Historiae naturalis libri xxxvii

발행: 1783년

분량: 454페이지

출처: archive.org

분류: 약학

351쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XXXVI. 34

in Junonis sede cultus est, qui Iovis esse debuit. 13. Sunt & in parvis marmoreis famam consecuti, Myrmecides , cujus quadrigam cum agitatore cooperuit alis musca: & Callicrates, cujus formicarum pedes atque alia membra pervidere

non est.

V. Haec si1nt dicta de marmorum scalptoribus , summaque claritate artificum : quo in tractatu su-hit mentem non sitisse tum auctoritatem maculoso marmori. Fecere e Thasio Cycladum insularum, aeque e Lesbio : lividius hoc paulo. Versicolores quidem maculas, & in totum marmorum 3pparatum Menander etiam diligentissimus luxuriae interpres, primus & raro attigit. Columnis demum utebantur in templis, nec lautitiae causa nondum enim ista intelligebantur) sed quia firmiores aliter statui non poterant. Sic est inchoatum Athenis templum Jovis Olympii, ex . quo Sulla Capitolinis

aedibus advexerat columnas. Fuit tamen inter lapidem atque marmor differentia jam & apud Homerum. Dicit enim marmoreo saxo percussum: sed hactenus. Regias quoque domos cum laudatissime praeter aeS, aurum, electrum, argentum, ebore tantum

adornans. Primum ut arbitror ) versicolores istas maculas Chiorum lapicidinae ostenderunt, cum eX-srtierent muros, faceto in id M. Ciceronis fale: omnibus enim ostentabant, ut magnificum. Multo, inquit, magis mirarer, si Tiburtino lapide fecissetis. Et hercules, non fuisset picturae honos ullus, non modo tantus, in aliqua marmorum auctoritate. VI. Secandi marmor in crustas nescio an Ca-

352쪽

C. PLINII SECUNDI

riae fuerit inventum. Antiquissima, quod equidem inveniam, Halicarnassi Mausoli domus Proconneso marmore exculta est, lateritiis parietibus. Is obiit Olympiadis C anno H, Urbis Romae anno

CCCLXXV.

VII. Primum Romae parietes crusta marmoris operuisse totius domus suae in Caelio monte Cornelius Nepos tradidit Mamurram Formiis natum , Equitem Romanum, Praefectum fabrum C. Caesaris in Gallia. Neque indignatio sit tali auctore inventa re. Hic namque est Mamurra Catulli Veronensis

carminibus proscissiis, quem & res , & domus ipsinis clarius, quam Catullus, dixit habere, quidquid habuisset Comata Gallia. Namque adjecit idem Nepos , eum primum totis aedibus nullam nisi e marmore columnam habuisse, omnes solidas e Carysio aut Lunensi. VIII. M. Lepidus Catuli in Consulatu collega, primus omnium limina ex Numidico marmore in domo posuit magna reprehensione. Is fuit Consul anno Urbis DCLXXVI. Hoc primum in ecti Numidici marmoris vestigium invenio, non in Columnis tamen crustisve, ut supra Carystii: sed in massa ac vilissimo liminum usu. Post hunc Lepidum ferme quadriennio L. Lucullus Consul fuit, qui nomen ut apparet ex re ) Luculleo marmori dedit, admodum delectatus illo : primusque Romam invexit, atrum alioqui, cum cetera maculis aut coloribus commendentur. Nascitur autem in Nili insula, solumque paene horum marmorum Ebamatore nomen accepit. Inter hos primum, ut ar-

353쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XXXVI. 3 7

bitror, marmoreos parietes habuit scena M. Scauri , non facile dixerim sectos, an solidis glebis positos, sicuti est hodie Jovis Tonantis aedes in Capitolio. Nondum enim secti marmoris vestigia in-

Venerat Italia.

