In Lamentationes Ieremiae commentarium ex auctoribus Graecis collectum. In easdem Antonii Agellii presbyteri regularis explicatio

발행: 1589년

분량: 223페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

81쪽

IN CAPUT SECUNDUM

mentationes,ut qui in luctu admodum dolet. Iterumq; indicat se humilem sensum, humilemque cogitationem suscepi se; dest ructis tamquam domibus atq; munitionibus, animum ruodammodo complentibus. Virtutes namque habitaculaunt, illis enim tegimur: munitiones vero oppositae illae ratiocinationes, non enim in malam partem hoc loco accipian .Co tur, ut illa altitudinu destructio extollentiu se aduersus scieritiam Dei ; neq; illa humiliatio intelligitur, per qua Dei iust ficationes discimus. haec enim gaudio,non tametatione sunt PM 3- excipie da. Factus est Dominus velut inimicus.l ΟLYMν. in ipsi se ipsos inimicos Dei,propter peccata in illum admissa coisili tuissent:Deus enim nemine odit. Absorbuit palatia eiusqΟLYMν. Ad littera quidc,muros dicit & templum ac domos. ad spiritalu sensum,munientes anima probas ratiocinationes. Aliter,quia apud Iudaeos post ausum in Christu facinus, nullus adhuc propheta,nulla reuelatio,nultu legitimu sacrificiu. Multiplicauit filiae Iuda humiliatu & humiliatam .l OL Y Mν. Post historia,eos intelligit qui sub peccato captiui tacti sunt.

Factus ect Zominus velut inimicus; praecipitauit Israel, praecipitauit omnia moenia eius , dissipauis munitiones eluti ' repleuit in filia Iuda humiliatum-humiliata. QV A M v i s autem in Dominum inimicitiae & odia non cadant,procul est enim ab ijs affectibus Diuina illa natura, tamen velut inimicus iactus est, cum perniciem & interitum inferri permisit . Praecipitauit & velut absorbuit Israel, ita ut nihil paene ex ea gente relictum sit, tamquam e conspectu penitus ablata: praecipitauit etiam non modo gentem, sed moenia quoque, & arces ac muros diruit, &cr. ilitatem praecipuam atq; magnificentissimam in tribu Iuda, plurimis maximisque malis atque calamitatibus impleuit.

Humiliatum & humiliatam . t Repetitio eiusmodi vocum apud Hebraeos multiplicitatem seu amplificationem significat,ut sit,summam abiectionem & amictionem filiae Iuda in-

82쪽

TARE NORVM IEREMIAE. ε

dem sere modo quo in praesenti loco transtulit B. Hieronymus, i humiliatum & humiliatam, i ut ad viros & mulieres reseratur,ac sit sententia, S multiplicauit in filia Iuda,tam in viris quam in feminis dolores & afflictiones. in loco autem dicto Isaiae B. Hieronymus vertit, i & circumvallabo Ariel, &erit tristis & maerens , t hoc est maerebit admodum.

ΓΑ v. L X X. Et expandis quasi vitem tabernaculumsuum, corruptis ἶ-

uitatem Fuam: Oblitus in Dominus quae fecit in S ion, fgiuitatu sabbati: irritavit fremitu irae suae regem di sacerdotem oe principem. O LYMν iov. Vel hoc dicit quod illam synagogam, quae

antea quasi vitis extenta erat,tradidit hostibus . Vel sic, illam perinde ac vitem nulla custodia munitam, diripientibus exposuit. i Corrupit festiuitatem suam. l E I v s D E M . Ipsus Ierusalem legales illas festiuitates: animae vero, illud de rebus optimis gaudium. ORIGE Nis. Tabernaculum ipse nitemplum dicit, vitem & vineam populum Israel, iuxta illud

