장음표시 사용
361쪽
in raphanos, & allium, ac caepas, mille sexcenta talenta erogata. Amplissima octo jugera obtinet 1 li, quatuor angulorum 'paribus interVallis, per octingentos octoginta tres pedes singulorum laterum, altitudo a cacumine, pedes XV, S. Alterius intervalla singula per quatuor angulOS Pares, DCCXXXVII, S. comprehendunt. Tertia minor quidem praedictis, sed multo spectatior, A thiopicis lapidibus, assur git CCCLXIII pedibus inter angulos. Vestigia aedificationum nulla exstant. Arena late pura circum, lentis similitudine, qualis in majori parte Africae. Quaestionum summa est, quanam ratione in tantam altitudinem subvecta sint caementa. Alii enim nitro ac sale adaggeratiS cum crescente opere, ac
peracto suminis irrigatione dilutis: . alii lateribus e luto factis , in privatas domos distributis. Nilum
enim non putant rigare potuisse, multo humiliorem. In pyramide maxima esst intus puteus octo ginta sex cubitorum, sumen illo admissum arbitrantur. Mensuram altitudinis earum omniumque similium deprehendere invenit Thales Milesius, umbram metiendo, qua hora par esse corpori solet. Haec sunt pyramidum miracula: supremumque illud , ne quis regum opus, miretur minimam ex his, sed laudatissimam, a Rhodope meretricula facistam. Asopi fabularum philosophi conserva quondam & contubernalis haec fuit, majore miraculo tantas opeS meretricio esta conquisitas quaestu. XVIII. 4. Magnificatur & alia turris a rege facta in insula Pharo, portum Obtinente AleXandriae, quam constitisse octingentis talentis tradunt: inag-
362쪽
no animo, ne quid omittamus , Ptolemaei regis, quod in ea permiserit Sostrati Gnidii architecti
structurae ipsius nomen inscribi. Usus ejus , nocturno navium cursu ignes ostendere, ad praenuntianda vada, portusque introitum: qualeS jam compluribus locis sagrant, ut Ostiae, ac Ravennae. Periculum in continuatione ignium, ne sidus existimetur, quoniam e longinquo similis flammarum aspectus est. Hic idem architectus primus omnium pensilem ambulationem Gnidi fecisse traditur. XIX. Dicamus & labyrinthos , vel portentosisse simum humani impendii opus, sed non, ut existimari potest, falsum.
I. Durat etiam nunc in AEgypto Heracleo- polite nomo, qui primus factus est ante annos, ut tradunt, quater mille sexcentos, a Petesucco rege , si ve Tithoe. Quanquam Herodotus totum opus regum esse dicit, novissimique Psammelichi. Causam faciendi varie interpretantur. Demoteles regiam Motherudis fuisse, Lyceas sepulcrum Moeridis : plures Soli sacrum id exstructum, quod maxime creditur. 2. Hinc utique sumsisse Daedalum eXemplar ejus labyrinthi, quem fecit in Creta, non est dubium, sed centesimam tantum portionem ejus imitatum, quae itinerum ambages occursusque, ac recursus inexplicabiles continet: non ut in pavimentis, puerorumve ludicris campestribus videmus) brevi lacinia millia passuum plura ambulationis continentem: sed crebris foribus inditis, ad fallendos occursus, redeiandumque in errores eosdem. Secundus hic
363쪽
NATUR. HISTOR. LIB. XXXVI. 3 7
suit ab AEgyptio labyrinthus: tertius in Lemno: quartus in Italia. Omnes lapide polito fornicibus tecti: Fgyptius quod miror equidem introitu lapide e Pario: columnis reliquis , e Syenite: molibus compositis, quas disi bivere ne secula quidem posse sint: adjuvantibus Heracleopolitis, qui id opus invisum mire infestavere. Positionem operis ejus singulasque partes enarrare non est, cum sit in regiones divisum , atque in praefecturas quas vocavi nomos sedecim nominibus earum, totidem Vastis domibus attributis : praeterea templa omnium AEgypti Deorum contineat, superque Nemeses quindecim aediculis incluserit, pyramides complureS
quadragenarum ulnarum, senas radicum oras obtinentes. Fessi jam eundo perveniunt ad viarum illum inexplicabilem errorem. Quin & coenacula prius excelsa, porticusque ascenduntur nonagenis gradibus omnes: intus columnae de porphyrite lapide, Deorum simulacra, regum statuae, monstriferae essgies. Quarundam autem domorum talis est situs, ut adaperientibus fores, tonitruum intus terribile exsistat. Majore autem in parte transitus est per tenebras: aliaeque rursus extra murum labyrinthi aedificiorum moles, pteron appellant. Inde aliae perfossis cuniculis subterraneae domus. Refecit unus omnino pauca ibi Circummon spado Nectabis regis , ante Alexandrum Magnum annis quingentis. Id quoque traditur, fulsisse trabibus spina Oleo incoctae, dum fornices quadrati lapidis assii r- gerent. De AEgyptio & Cretico labyrinthis, satis dictum est.
