장음표시 사용
331쪽
lationes olfactum disclitit cum vino & castoreo. Procidentes sumtu reprimit. Purgationes seminarum in vino potum elicit. In reliquo usu aeramentis illinitur, firmatque ea contra ignM. Diximus& tingi solitas ex eo statuas, & illini. Caleis quoque usum praebuit, ita ferruminatis Babylonis muris. Placet & ferrariis fabrorum officinis tingendo ferro, clavorumque capitibus, & multis aliis
LII. Nec minor aut ab eo dissimilis est aluminis opera, quod intelligitur salsugo terrae. Plura &ejus genera. In Cypro candidum, & nigrum, exigua coloris differentia , cum sit usus magna : quOniam inficiendis claro colore lanis, candidum liquidumque utilissimum est: contraque itiscis aut obscuris, nigrum. Et aurum nigro purgatur. Fit autem omne ex aqua limoque, hoc est, terrae exsudantis natura. Corrivatum hieme, aestivis Solibus maturatur. Quod fuerit ex eo praecox, candidius fit. Gignitur autem in Hispania, AEgypto, Armenia , Macedonia, Ponto , Astica : insulis Sardinia, Melo, Lipara, Strongyle. Laudatissimum in AEgypto, proximum in Melo. Ηujus quoque duae species, liquidum, spissumque. Liquidi probatio, ut sit limpidum, lacteumque, sine offensis fricantium, cum quodam igniculo caloris. Hoc phorimonvocant. An sit adulteratum, deprehenditur succo Punici mali. Sincerum enim mixtura ea nigrescit.
Alterum genus est pallidi & scabri, & quod inficiatur galla. Ideoque hoc vocant paraphoron. Vis liquidi aluminis adstringere, indurare, rodere. MM
332쪽
te admixto sanat oris hiilcera, papulas, pruritus que. Haec curatio sit in balineis duabus mellis partibus , tertia aluminis. Virus alarum sudoresque sedat. Sumitur pilulis contra lienis vitia, pellendumque per urinam sanguinem. Emendat & scabiem nitro ac melanthio admixtis.
Concreti aluminis unum genus schiston appel- Iant Graeci, in capillamenta quaedam canescentia dehiscens. Unde quidam trichitin potius appella vere. Hoc sit e lapide, ex quo & chalcitin vocant: ut sit sudor quidam ejus lapidis in spumam coagulatus. Hoc genus aluminis minus sistit humorern inutilem corporibus. Sed auribus magnopere prodest infusum , vel illitum, vel oris hulceribus, dentibusque, si saliva cum eo contineatur. Et oculorum medicamentis inseritur apte , Verendisque utriusque sexus. Coquitur in patinis , donec liquari desinat. Interioris est alterum generis, quod strongylen Vocant. Duae ejus species, fungosum atque omni humore dilui facite: quod in totum damnatur. Melius pumicosum, & foraminum fistulis spongiae simile, rotundumque natura, candido propius: cum
quadam pinguitudine, sine arenis , friabile, nec inficiens nigritia. Hoc coquitur per se carbonibus puris, donec cinis fiat. Optimum ex omnibus quod Melinum vocant ab insula Melo, ut diximus. Nulli vis major neque adstringendi, neque denigrandi, neque indurandi. Νullum spissuis.
Oculorum scabritias extenuat: combustum utilius
epiphoris inhibendis. Sic & ad pruritus corporis.
