장음표시 사용
381쪽
NATUR. HISTOR. LIB. XXXVI. 373
terram laudavimus, poliendo auro utilis. Utilis &in medicina oculorum hulceribus cum lacte, quo supra dictum est modo, contra VetereS lacrimationes. Prodest & contra Vitia stomachi potus: vertigines sedat: mentes commotas restituit. Quidam& morbis comitialibus utiliter dari putant, & ad urinae dissicultates. Acopis etiam miscetur. Proba tur gravitate & candore. Vulvas & partus contineri adalligato eo tradunt. XLI. Arabus lapis ebori simili', dentifriciis accommodatur crematuS. Privatim haemorrhoidas sanat cum lanugine linteorum, linteolis insuper impositiS. XLII. Non praetermittenda est & pumicum natura. Appellantur quidem ita & erosa saxa, in aedificiis , quae musea Vocant, dependentia, ad imaginem specus arte reddendam : sed & ii pumices, qui sunt in usu corporum laevigandorum seminis,
jam quidem & Viris, atque ut ait Catullus libris , laudatissimi sunt in Melo, Nisyro, AEO-liis insulis. Probatio in candore minimoque pondere, & ut quam maxime spongiosi aridique sint,
ac teri faciles, nec arenossi in fricando. Vis eorumio medicina, extenuare, siccare, tertia ustione, ita ut torreantur carbone puro, ac toties vino restinguantur albo. Lavantur deinde, ut cadmia, & sicincati conduntur, quam minime uliginoso loco. Usus serinae ejus oculorum maxime medicamentis 2 hulcera purgat eorum leniter, expletque cicatrices ,& emendat. Quidam tertia ustione refrigeratos potius , quam restinctos, terere malunt eX V O. Ad
382쪽
duntur etiam ad malagmata, capitum Verendorumque hulceribus. Utilissima fiunt ex his dentifricia. Theophrastus auctor est, potores in certamine hibendi praesumere farinam eam, sed nisi immenso
potu impleantur, periclitari : tantamque restigerandi naturam esse, ut musta fervere desinant pumice addito. XLIII. Auctoribus curae fitere lapides mortariorum quoque, nec medicinalium tantum, aut ad pigmenta perti nitum. Etesium lapidem in iis praetulere ceteris , mox & Thebaicum, quem pyropoecilon appellavimus : aliqui psaronium Vocant. Tertium ex chalario chrysiten. Medici autem &hasaniten. Hic enim lapis nihil ex sese remittit. Ii autem lapides, qui succum reddunt, Oculorum medicamentis utiles existimantur : ideoque AEthiopici maxime ad ea probantur. Taenarium vero lapidem & Poenicum, & haematiten iis medicamentis prodesse tradunt, quae ex croco componantur: eX alio Taenario, qui niger est , & ex Pario lapide, non aeque medicis utilem : potiorem ex alabastrite fgyptio, vel ex ophite albo. Est enim hoc genus ophitis, ex quo vasa etiam & cados
XLIV. In Siphno lapis est, qui cavatur tornaturque in vasa coquendis cibis utilia, vel ad esculentorum usus i quod in Comensi Italiae lapide viridi accidere scimus. Sed in Siphnio singulare, quod excalfactus oleo nigrescit, dureseitque, natura mollissimus. Tanta qualitatum differentia est. Nam moblitiae trans Alpes praecipua sunt exempla. In
383쪽
NATUR. HISTOR. LIB. XXXVI. 377
Belgica provincia candidum lapidem serra, qua lignum, faciliusque etiam , secant, ad tegularum& imbricum vicem: vel si libeat, ad quae vocant pavonacea tegendi genera: & hi quidem sectiles
sunt.. XLV. Specularis vero quoniam & hic lapis nomen obtinet faciliore multo natura finditur in quamlibet tenues crustas. Hispania hunc olim citerior tantum dabat, nec rota, sed intra centum
millia passuum circa Segobricam urbem : jam 3c Cypros, & Cappadocia, & Sicilia, & nuper inventum Africa : postferendos omnes tamen Hispaniae, & Cappadociae, mollissimis & amplissimae magnitudinis, sed obscuris. Sunt & in Bononiensi
Italiae parte breves, maculosi, complexu silicis alligati, quorum tamen appareat natura similis eis, qui in Hispania puteis effodiuntur profunda altitudine. Nec non & saxo inclusus sub terra invenitur, eXtrahiturque, aut exciditur. Sed majori parte fossili natura, absolutus segmenti modo, nunquam adhuc quinque pediun longitudine amplior. Humorem hunc terrae quidam autumant crystalli modo glaciari. Et in lapidem concrescere manifesto apparet, quod cum ferae decidere in puteos tales, medullae in ossibus earum post unam hiemem in eandem lapidis naturam figurantur. Invenitur & niger aliquando. Sed candido natura mira, cum sit mollitia nota, perpetiendi Soles rigoresque: nec senescit, si modo injuria non arsit, cum hoc etiam in caementis multorum generum accidat. Invenere & alium usum in ramentis quoque, Circum maximum ludis Cir,
384쪽
censibus sternendi, ut sit in commendatione candor. XLVI. Nerone principe in Cappadocia repertus es: lapis duritia marmoris, candiduS atque tranS- lucens, etiam qua parte fulvae inciderant venae,
ex argumento phengites appellatus. Hoc constru-Xerat aedem Fortunae, quam Sejam appellant, a Servio rege sacratam, aurea domo compleXUS.