IX. Sed quisquis primum invenit secare , luxuriamque dividere, importuni ingen9 fuit. Arena hoc fit, & ferro videtur fieri, serra in praetenui

linea premente arenas, Versandoque, tractu ipso secante. AEthiopica ad haec maxime probatur. Nam id quoque accessit , ut ad AEthiopas usque peteretur , quod faceret marmora : immo vero in Indos, quo margaritas quoque peti severis moribus indignum erat. Haec prOXime laudatur. MOllior tamen, quae AEthiopica. Illa nulla scabritie secat. Indica non aeque laevigat: sed ea combusta polientes marmora fricare jubentur. Simile & Νaxiae vitium est , & Coptidi, quae Vocatur AEgyptia. Haec fuere antiqua genera marmoribus secandis. Postea reperta est arena non minuS probanda, ex quodam Adriatici maris Vado, aestu nudante , observatione non facili. Iam quidem quacunque arena secare e fluviis omnibus fraus artificum ausa

est: quod dispendium admodum pauci intelligunt Crassior enim arena laxioribus segmentis terit, dc plus erodit marmoris, majusque opus scabritia politurae relinquit. Ita sectae attenuantur crustae. RUrsusque Thebaica polituris accommodatur, & quae fit e poro lapide, aut e pumice. X. Signis e marmore poliendis, gemmisque etiam

scalpendis, atque limandis, Naxium diu placuit

354쪽

C. PLINII SECUNDI 3 8

ante alia : ita vocantur cotes in Cypro insula genitae. Vicere postea ex Armenia Uectae. XI. Marmorum genera & colores non attinet dicere in tanta notitia: nec facile est enumerare in tanta multitudine. Quoto cuique enim loco non suum marmor invenitur λ Et tamen celeberrimi generis dicta sunt in ambitu terrarum cum gentibus suis. Non omnia tamen in lapicidinis gignuntur, sed multa & sub terra sparsa. Pretiosissimi quaedam generis, sicuti Lacedaemonium Viride, cunctisque hilarius. Sic & Augustum , ac deinde Tiberium , in AEgypto Augusti ac Tiberii primum principatu reperta. Disserentiaque eorum est ab ophite, cum sit illud serpentium maculis simile, unde & nomen accepit : quod haec maculas diverso modo colligunt, Augustum undatim crispum in vertices, Tiberium sparsa, non convoluta

canitie. Neque ex ophite columnae, nisi parvae admodum , inveniuntur. Duo ejus genera : molle candidum, nigricans durum. Dicuntur ambo capitis

dolores sedare adalligati, & serpentium ictus. Quidam phreneticis ac lethargicis adalligari jubentc3ndicantem. Contra serpentes autem a quibusdam laudatur praecipue ex his, quem tephriam appellant, a colore cineris. Vocatur & Memphites a loco , gemmantis naturae. Hujus usus conteri, &iis, quae urenda sint aut secanda , ex aceto illini. Obstupescit ita corpus, nec sentit cruci Sthim. Rubet porphyrites in eadem AEgypto : eX eo candidis intervenientibus punctis Lepto psephos Vo

355쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XXXVI. 349

catur. Quantistibet molibus caedendis sussiciunt lapicidinae. Statuas ex eo Claudio Caesari procurator ejus in urbem eX AEgypto advexit Vitrasuis Pollio, non admodum probata noVitate. Nemo certe postea imitatus est. Invenit eadem AEgyptus in Ethiopia , quem vocant basialten, ferrei coloris atque duritiae. Unde di nomen ei dedit. Nun quam hic major repertuS est, quam in templo Pacis ab Imperatore Vespasiano Augusto dicatus : argumento Nili, XVI liberis circa ludentibus, per quos totidem cubita summi incrementi augentis se amnis intelliguntur. Non absimilis illi narratur in Thebis delubro Serapis, ut putant Memnonis statu ae dicatus : quem quotidiano Solis ortu contactum radiis crepare dicunt.

XII. Onychem etiam tum in Arabiae montibus, nec usquam aliubi, nasci putavere nostri veteres: Sudines in Germania. Potoriis primum vasis inde

factis , dein pedibus lectorum sellisque: Nepos Cornelius tradit magno fuisse miraculo, cum P. Lentulus Spinter amphoras ex eo Chiorum magnitudine cadorum ostendisset: post quinquennium deinde triginta duorum pedum longitudine columnas vidisse se. Variatum in hoc lapide postea est. Namque pro miraculo insigni, quatuor modicas in theatro suo Cornelius Balbus posuit. Nos ampliores triginta vidimus in coenatione , quam Callistus Caesaris Claudii libertorum potentia notus sibi exaedificaverat. Hunc aliqui lapidem alabastriten vo-cAnt , quem caVant ad Vasa unguentaria, quoniam optime servare incorrupta dicitur. Idem exustiis

