장음표시 사용
341쪽
NATUR. HISTOR. LIB. XXXVI. 33s
III. Nec potest videri Scaurus rudi & hujus anali improvidae civitati obrepsisse quodam vitii
rudimento. Jam L. Crassum Oratorem illum, qui Primus peregrini marmoris columnas habuit in eodem Palatio, Hymettias tamen nec plureS sex. aut longiores duodenum pedum, M. Brutus in jursiis ob id Venerem Palatinam appellaverat. Nimirum ista omisere moribus victis : frustraque interdicta quae vetuerant cernentes, nullaS potius, quani irritas, esse leges maluerunt. Sed Sc qui sequentur , meliores esse nCs probabunt. Quis enim tantarum hodie columnarum atrium habet Θ Sed prius. quam de marmoribus dicamus, hominum in iis proferenda judicemus pretia. Ante igitur artifices
IV. i. Marmore scalpendo primi omnium inclaruerunt Dipoenus & Scyllis, geniti in Creta insula, etiamnum Medis imperantibus, priusque quam Cyrus in Persis regnare inciperet, hoc es , Olympiade circiter L. Ii Sicyonem se contulere, quae diu fuit ossicinarum omnium metallorum Patria. Deorum quorundam simulacra publice locaverant
Sicyonii, quae prius quam absolverentur, artifices injuriam qtiesti abierunt in AEtolos. Protinus Sicyonem fames invasit ac sterilitas, moerorque diruta Remedium petentibus Apollo Pythius affuturum respondit, si Dipoenus & Scyllis Deorum simulacra perfecissent. Quod magnis mercedibus obsequiisque impetratum est. Fuere autem simulacra ea
Apollinis, Dianae, Herculis , Minervae , quod e
342쪽
1. Cum ii essent, jam fuerant in Chio insula Malas sculptor, dein filius ejus Micciades, ac deinde nepos Anthermus Chius, cujus filii Bupalus &Athenis clarissimi in ea scientia fuere, HipponactiS poetae aetate, quem certum es LX Olympiadefuisse. Quod si quis horum familiam ad proavum usque retro agat, inVeniet artis ejus originem cum Olympiadum origine coepisse. Hipponacti notabilis foeditas vultus erat: quamobrem imaginem ejus lascivia jocorum ii proposuere ridentium circulis. Quod Hipponax indignatus, amaritudinem carminum dist in xit in tantum, ut credatur aliquibus ad laqueum eos compulisse: quod falsum est. Complura enim in finitimis insulis simulacra postea fecere , saetit in Delo, quibus subjecerunt carmen , non vitibus tantum censeri Chium, sed & operibus Anthermi filiorum. Ostendunt & Iasii Dianam manibus eorum factam. Et in ipsa Chio narrata est operis eorum Dianae facies in sublimi posita,
cujus vultum intrantes tristem, exeuntes hilaratum putant. Romae signa eorum sunt in Palatina aede,
Apollinis in fastigio , in omnibus fere quae Divus Augustus secit. Patris quoque eorum & Deli fuere opera , & in Lesbo insula. Di poeni quidem
Ambracia, Argos, Cleonae , operibus refertae filere. Omnes autem tantum candido marmore iis sunte Paro insula , quem lapidem coepere lychnitenappellare, quoniam ad lucernas in cuniculis caederetur , ut auctor est Varro ,-multis postea candidioribus repertis , nuper etiam in Lunensuim lapicidinis. Sed in Pariorum mirabile proditur, gle-
343쪽
NATUR. HISTOR. LIB. XXXVI. 337
ba lapidis unius cuneis diVidentium soluta , imaginem Sileni exstitisse.
