In Lamentationes Ieremiae commentarium ex auctoribus Graecis collectum. In easdem Antonii Agellii presbyteri regularis explicatio

발행: 1589년

분량: 223페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

101쪽

IN CAPUT SECUNDUM

AI N. - L X X. Fecit Pominus, quae cogitauit, compleuit merbum suu- quae praeceperat a diebus antiquis: destruxit in nompepercit, in laeti sicauit super te immicum,exalsauit comnu tribulano iam te.

RiοεNO. Nihil inquit ex se secerunt hostes r deo

namque visum est ac factum. Itaq; etiam Nabuzardan Ierem. .. dixit, i Dominus Deus tuus loquutus est mala haec aduersus locum huc,& adduxit Dominus quia peccastis ipsi .l quisquis ergo non credit iudicium,haec verba auditurus est.Omnes erso prophetae haec praedicebant.a diebus etia antiquis Moyses in Deuteronomio istat praenuntiauit. I Fecit Dominus quae cogitauit. l OLYupio D. Iuste iudicauit. I Compleuit sermonem suum. l EIvs Da M. Ad finem perduxit antiqua sua iudicia,in peccatis minime silendo. quamuis etiam per ΜΟΥ-sen contestatus sit Israelitis.

Fecit Pominus quae cogitauit, compleuit sermonem suum quem praeceperat a diebus antiquus de*ruxit an pepercit, stre laetisicauit super te inimicum, in exaltodeornu inimicorum tuorum.

QV A a longe ante in secreto prouidentiae suae cogit

uerat Deus, & priscis patrum nostrorum temporibus ad deterrendos a sceleribus animos minatus per Moysen, atque Prophetas suos fuerat, fore ut si non seruarent filij IsraeI eius praecepta & testimonia, grauissimas de illis paenas sumeret ;posteaquam illi patientia illius, atque sustinentia longi temporis abusi sunt,cum nulla esset conuersio, & diuitias bonitatis eius & patientiae & longanimitatis contemneret,iandem fecit & re ipsa exhibuit,ut se facturum esse praedixerat:&fi missima illa ac speciosissima non murorum latum ac turrium, sed etiam hominum aedificia destruxit, ac dissipauit, adeo ut non lapides modo euersis muris, sed cognationes etiam & familiae quae sanguinis ac generis inter se coniunctione deuinetae ac struinae quodammodo erant, vel dispergerentur per captiui-Disiligod by COOste

102쪽

THRENORUM IEREMIAE. 8

captiuitatem, vel caedibus dirutae iacerent; neque aut aetati

aut pulchritudini pepercit, sed inimicis tuis de tuo excidio

laetitiam attulit ὁ & cornu vires potentiam hostium tuorum exaltavit, vel ut vincerent,& tamquam belluae te cornu ferirent, vel ut de suis viribus atqὸ victoria gloriarentur, quae res tibi iam victae dolorem augeret , cum hostis etia contra victa iacentemq; inimicam,& humi prostrata insultans erigeretur. Compleuit sermonem suum,quem praeceperat a diebus antiquis. t Levitici caput i 6.paene totum eiusmodi commina. xionibus plenum est, Deuteronomi j item caput 28.& incan- Deuna a

tico Moysi multa sunt eodem pertinentia, ut illa, i Ignis succensus est in furore meo, i & quae sequuntur . notandumque est, quanta sit Dei ad viciscendum patientia ; Prius cogitasse illum dicit, deinde comminatum esse per Moy ten, prophetas, postremo fecisse quod cogitarat, & comminatus fuerat: lento namque gradu ad vindictam Deus progreditur,dans locum paenitentiae .l quem praeceperat lautem dixit,cum dicendum potius fuisse videatur, quem comminatus fuerat. Sed praeceperat idem valet quod mandauerat,iegauerat,missis a

se prophetis ut edicerent iusserat . i Destruxit & non pepercie . t Destruere de muris & aedificijs dicitur 3 Aut igitur de

templi & moenium ac turrium destructione loquitur, aut hominum, quorum cognatio & successio ac familiae sic coniunctae sunt, ut in aedificio lapides. Itaq; generis dilatatio apud Hebraeos aedificatio dicitur. Vnde illa loquendi forma in sacris litteris, I aedificauit obstetricibus domos, l&de Lia&Exod. t.'