356쪽

emplastris convenit. Nascitur circa Thebas AEgyptias, & Damascum Syriae. Hic ceteris candidior :probatissimus vero in Carmania, mox in India et jam quidem & in Syria Asiaque. Vilissimus autem& sine ullo nitore in Cappadocia. Probantur quam maxime mellei coloris , in vertices maculosi atque non translucidi. Vitia in iis, corneus color aut candidus, & quidquid simile vitro est. XIII. Paulum distare ab eo in unguentorum fide

multi existimant Lygdinos in Paro repertOS : Zmplitudine , qua lances craterasque non eXcedZnt, antea ex Arabia tantum advehi solitos, candoris oximii. Magnus & duobus contrariae inter se naturae honos : Coralitico in Asia reperto, mensurae non

adtra hina cubita , candore proximo ebori, & quadam similitudine. E divello niger est Alabandicus terrae suae nomine , quanquam & Mileti nascens, ad purpuram tamen magis aspectu declinante. Idemque liquatur igni , ac funditur ad usum vitri. Theia haicus interstinctus aureis guttis, invenitur in Afri-Cae parte AEgypto Adscriptae, coliculis ad terenda collyria quadam utilitate naturali conVeniens. Circa Syenen vero Thebaidis Syenites, quem

ante pyropoeci lon Vocabant. XIV. Trabes cx eo fecere reges quodam certamine, 0beliscos vocantes , Solis numini sacratos.

Radiorum ejus argumentum in effigie est, & ita significatur nomine AEgyptio. 1. Primus omnium id instituit Mestres, qui in Solis urbe regnabat, somnio justiis: hoc ipsum in-

357쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XXXVI. 3 Si

scriptum in eo: etenim scalpturae illae essigiesque, quas Videmus, AEgyptiae sunt literae. 1. Postea & alii regum in supra dicta urbe , Sothis quatuor numero, quadragenum odionum cubitorum longitudine : Ramis es autem is , quo regnante Ilium captum est, quadraginta cubitorum. Idem digressus inde, ubi fuit Mnevidis regia, posuit alium, longitudine undecenis pedibus, per latera cubitis quatuor. Opus id secisse dicuntur

XX Μ. hominum. Ipse reX, cum subrecturus esset, verereturque ne machinae ponderi non sussicerent quo maius periculum curae artificum denuntiaret,

filium suum adalligavit cacumini, ut salus ejus apud molientes prodesset & lapidi. Hac admiratione operis effectum est, ut cum oppidum id expugnaret Cambyses rex, Ventumque esset incendio ad crepidines obelisci, exstingui ignem juberet molis re- Verentia, qui urbis nullam habuerat. 3. Sunt Sc alii duo, unus a Smarre positus, alter ab Eraphio , sine notis, quadragenum octoniam cubitorum. Alexandriae statuit unum octoginta cubitorum Ptolemaeus Philadelphus , quem exciderat Nectabis rex purum: majusque opus fuit in devehendo statuendove multo, quam in excidendo. ASatyro architecto aliqui devectum tradunt rate: Callisthenes a Phoenice, fossa perducta usque ad jacentem Obeliscum e Nilo. Navesque duas in latitudinem patulas, pedalibus ex eodem lapide ad rationem geminati per duplicem mensuram ponderis oneratas, ita ut subirent obeliscum pendentem extremitatibus suis in ripis utrinque: postea egestis

358쪽

hiterculis allevatas naves e Y cepisse onus statutu1N. Excisos autem sex tales in monte eodem , & artisicem donatum talentis quinquaginta. Hic fuit in Arsinoeo positus a rege supra dicto, munus amoris in conjugem, eandemque sororem Arsinoen. Inde eum navalibus incommodum Maximus quidam praefectus fgypti transtulit in forum, reciso cacumine , dum vult fastigium addere auratum, quod postea omisit.

