장음표시 사용
321쪽
NATUR. HISTOR. LIB. XXXV. 3 is
torem Theodorum : Alcisthene saltatorem : Arista- rete, Nearchi filia & discipula , Esculapium. Lala Cyri cena perpetua Virgo, Marci Varronis juventa, Romae & penicillo pinxit, & cestro in ebore, imagines mulierum maxime , & Neapoli anum in grandi tabula: suam quoque imaginem ad speculum. Nec
ullius velocior in pictura manus fuit: artis vero tantum, ut multum manipretio antecederet celeberrimos eadem aetate imaginum pictores, Sopolin &Dionysuim, quorum tabulae pinacothecas implent. Pinxit & quaedam Olympias: de qua hoc solum memoratur , discipulum ejus fuisse Autobulum. XLI. Encausto pingendi duo fuisse antiquitus genera constat, cera, & in ebore, cestro, id est, viriculo, donec classes pingi coepere. Hoc tertium accessit, resolutis igni ceris penicillo utendi, quae pictura in navibus nec Sole, nec sale, ventisque
XLII. Pingunt & vestes in AEgypto inter pauca
mirabili genere, candida vela postquam attrivere illinentes non coloribus, sed colorem sorbentibus medicamentis. Hoc clun fecere, non apparet in velis: sed in cortinam pigmenti ferventis mersa, post momentum extrahuntur picta. Mirumque, cum sit unus in cortina colos, ex illo alius atque alius fit in veste, accipientis medicamenti qualitate mutatus. Nec postea ablui potest: ita cortina non dubie confusura colores, si pictos acciperet, digerit ex uno, pingitque dum coquit. Et adustae vestes firmiores fiunt, quam si non urerentur.
XLIII. De pictura satis superque: contexuisse his
322쪽
6c plasticen conveniat. Ejusdem opere terrae fingere ex argilla similitudines, Dibutades Sicyonius figulus primus invenit Corinthi, filiae opera: quae capta amore juvenis, illo abeunte peregre, umbram ex facie ejus ad lucernam in pariete lineis circumscripsit: quibus pater ejus impressa argilla typum fecit, & cum ceteris fictilibus induratum igni proposuit: eumque servatum in Nymphaeo, donec Corinthum Mummius everteret, tradunt. Sunt qui in Samo primos omnium plasticen invenisse Rhoecum.& Theodorum tradant, multo ante Bacchiadas Corintho pulsos. Demaratum Vero ex eadem urbe profugum, qui in Etruria Tarquinium Priscum regem populi Romani genuit, comitatos fictores Euchira Sc Eugraminum: ab iis Italiae traditam plasticen. Dibutadis inventum est, rubricam addere , aut ex rubrica cretam fingere. Primusque perso- 'nas tegularum extremis imbricibus imposuit, quae
inter initia protypa vocavit. Postea idem ectypa fecit. Hinc & fastigia templorum orta: propter hanc plastae appellati. XLIV. Hominis autem imaginem gypso e facie ipsa primus omnium expressit, ceraque in eam se mam gypsi infusa emendare instituit Lysistratus Sicyonius, frater Lysippi, de quo diximus. Hic &similitudinem reddere instituit: ante eum quam pulcherrimas facere studebant. Idem & de signis esti-giem exprimere in Venit. Crevitque res in tantum, ut milia signa, statuaeve, sine argilla fierent. Quo apparet, antiquiorem hanc fuisse scientiam, quam fundendi periS.
