Historiae naturalis libri xxxvii

발행: 1783년

분량: 454페이지

출처: archive.org

분류: 약학

371쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XXXVI. 36s

illius praemium habuit, convectis ex orbe terrarum rebuS, ut nemo postea par esset insaniae illi. Ingenio ergo utendum fuit : Operae pretium est scire quid invenerit, & gaudere moribus nostris,

ac nostro modo nOS Vocare majores. Theatra duo

juxta fecit amplissima e ligno, cardinum singulorum versatili suspensa libramento, in quibus utrisque antemeridiano ludorum spectaculo edito inter sese aversis, ne inVicem obstreperent scenae: repente circumactis ut contra starent, postremo jam die discedentibus tabulis, & cornibus in se coeuntibus faciebat amphitheatrum, & gladiatorum spectacula edebat, ipsum magis auctoratum populum Rom. circumferens. Quid enim miretur quisque in hoc primum λ inventorem, an inventum λ artificem , an auctorem λ ausum aliquem hoc excogitare , an suscipere λ parere, an jubere 3 Super omnia erit populi furor, sedere ausi tam infida instabilique sede. En hic est ille terrarum victor, &totius domitor orbis, qui gentes & regna diribet , jura externis mittit, Deorum quaedam immortalium generi humano portio, in machina pendens,& ad periculum suum plaudens. Quae vilitas animarum ista λ aut quae querela de Cannis λ quantum mali potuit accidere λ Hauriri urbes terrae hiatibus, publicus mortalium dolor est. Ecce populus Romanus universus velut duobus navigiis impositus , binis cardinibus sustinetur, & se ipsum depugnantem spectat, periturus momento aliquo luxatis machinis : & per hoc quaeritur in Tribuniciis concionibus gratia, ut pensiles tribus faceret. Qua-.

372쪽

366 C. PLINII SECUNDI

iis hie in Rostris λ Quid non alisurus apirii eos,

quibus hoc persuaserit λ Vera namque confitentibus populus Romanus funebri munere ad tumulum patris ejus depugnavit universus. Variavit hanc suam magnificentiam fessis turbatisque cardinibus,& amphitheatri forma custodita, novissimo die duabus per medium scenis athletas edidit, raptisque econtrario repente pulpitis eodem die Victores e gladiatoribus stiis produxit. Nec fuit rex Curio, aut gentium Imperator, non opibus insignis , ut qui nihil in censu habuerit, praeter discordiam principum. 9. Sed dicantur vera aestimatione invicta miracula, quae Q. Marcius Rex fecit. Is jussus a Senatu aquarum, Appiae, Anienis, Tepulae, ductus reficere , novam a nomine suo appellatam cuniculis per montes actis intra Praeturae suae tempus adduxit. Agrippa vero in aedilitate sua, adjecta Virgine aqua , ceteris corrivatis atque emendatis , lacus septingentos fecit : praeterea salientes centum quinque : castella centum triginta , complura etiam cultu magnifica : operibus iis signa

trecenta aerea aut marmorea imposuit, columnas X marmore quadrigent AS, eaque omnia annuo

spatio. Adjicit ipse in AEdilitatis suae commemoratione , & ludos undesexaginta diebus factos , ic gratuita praebita balinea centum fgptuaginta, quae

nunc Romae ad infinitum auXere numerum.1o. Vicit antecedentes aquarum ductus novissi-imim impendium operis inchoati a C. Caesare, &peracti a Claudio. Quippe a lapide quadragesimo

ad eam eXcelsitatem, ut in Omnes UrbiS montes

373쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XXXVI. 367

levarentur, influxere Curtius atque Caeruleus fontes. Erogatum in id opus sestertium quinquagies quinquies, & quingenties cent. mili. Quod si quis diligentius aestimaverit aquarum abundantiam in publico , balineis, piscinis , domibus , euripis, hortis, suburbanis, Villis , spatioque advenientis exstructos arcus, montes persos S, convalleS aequatas, fatebitur nihil magis mirandum sitiisse in toto

orbe terrarUm.

