonicen, Herculem & Dejaniram : nobili is mas autem , quae sunt in Octaviae operibus :Herculem ab ata monte Doridos eXuta mortalitate consensu Deorum in coelum euntem Laomedontis circa Herculem & Neptunum historiam.

Alcimachus Dioxippum, qui pancratio Olympia citra pulveris tactum quod vocant aconiti vicit:

33. Ctesilochus Apellis discipulus petulanti pictura innotuit, Jove Liberum parturiente depicto mitrato, & muliebriter ingemiscente inter obstetricia Dearum. Cleon Cadmo: Ctesidemus acha-3iae eYpugnatione, Laodamia r Ctesides reginae Stratonices injuria. Nullo enim honore exceptuSab ea, pinxit volutantem cum piscatore, quem

reginam amare sermo erat: eamque tabulam inportu Ephesi proposuit: ipse velis raptus est. Re-

319쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XXXV. 3I3gina tolli vetuit, utriusque similitudine mire expressa. Craterus comoedos Athenis in Pompeo pinxit.

34. Eutychidis bigam regit Victoria. Eudorus scena spectatur : idem & ex aere signa fecit. 31. Hippias, Neptuno &Victoria. Habron Amicitiam & Concordiam pinxit, & Deorum simulacra. Leontiscus Aratum victorem cuni trophaeo apsaltriam. Leon Saptiuo. 36. Nicearchus Venerqm inter Gratias & Cupidines : Herculem tristem insaniae poenitentia. Nealces Venerem, ingeniosus & solers in arte. Siquidem cum proelium navale Egyptiorum & Persarum pinxisset, quod in Nilo, cujus aqua est mari similis, factum volebat intelligi, argumento de claraVit, quod arte non poterat. Asellum enim in litore bibentem pinxit, & crocodilum ins1diantem ei. 37. innias Syngenicon. 38. Philissetis ossicinam pictoris, ignem consante puero. Phalerion Scyllam. 39. Simonides Agatharchum, & Mnemosynen. Simus juvenem requiescentem in ossicina fullonis,

Quinquatrus celebrantem: idemque Nemesin egregiam.

4o. Theodorus & inungentem: idem ab Oreste matrem & AEgisthum interfici: bellumqtie Iliacum pluribus tabulis : quod est Romae in Philippi porticibus : & Cassandram, quae es: in Concordiae delubro. Leontium Epicuri cogitantem : Demetrium regem. Theon Orestis insaniam, Thamyram citharoedum. Tauriscus Discobolum, Clytaemnestram,

320쪽

3i4 C. PLINII SECUNDI

Paniscum, Polynicem regnum repetentem, & Ca

panea.

41. Non omittetur inter hos insigne exemplum. Namque Erigonus tritor colorum Nealcae pictoris in tantum ipse profecit, ut celebrem etiam discipulum reliquerit Pasiam , fratrem Aginetae fictoris. Illud vero perquam rarum ac memoria dignum , etiam suprema opera artificum imperfectasque tabulas , sicut Irin Aristidis, TXndaridas Nicomachi, Medeam Timomachi, & quam diximus Venerem Apellis, in majori admiratione esse, quam perfecta. Quippe in iis lineamenta reliqua, iptaque cogi

tationes artificum spectantur: atque in lenocinio commendationis dolor est: manus, cum id agerent, exstinctae desiderantur. 42. Sunt etiam non ignobiles quidem, in transi cursu tamen dicendi: Aristonides, Anaxander, Aristobulus Syrus, Arcesilaus Tissicratis filius, Corybas Nicomachi discipulus , Carmanides Euphranoris , Dionysiodorus Colophonius, Diogenes qui cum Demetrio rege Vixit, Euthymedes, Heraclides Macedo , Mydon Soleus Pyromachi stathiarii discipulus , Mnesitheus Sicyonius, Mnasitimus Aristonidae filius & discipulus, Nessus flabronis filius, Polemon Alexandrinus, Theodorus Samius , & Sta-dietis, Nicosthenis discipuli: Xenon Neoclis discipulus SicyoniUS. 43. Pinxere & mulieres: Timarete Miconis filia, Dianam in tabula , quae Ephesi est antiquissimae picturae : Irene Cratini pictoris filia discipula, puellam quae est Eleusine : Calypso senem & praestigia-

SEARCH

MENU NAVIGATION