Dauidicum, i Vineam de Aegypto transtulisti.l & apud Esaiai Vinea facta est dilecto. l Ac Dauid quidem adiungit, j Vt

quid destruxisti maceriam eius ξl &quae sequuntur: Esaias vero, i Destruxisti sepem eius, l& quae ijs adiecta sunt. haec

eadem praesens lamentatio declarauit.Deus enim cum suum praesidium cotraxisset,liostibus tradidit,cum Angelus in cir

cuitu eius non adhuc castrametaretur,quia non timebat Do

minum . Cessare secit etiam stata illa ad cultum exhibendum tempora, ut in Esaia dicit, i ieiunium & otium & sestiuitates ξλ vestras odit anima mea: l quod ipsum obliuione appellauit, non quasi humanum sit in eo vitium. Irritavit etiam regem &sacerdotem, indigne serentes,quod cum pars Dei essent,mala adeo grauia ab impiss illata tolerarent. i Oblitus est Domi- nusquae fecit in Sion festiuitatis Sc sabbati. l OLYMMoo. Despexit inquit etia suas leges, quibus sestos dies & sabbata agere iussum erat. l Et irritavit fremitu irae suae rege,&sacerdote & principe. l OLYMν. Permisit ut amplius a siligerentur,vel ipse irritatus, vel de felicitate hostium irritans.. - . I a VAU.

83쪽

ε8 IN CAPUT SECUNDUM v Av. V V L G Α T A. Et dissipauit quasi bonum tentorium suum, demolitus e T

tabernaculumsuum:Obliuioni tradaei Dominus in Siore

Iesiliuitatem in sabbatum s in in opprobrium tus indi

gnationem furoris Fui regem os sacerdotem.. EM.τo Ri v M illud suum templum dico , cuius obiecta

nos protegebat,& sub quo tamquam sub umbraculo extamis frondibusque contexto ab imbre irruentium calamitatum, & aestu tentationum tuti eramus, veluti cum hortusse-pe disiecta destruitur, ita dissipauit atque disiecit . Taberna. culumque suum, ubi peccata populi expiabantur,& quo populus in festiuitatibus conueniebat, destruxit, ac demolitus est, Itaque consequenter templo tabernaculoque sublato memoriam quoq sestivitatum & sabbati sustulit , quorum vi attentissime meminissent praeceperat. & cu indignatione quadam tamquam rem odiosissimam, & sibi ingratissimam abiecit a se & opprobrio tradidit regem & sacerdotem ..i Et dissipauit quasi hortum tentorium suum. l Tentortu hoc

loco non quasi ex aulaeis compositum dicit,sed quasi ex ramis. holijsque contextum, quo tentorio templum illud significate videtur sub quo sibi tuti ac tecti esse videbantur. Itaque conuenienter similitudo horti assiimpta est.nam & horto & tabennaculo seu tentorio id commune est, ut hoc superne conse tis ramis arborum tegatur, ilIe spinis undique contextis sepiatur; sicut igitur ablata sepe hortus diripitur & dissipatur, sic ablata illae ramorum contextione tentorium &vmDraculum aperitur atque nudaturi quo tegumento ablato,neque a pluuia, neque ab aestu quisquam defenditur.Porro nun quod dissipare dixit B. Hieronymus , pro eo quod est aperire, nudare tegumento saepe poni solet. ut apud hunc eundem prophe- Ieremi r . tam cap. I 3. reuelata sunt verecundiora tua, pollutae sentplantae tuae . t quod LXX. dixerunt, πόρναι-, ut revelentur plantae tuae.' itaque recte etia hoc loco dixerunt, δε--mν ύς ἀμπιλον, Muisso e X-plicauit ut vitem tabernaculum su um . Ivivitem', quae prius vecta erad ramis ac frondibus & quasi multiplici palmitum ac soliODisiligod by Cooste