11. Eiusdem Claudii inter maxime memoranda equidem duxerim , quamvis destitutum successis-ris odio , montem petaossum ad lacum Fucinum emittendum, inenarrphili profecto impendio , &Operarum multitudine per tot annos : cum aut cOrrivatio aquarum, qua terrenus monS erAt, egereretur in vertice machinis, aut sileX caederetur, Omniaque intus in tenebris fierent, quae ne ue concipi animo , nisi ab iis qui Videre, neque humano sermone enarrari possiliat. Ιχ. Nam portus Ostiensis opus praetereo: item vias inter montes excisaS : mare Tyrrhenum a Lucrino molibus seclusum : tot pontes tantis impendiis factos. Et inter plurima alia Italiae miracula , ipsa marmora in lapicidinis crescere auctor est Papirius Fabianus, naturae rerum peritissimus et exemtores quoque assirmant compleri sponte illa montium hulcera. Quae si vera sunt, spes est nunquam defuturam luxuriam.

XXV. A marmoribus digredienti ad reliquorum lapidum insignes naturas , quis dubitet in primis magnetem occurrere Z quid enim mirabilius aut

374쪽

368 C. PLINII SECUNDI

qua in parte naturae major improbitas λ Dederat vocem saxis, ut diximus, respondentem homini,

immo Vero & obloquentem. Quid lapidis rigore pigrius λ Ecce sensus manusque tribuit illi. Quid serri duritia pugnacius λ Sed cedit, & patitur mores : trahitur namque a magnete lapide, domitrixque illa rerum omnium materia ad inane nescio

quid currit: atque ut propius venit, assistit, teneturque, complexuque haeret. Sideritin ob hoc alio nomine appellant, quidam Heracleon. MagneS appellatus est ab inventore ut auctor est Nicander in Ida repertus. Namque & Passim invenitur, ut in Hispania quoque. Invenisso autem fertur, clavis crepidarum & baculi cuspide haerentibus, cum armenta pasceret. Quinque genera magnetis Sotacus demonstrat: AEthiopicum : e Magnesia Macedoniae contermina, Boebeida lacum petentibus dextra: tertium in Hyrietico Boeotiae: quartum circa Alexam driam Troadem: quintum in Magnesia Asiae. Disserentia prima, mas sit an femina: proxima in colore. Nam qui in Magnesia Macedonica reperiuntur,rusi nigrique sunt. Boeotius vero rufi coloris plus habet, quam nigri. Is qui in Troade invenitur, niger est & feminei sexus, ideoque sine viribus. Deterrimus autem' in Magnesia Asiae, candidus , neque attrahens ferrum, similisque pumici. Compertum tanto meliores esse, quant5 sunt magis caerulei. AEthiopico laus summa datur , pondusque argent rependitur. Invenitur hic in AEthiopiae Limiri: imVocatur regio arenosa. Ibi haematites magnes sanguinei coloris, sanguinemque reddens, si ter

375쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XXXVI. 369

tiir, sed & crocum. In attrahendo ferro non eadem haematitae natura, quae magneti. AEthiopici argu mentum est, quod magnetem quoque alium ad se trahit. Omnes autem ii oculorum medicamentis pro. sunt, ad suam quisque portionem : maximeque epiphoras sistunt. Sanant & adusta cremati tritique. Alius rursus in eadem AEthiopia non procul mons gignit lapidem theameden, qui serrum omne abi git, respuitque. De utraque natura saepius diximus. XXVI. Lapidem e Scyro insula integrum fluctuari tradunt, eundem comminutum mergi.

XXVII. In Asib Troadis sarcophagus lapis sssili

vena scinditur. Corpora defunctorum condita in eo, absumi constat intra XL diem, exceptis dentibus. Mucianus specula quoque, & strigiles , &vestes,& calciamenta illata mortuis lapidea fieri, auctor est. Eius generis & in Lycia saxa sunt, de in Oriente, quae viventibus quoque adalligata, ero

dunt corpora.

XXVII1. Mitior est autem servandis corporibus, nec absumendis chernites ebori simillimus, in quo Darium conditum ferunt: Parioque similis candore & duritia, minus tamen ponderosus, qui po-riis vocatur. Theophrastus auctor est & translucidi lapidis in AEgypto, quem Chio similem ait: quod fortassis tunc fuerit, quoniam & ii desinunt, novi reperiuntur. Assius gustu salsus podagras lenit , pedibus in vase ex eo cavato inditis. Praeterea omnia crurum vitia in iis lapicidinis sanantur, cum in metallis omnibus crura vitientur. Ejusdem lapidis flos appellatur, in farinam mollis, ad quae-C. P . GL U. A a