333쪽
Sanguinem quoque sistit in rotum , foris illitum Vulsis pilis ex aceto illitum , renascentem mollit lanuginem sumnamaa. Omnium generum vis in adstringendo : unde nomen Graecis. Ob id oculorum vitiis aptissima sunt. Sanguinis fluxiones inhibet cum adipe, Sic & infantium hulcera. Putrescet tia hulcerum compescit cum adipe, & hydropicorum eruptiones siccat. Et aurium vitia cum siti co Punici mali: & unguiurn scabritias, cicatricumque duritias , & pterygia, ac pernioneS. Phagedaenas hulcerum eX aceto, aut cum galla, pari POndere cremata: lepra& cum succo olerum cum salis vero duabus partibus, vitia quae serpunt: lendes & alia capillorum animalia , permiXtUm Zquae. Sic & ambustis prodest, & furfuribus corporum cum sero picis. Infunditur & dysentericis. Uvam quoque in ore comprimit, ac tonsillas. Ad omnia, quae in ceteris generibus diximus, essicacius intelligitur ex Melo advectum. Nam ad reliquos usus. vitae in coriis lanisque perficiendis, quanti sit momenti, significatum est. LIII. Ab his per se omnia ad medicinas perti nentia terrae genera tractabimuS. Samiae duae sunt, quae collyrium, & quae aster appellantur. Prioris laus, ut recens sit & levis, linguaeque glutinosa. Altera glebosior, candida. Utraque uritur, ac la-Vatur. Sunt qui praeferant priorem. Prosunt sanguinem exspuentibus. Emplastrisque quae siccandi causa componuntur, oculorum quoque medicamentis miscentUr
LIV. Eretria totidem differentias habet. . Namque
334쪽
& alba est, & cinerea, quae praefertur in medicina. Probatur mollitie : & quod si aere perducatur, violaceum reddit colorem. Vis dc ratio ejus in medendo dicta est inter pigmenta. LV. Lavatur omnis terra in hoc enim loco dicemus pertusa aqua siccataque Solibus; iterum ex aqua trita ac reposita, donec considat, & digeri possit in pastillos. Coquitur in calicibus crebro concussu.
LVI. Est in medicaminibus & Chia terra candicans, effectus ejusdem, qui Samiae. Usus ad mulierum maxime cutem. Idem & Selinusiae. Lactei coloris est haec, & aqua dilui celerrima. Eademque lacte diluta, & tectoriorum albaria interpolantur. Piligitis Eretriae simillima est, grandioribus tantum glebis, & glutinosa : cui effectus idem qui Cimoliae , infirmior tamen. Bitumini simillima est ampelitis. Experimentum ejus, si cerae modo accepto oleo liquescat, & si nigricans colos maneat tostae. Usus ad molliendum discutiendumque. Ad haec medicamentis additur, praecipueque in calliblepharis,& inficiendis capillis. LVII. Cretae plura genera. Ex iis Cimoliae duo ad medicos pertinentia, candidum, & ad purpii- risitim inclinans. Vis utrique ad discutiendos tumores , & sistendas fluxiones aceto assumto. Panos quoque & parotidas cohibet: Sc lichenas illita , pusulasque. Si vero aphronitrum & nitrum adjiciatur & acetum, & pedum tumores : ita ut in Sole curatio haec fiat, & pos: sex horas aqua salsa abluatur. Testium tumoribus Cypro & cera addita.
335쪽
prodest. Et refrigerandi quoque natura cretae est:
sudoresque immodicos sistit illita. Atque ita papulas cohibet ex vino assiimia in balineis. Laudatur maxime Thessalica. Nascitur & in Lycia circa Bubonem. Est & alius Cimoliae usus in vestibus. Nam Sarda, quae affertur e Sardinia, candidis tantum assumitur, inutilis versicoloribus: &est vilissima omnium Cimoliae generum : pretiosior Umbrica, & quam vocant saxum. Proprietas saxi, quod crescit in macerando r atque pondere emitur, illa mensura. Umbrica non nisi poliendis vestibus assumitur. Neque enim pigebit hanc quoque partem attingere, cum lex Metilia exstet filitonibus dicta, quam C. Flaminius, L. AEmilius Censores dedere ad populum ferendam. Adeo omnia majoribus curae fuere. Ergo ordo hic est : primum abluitur vestis Sarda, dein sulphure sussitur: mox desquamatur Cimolia, quae est coloris Veri. Fucatus enim deprehenditur, nigrescitque, & funditur sulphure. Veros autem & pretiosos colores emollit Cimolia, de quodam nitore exhilarat contristatos sulphure. Candidis vestibus saxum utilius a sulphure, inimicum coloribus. Graecia pro Cimolia Tymphaico utitur gypso.