3. Non omittendum, hanc artem tanto Vetustiorem filisse, quam picturam, aut statuariania, quarum utraque cum Phidia coepit LXXXII Olympiade, post annos circiter trecentos triginta duos. Et ipsum Phidiam tradunt scalpsisse marmora , Veneremque ejus esse Romae in Octaviae operibus eximiae pulchritudinis. Alcamenem Atheniensem quod certum est) docuit in primis nobilem, cujus sunt opera Athenis complura in aedibus sacris , praeclaraque Venus extra muros, quae appellatur Aphrodite εν κν ποις. Huic si immam manum ipse Phidias
imposuisse dicitur. Εjusdem discipulus fuit Agora-critus Parius, ei aetate gratus. Itaque e suis operibus pleraque nomini ejus donasse fertur. Certavere autem inter se ambo discipuli Venere facienda. Vicitque Alcamenes non opere, sed civitatis suffragiis, contra peregrinum suo faventis. Quare Agoracritus ea lege signum suum vendidisse traditur, ne Athenis esset, & appellasse Nemesin. Id positum est Rhamnunte pago Atticae , quod M. Varro omnibus signis praetulit. Est & in Matris Magnae delubro in eadem civitate Agoracriti opus. . Phidiam clarissimum esse per omnes genteS, quae Iovis Olympii famam intelligunt, nemo dubitat : sed ut merito laudari sciant, etiam qui ope
va & ingenii tantum. Neque ad hoc Jovis Olympii pulchritudine utemur, non Minervae Athenis factae amplitudine, cum sit ea cubitorum Viginti sex; Plin. VOLV. ' Y
344쪽
ebore haec & auro constat: sed sciito ejus, in quo AnaaZOnum proelium caelavit intumescente ambita parmae: ejusdem concava parte Deorum & gigantum dimicationem: in soleis vero Lapitharum &Centaurorum: adeo momenta omnia capacia artis
illi fuere. In base autem quod caelatum est, Pandoras genesin , appellavit: ibi Dii sunt xx numero nascentes , Victoria praecipue mirabili. Periti mirantur & serpentem , ac sub ipsa cuspide aeream sphingem. Haec sunt obiter dicta de artifice nunquam satis laudato: simul ut noscatur illam magnificentiam aequalem fuisse & in parvis. . Praxitelis aetatem inter statuarios diximus, qui marmoris gloria superavit etiam semet. Opera ejus sunt Athenis in Ceramico : sed ante omnia, Zc non solum Praxitelis, verum & in toto orbe terrarum, Venus , quam ut Viderent multi, naVigaverunt Gnidum. Duas fecerat, simulque Vendebat, alteram velata specie, quam ob id quidem praetulerunt , quorum conditio erat, Coi, cum alteram etiam eodem pretio detulisset, severum id ac pudicum arbitrantes: rejectam Gnidii emerunt, immensa disserentia famae. Voluit etiam postea a Gnidiis mercari rex Nicomedes, totum aes civitatis alienum, quod erat ingens, dissoluturum se promittens. Omnia perpeti maluere, nec immerito: illo enim signo Praxiteles nobilitavit Gnidum. AEdicula ejus tota aperitur , ut conspici possit undique effigies Deae, favente ipsa, ut creditur, facto. Nec minor ex quacunque parte admiratio est. Ferunt amore captum quendam, cum delituisset noctu,
345쪽
NATUR. HISTOR. LIB. XXXVI. 339
simhil acro cohaesisse, ejusque cupiditatis esse indicem maculam. Sunt in Gnido & alia signa marmorea illustrium artificum : Liber Pater Bryaxidis: dc alter Scopae , & MinerVa: nec majus aliud Veneris Praxiteliae specimen , quam quod inter haec sola memoratur. Ejusdem est Sc Cupido objectus a Cicerone Verri, ille propter quem Thespiae viseban tur , nunc in Octaviae scholis postus. Ejus em dc alter nudus in Pario colonia Propontidis, par Veneri Gnidiae nobilitate, & injuria. Adamavit enim eum Alchidas Rhodius, atque in eo quoque suntle amoris vestigium reliquit. Romae Praxitelis opera sunt, Flora, Triptolemus , Ceres in hortis Servilii: Bon1 Eventus, & Bonae Fortunae simulacra in
Capitolio : item & Maenades, & quas Thyadas vocant , & Caryatidas : & Sileni, in Pollionis Asinii monumentis , & Apollo & Neptunus. 6. Praxitelis filius Cephi dorus & artis hersqsuit. Cujus laudatum est Pergami symplegma, signum nobile, digitispcorpori Verius, quam marmori , impressis. Romae ejus opera sunt: Latona in Palatii delubro: Venus in Pollionis Asinii monumentis : & intra Octaviae porticus in Iunonis aede Asculapius, ac Diana. 7. Scopae laus cum his certat. Is fecit Venerem.& Pothon , Sc Phaethontem, qui Samothrace sanctissimis cerimoniis coluntur. Item Apollinem Pala tinum , Vestam sedentem laudatam in Servilianis