376쪽

dam perinde essicax. Est autem similis pumici rufo. Admixtus aeri Cyprio mammarum Vitia emendat : pici autem resinaeve, strumas & panos discutit. Prodest & phthisicis linctu. Cum melle Vetera hulcera ad cicatricem perducit: excrescentia erodit. Et ad bestiarum morsus utilis. Repugnantia curationi , ac suppurata siccat Fit & cataplasma ex eo podagricis, mixto fabae lomento. XXIX. Idem Theophrastus & Mucianus esse aliquos lapides qui pariant, credunt. Theophrastus auctor est, & ebur fossile, candido & nigro colore inveniri, & ossa e terra nasci, invenirique lapides osseos. Palmati circa Mundam in Hispania, ubi Caesar Dictator Pompejum vicit, reperiuntur, isque quoties fregeris. Sunt & nigri, quorum Buctoritas venit in marmora, sicut Taenarius. Varro nigros ex Africa firmiores esse tradit, quam in Ita-1ia. E diverso albos tornis duriores, quam Parios. Idem Lunensem silicem serra secari: at Tusculanum dissilire igni. Sabinum fuscum addito oleo etiam lucere. Item molas versatiles Volsiniis inventas , aliquas & sponte motas invenimus in prodigiiS. XXX. Nusquam hic utilior, quam in Italia, gignitur: lapisque, non saxtim, est. In quibusdam

vero provinciis omnino non invenitur. Sunt quidam in eo genere molliores, qui & cote laevigantur, ut procul intuentibus ophitae videri possint. Neque est alius firmior: quando & lapidis natura , ut lignum, similiter imbres Solesque aut hiemes non patitur, in aliis atque aliis generibus. Sunt

377쪽

NATUR. HI TOR. LIB. XXXVI. 3 1

qui & Lunam non tolerent, & qui vetustate rubiginem trahant, colorem V e candidum oleo mutent. Molarem quidam pyriten Vocant, quoniam sit plurimus ignis illi : sed est alius etiamnum pyrites similitudine aeris. In Cypro eum reperiri volunt, & in metallis, quae sunt circa Acarnaniam ,

unum argenteo colore, alterum aureo. Coquuntur

varie: ab aliis iterum tertioque in melle, donec consumatur liquor : ab aliis pruna prius, dein mel te, & postea lavantur, ut aes. Usus eorum in medicina excalfacere, siccare , discutere , humoremeXtenuare, duritias nimias mollire. Utuntur &crudis lusisque ad strumaS atque furunculos. Py-ritarum etiamnum aliqui genus unum faciunt, plurimum habens ignis, quos Vivos appellamus, de ponderosissimi sunt. Hi exploratoribus castrorum maxime necessarii, qui clavo vel altero lapide percusii , scintillas edunt: quae exceptae sulphure aut fungis aridis, vel foliis, dicto celerius ignem

trahunt.

XXXI. Ostracitae s1 militudinem testae habent. Usus eorum pro pumice ad laeVigandam cutem. Poti sanguinem sistunt: & illiti cum melle hiilcera, doloresque mammarum sanant. Amiantus alumini similis, nihil igni deperdit. Hic veneficiis resistit omnibus, privatim Magorum. XXXII. Geoden ex argumento appellant, quoniam complexus est terram, oculorum medicamentis utilissimum: item mammarum ac testium Vitiis. XXXIII. Metilites lapis succum remittit dulcem mellitumque. Tusus & cerae mixtus, eruptionibus A a Z

378쪽

37α C. PLINII SECUNDI

pituitae, maculisque corporis medetur , & faucium ex hulcerationi. Epinyctidas tollit, & vulvarum dolores impositus velleri. XXXIV. Gagates lapis nomen habet loci & amnis Gagis Lyciae. Ajunt & in Leucolla expelli mari , atque intra XII stadia colligi. Niger est, planus, pumicosuS, non multum a ligno disserens, levis, fragilis: odore, si teratur, gravis. Fictilia

ex eo inscripta non delentur. Cum uritur, odorem sulphureum reddit. Mirumque, accenditur aqua, oleo restinguitur. Fugat serpentes ita, re creatque Vulvae strangulationes. Deprehendit sonticum morbum, & virginitatem sussitus. Idem ex vino decoctus, dentibus medetur, strumisque cerae permixtus. Hoc dicuntur uti Magi in ea , quam vocant axinomantiam: dc peruri negant, si eventurum sit, quod aliquis optet. XXXV. Spongiae lapides inveniuntur in spongiis , & sunt nativi. Quidam eos tecolithos vocant , quoniam Vesicae medentur: calculos rumpunt in Vino poli. XXXVI. Phrygius lapis gentis nomen habet.