LVIII. Alia creta argentaria appellatur, nitorem argento reddens. Est & vilissima, qua Circum praeducere ad victoriae notam, pedesque venalium
tranS mAre advectorum denotare instituerunt majores. Talemque Publium mimicae scenae conditorem , & Astrologiae consobrinum ejus Manilium Antiochum, item Grammaticae Staberium Erotem,
336쪽
13o C. PLINII NATUR. HIST. LIB. XXXV.
eadem naVe advectos videre proavi. Sed quid hos refero aliquo literarum honore commendatos λ Talem in catasta videre Chrysogonum Sullae, Amphionem Q. Catuli, Heronem L. Luculli, Demetrium Pompeii, Augenque Demetrii, quanquam Mipsa Pompeji credita est : Hipparchum M. Antonii , Menam & Menecratem Sex. Pompeji, aliosique deinceps, quos enumerare jam non est, e sanguine Quiritium & proscriptionum licentia ditatos. Hoc est insigne venalitiis gregibus, Oppro briumque insolentis fortunae r quod & nos adeo potiri rerum vidimus, ut Praetoria quoque ornamenta decerni a Senatu jubente Agrippina Claudii Caesaris viderimus libertis: tantumque non cum latinreatis fascibus remitti illa , unde cretatis pedibus advenissent. LIX. Praeterea sunt genera terrae proprietatis suae, de quibus jam diximus : sed & hoc loco reddenda natura. Ex Galata insula, & circa Clupeam Africae scorpiones necat : Balearis & Ebusitana
337쪽
339쪽
natura restat, hoc est, praecipua morum insania, etiam ut gemmae cum succinis, atque crystallinis, murrhinisque sileantur. Omnia namque, quae usque ad hoc Volumen tractavimus, hominum causa genita videri possimi. Montes natura sibi secerat ad quasdam compages telluris visceribiis densandas, simili ad impetus suminum domandos, frictusque frangendos, ac minime quietas partes coercendas durissima sui materia. Caedimus hos, trahimusque, nulla alia , quam deliciarum causa, quos transcendis. quoque mirum filii. In portento prope majores habuere Alpes ab Hannibale exsuperatas , & postea a Cimbris : nunc ipsae
caeduntur in mille genera marmorum : promontoria aperiuntur mari, & rerum natura agitur in Planum. EVehimus ea, quae separandis gentibus pro terminis constituta erant: naVesque m RrmΟ-rum causa fiunt, ac per suctus, saevissimam rerum naturae partem, huc illuc portantur juga, majore etiamnum venia, quam cum ad frigidos potus vas petitur in nubila, caeloque proximae rupes caVan-
340쪽
tur, ut bibatur glacie. Secum quisque cogitet, cum Pretia horum audiat, cum vehi trahique moles Videat, quam sine his multorum fuerit beatior vita: ista facere, immo verius pati mortales, quos Obusus, quasve ad voluptates alias, nisi ut inter maculas lapidum jaceant: ceu vero non tenebriS noctium dimidiae parti vitae cujusque gaudia haec auferentibu S. II. Ingens ista reputantem subit etiam antiquitatis rubor. Exstant Censoriae leges , glandia in coenis, gliresque , & alia dictu minora apponi vetantes. Marmora invehi, & maria hujus rei causa transiri, quae Vetaret, lex nulla lata est. Dicat fortassis aliquis : non enim invehebantur. Id quidem falso. Trecentas LX columnas M. Scauri AEdilitate adscenam theatri temporarii, & vix uno mense futuri in usu, Viderunt portari silentio legum. Sed publicis nimirum indulgentes voluptatibus. Id ipsum cur λ aut qua magis Via irrepunt Vitia, quam publica λ Quo enim alio modo in privatos usus illa Venere, ebord, BUrum, gemmae λ aut quid omnino Diis relinquimus λ Uerum esto, indulserint publicis voluptatibus : etiamne tacuerunt m AXim3S eZ-rum, atque adeo duodequadragentura pedum, Lucullei marmoris, in atrio Scauri collocari λ nec clam illud occulteque factum est. Satisdari sibi damni infecti coegit redemtor cloacarum, cum in Palatium eYtraherentur. Non ergo in tam malo eXemplo moribus cavere utilius fuerat λ Tacuere tantas
moles in privatam domum trahi praeter fictilia Deo. rum fastigia.