Rachel in libro Ruth, i quae aedificauerunt domum Israel.l auth . Τ SADE. L X X. Ulamauit cor eorum ad Dominum. muri Sion deducite quasi torrentes lacrymas per dem, , noctem: non des requiem seu euigilationem tibi a neque taceat pupilla oculorum

tuorum

ORios His . Nonnunquam scriptura sermones affect Lbus plenos fingit, & sensu carentibus tribuit sensum .

exilientes itaque colles inducit, & montes exultantes,& col- mi ais las ac lapides testes aduocat,quod in hoc loco non potest, cuab ho Diuitiaco bu Corale

103쪽

Supra hoc

p e littera Heth

88 IN CAPUT SECUNDUM

ab hostibus murus destructus esset . Murus igitur hoc Ioco Rex est & principes, & quicunque ciuitatem viribus muniebant : quos orat , ut inge, paenitentiae lacrymas sumdant. quas lacrymas mucus collapsus intuentibus iugiter conciliat, hae inquit ipsius muri suiu . Vide autem ne rursus maerorem illum quondam eam custodientis virtutis indicet, per hyperbolen id significans. In tribulatione vero inquit recordati sunt Domini ex toto corde. Hoc igitur facite inquit , nocte dieque lacrymas fundite, & in cubilibus vestris compungimini: neque cessationem a lacrymis, euigilationem putet ismam paenitentia ad salutem est:at vero is euigilat,no aut a bonis, sed qui a malis cessat. Animo vero semper cum Christo coniungere,ut te tamquam pupillam oculi custodiat,& tibi pro muro sit.

TsADE. V V L G Α T A. clamauit cor eorum ad Dominum super muros filiae Sion. ae educ quasi torrentem lacrymaου per Hem δ' no ctem,

non des requiem tibi, neque taceat pupista ocuis tur. ΡRax dolore atq; asilictione cordis clamauerunt ad Dominum ciues Ierusalein , cum muros illius vi bis dirutos N euersos viderent; o filia congregatioque ciuitat is Sion iugiter die noctuque lacrymas mitte non exiguas,sed torrentis modo profluentes: neque defatigata a fletu cesses & quiescas a lacrymis , sed illas tamquam semper ad dolorem rccens instaura, neque umquam eas intermittat pupilla, quae intima est pars oculi tui. Τ Clamauit cor eorum ad Dominu .l quas non leuiter & per unctorie,sed maximo & intentissimo studio ; ex intima parte corporis i imit animi affectum,ve dolorem intelligens. Qui autem Hamarint,vel quorum cor clamarit, no expressiam est: ideo qne nonnulli etiam ex Hebraeis intelligunt hostes Sion& Ierusalem clamasse aduersus Dominum, impotentiam illi& infirmitatem obij cientes, quas deditam sibi ciuitatem abiIlorum armis vindicare nequiverita sed haec expolitio nisi fallor cum latina versione cohaerere non potest; aliud enim est ad Dominum clamare,aliud aduersus Dominui: coomur itaq;

104쪽

clamorem hunc in Iudaeis ipsis intelligere, qui ex intimo dolore cordis ad Dominum clamauerint,eiusque opem & auxilium implorarim. I Deduc quasi torrentem lacrymas. t Et in Hebraico textu & in graeco haec verba ad murum diriguntur, quasi sentientem bmure inquit filiae Sion, deduc quasi torrentem lacrumas;nam quia ipsi pro praesentis mali magnitudine digne nere non possumus, tu cui ne fatigeris flendo periculum non est,assidue lacrymas funde. In latina vero editione ad filiam Sion sermo conuertitur,quam iugiter flere,&a lacrymis non desistere iubet. quam sententiam verba quae sequuntur confirmare videtur, quae sine dubio ad filiam Sion diliguntur