364쪽
3. Lemnius similis illis, columnis tantum centum quinquaginta mirabilior fuit: quarum in ossicina turbines ita librati pependerunt, Ut puero cir-c Umagente tornarentur. Architecti illum secere Linitus &Rholus, & Theodorus indigena. Exstantque adhuc reliquiae ejus, cum Cretici Italicique nulla vestigia eXstent.
4. Namque & Italicum dici convenit, quem fecit sibi Porsenna rex Etruriae sepulcri causa, simul
Ut eXternorum regum Vanitas quoque ab Italis superetur. Sed cum excedat omnia fabulositas, utemur ipssius M. Varronis in expossitione ejus Verbis : Sepultus est, inquit, sub urbe Clusio: in quo loco monumentum reliquit lapide quadrato: singula latera pedum lata tricenum, alta quinquagenum: inque basi quadrata intus labyrinthum inextricabilem : quo si quis improperet sine glomere lini, exitum invenire nequeat. Supra id quadratum pyramides stant quinque, quatuor in angulis , in medio una: in imo latae pedum quinum septuageniim , altae centum quinquageniim : ita fastigatae, ut in summo orbis aeneus dc petasus unuS omnibus sit impositus, ex quo pendeant eXBpta catenis tintinnabula, quae Vento agitata, longe sonitus reserant, ut Dodonae olim factum. Supra quem Orbem quatuor pyramides insuper, singulae exstant altae pedum centenum. Supra quas uno solo cylinque pyramides, quarum altitudinem Varronem puduit adjicere. Fabulae Etruscae tradunt eandem fuisse, quam totius operis; adeo Vesana dementia quaesiste gloriam impendio nulli profuturo Praeterea
365쪽
NATUR. HISTOR. LIB. XXXVI. 379
fatigasse regni vires, ut tamen laus major artificis
XX. Legitur Sc pensilis hortus, immo vero totum oppidum AEgyptiae Thebae, eXercitus armatos subter educere solitis regibus , nullo oppidanorum sentiente. Etiamnum hoc minus mirum , quam quod sumine medium oppidum interfluente Quae si fuissent, non dubium est Homerum dicturum fuisse, cum centum portas ibi praedicaret. XXI. Magnificentiae vera admiratio exstat templum Ephesiae Dianae ducentis viginti annis facthima tota Asia. In solo id palustri fecere, ne terrae mortis sentiret, aut hiatus timeret. Rursus ne in lubrico atque instabili sundamenta tantae molis locaren tur , calcatis ea substravere carbonibus, dein velleriabus lanae. Universo templo longitudo est CCCCXXV pedum, latitudo ducentorum Viginti, columnae centum viginti septem a singulis regibus factae, Laepedum altitudine: ex iis XXXVI caelatae, una a Scopa. Operi praefuit Chersiphron architectus. Summa miracula, epistylia tantae molis attolli potuisse. Id consecutus est ille arronibus arena plenis, molli clivo super capita columnarum eXaggerato, Paulatim exinaniens imos , ut sensim opus in cubili sederet. Dissicillime hoc contigit in limine ipso, quod soribus imponebat. Etenim ea maXima momles fuit: nec sedit in cubili, anxio artifice, mortis destinatione suprema. Traduntque in ea cogitatione fessum nocturno tempore in quiete vidisse praesentem Deam, cui templum fiebat, hortantem ut
viveret: se composuisse lapidem, atque ita postero L q
366쪽
die apparuit, & pondere ipso correctus Videbatur. Cetera ejus operis ornamenta plurium librorum instar obtinent, nihil ad speciem naturae perti
XXII. Durat & Cyzici delubrum , in quo filum aureum commissuris omnibus politi lapidis subjecit artifex, eboreum Jovem dicaturus intus, coronante eum marmoreo Apolline. Translucet ergo