Quare etiam foribus opertis interdiu claritas ibi diurna erat, alio quam specularium modo, tanquam inclusa luce, non transmissa. In Arabia quoque esse lapidem vitri modo translucidum , quo Utuntur pro specularibus, Iuba auctor est. XLVII. Nunc ad operarios lapides transisse con-Veniat , primumque cotes ferro acuendo. Multa earum genera: Creticae diu maximam laudem habuere : secundam Laconicae eX Taygeto monte , utraeque oleo indigentes. Inter aquarias Naxiae laus maxima fuit, mox Armeniacae, de quibus diximus. Ex oleo & aqua Ciliciae pollent, ex aqua Ars1- noeticae. Repertae sunt & in Italia aqua trahentes, aciem acerrimo effectu. Nec non & trans Alpes, quas passernices vocant. Quarta ratio est saliva hominis proficientium, in tonstrinarum officinis, ini
tilis fragili mollitia. Flaminitanae ex Hispania citeriore in eo genere praecipitae.
XLVIII. E reliqua multitudine lapidum, tofiis aedificiis inutilis est mortalitate mollitiae. Quaedam
tamen loca non alium habent, sicut Carthago in Africa. Exercetur halitu maris, Dieatur vento, &Verberatur imbri. Sed cura tuentur picando parietes , quoniam Sc tectorii calce roditur. Sciteque
385쪽
NATUR. HISTOR. LIB. XXXVI. 379
dictum est, ad tecta eos pice, ad vinum calce uti, quoniam sic musta condiunt. Alia mollitia circa Romam Fidenati, & Albano. In Liguria quoque , Umbria, & Venetia, albus lapis dentata serra secatur. Hi tractabiles in opere , laborem quoque tolerant, sub tecto dumtaxat. Aspergine & gelu pruinisque rumpuntur in testas : nec contra humores & auram maris robusti. Tiburtini ad reliqua fortes, vapore dissiliunt. XLIX. Nigri silices optimi: quibusdam in locis& rubentes. Nonnusquam vero & albi, sicut in Tarquiniensi Anicianis lapicidinis circa lacum Volsi1-niensem. Et in Statoniensi sunt, quibus ne ignis quidem nocet. Iidem & in monumentis scalpti , contra Vetustatem quoque incorrupti permanent. Ex iis formae fiunt, in quibus aera funduntur. Est& viridis silex, vehementer igni resistens, sed nusquam copiosus : & ubi invenitur , lapis , non saxum est. E reliquis pallidus in caemento raro utilis. Globosus, contra injurias fortis, sed ad fructuram infidelis, nis1 multa sust enatione devinctus. Nec certior fluviatilis, semper veluti madens. L. Remedium est in lapide rubro, aestate eum eXimere, nec ante biennium eum inserere tecto, domitum tempestatibus. Quae eae eo laesa fuerint, in subterranea structura aptantur utilius. Quae restiterint, tutum est vel coelo committere. LI. Graeci e lapide duro, aut silice aequato construunt veluti lateritios parietes. Cum ita fecerint, is domon vocant genus structurae. At cum
inaequali crassitudine striicta sunt, pseudisodomon.