Est autem gleba pumicosa. Uritur ante Vino perfusus , saturque follibus, donec rubescat, ac rumsus dulci vino exstinguitur, & hoc ternis vicibus, tingendis vestibus tantum utilis. XXXVII. Schistos & haematites cognationem habent. Haematites invenitur in metallis : ustus minii colorem imitatur : uritur, ut Phrygius, sed non restinguitur vino. Adulteratum schisto haematiten discernunt venae rubentes, & friabilis natu-

379쪽

NATUR. HISΤOR. LIB. XXXVI. 3 3

ra. Oculis cruore suffusis mire convenit. Sistit profluvium mulierum potus. Bibunt eum & qui sanguinem rejecerunt, cum succo Punici mali. Et in vesicae vitiis emcax. Bibitur & in vino contra serpentium ictus. Infirmior ad omnia haec eadem est, quem schiston appellant. Sed in iis commodior croco similis, peculiarius splendet. Proficit oculorum lacrimis in lacte muliebri: procidentesque oculos praeclare cohibet. Haec est sententia eorum, qui nuperrime scripsere. XXXVHI. Sotacus e vetustissimis auctoribus quinque genera haematitarum tradit, praeter magnetem. Principatum dat ex iis Ethiopico, oculorum medicamentis utilissimo, & iis quae panchresta a pellant : item ambustis. Alterum androdamanta dicit Vocari, colore nigro, pondere ac duritia insignem, & inde nomen traxisse, praecipueque in

Africa repertum. Τrahere autem in se argentum, aes, ferrum. Experimentum ejus esse in cote ex lapide hasanite. Reddere enim succum sanguineum,& esse ad jocineris vitia praecipui remedii. Tertium genus Arabici iacit, simili duritie, vix reddentis succum ad cotem aquariam, aliquando cro- eo similem. Quarti generis elatiten Vocari, quamdiu crudus sit: coctum vero mittiten, utilem ambustis, ad omnia utiliorem rubrica. Quinti generis schiston, haemorrhoidas reprimentem. In totum autem haematitas omnes tritos in oleo trium drachmarum pondere a jejunis sumendos, ad vitia sanguinis. Idem auctor, schiston alterius generis quam haematiten tradit, quem vocant anthraciten. Nasci

380쪽

C. PLINII SECUNDI 374

in Africa nigrum, attritum aquariis cotibus reddere ab ea parte, quae fuerit ab radice, nigrum colorem: ab altera, croci. Ipsum utilem esse ocu-1orum medicamentis. XXXIX. Aetitae lapides ex argumento nominis magnam famam habent. Reperiuntur in nidis aqui-

Iarum , sictit in decimo volumine diximus. Ajunt binos inveniri , marem & seminam. Nec sine iis Parere, quas diximus, aquilas : & ideo binos tantum. Genera eorum quatuor. In Africa nascentem

pusillum ac mollem , intra se & velut in alvo habentem argillam suavem, candidam: ipsum friabilem , quem feminei sexus putant. Marem autem, qui in Arabia nascitur , durum , gallae similem , aut subrutilum, in alvo hahentem durum lapidem. Tertius in Cypro invenitur, colore illis in Africa nascentibus similis , amplior tamen atque dilatatus: ceteris enim globosa facies. Habet in alvo arenam iucundam & lapillos et ipse tam mollis , ut etiam digitis frietur. Quarti generis Taphiusius appellatur , nascens juxta Leucadem, ubi est mons Taphius, qui locatus est dextra navigantibus ad Leucadem. Invenitur in fluminibus candidus & rotumdus. Huic est in alvo lapis, qui vocatur callimus, nec quidquam tenerius. Aetitae omnes gravidis ad-

alligati mulieribus, vel quadrupedibus, in pelliculis sacrificatorum animalium, continent partuS, non nisi parturiant removendi: alioqui vulvae excidium fit. Sed nisi parturientibus auserantur, omnino non pariunt.

XL. Est lapis Samius in eadem insula, ubi

SEARCH

MENU NAVIGATION