COPH. L X X. Surge exercere in nocte, in principiis vigiliae tuae: effunde Acut aquam cor tuum, ante faciem Domini: leua ad eum mamra tuas pro anima paruulorum tuorum, qui iusso

uuntursa me in principio omnium compitorum. O Rios N is. Ad attentionem animaduersionemque nox apta est, cu in se conuertatur anima sensibus quiescentibus. Tum iubet meditari in mandatis Dei,& dicere cum Da

morum interpres is let verteres exercere auid, i nocte cum corde in eo exercitabar, & scopebat spiritus meus. l Cum vero nox in quatuor vigilias diuisa sit, dic cum David, Anticipauerunt vigilias oculi mei: l& cum Abacuc, Psalos. in vigilia mea stabo,& prospiciam,quid loquatur in me Do- Ahδςvς v. minus Deus. ltunc namque dices, i loquetur pacem in plebe Pta. s suam .i Exercere igitur in nocte praesentis saeculi 3 non enim est tibi colluctatio aduersus carnem & sanguinem, sed aduer' aps issus principes &potestates, inescis enim quado Dominus do- Mareii .mus veniat, sero an media nocte, an galli cantu, an mane ὁ ne Cum venerit repente inueniat vos dormientes ac rursum. Nam si scires qua vigilia sur veniret, vigilares utique,& non Lucae xx. sineres perfodi domum tuam. OLYMνI on. Excitare inquit,

dc tecum ipsa inquirens intellige, & praeoccupa principia vi giliae,hoc est ipsas iustificationes: idest exequere iustificationes,& placa Dominum. In nocte vero, propter hostium incursum inquit. i Effunde sicut aquam cor tuum. l OLYMPIO D.

. M Magis

105쪽

Magis magisque animi tui erga Deum alacritatem intende. i Qui ditatuuntur fame in principio omnium compitorum. IEivan M. Qui dissoluuntur in principio cuiusque virtutis . eluti, incepit aliquis verbi gratia eleemosynas facere e non habuit hortatorem atque doctorem; ibidem stetit di dissolutus est. Alius continens esse coepit,& deinceps. nam progrecisso ne virtutis interrupta, in quo sunt ibi remanent, aut etiam

regrediuntur fame dissoluti. i Leua ad eum manus tuas. lo R I a E N I s. Per bonorum operum executionem mon exigua

de re agitur , cum per inopiam diuini verbi paruuli tui deficiant , dc stent in principio omnium platearum mandatorum Dei, neque progredi possint sine Dei cooperatione,& sine pane illo qui cor confirmat.

COPH. V V L G Α T A. consurge lauda in nocte in principis vigiliarum s fiunde si .

cur aquam cor tuum ante conssectum Pomim: oua ad eum manus iuvi pro anima paruulorum tuorum , qui defecerunt in fame in capite omnium compitorum. Cossvnua filia Sion,non negligenter ac remisse,sedc leriter nulla mora interposita , & dolor intimus negli. gentiae somnum excutiat: & Deo laudes cum precibus doset:& siquod a te peccatu est, unde quod petis indigna sis a

cipere,parent um laudes ac merita commemora, quorum re

ct e facta magis ad Dei placationem obtinendam valeant, qua tua male facta ad iram illius producendam; idque de nocte, quum quieta sunt omnia , nec obstrepit quicquam:ne te ta tum sopor opprimat,quin dolor exuscitet. neq; vero id semel tantum in nocte fecisse suiliciat,per singulas vigilias id facito; neque ad extremum vigiliarum aut noctis,sed in principio. virum custodes ipsa cautio diligentiores iaciat, quam te dolor.& cor tuum cordisque secretas & intimas curas prae doloris magnitudine & afflictione intima per gemitus & lacrymas velut conditam in vase aquam in oculis Domini effunde, &Ieua ad eum puras manus in oratione cor attollens, aut preces quasi munus quoddam Deo gratissimum deserens: pro anima parvulatum tuorum,qui sensim Producta morte prae fa-Disiligod by Coosl