84쪽

soliorum tegumento conserta & implicata, iijs cadentibus, excisisque palmitibus aperuit & explicauit, adeo ut umbram facere & solc arcere praeterea non posset. hic sensus est LXX. in quibus adnotandu pro lalegisse ita una addita littera. Ablato igitur illo tentorio, seu tabernaculo, quod vel templum, vel vim diuinae protectionis intelligere licet, de quo David dicit, i Quoniam abscondit me in tabernaculo suo in die ma- Psal. 1s lorum,protexit me in abscondito tabernaculi sui, i nil mirum si aestuavit Israel,& solis ardore tribulationumque vi tamquacaumate adustus ut olim Ionas, defecit & anxiatus est. i Et in opprobrium & indignation em furoris sui regem & sacerdote . t Potest uniuersaliter hoc intelligi,quod opprobrio tradiderit regnum illud ac sacerdotium, taquain rem qua non magni penderer, ut Iudaei putabant,quippe quae ad umbratile, non ad verum Dei cultum pertineret et potest etiam proprie de Sedecia rege &Saraia summo Sacerdote dictum videri, quem Nabuchodonosor captum, Antiochiae quae in Scriptura Rebla dicitur, iussit interfici. lege q. Regum. cap. 2 I. ZAIN. LXX.

Ibpulit Zomini altare suum , excussit sans cationem

Fam. contriuit in manu inimici murum turrium eitu. Vocem dederunt in domo Domini, sicut in die fessuitatu. OL YMy. Legale illud, vi aliud spirituale noui testamenti

subrogaretur.Sin de captiua anima accipiatur, propterea quod indigna Dei cultu visa est. ORIG. Sacra vasa tradidit,quod impiorum hominu sacrificia non iam illi placerent: iuxta illud, i holocautomata arietum,& adipem agnorum,&sanguinem taurorum, & hircorum nolui. t tradidit murum, qui domos Vrbis,vel ut Symmachus edidit, basilicas continebat. At vero hostes cum ipsum quoque templum cepissent, iatamquam de perfecta victoria festum diem clamoribus agebant. OLYMP io DORI . Animae vero altare vis illa rationalis

est nobis insita, per quod passiones mortificatae sacrificantur. Excussit .l Violenter abiecit. ' Vocem dederunt in domo Domini. EIvs De M. Hostes magnopere gaudentes.i Murum tur Ilum eius. ' EI usu a M. Nam omne illius munimetitu abstulit.

ZAIN.

85쪽

IN CAPvT SECUNDUM ZAIN. V V L G A T A. Repulit ae ominus altare suum, maledixit sanolimationi

suae. tra di in manus inimici muros turrium eius. Vo

cem dederunt in domo Pomini sicut in die solenni.

REν vii et Dominus altare suu tamquam nihil ad se pertinens,tamquam pollutum iam,& suo cultu indignum& ineptum. Sanctificationemq; suam ac templum in quo ua-ctificabantur, & consecrabantur oblationes populi , maledixit tamqua rem odiosam abiecit:in ditione potestatemque hostium tradidit muros turrium eius: qui cum temptu diruerent, ac disturbarent,vocem dederunt & clamore laetitiam indicauerunt, non secus atq; in eo populus Israel in die soleant undiq; conueniens elata sublimiq; voce acclamare solebat. i Maledixit. l LXX. απιπνιαξω, excutiendo quasi cum impetu abiecit.alij,reliquit, vel odit.alij x Ἀγιω,otiosum reddidit, cessare fecit. i Tradidit in manus inimici. t 'vann. At LXX. legisse videntur auri, itaque transtulerunt, moare ψε , contriuit nisi cuiquam videatur illos transtulisse συυυ κλει- , conclusit ut solent,quod Origenes indicare videtur, cum dixit παρἔ- δε κε δῖ-το αυγυον νύχος τας οι κήαι τῆς πόλεως, tradidit etiam murum qui domos urbis continebat. nam si φυέrea a legisset,& non potius non illud verbo α ιδ,ira declarasset. HETH. 'LXX.

cogitauit Dominus corrumpere murum filiae Sion e tetenaei menseram, non auertit manum suam a conculcationerluxitque antemurale murin pariter infirmatus ea. OLYMriov. Iudicauit murum ipsam legem . i Tetendit

mensuram . t Parem iudicij normam extendit. EIva D a M. Supplicij mensuram extendens, quod ipsum vidit Zaccharias. Non auertit manum suam a conculcatione .l EIvs DEM . Non pepercit quominus in conculcationem eos proh ceret,qui assidue in ipsum peccabant. i Luxitque antemurale. l OM GEMIs. Luget vero murus & antemurale,quod e R digna luctu sint,& videntibus ut lugeant,causa Nam consilium Dei quis dissipabit Θ S manum eius excellam quis auer-