. Et alii duo sunt Alexandriae ad portum, in

Caesaris templo, quos excidit Mestres rex quadragenum binum cubitorum. Super omnia accessit dis ficultas mari Romam devehendi, spectatis admodum navibus. Divus Augustus priorem ad VeXerat, miraculique gratia Puteolis navalibus perpetuis dicaverat: sed incendio consumta est. Divus Claudius aliquot per annos asservatam, qua Cajus Caesar importaverat, omnibus quae unquam in mari visae sunt, mirabitorem, turribus Puteolano ex pulvere exaedificatis, perductam Ostiam, portus gratia mersit: alia ex hoc cura navium , quae Tiberi subvehant. Quo experimento patuit, non minus aquarum huic amni esse, quam Nilo. . Is autem obeliscus, quem Divus Augustus in Circo magno statuit, excisus est a rege Semneserteo , quo regnante Pythagoras in AEgypto fuit, centum vigintiquinque pedum, & dodrantis. praeter basim ejusdem lapidis : is vero , qui est in Campo Martio , noVem pedibus minor, a Sesostride.

Inscripti ambo rerum naturae interpretationem

Egyptioraim philosophia continent.

359쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XXXVL 333

XV. 6. Ei, qui est in Campo, Divus Augustiis

addidit mirabilem ustim, ad deprehendendas Solis umbras, dierumque ac noctium ita magnitudines, strato lapide ad magnitudinem obelisci, .cui par fieret umbra, brumae consectae die, sexta hora, paulatimque per regulas quae sunt ex aere inclusae) singulis diebus decresceret, ac rursus augesceret: digna cognitu res & insenio foecundo Mathematici. Apici auratam pilam addidit, cujus umbra vertice colligeretur in se ipsa, alias enormiter jaculante apice, ratione ut ferunt a capite hominis intellecta. Haec observatio triginta jam fere annis non congruit, sive Solis ipsius dis no cursu, caeli aliqua ratione mutato, sive universa tellure aliquid a centro suo dimota, ut deprehendi& in aliis locis accipio : sive Urbis tremoribus, ibi tantum gnomone intorto, sive inundationibus Tiberis sedimento molis facto: quanquam ad altitudinem impositi oneris in terram quoque dicantur acta fundamenta.

. Tertius Romae in Vaticano Caii & Neroni,

principum Circo, ex omnibus unus omnino factus est imitatione ejus, quem fecerat Sesostridis filius Nuncoreus. Ejusdem remanet & alius centum cubitorum, quem pos caecitatem visu reddito , ex oraculo Soli sacravit.

XVI. Dicantur obiter & pyramides in eadem AEgypto, regum pecuniae otiosa ac stulta ostent tio. Quippe cum faciendi eas causa a plerisque tradatur, ne pecuniam succe ribus aut aemulis ii sidiantibus praeberent, aut ne plebs esset otiosa. C. Plin. VOLV. η Z

360쪽

C. PLINII SECUNDI

Multa circa hoc vanitas illorum hominum suῖt, vestigiaque complurium inchoatarum eXstant. Una est in Arsinoi te nomo, duae in Memphite, non procul labyrintho , de quo & ipso dicemus. Totidem, ubi fuit Moeridis lacus, hoc est, fossa grandis. Sed

A gyptus inter mira ac memoranda narrat harum cacumina eXtrema, qUae eminere dicuntur. Reli- suae tres, quae Orbem terrarum implevere fama, sane conspicuae undique ad navigantibus, sitae sunt in parte Africae, monte saXeo sterilique, inter Memphim oppidum, & quod appellari diximus Delta, a Νilo minus quatuor millia passuum, a Memphi

II Μ D Vico apposito, quem Vocant Busirin, in quo sunt assueti scandere illas. XVII. 1. Ante has est sphinx, vel magis narranda , quasi silvestre numen accolentium. Amasin regem putant in ea conditum, & volunt invectam videri. Est autem saxo naturali elaborata, & lubrica. Capitis monstri ambitus per frontem centum duos pedes colligit, longitudo pedum CXLIII est, altitudo a ventre ad summum apsidem in capite, LXII. 3. Pyramis amplissima ex Arabicis lapicidinis constat. Trecenta LXVI hominum millia annis XX eam construxisse produntur. Tres Vero factae annis LXXVIII, & mensibus IV. Qui de iis scripserint, sunt Herodotus , Euhemerus, Duris Samius, Aristagoras , Dionysuis, Artemidorus , Alexander Polyhistor , Butorides, Antisthenes , Demetrius, Demoteles, Apion. Inter omnes eos non constata quibus factae sint, j iistissimo casu obliteratis tantae vanitatis auctoribus. Aliqui ex his prodiderunt,

SEARCH

MENU NAVIGATION