386쪽
Τertium est emplecton, tantummodo frontibus politis : reliqua fortuito collocant. Alternas coagmentationes fieri, ut commissuras antecedentium medii lapides obtineant, necessarium est in medio quoque pariete, si res patitur : si minus, utique a lateribus. Medios parietes farcire fractis caementis, diamicton vocant. Reticulata structura, qua frequentissime Romae striiunt, rimis opportuna est.
Structuram ad normam & libellam fieri, & ad perpendiculum respondere oportet.
LII. Et cisternas arenae purae & asperae quinque partibus, calcis quam Vehementissimae duabus constreii convenit, fragmentis silicis non excedentibus libras. Ita ferratis vectibus calcari solum, parietesque similiter. Utilius geminas esse, ut in priore Vitia considant aquae, atque per colum in proximam transeat maxime pura aqlla.
LIII. Calcem e vario lapide Cato Censorius improbat. Ex albo melior. Quae ex duro struetiirae utilior : quae ex fistuloso, tectoriis. Ad utrumque damnatur ex silice. Utilior eadem ex effosso lapide, quam ex ripis fluminum collecto. Utilior e molari, quia est quaedam pinguior natura ejus. Mirum , aliquid, postquam arserit, accendi aquis. LIV. Arenae tria genera. Fossitia, cui quarta pars calcis addi debet: suviatili aut marinae, tertia. Si & testae tusae tertia pars addatur, melior materia erit. Ab Apennino ad Padum non invenitur fossilia, nec trans mAria. LV. Ruinarum urbis ea maxime causa, quod
furto i calcis sine serrumine suo caementa compo-
387쪽
NATUR. HISTOR. LIB. XXXVI. 38 i
nuntur. Intrita quoque quo Vetustior, eo mel or. In antiquarum aedium legibus inVenitur , ne recentiore trima uteretur redemtor. Ideo nulla tectoria eorum rimae foedavere. Tectorium quidem, nisi terare nato , & bis marmorato inductum est , non satis splendoris habet. Uliginosa, & ubi salsugo vitiat , testaceo sublini utilius. In Graecia tectoriis
etiam arenarum quod indit hiri sunt, prius in mortario ligneis vectibus subigunt. Experimentum mammorati est in subigendo, donec rutro non cohaereat. Contra in albario opere, ut macerata calx ceu glutinum haereat. Macerari non nisi ex gleba oportet. In Elide aedes est Minervae, in qua frater Phidiae Panaenus tectorium induxit lacte & croco subactum, ut ferunt: ideoque si teratur in ea hodieque saliva pollice , odorem croci saporemque reddit. LVI. Columnae in aede densius positae crassiores Videntur. Genera earum quatuor. Quae sextam partem altitudinis in crassitudine ima habent, Doricae Vocantur: quae nonam, Ionicae : quae septimam, Tuscanicae. Corinthiis eadem ratio, quae Ionicis. Et differentia, quoniam capitulis Corinthiarum eadem est altitudo, quae colligitur crassitudine ima: ideoque graciliores videntur: Ionici enim capituli altitudo, tertia pars best crassitudinis. Antiqua ratio erat columnarum altitudinis, tertia
pars latitudinum delubri. in Ephesiae Dianae aede, de qua prius fuit sermo, primum columnis spirae subditae, & capitula addita. Placuitque altitudinis octava pars in crassitudine, & ut spirae haberent crassitudinis dimidium, septimaeque partes detrahe-
388쪽
rentiir summariim crassithidini. Praeter has sint, quae Vocantur Atticae columnae, quaternis angulis, pari laterum intervallo. LVII. Calcis & in medicina magnus usus. Eligitur recens, nec aspersa aquis : urit, discutit, extrahit , incipientesque serpere hulcerum impetus coercet. Aceto & rosaceo temperata perducit ad cicatricem. Luxatis quoque cum adipe suillo , aut liquida resina ex melle medetur : eadem compositione & strumis. LVIII. Mattha e calce fit recenti. Gleba vino restinguithir: mox tunditur cum adipe suillo & ficu , duplici liniamento: quae res omnium tenacissima ,& duritiam lapidis antecedens. Quod malthatur ,
LIX. Cognata calci res gypsum est. Plura ejus genera. Nam & e lapide coquitur, ut in Syria ac Thuriis: & e terra foditur , ut in Cypro , ac Perrhaebis : e summa tellure & Tymphaicum est. Qui coquitur lapis, non dissimilis alabastritae esse debet , aut marmoroso. In Syria durissimos ad id eligunt, coquuntque fimo bubulo, ut celerius urantur. Omnium autem optimum fieri compertum este lapide speculari, squamamve talem habente. Gypso madido statim utendum est, quoniam celerrime coit ac siccatur: tamen rursus tundi & in farinam
resolvi patitur. Usus gypsi in albariis, sigillis aedificiorum & coronis gratissimus. Exemplum illustre, C. Proculejum , Augusti Caesaris familiaritate stibnixum , in maximo stomachi dolore gypso poto , eonscivisse sibi mortem.