86쪽

THRENORUM IERE MI AE. 7i

tet lut est apud Beatum Esaiam. Hanc vero siue urbem siue animam hoc modo lugentem , ut esset hostibus conculcatio, Iugeri ab angelis ipsam antea inuicem custodientibus credibile est, tum sublimioribus, tum inferioribus. nam si de salute consecutis gaudent, de lapsis quomodo non lugebunt Θ

HETH. V V L G A T A. Logitauit Dominus dissipare murum siliae Sion , tetendis

funiculum suumta non auertit manum suam a perditione : Luxuque antemurale , in murin pariter dibsipatus e I. ΜVxτο iam ante tempore statuit Dominus dissipare muros ciuitatis Sion illius magnificae & illustris: cxtendit funiculum suum ac mensuram, ad illam diruendam, & ab ea demolienda atque perdenda manum suam non auertit,sed assidue intendit, & vi maxima exeruit, quousque totam ciuitatem perdidit . eiusque manu arietante ac percutiente luxit& corruit ante murale, quod muro sublimiori praestructum erat, quin etiam murus ipse pariter dirutus ac dissipatus est. I Cogitauit Dominus.l Aeterna sua praedestinatione statuit, ut in prophetia scriptum est ab hoc eodem pro Phexa C p 3 a Ietem. 3r. Quia in furore & indignatione mea facta est mihi ciuitas haec a die qua aedificauerunt eam, usque ad diem istam, qua auferetur de conspectu meo, quod in Hebraeo est,fut aufer tur de conspectu meo. t i Extendit iuniculum suum .i Hoealiqui ad poenae mensuram criminibus respondentem significandam dictum esse putant: neque enim cum ulciscitur crimina , modum egreditur, sed pro culpae modo poenam asmetitur.Sed malim hoc intelligere de funiculo qui in diruenc is urbibus a Victore extedebatur,ut Esaias, de ciuitate Bosra ait cap. 34. extendetur super eam mensura , ut redigatur in nihilum,& perpendiculu in desolationem,lquasi dicat non struendi funiculii extendit,sed destruendi. i Luxitq; antemurale, i agger qui ante muros extruitur & praemunitur.Luxit, cecidit,corruit . vicina sunt enim ac similia apud Hebreos verba lugendi S cadendi, baa , R. maluit auic lugendi verbo uti, ut maSis elate diceret,ac sensum & lacrymas muro tribueret

87쪽

T E T H. L X X. le ae sunt in terram portae eius et per A t, O contriuis

evectis eius, regem eιπι in principem eius ingentibus . Non est lex, etιam propbetae ei in non emiarunt νι

OR t o a N i s. Nam velut sub terra vel mari absorp tae e conspectu sublatae sunt .perierunt etiam reges ac principes, & pseudoprophetae, lex quoque eius , necessitate se, vitutis:quam legem etiam antequam caperentur,vltro destruxerant. p Oitae autem animae sunt ipsi sensus,qui illa peccan. te viiijs obruuntur & terreni fiunt:& quae has firmabant animae vires dissoluuntur Sc pereunt, mens rectrix&ratiocin tiones principes,in viti)s iacent: illaque lex animi & ordo disperio, & fit Babylon confusione plena, nullam prouidentiae vim habens diuina ope ac praesidio adiutam. Defixae sunt in terram portae cius. l OLYMpi o D. Perdidit illius monita atque praecepta,ut qui intrare velit, incertus sit ac quaerat.