323쪽
XLV. Plastae laticlatissimi fuere Damophilus &Gorgasus , iidem qite pictores: qui Cereris aedem
Romae ad Circum maximum Utroque genere artis suae excoluerunt, Versibus inscriptis Graece, quibus significarunt, a dextra opera Damophili esse, ab laeva Gorgasi. Ante hanc aedem Tuscanica omnia in aedibus fuisse, auctor est M. Varro. Ex hac , cum reficeretur , crustas parietum excisas tabulis marginatis inclusas esse: item signa ex fastigiis dispersa. Fecit & Chalcosthenes cruda opera Athenis, qui locus ab ossicina ejus Ceramicos appellatur. M. Varro tradit s1bi cognitum Romae Posim nomine, a quo facta poma & uvas, ut non posses aspectu discernere a veris. Idem magnificat Arcesilaum , Lucii Luculli familiarem, cujus propiasmata pluris Venire solita artificibus ipsis, quam aliorum opera. Ab hoc factam Venerem Genetricem in foro Caesaris, & priusquam absol teretur, festinatione dedicandi positam. Deinde eidem a Lucullo H-S. LXmili. signum Felicitatis locatum, cui mors utriusque inviderit. Octavio equiti Romano cratera facere Volenti , exemplar e gypso factum talento. Laudat &Pasitelem , qui plasticen matrem statuariae, scalpturaeque, & caelaturae esse dixit: & cum esset in omnibus his summus, nihil unquam fecit, antequam
snxit. Praeterea elaboratam hanc artem Italiae, &maxime Etruriae: Turianumque a Fregellis accitum,
cui locaret Tarquinius Priscus cssigiem Jov1s in Capitolio dicandam. Fictilem eum fuisse , 5c ideo miniari solitum: fictiles in fastigio templi ejus quadrigas , de quibus saepe diximus. Ab hoc eodem
324쪽
factum Herculem, qui hodieque materiar nomen in Urbe retinet. Hae enim tum essigies Deum erant laudatissimae. Nec poenitet nos illorum, qui tales DeoS coluere. Aurum enim & argentum ne Diis quidem conficiebant. XLVI. Durant etiam nunc plerisque in locis talia simulacra. Fastigia quidem templorum etiam in Urbe crebra, & municipiis, mira caelatura , & arte aevique firmitate sanctiora auro , certe innocentiora. In sacris quidem etiam inter has opes hodie , non murrhinis crystallinisve, sed fictilibus prolibatur simpuviis. Inenarrabili terrae benignitate, si quis singula aestimet: etiam ut omittantur in frugum , Vini, pomorum, herbarum , fruticum, medicamentorum , metallorum generibus , beneficia ejus , quae adhuc diximus: vel assiduitate satiant figlinarum opera, doliis ad vina excogitatis, ad aquas tubulis, ad balineas mammatis, ad tecta
coctilibus laterculis frontatisque : ob quae Numa rex septimum collegium figulorum instituit. Quin& defunctos sese multi fictilibus soliis condi maluere : sicut M. Varro, Pythagorico modo, in myrti & oleae atque populi nigrae foliis. Major
quoque pars hominum terrenis utitur vasis. Samia etiamnum in esculentis laudantur. Retinet hanc nobilitatem & Arretium in Italia : dc calicum tantum, Surrentum, Asta, Pollentia: in Hispania Saguntum, in Asia Pergamum. Habent & Tralles opera sua, Mutina in Italia : quoniam & sic gentes nobilitantur. Haec quoque per maria terrasque ultro citroque portantur, insignibus rotae ossicinis. Erythris
325쪽
in templo hodieque ostendunttir amphorae duae propter tenuitatem consecratae , discipuli magistrique certamine , uter tenuiorem humum duceret. Cois laus maxima , Adrianis firmitas : nonnullis circa hoc severitatis quoque exemplis. Q. Coponium invenimus ambitus damnatum, quia vini amphoram dedisset dono ei, cujus suffragii latio erat. Atque ut luxu quoque aliqua contingat auctoritas
figlinis, tripatinum, inquit Fenestella, appellabatur summa coenarum lautitia. Una erat muraenarum, altera luporum, tertia myxonis piscis, inclinatis iam scilicet moribus, ut tamen eos praeferre Graeciae etiam Philosophis possimus. Siquidem in Aristotelis heredum auctione LXX patinas venisse traditur. Nam nos cum unam 2Esopi tragoediarum histrionis in natura avium diceremus sestertiis centum stetisse, non dubito indignatos legentes. At hercules, Vitellius in principatu suo decies cent. mili. Η-S. condidit patinam, cui faciendae fornax in cainpis exaedificata erat: quoniam eo perVenit luxuria , ut etiam fictilia pluris constent, quam murrhina. Propter hanc Mucianus altero Consulatu suo, in conquisitione, exprobravit patinarum paludes Vitellii memoriae : non illa foediore, cujus veneno Asprenati reo Cassius Severus accusator objiciebat, interisse CXXX convivas. Nobilitantur iis oppida quoque , ut Rhegium, & Cumae. Samia testa Matris Deum sacerdotes, qui Galli vocantur, Virilitatem amputare, nec aliter citra perniciem , M. Caelio credamus: qui linguam sic amputandam objecit gravi probro, tanquam & ipse