389쪽
NATUR. HISTOR. LIB. XXXVI. 383
LX. Pavimenta originem apud Graecos habent elaborata arte, picturae ratione, donec lithostrota expulere eam. Celeberrimus filii in hoc genere So-1us , qui Pergami straVit quem Vocant asaroton
con, quoniam purgamenta coenae in pavimento,
quaeque everri solent, Veluti relicta, fecerat parvis e testulis tinctisque in varios colores. Mirabilis ibi columba bibens , & aquam umbra capitis infuscans. Apricantur aliae scabentes sese in canthari labro. LXI. Pavimenta credo primum facta, quae nunc Vocamus barbarica, atque subtegulanea, in Italia
fistucis pavita: hoc certe ex nomine ipso intelligi potest. Romae scalpturatum in Jovis Capitolini sede primum factum est post tertium Punicum bellum
initum. Frequentata Vero pavimenta ante Cimbricum magna gratia animorum, indicio est Lucilianus ille versus:
Arte paximento, atqvi emblemate vermiculato.
LXII. Subdialia Graeci invenere, talibus domos contegentes tractu tepente : sed fallax, ubicunque imbres gelant. Necessarium binas per diversilm coasu sationes substerni, capita earum praefigi ne torqueantur , & ruderi novo tertiam partem testae tu-sar addi: deinde rudus, in quo duae quintae calcis misceantur, pedali crassitudine fistucari. Tunc nucleo crasib sex digitos induci, & ex testera grandi non minus alta duos digitos strui. Fastigium vero servari in pedes denos sesquuncem, ac diligenter cote despumare, quernisque axibus contabulare.
390쪽
Quae torquentur, inutilia putant : immo & silicem aut paleam substerni melius esse, quo minor Vis calcis perveniat. Necessarium dc globosum lapidem subjici. Similiter fiunt spicata testacea.
LXIII. Non negligendum est etiamnum Unum genus Graecanici. Solo fistucato injicitur rudus aut testaceum pavimentum : dein spisse calcatis carbonibus inducitur, sabulo, calce, ac favilla mixtis et materia crassitudine semipedali ad regulam & libellam exigitur, & est forma terrena. Si vero cote depolitum est, nigri pavimenti visum obtinet. LXIV. Lithostrota acceptavere jam sub Sulla rparvulis certe crustis exstat hodieque, quod in Fortunae delubro Praeneste fecit. Pulsa deinde ex
humo pavimenta in cameras transiere, e vitro :novitium & hoc inventum. Agrippa certe in Thermis , quas Romae fecit, figlinum opus encausto pinxit: in reliquis albaria adornavit: non dubie vitreas facturus cameras, si prius inventum id misisset, aut a parietibus scenae, ut diximus, Scauri, pervenisset in cameras. Quamobrem & vitri natura indicanda est. LXV. Pars est Syriae, quae Phoenice VocatUr, finitima Iudaeae, intra montis Carmeli radices paludem habens, quae vocatur Cendevia. EX ea creditur nasci Belus amnis, quinque M. pass. spatio in mare perfluens, juxta Ptolemaidem coloniam. Lentus hic currit, insalubri potu, sed cerimoniis sacer, limosus, Vado profundus. Non nisi refuso
mari arenas fatetur: fluctibus enim Volutatae nitescunt, detritis sordibus. Nunc a marino cre