TETH. V V L G A T A io ae fiunt in terram portae eius , perdidit m contritii e

vectes eiuου, regem eius in principes eius in gentibus: Mon eulex, in prophetae riuae non ι enerunt sionem

a Domino

P OAx Aa eius ciuitatis Iudices nempe &magistri in pomtis ad iudicandu constituti, defixae sunt in terra,& quasi terra dehiscente absorptae sunt, & e conspectu ac de medio sublati, ita ut nusquam appareant.Vectes autem ac seras, RC-gem dico ac Principes qui eiusmodi Iudiccs ac magistros &populum totum continebant,in gentibus perdidit,& contriuit,ut eorum non modo dignitatem in captiuitate abstulerit, sed etiam vires confregerit .nec minus vis illa magistra vitae,& quid faciendum sit ostendens.ablata est, nulla est enim leI, quae litteris consignata generaliter quid faciendum, a quo sit abstinendum demonstret. Sublata est etiam prophetia, quae pro temporum causarumque opportunitate, Dei monitu Scoraculis edita, verbis prophetarum declarata, populum do

cebat.

88쪽

TARE NORVM IEREMIAE. 73

cebat. Itaque iudicijs,vi regia atque principali quae populum

continebat ablata, doctiana legis ac prophetarum anulla,ciuitas Omnis corruit,& perdita est.

I Defixae sunt in terra portae eius, perdidit & contriuit vectes eius Pleriquc verba haec simpliciter intelligunt, quasi ipsae portae sentibiles ciuitatis ruinis deiectae & in terra defixae,ac defossae sint: Vectes item ac serae, quibus portae sensibiles occluduntur . sic Hebraei ut pleraque solent ex maiori parte carnaliter intelligere . quod autem illis imposuit illud est, quia verba sequentia, i Regem eius S principes eius ingentibus, i sic legunt & distinguunt, i Rex eius, & principes eius in gentibus, non cil lex. l Sed quia non naodo B. Hieronymus accusandi casu trastulit Regem eius & principes eius,

verum etiam multo ante Hieronymum LXX. seniores, βαm-λiα πλωτα αυῶς,clarum est tam hos, quam illum portas di vectes non simpliciter, sed figurate intelligendas putause ; & Regem ac principes & iudices esse portas illas ac vectes existimasse. terram autem in qua defixae sunt portae , gentes inter quas perditi & contriti sunt vectes intellexisse; ut sequentia verba priorum sint quodammodo expositio. quomodo etiam in psalmo ι47. accipiendas puto seras N portas. I Lauda Ierusalem Dominum,lauda Deum tuum Sion, Quoniam confortauit seras portarum tuarum,benedixit fili js tu is in te .l Vt enim vectes portas obstruunt,ne ingredi hostes valeant , N ciuitatem urbemq; continent,sic Reges ac principes iustis iudici js, iniquitatem irruentem ab ingressu excludunt& arcent. itaque verissime a Salomone dictum est Prouer. I 8. I frater qui adiuuatur a fratre, quasi ciuitas firma, & iudicia quasi vectes Vrbium .l alioqui quae cognatio esset interve ctes & Regem ac principes,quaeue consequentia conne Xioq, sermonis de vectibus ad Regem ac principes transire Θ Portas vero eos qui sunt ac versantur in portis accipiendas puto, ea

dicendi figura qua per locum ij qui sunt in loco intelligun-

. tur: in portis vero iudices sedebant ad causas iudicandas, ut ait Moyses in Deutcronomio cap. i6. Iudices & Magistros constitues in omnibus portis tuis, quas Dominus Deus tuus dederit tibi,per singulas tribus tuas,ut iudicent populum tuu

Κ iusto

89쪽

7 IN CA PVΤ SECUNDUM

iusto iudicio . thas portas e loco suo dimotas in terram, hoc est inter gentes delixas esse ibique iacere captiuas dolet. i En prophetae eius non inuenerunt visionem a Domino. t Aiune Hebraei Prophetas dum in captiuitate in terra aliena essent non habuisse Domini oracula. Id vero talium est,cu Ezechiel, Daniel, Zaccharias postquam capta est Ierusalem prophetauerint. Itaque alii dicunt obscurius prophetasse post captiui, talem. Sed id nihil ad rem:satis enim est prophetasse. Ita di Origenes & fere omnes nostri hoc de falsis prophetis dictum esse volunt.Sed illud quoque dici potest,ueros etiam prophetas sub illud imminentis excidij tempus non inuenisse visionem a Domino, quod in eorum paenam fiebat, qui necessitatis tempore oracula quaerebant, cum tamen Deum veru dein