res in Asinii monumentis sunt, ubi & Canes horos ejusdem. Sed in maxima dignatione Cn. Domitii
346쪽
cete hippocampos sedentes. Item TritoneS, chOxusque Phorci, & pristes, ac multa alia marina , Omnia ejusdem manus , praeclarum opus, etiam si totius vitae fuisset. Νunc vero praeter supra dicta, quaeque nescimuS, Mars est etiamnum sedens colosseus ejusdem, in templo Bruti Callaici apud Circum eundem. Praeterea Venus in eodem loco nuda Praxiteliam illam antecedens, & quemcunque alium locum nobilitatura. 8. Romae quidem magnitudo operum eam obliterat, ac magni ossiciorum negotiorumque acervi omnes a contemplatione talium abducunt, quoniam otiosorum & in magno loci silentio apta admiratio talis est. Qua de causa ignoratur artifex ejus quoque Veneris, quam Vespasianus Imperator in operibus Pacis suae dicaVit, antiquorum dignam fama. Par haesitatio est in templo Apollinis Sossiani, Nioben cum liberis morientem, Scopas an Praxiteles fecerit: item Ianus pater in suo templo dicatus ab Augusto, ex AEgypto advectus, utriuS manus sit, jam quidem & auro occultatus. Similiter in Curia Octaviae quaeritur de Cupidine fulmen
tenente. Id demum assirmatur, Alcibiadem esse principem forma in ea aetRte. Multa in eadem schola suae auctoribus placent. Satyri quatuor: ex quibus unus Liberum patrem palla Velatum Veneris praefert: alter Liberam similiter : tertius ploratum infantis cohibet: quartus cratere alterius sitim sedat : duaeque Aurae Ve-
347쪽
lificantes sua veste. Nec minor quaestio est in Septis , Olympum & Pana, Chironemqtie cum Achille , qui fecerint: praesertim cum capitali satisdatione fama judicet dignos. s. Scopas habuit aemulos eadem aetate, Bryaxin,& Timotheum, & Leocharem , de quibus simul
dicendum est , quoniam pariter caelavere, Maus Io Cariae regulo, qui obiit Olympiadis centesimae sextae anno secundo. Opus id ut esset inter septem miracula, ii maxime artifices fecere. Patet ab austro & septemtrione sexagenos ternos pedes, brevius a frontibus, toto circuitu pedes quadringentos undecim: attollitur in altitudinem viginti quinque cubitis: cingitur columnis triginta sex. Pteron Vocavere. Ab oriente caelavit Scopas , a septemtrione Bryaxis , a meridie Timotheus , ab occasu Leochares. Priusque quam peragerent, regina Artemisia, quae mariti memoriae id opus exstrui jussis erat, obiit. Non tamen recesserunt, nisi absoluto jam, id gloriae ipsorum artisque monumentum judicantes: hodieque certant manus. Accessit & quintus artis ex. Namque supra pteron , pyramis abiitudine inferiorem aequavit, Viginti quatuor gradibus in metae cacumen se contrahens. In summo est quadriga marmorea, quam secit Pythis. Haec ad jecta centum quadraginta pedum altitudine totum opus includit. 1 o. Timothei manu Diana Romae est in Palatio , Apollinis delubro, cui signo caput reposuit Aulanius Evander. In magna admiratione est &Hercules Menestrati: dc Hecate Ephesi in tem
348쪽
monent aeditui parcere oculis, tanta mArmoriS radiatio est. Non postferuntur & Charites in propylaeo Atheniensium, quas Socrates fecit, alius ille quam pictor, idem ut aliqui putant. Nam Myronis illius, qui in aere laudatur, anus ebria est Smyrnae in primis inclyta. Pollio Asinius, ut fuit acris vehementiae , sic quoque spectari monumenta sua voluit. In iis suin Centauri Nymphas gerentes Archesitae, Thespiades Cleomenis, Oceanus & Jupiter Eniochi , Hippiades Stephani, Hermerotes Taurisci, non caelatoris illius, sed Tralliani. Iupiter hospitalis Pamphili Praxitelis discipuli. Zethus& Amphion ac Dirce & taurus , Vinculumque, e eodem lapide, Rhodo advecta opera Apollonii &Taurisci. Parentum ii certamen de se secere: Menecratem videri prosesii, sed esse naturalem Artemidorum. Eodem loco Liber pater Eutychidis laudatur. Ad Octaviae vero porticum Apollo Philisti Rhodii in delubro suo. Item Latona & Diana, &Musae novem, & alter Apollo nudus. Eum , qui
citharam in eodem templo tenet, Timarchides fecit. Intra Octaviae vero porticus, in aede IunoniS,
ipsam Deam Dionysius, & Polycles aliam: Venerem eodem loco Philiscus: cetera signa Praxiteles.