106쪽

TARE NORVM IEREMIAE. si

mis Incommodo defecerunt; quoru aetas quanto famis impatientior erat,& pauciora vitae subsidia requirebat, lato miserabilius,nc tu quide inuenire potcrar,quo morte depelleret: itaq; in capite omni u compitorum, in quibus antea pro aetatis illius cosuetudine ludetes discurrebat, nuc fame tabefacti defecerunt,cum cibit foris quaererent, qui domi nullus erat. i Lauda in nocte. t Laus nonnunquam pro oratione sumitur ac prece,ut in prophetiae s uae hic idem propheta cap.7. Tu ergo noli orare pro populo hoc,nec assumas pro eis laudem& orationem,nec obsistas mihi,quia no exaudiam te . t & sortasse ideo laus vocantur prcccs, quia in eis laus Dei coniuncta erat, aut praeclara maiorum facta commemorabatur, qui cum pie vixissent, Deumque perfecte coluissent, illorum pietati Sc iustitiae ut condonaret Deus posterorum peccata postulabant. ideoque quod beatus Hieronymus dixit, in ec a IIu mas pro eis laudem I LXX. trastulerunt,ia μη ἀξίου ταυτο ne tamquam rem aequam postules ut corum miserear ,

quia nempe filij sint Abraam, Isaac de Iacob, quibus pollicitusium multiplicaturum eorum semen; quia e populo sint,mieni mihi elegerim, propter quos signa atque portenta multa magnaque ediderim, quos de Aegypto in manu valida eduxerim , in deserto deduxerim de aluerim, ante quos fortis limas gentes strauerim . hae laudes sunt eius propter quas dignum est iis veniam concedi, pro quibus tam multa tamque magna

miracula secerit. IIn principio vigiliarum Non sic intelligendum puto, ac si dictum esset in prima vigilia, non in alijs vigilijs ; sed in cuiusque vigiliae principio.quod declararunt LXX. qui verterut,Ac viso k Gυ, i in principijs vigiliae tuae. t Quaternas autem vigilias in singulas noctes fieri soli. tas dicunt, unde in beati Matthaei Euangelio, quarta vigilia noctis legimus Iesum Domi nnm nostrum supra mare ambu lantem ad iactatos procellis discipulos peruenisse; & in beati

Marci Euangelio vigilare nos praecipit Dominus , cu nesciamus quando dominus domus veniat, sero an media nocte, an galli cantu,an mane. Hebraei porro tres esse vigilias putant,

quibus fauere videtur Euangelium beati Lucae, i & si venerit in secunda vigilia & si in tertia vigilia venerit, & ita inue - 1 M a nerit

107쪽

, IN CAPUT SECUNDUM

nerit, beati sunt serui illi. t necnon aliquantisper locus ille de libro Iudicum,capite septimo, in quo legimus vigiliam noctis

Iussitaeap 7 inediam ut in Hebraico est. ceterum etsi dissentire videantur euangelistae,cum Matthaeus & Marcus, quattuor vigilias numerent, Lucas vero tres, ita illorum dissensio conciliari facile

poterit, si intellexerimus sero quod dicit beatus Matthae inter vigilias a beato Luca no computari, quod potius ad e tremam diei partem pertinere videatur. Effunde sicut aqu1 cor tuum . i. Quid sit cor effundere sicut aquam, variae sunt sententiae.nonnulli ad cordis deuotionem trahunt, quia cordis duritia per amorem ac deuotionem liquescere videatur . Alij paenitentiam & humiliationem cordis his verbis significari dicunt. Alia munditiam & ablutionem a malis factis. ego puto effundere cor sicut aquam illum qui intimas cordis cogitationes per suspiria Deo reuelat, & quasi qui e vase profundit aquam , sic animi secreta gemitu magis &lacrymis, quam verbis prodit ; sicut Anna dicit Regum primo, risu di animaa. Reg. r. meam in conspectu Domini In eius vero rei signum oraturi in tribulatione aliqua aquas effundebant,ut legitur primo Re, gum septimo. iEt conuenerunt in Masphadaauseruntqὶ aqua, assiet.'. N effuderunt in conspectu Domini,& ieiunaverunt in dies.la . t quem locum Ionathas sic interpretatus est,& effuderunt