pictura tenuissimis capillamentis, lenique assiatu si- Inulacra res Vente, praeter ingenium artificis, ipsa materia, quamvis occulta, in pretio operis intelligitur. XXIII. Eodem in oppido est lapis, fugitivus appellatus : Argonautae eo pro ancora iis, ibi reliquerant. Hunc e Prytaneo ita vocatur locus) saepe profugum Vinxere plumbo. Eadem in urbe juxta portam ; quae Trachia Vocatur, turres septem acceptaS Voces numerosiore repercusiti multiplicant : nomenque huic miraculo Echo est a Graecis datum. Hoc quidem natura locorum evenit, & plerumque convallium: ibi casu accidit. Olympiae aurem arte, mirabili modo , in porticu, quam ob id heptaphonon appellant, quoniam septies eadem Vox redditur. Cyrici & buleuterion vocant aedificium amplum, sine ferreo clavo , ita disposita contignatione , ut eximantur trabes sine fulturis , ac reponantur. Quod item Romae in ponte Sublicio religiosum est, posteaquam Coclite Horatio defendente aegre reVulsus est. XXIV. Verum & ad urbis nostrae miracula trans. ire conveniat, nonsentorumque annorum dociles
367쪽
NATUR. HISTOR. LIB. XXXVI. 363
scrutari vires, & sic quoque terrarum orbem Victum ostendere : quod accidisse toties paene, quot referentur miracula, Apparebit : liniversitate vero acervata, & in quendam Unum cumulum conjecta, non alia magnitudo exsurgit, quam si mundus alius quidam in uno loco narraretur. I. Nam ut Circum maximum a Caesare Dictatore exstructum longitudine stadiorum trium, latitudine unius, sed cum aedificiis jugerum quaternum , ad sedem CCLX millium, inter magna opera dicamus : nonne inter magnifica basilicam Pauli columnis e Phrygibus mirabilem, forumque Divi Augusti, & templum Pacis Vespassiani Imperatoris Augusti, pulcherrima operum, quae unquam : Pantheon Iovi Vltori ab Agrippa fatium , cum theatrum ante texerit Romae Valerius Ostiensis architectus ludis Libonis λ2. Pyramidas regum miramur, cum solum tantum foro exstruendo H-S. millies Caesar Dictator emerit: & si quidem impensae movent captos AVR-ritia animos, P. Clodius, quem Milo occidit, sestertium centies & quadragies octies domo emta habitaverit: quod equidem non secus, ac regum insaniam, miror. Itaque & ipsum Milonem sestertitim septingenties aeris alieni debuisse, inter prodigia animi humani duco. Sed tunc senes aggeris vastum spatium, & substructiones insanas Capitolii
mirabantur: praeterea cloacas : operum omnium
dictu maximum, suffossis montibus , atque ut pau- Io ante retulimus urbe pensili, subterque navigata.
3. A M. Agrippa in AEdilitate pos: Consulathim,
368쪽
per meatus corrivati septem amnes, cursitque praecipiti torrentium modo rapere atque auferre omnia coacti, insuper mole imbrium concitati, vada ac latera quatiunt: aliquando Tiberis retro infusi recipiunt fluctus, pugnantque diversi aquarum impetus intus : & tamen obnixa firmitas resistit. Trahuntur moles internae tantae, non succumbentibus
causis operis : pulsant ruinae sponte praecipites, aut impactae incendiis : quatitur solum terrae motibus : durant tamen a Tarquinio Prisco annis DCC prope ineX pugnabiles: non omittendo memorabili exemplo, Vel eo magis, quoniam celeberrimis rerum eonditoribus omissum est : cum id opus Tarquinius Priscus plebis manibus faceret, essetque labor incertum longior an periculosior, passim conscita nece, Quiritibus taedium fugientibus, noVum& inexcogitatum antea posteaque remedium inVenit . ille rex, ut omnium ita defunctorum figeret crucibus corpora spectanda civibus, simul & feris volucribusque laceranda. Quamobrem pudor Rom. nominis proprius, qui saepe res perditas servavit in proeliis , tunc quoque subvenit: sed illo tempore imposuit, jam erubescens, cum puderet Vi-VOS , tanquam puditurum esset exstinctos. Amplitudinem cavis eam fecise proditur, ut vehem foeni large onustam transmitteret.