326쪽
32 Dim tunc eidem Vitellio malediceret. Quid non exucogitavit ars y fractis etiam testis utendo sic, ut firmius durent tusis calce addita, quae Vocant Signina. Quo genere etiam paVimenta excogitavit. XLVII. Verum & ipsius terrae sint alia commenta. Quis enim satis miretur pessimam ejus par
tem, ideoque pulverem appellatum in Puteolanis collibus, opponi maris fluctibus: mersumque protinus fieri lapidem unum inexpugnabilem undis, &fortiorem quotidie , utique si Cumano misceatur
caemento λEadem est terrae natura & in Cyzicena regio-iae: sed ibi non pulvis, Verum ipsa terra qualibet magnitudine excisa, & demersa in mare, lapidea extrahitur. Hoc idem circa Cassandriam produnt fieri & in fonte Gnidio dulci, intra octo menses terram lapidescere. Ab Oropo quidem Aulida usiaque quidquid terrae attingitur mari, mutatur in saxa. Non multum a pulvere Puteolano distat e Nilo arena tenuissima sui parte, non ad sustinenda maria fluctusque frangendos, sed ad debellanda corpora palaestrae Tudiis. Inde certe Patrobio, Nero nis principis liberto, advehebatur. Quin & Leon nato , & Cratero, ac Meleagro Alexandri Magni ducibus sabulum hoc portari cum reliquis militaribus commerciis reperio. Plura de hac parte non sum dicturus, non hercules magis, quam de terraei su in ceromatis, quibus exercendo juventus no stra corpora, Vires animorum perdidit.
XLVIII. Quid λ non in Africa Hispaniaque ex terra parietes, quos appellant formaceos , quoniam
327쪽
in forma circumdatis utrinque duabus tabulis inser-ciuntur verius, quam instruuntur, aevis durant, incorrupti imbribus, Ventis , ignibus , Omnique caemento firmiores λ Spectat etiam nunc speculas Hannibalis Hispania, terrenasque turres jugis montium impositas. Hinc & cespitum natura, castrorum Vallis accommodata, contra fluminum impetus aggeribus. Illini quidem crates parietum luto, & lateribus crudis exstrui, quis ignorat λXLIX. Lateres non sunt e sabuloso , neque arenoso, multoque minus calculoso ducendi solo: sede cretoso & albicante, aur ex rubrica: vel si jam ex sabuloso, e masculo certe. Finguntur optime vere: nam solstitio rimosi fiunt. AEdificiis non nisi bimos probant. Quin & intritam ipsam eorum ,
prius quam fingantur, macerari oportet. Genera eorum tria: Lydion, quo utimur, longum sesqui- pede , latum pede : alterum tetradoron : tertium pentadoron. Graeci enim antiqui doron palmum Vo cabant , & ideo dora munera, quia manu darentur. Ergo a quatuor & quinque palmis, prout sunt, nominantur. Eadem est latitudo. Minore in privatis operibus, majore in publicis utuntur in Graecia. Pitanae in Asia, & in ulterioris Hispaniae civitatibus, Maxilua & Calento , fiunt lateres, qui siccati non merguntur in aqua. Sunt enim e terra pumicosa , cum subigi potest, utilissima. Graeci, prae terquam ubi e silice fieri poterat structura, parietes lateritios praetulere. Sunt enim aeterni, si ad
perpendiculum fiant. De eo & publica opera ®ias domos struxere: murum Athenis, qui ad C. Plin. GL V. ' X
328쪽
montem Hymettum spectat: Patris, aedes Iovis &Herculis, quamvis lapideas columnas & epistylia Circumdarente domum Trallibus regiam Attali: item Sardibus Croesi, quam gerusian fecere: Halicarnassi Mausoli: quae etiam nunc durant. Lacedaemone quidem excisum lateritiis parietibus opus tectorium , propter excellentiam picturae, ligneis formis inclusum, Romam deportavere in AEdilitate, ad Comitium eXornandum, Muraena Sc Varro. Cum opus per se mirum esset, tranStatum tamen magis mirabantur. In Italia quoque lateritius murus Arretii & Mevaniae est. Romae non fiunt
talia aedificia , quia sesquipedalis paries non plus
quam unam contignationem tolerat. Cautumque est , ne communis crassior fiat, nec intergerivorum ratio patitur.