Timarchidis filii Iovem, qui est in proxima aede,
secerunt. Pana & Olympum luctantes , eodem loco Heliodorus, quod est alterum in terris symplegma nobile. Venerem lavantem sese : Daedalum stantem Polycharmus. Ex honore apparet in magna alictoritate habitum Lysiae opus, quod in Pa
349쪽
NATUR. HISTOR. LIB. XXXVI. 3 3
latio super arcum Divus Aligustus honori Octavii patris nil dicavit, in aedicula columnis adornata. Id est quadriga currusque, & Apollo ac Diana ex uno lapide. In hortis Servilianis reperio laudatos ,
Calamidis Apollinem illius caelatoris , Dercylidis pyctas, Amphistrati Callisthenem historiarum scrip
II. Nec multo plurium fama est, quorundana claritati in operibus eximiis obstante numero artificum , quoniam nec unuS Occupat gloriam,
nec plures pariter nuncupari possunt, sicut in Laocoonte, qui est in Titi Imperatoris domo , opus omnibus & picturae & statuariae artis praeponendum. Ex uno lapide eum & liberos draconumque mirabiles nexus de consilii sententia secere summi artifices, Agesander & Polydorus & Athenodorus Rhodii. Similiter Palatinas domos Caesarum replevere probatissimis signis Craterus cum Pythodoro, Polydectes cum Hermolao, Pythodorus alius cum Artemone, & singularis Aphrodissius Trallianus. Agrippae Pantheum decoravit Diogenes Atheniensis: & Caryatides in columnis templi ejus Probantur inter pauca operum : sicut in fastigio posita signa , sed propter altitudinem loci minus
celebratB. I 2. Inhonorus est, nee in templo ullo Hercules, ad quem Poeni omnibus annis humana sacria scaverunt victima, humi stans, ante aditum porticus Ad Nationes. Sitae fuere & Thespiades ad aedem Felicitatis, quarum unam adamavit Eques Romanus Iunius Pisciculus, ut tradit Varro : admi-
350쪽
ratur & Pasiteles, qui & quinque volumina scripsit nobilium operum in toto orbe. Natus hic in Graecia Italiae ora, & civitate Romana donatus cum iis oppidis, Jovem secit eboreum in Metelli aede, qua Campus petitur. Accidit ei, cum in navalibus.,
ubi ferae Africanae erant, per caveam intuens leonem caelaret, ut eX Alia cBVea panthera erumperet , non levi periculo diligentissimi artificis. Fecisse opera complura dicitur: sed quae fecerit, nominatim non refertur.
I 3. Arcesilaum quoque magnificat Varro, cujus se marmoream habuisse leaenam tradit, aligerosque ludentes cum ea Cupidines, quorum alii religatam renerent, alii e cornu cogerent bibere, alii calcearent soccis, omnes ex uno lapide. Idem & a Coponio XIV nationes, quae sunt circa Pompeji, factas auctor est. 14. Invenio & Canachum laudatum inter statuarios, secisse marmorea. Nec Sauran atque Batrachum obliterari convenit, qui fecere templa Octaviae porticibus inclusa , natione ipsi Lacones. Quidam & opibus praepotentes fuisse eos putant, ac sua impensa construxisse, inscriptionem sperantes. Qua negata, hoc tamen alio loco & modo usurpasse. Sunt certe etiamnum in columnarum spiris inscalpta nominum eortun argumenta, lacerta atque rana. In Iovis aede exstitisse picturam, cultus que reliquos omnes femineis argumentis constat. Etenim facta Iunonis aede cum inferrentur signa, permutasse geruli traduntur: & id religione cui oditum, velut ipsis Diis sedem ita partitis. Ergo Sc