cor eorum in paenitentia, tamquam aquam cora Domino. Inra laeeib. primo vero Maccabaeorum capite tertio auctor eius libri caad hunc locum primi Regum respiceret, & quasi transferret , Congregati sunt inquit & venerunt in Maspha contra Ierusalem, quia locus orationis erat in Maspha ante in Istaei . l videtur ergo effundere cor sicut aquam orationem significare abdita cordis Deo reuelantem, iuxta illud,i Revela Domino viam tuam&spera in eo. t i Leua ad eum manus tuas .l Hic habitus erat orantium,quem etiam Apostolus indicauit. 1Voi,is to viros in omni loco orare leuantes puras manual neque apud Hebraeos solum,uerum etiam apud Gentiles.inde Homerim Illad x. Διt αν--. Hac autem specie testabantur, vel oratio nem tam qua munus Deo iucu dissimum offerre, vel cor peri de atque donum attollere , quemadmodum in huius libri capite textio scriptum est, i Levemus corda nostra cum mani bus Diuitigod by COOste

108쪽

THRENORUM IEREMIAE.

bus ad Dominum in caelis. l Qui mos leuandi manus in ora, tione ab Ecclesia quoque retentus est, in mysteriorum nam. celebratione sacerdos dum Orat,attollit manus. i Qui defecerunt in fame. l Desectus hic significat animae deliquium cum producitur mors,dc frequenti tractu ac gemitu agitur anima.

RECH S. L X X. vide Domine m considera quem mindemiaverisita.sicomedent mulieres fructam Nentris sui e mindemiam fecit coquus s occι dentur paruuli sugentes ibera. Si occides in sanctuario Domini sacerdotem e Prophetam e ,

O Ric ENI s. Propheta monente,Ierusalem persuasa est,& dicit ad Deum,ne avertas faciem tuam a me,respice in me miserere mei: ne in furore tuo argu as me, neque in ira tua corripias me. maior est plaga,'uam pro humana natura : scio me legem tuam violasse, & illius violatae esse poenis obnoxiam,inter quas illa est, i Comedes filios ventris tui,caris DOR . zz.nes filiorum tuorum & filiarum tuarum' putabam ultra minas illa verba non progredi.Cognoui Domine quod lex tua veritas: sed sacerdotis & Prophetae caedem inter haec non audiaui. f Si comedent mulieres studium ventris sule l oxYMν Ion. Praeter ea quae iuxta historiam acciderunt, intelligere etiam possumus illas aduersus filios suos Ecclesiarum incitationes. Vindemiam secit coquus. ἰ OLYMPIOD. Dixerat Dominus Mattiua non fuisse talem tribulationem,neque futuram. I Occidenturparuuli sugentes ubera. l OLYMpIOD. Assati sunt aut etiam elixi filii,quos in obsidione comederunt. Ad interiorem vero sensum,ille qui ab initio occidere cogitauit, praecipuas ac via tales virtutum partes,quae sunt medullae,irae subiecit.

RECH s. V V L G A T A vide Domine considera, quem γ'demiaveris ita. ergone comedent mulieres sectumseris', arundos admensiuit ram palmae e Si occiditur in Sanctuario tomistisaee

SI umquam ultione iam reddita reuocasti, atque cohibui

sti iram tuam,nunc certe aequu est,ut illam a nobis auerininis Disitirco by GOoste

109쪽

.Par. 14.