seruissent,& alienos Deos colerent,& prophetas veros vexassent,eorumq; verba ludibrio habuissent:qua paena etiam Saulem mulctatu esse legimus,instante lain eius interitu,& Israelitarum clade ; qui cum consuluisset Dominum, nullum ab eo responsum tulit,neque per somnia neque per sacerdotes, ne- Ietem, 37. que Per prophetas.quod si Ieremias imminente urbis excidio Sedeciae regi quid futurum esset praedixit, nihil id praesenti loco quominus verus sit officit. neque enim de omnibus prophetis dicitur non inuenisse eos visionent a Dornino,sed excipi ab eo numero Ieremias debet, ut huic concessiim fit quod alijs est negatum.Itaque quod generaliter fiebat, id in hoc lo- eo dicit,prophetas non inuenisse visionem, quod vero ipsi tria butum est, id speciale munus fuit.. IOD. ' : L X X.

Sederunt in terra , conticuerunt senes Aliae Sion: imposi runt puluerem super capulsuum, aceta tisunt saccis : deduxerunt ιn terram principes irganes in Ierusalem. ORi οε γ i s. Tristia narrat spectacula m letitiae loco ed ta : nam incusso timore ne lugere quidem senibus pet mittebant; primaria': virgines in terram spectare iubebant, ne si conspicerentur illos ad vim inserendam formae praestantia pertraherent.Dici quoque potest,eos etiam,qui antea vi tutis merito antiquiores erant, propter quam hoc nomine v δ

90쪽

THRENORVM IEREMIAE.

cabantur, terrenos iam factos,& in affectibus irrationalibus haerentes,nihil iam secundum rationem facere, cum & spiritum,quae princeps erat in illis animae pars, in terram vertis.sent,& humilem illum sensum,quem olim habuerant,luctu dignum fecissent,& cogitationes quas prius integras, incorruispiasq; seruauerant corrupissent. ii Sederunt in terra. ' OLYM. si on. In terra prostrati sunt terrena sapientes. Conticue runt .l Eavs Da M. Perdiderunt magisterij dignitatem . obmutuerunt . t Imposuerunt puluerem super caput suum. lGLYMνio D. Iuxta historiam lugubris est habitus,captiuitati conueniens. Sed secundum sublimiorem intelligentiam, voluntarie inquit terrenas res suae ipsorum saluti praetulerunt.

Deduxerunt in terram principes virgines in Ierusalem. liOL v M O D. Deduxerunt ad Ierrenas actiones, ipsas synagogas,vel etiam animas, quae saluari poterant.

Sederunt in terra, conticuerunt senes filiae Sion conjer serum cinere capita Ika, accincti sunt cilicise . obiecerunt in terram capita sua νι ines Ierusalem. SEηεs populi Sion qui prius ad iudicandum sedere in solijs consueuerant,dignitate iudicandi adempta, sederutin terra, & dolore defixi tacuerunt ὁ & velle mutata lugentiu habitu,s j. e dignitatis obliti,& humanae condicionis memo-TeS, conlplar erunt cinere capita sua: tristique illo saccino cilicinoque cinctorio ad carnem praecincti sistit. & hi quidem ut in uictu virilem dignitatem aliqua ex parte seruarent cinere capitibus imposuerunt. at virgines miserabili specie sparsis crinibus in terra capita abieceriit,&in puluere volutauerui.

Sederunt in terra, conticuerunt senes filiae Sion. Aliqui volunt his verbis id aperte dici, quod figurate dictum est in .superioribus, i Defixae sunt in terra portae eius S l quia cum

senes, qui in portis ciuitatis sedere soliti erant imponerent cinerem capit i suo, ipsaς quodammodo portae defixae in terra videbantur. Se dc re autem luctui aptius est, quam stare; unde . Esaias cap. 47. i Sede tacςns, S intra in tenebras filia ChaldaeOIum,quia non vocaberis vltra Domina regnorum ὁ aut ι . . ' Κ a sessio

SEARCH

MENU NAVIGATION