L. Haec si1net dicta de lateribus. In terrae autem reliquis generibus vel maxime mira natura est sulphuris , quo plurima domantur. Nascitur in insulis Foliis inter Siciliam & Italiam, quas ardere diximus. Sed nobilissimum in Melo insula. In Italia quoque invenitur, in Neapolitano Campanoque Bpro, collibus qui vocantur Leucogari. Ibi e cuniculis ei fositim, perficitur igni. Genera quatuor: ViVum , quod Graeci apyron vocant, nascitur solidum, hoc est, glebar quo solum ex omnibus generibus Medici utuntur. Solum cetera enim liquore constant, & conficiuntur oleo incocta: vivum effoditur , translucetque, & viret. Alterum genUS 3P- Pellant glebam, fullonum tantum officinis familiare. Tertio quoque generi unus tantum est usus ad
329쪽
sussiendas lanas, quoniam candorem tantum mollitiemque consert. Egula Vocatur hoc genus. Quarto autem ad ellychnia maXime conficienda. Cetero tanta vis est, Ut morbos comitiales deprehendat nidore, impositum igni. Lusit & Anaxilaus eo ,
candens in calice novo prunaque subdita circumferens , exardescentis repercussu pallorem dirum , velut defunctorum, offundente conViviis. Natura
ejus calfacit,. concoquit: sed & discutit collectio nes corporum: Ob hoc talibus emplastris malagmatisque miscetur. Renibus quoque & lumbis in dolore cum adipe, mire prodest impositum. Aufert& lichenas a facie cum terebinthi resina, & lepras.
Harpacticon Vocatur a celeritate avellendi: avelli
enim subinde debet. Prodest & sit spiriosis linctum.
Purulenta quoque eXtussientibus: & contra scorpionum ictus. Vitiligines ViUum nitro mixtum, atque ex aceto tritum & illitum tollit: item tendes in palpebris, aceto sandarachato admixto. Habet& in religionibus locum, ad expiandas sumtu domos. Sentitur Vis ejus & in aquis ferventibus. Neque alia res facilius accenditur: quo apparet ignium vim magnam etiam ei inesse. Fulmina & fulgura quoque sulphuris odorem habent: ac lux ipsa eorum sulphurea est. LI. Et bituminis vicina est natura, alibi limus, alibi terra : limus e Judaeae lacu, ut diXimus, emergens : terra in Syria circa Sidonem oppidum maritimum. Spissantur haec utraque, & in densitatem coeunt. Esto vero liquidum bitumen , sicut Zacyn
thium , & quod a Babylone invehitur. Ibi quidem
330쪽
cum : quae omnia Graeci pissasphalion appellant, ex argumento picis & bituminis. Gignitur etiam pimgue , liquorisque oleacei, in Sicilia Agragantino
fonte inficiens rivum. Incolae id arundinum paniculis colligunt, citissime sic adhaerescens. Utuntur eo ad lucernarum lumina olei vice: item ad scabiem jumentorum. Sunt qui & naphtham, de qua in secundo diximus volumine, bituminis generi adscribant. Verum ardens ejus vis ignium naturae cognata , procul ab omni usu abest. Bituminis probatio, ut quam maxime splendeat, sitque ponderosum ac graVe : laeVe autem modice, quoniam adulteratur pice. Vis, quae sulphuris : si1-stit, discutit, contrahit, glutinat. SerpenteS nidore fugat accensum. Ad suffussiones oculorum & albugines Babylonium eiu cax traditur: item ad lepras, lichenas, pruritusque corporum. Illinitur &podagris. Omnia autem ejus genera incommodos oculorum pilos replicant..Dentium doloribus medentur simul cum nitro illita. Tussim veterem de anhelitus cum vino potum emendat. Dysentericis etiam datur eodem modo , sistitque alvum. Cum aceto Vero potum discutit concretum sanguinem, de detrahit. Mitigat lumborum dolores, item Br-ticulorum. Cum farina hordeacea impositum, emplastrum peculiare facit sui nominis. Sanguinemisistit. Vulnera colligat. Glutinat nervoS. Utuntur
etiam ad quartanas bituminis drachma, & hedyosmi pari pondere cum myrrhae obolo subacti. Comitiat s morbos ustum deprehendit. Vulvarum strangu-