q. Parva sunt cuncta, quae diximus, & omnia
uni comparanda miraculo, antequam nova attingam. M. Lepido, Q. Catulo Coss. ut constat inter diligentissimos auctores, domus pulchrior non fuit Romae quam Lepidi ipsius. At hercule intra an-
369쪽
NATUR. HI STO R. LIB. XXXVI. 363
nOS XXX v eadem ce illestiarii in locum non obtinuit. Computet in hac aestimatione, qui volet, marmorum molem, opera Pictorum , impendia regalia , & cum pulcherrima laudatissimaque certantes centum domOS : polleaque eas ab innumerabilibus aliis in hunc diem victas. Profecto incendia puniunt luxum : nec tamen essici potest, ut mores aliquid ipso homine mortalius intelligant. . Sed eas omnes duae domus vicerunt. Bis vidimus urbem rotam cingi domibus principiim Caji
& Neronis , & hujus quidem ne quid deesset)
aurea. Nimirum s1c habitarunt illi, qui hoc imperium fecere, tantas ad Vincendas gentes triumphossique referendos ab aratro aut foco eXeunteS, quorum agri quoque minorem modum obtinuere ,
quam sellaria istorum. 6. Subit vero cogitatio, quota portio harum fuerint areae illae, quas invictis Imperatoribus decernebant publice ad aedificandas domos : summusque illarum honos erat, sicut in P. Valerio Publicola , qui primus Consul fuit cum L. Bruto , post tot merita, & fratre ejus, qui bis in eodem magistratu Sabinos devicerat, adjici decreto, ut
domus eorum fores extra aperirentur, & janua in Publicum rejiceretur. Hoc erat clarissimum insigne inter triumphales quoque domOS. 7. Non patiemur duos Cajos, Vel duos Nerones, ne hac quidem gloria famae frui: docebimusque etiam insaniam eorum victam privatis operibus M. Scauri, cujus nescio an Edilitas maXime prostraverit mores civiles , majusque sit Sullae malum,
370쪽
tanta privigni potentia, quam proscriptio tot millium. Hic fecit in AEdilitate sua Opus maximum
omnium, quae unquam silere humana manu facta , non temporaria mora , Verum etiam aeternitatis
destinatione. Theatrum hoc fuit. Scena ei triplex in altitudinem CCCLX columnarum, in ea civitate , quae sex Hymettias non tulerat sine probro civis amplissimi. Ima pars scenae e marmore fuit: mediae vitro , inaudito etiam postea genere luxuriae et summa, e tabulis inauratis. Columnae, ut diximus , imae duodequadragenum pedum. Signa aerea intercolumnas , ut indicavimus , fuerunt tria millia numero. Cavea ipsa cepit hominum LXXX millia :cum Pompejani theatri toties multiplicata urbe , tantoque majore populo , sussiciat large quadraginta millibus. Sed & reliquus apparatus, tantuSAttalica veste , tabulis pictis , ceteroque choragio fuit, ut in Tusculanam villam reportatis quae superfluebant quotidiani usus deliciis, incensa villa ab iratis servis, concremaretur ad Η-S. millies. 8. Aufert animum, & a destinato itinere d*redi cogit contemplatio tam prodigae mentiS , aliamque connecti majorem insaniam e ligno. C. Curio , qui bello civili in Caesarianis partibus obiit,
funebri patris munere, cum opibus apparatuque non posset superare Scaurum , unde enim illi vitricus Sulla, & Metella mater proscriptionum sectrix λ unde M. Scaurus pater, toties princepS civitatis, & Marianis sodalitiis rapinarum provincialium sinus λ cum jam ne ipse quidem Scaurus comparari sibi posset, quando hoc certe incendii