tas,posteaquam satis indignatio tua desaeuijt.nam recordare Domine obsecro, & considera , quam nam gentem tam atro citer vindicaris, & ad auari vindemiatoris exemplum deuinia demiaris, ut non modo grandiores botros quales maiores nam erant,sed etiam latentes exiguosque racemos, quales pueri erant, excideris. Ergo ne umquam fando auditum est mulieres, qui sexus est ad misericordiam mollior, & quod maris est matres, quibus nihil est neque ad pietatem propensius, neque ad indulgentiam pronius, adeo efferatas esse famis rabie, ut paruulos quos ad voera nutriebat, tantillos ut vix palmum excederent,discerperent ac laniarent, & in suum cibum verterent Θ An umquam auditum est in sanctuario Domini, quo tamquam ad Asylum inuiolatum confugientibus parci solebat etiam sontibus, ibi innocentes.occisos , immo vero ipsos quoque sacerdotes, ac prophetas, quos vel aspectu violare impium imprimis erat, caesos & interfectos

Paruulos ad mensuram palmae. t LXX. non detpsu ut hodie in Hebraicis libris est ,& ut legit beatus Hieronymus, sed

etian legerunt, quod nomen seu lanium, seu coquu, significat: ideoque transtulerunt, Γ υ ἱ- ἐπιίεσε μαγειρος,

I racemum fecit coquus. l quod mihi praeclare dixisse videmtur, ut a Nabuzardan coquorum principe ut scriptura rescit, saepius illum populum racematum &re uindemiatum esse ii. gurate & ex obliquo significarent. quos vero beatus Hieronymus dixit, I Paruulos ad mensuram palmae, i Hebraei lactentes interpretantur,aut fascijs inuolutos, aut qui in palmis in ternis educantur . quamobrem in Graeca editione altera interpretatio adiectatastaque est νηχ-

interficientur infantes sugentes ubera. t quae duae eorundem verborum interpretationes ita in istae, confusaeq, sunt, ut obscuritatem iaciant legenti, demptis iam asteriscis, qui prsus erant. quod iii LXX. editione saepissimc contingit. -: Sacerdos Se prophet, .l verisimile est sacerdote ni aliquen& prophetam,aut plures etiam irruptione hostium in urbem ad sanctuarium coniugisse , ibique a fui en te victore occisos, quam caedem hoc loco commemorat. Hebraei nonnulli de

Zacchatia filio Ioiade dictum putant, qui a populo lapidatus

110쪽

est. vi querelae illi de pueris ad mensuram palmae laniatis, tamquam obijciatur ac reseratur ex aduerso caedes illa Zacchariae sacerdotis ac prophetae imp ijssiae a. quid conquereris de pueris a matribus occilis, S in escam sumptis, cum tu iamin pridem sanctum virum, eundemque sacerdotem & propheta quod te de tuis peccatis argueret, in ipso teplo interfeceris p iij putant Zacchariam quidem significari in his verbis, sed illum filium Addo prophetam,qui in templo sit occisus.quod in die propitiationis populum reprehenderit,quod quia nuula scripturae testimonio confirmant, ut leuiter dicitur, sic facile re ijcitur. CHS EN. L X X.

tatem ad labores impotentes erant.miserabile sane spectaculum, simu liter atque iuuenum & virginum caedes. urinati horum caedes fuisset, antequam ad acerbiorem vitam abducerentur . Plateae vero terrae saecularia sunt negotia, in quibus dormierunt,quod non vigilarent, neq, orarent,oculis animi ad peccatu atque stultitiam clausis. & quinam ij erantὸ siquidem non nisi paruuli suissent, nus id mirum,nunc vero qui ante hos virtute praestare videbantur.&quicunque an mo integro, & incorrupto,& sortes in.bello erant,in hostium potestatem venerunt. sed tu tamquam bonus talam eorum vitam compesce, & illorum in malum consensum atque co spirationem disiunge . i Virgines meae,& iuuenes mei abi runt in captiuitatem . t OLYMνI odio a I . Et qui in incorruptione, & qui in fortitudine vivebant, inquit, in peccatv potestatem pertracti sunt. i In gladio .l EIvs Da M. In ipsius hostis potestate IEt infame . t Ei vana M. Inopia verbi Dominiis . Dormierunt in terra platearum paruulus m senex:

ues meae-iuuenes meι abierunt ιn captiuitatem

SEARCH

MENU NAVIGATION