장음표시 사용
131쪽
eit, quia quod promisit implet , aut spem in se sperantis non fallit .Si ut alii malunt, fidem hominum dicit, hic sensus erit ,
ea propter nouae quotidie sunt Dei miserationes, ut tua fides, ad homines autem sermonem conuertit,aut proprie ad Iudaeos desperantes, confirmetur&multiplicetur,& magnast rcrescit enim ex diuinae misericordiae experimento hominum fides,& ex ea magis magisque in eum credere dc se suam illi committere discunt.
Pars mea Dominus dixit anima mea,propterea expectabo eu Cum aliae getes alios sibi Deos in quibus sperent & a quibus expectent auxilium elegerint, ego Dominum es egi, qui mihi Deus, qui patronus esset, propterea etiam si in aerumnas multas incidi, non tamen desiitam quo minus in eo spereminab eo auxilium expectem: haecque mihi secunda consolationis causa est, quod eum Deli habeo, qui verus Deus est, & suis cultoribus quominus consulat, eo', adiuuet, non com riter.
Pars mea Dominus . t In hanc sentent iam Moy ses quoque in Cantico dixit, i Quando diuidebat altissimus gentcs,quando
separabat filios Adam, constituit terminos populorum iuxta numerum filiorum Israel. Pars autem Domini populus eius,lacob funiculus haereditatis eius, i cum enim quasi ex diuisi ne partem suam aliae gentes accepissent, S haec illum illa alium Deum sibi sumpsisset, Haec gens partem sibi optimam Elegit ipsum Dominum , aur ut verius dicam ille huic genti se partem & velut haereditatem diuisam attribuit, inde etiampcii. ,,. David inquit, i Dominus pars haereditatis meae. lTHET. L X X. Eonus est D ominus fuginentibus eum, animae quaerenti lialum. Tonum: sumnebit quiescet insalutare Domι-nt. Bonum es Viro cum portaueris iugia in i uuentute sua
OR I. a.N I s. Nam cum in omnes sit bonus,nostram sum nentiam exigit.nam animae quaerenti illum, inqirisitio ipsa bona est,quae sustinet,neque turbatur,quoadusquem Is xi cordia veniat, neque ad spem in alterum collocandam Ira
fit,quoadu si salutare Dei appareat.sortasse etiam, i silebit, illud
132쪽
illud significat,non curiose exquiret diuinae prouidentiae ita Μdicia.Oportet itaque etiam si nesciamus, non refugere a Dommino. OLYMPIOD. Bona est,inquit,animae istiusmodi inquisitio . ' Et sustinebit & quiescet in lalutare Domini . t Ei v x-os M. Firmiter sperabit Christi&Saluatoris auxilium:&ipse enim est sa Iutare Domini, iuxta Simeonis verba, Quia vide- LRς η v. xunt oculi mei salutare tuum. l f Bonum est viro cum porta-xierit iugum a iuuentute sua. l O MOENI s. i Quia iugumae ius suave est,& onus leue .l
Bonus est Dominus Jerantibus in eum, animae quaerenti. illam. . IIS autem quorum Dominus pars est,& qui mala tolera intes sperant iii eum, neque ab eo desciscunt ac resiliunt,& animae quae illum colit,& ab eo quae petenda sunt petit,& illum in rebus agcndis consulit, proculdubio benignus & cle- .
i Bonus est Dominus. l Sic David in psalmo dixit, I Quoniam Pal. rs.
tu Domine suauis ac mitis es, & inultae misericordiae omnibus uuiocantibus tu . Ergo illum quaerere est illum inuoc re,eius voluntatem Hriles ligare .Haecq; tertia ratio consolandi est, non inutilem esse rerum aduersarum tolerantiam ijsqni in Domino sperant.
zonum euprae litari cum sinentio salutare Dei.
Vtile est autem in primis patienter, Sc quiete ac toleranter Dei auxilium atq; opem expectare,neq; contra Deum diis Ientem obmurmurare, sed ei subiectum esse, eiusq; consilium atque gubernationem aequo animo serre. Cum silentio. l Hoc est tolerante Knon turbato animo,qui te, patienter. nam qui impatientes ferunt iij sub Dei imperio esse recusant, neque illi sublacti sunt, sed potius praeesse umlunt . iraq; David cum casus aduersos toleranti patienter e pectare suaderet, inquit, subditus esto Domino&oraeum .lNamque non modo aduersos casus aequo animo ferre, sed
iam Deum auxilium differentem sustinere, hoc est vere tibi subdia
133쪽
Pal. 61. subditum esse . itaque etiam de se idem profitetur , Non te Deo subiecta erit anima meaὸ ab ipso enim salutare meum.
Sonum ea miro eum portauerit iugum ab adolescentia δει a.
Iugum autem distiplinae correptionisq; Domini,cu aduer. sis rebus nos exercet & perdomat,si quis ab adolescetia,& in eunte aetate portauerit, ea res magnam illi utilitate allatura, est.nam Sc diuinae subiectioni assuescet,& patientia atq; tolerantia sibi requiem parat illa de qua Dominus dicit, i Tollite Matth. tr. iugum meu super vos,& inuenietis requie animabus vestris IIugum nonnulli praeceptorum ac mandatorum Dei esse putant. Alij ad rem de qua agitur congruentius, tolerantiam rerum aduersarum,quae Dei voluntate decretoque veniunt, intelligere malunt. i Ab adolescentia sua. l Vel adolescentes consolatur qui in aerumnas captiuitatis inciderant ἔ vel ipse auctor, ut nonnulli Hebraei dicunt, adole sces erat cum haec scriberet.Sed coarguitur salsum, cum quo tempore haec scripsit, plusqua quinquaginta annos haberet aetatis: quod sic probatur. puer erat Iosiae anno tertio decimo, ut ex initio prophetiae illius apparet . reliqui sunt anni 18.na 3 I. annos regnauit Iosias: quibus adiice annos I I. I cim,& alios ii. Sedeciae, fient quinquaginta tres.
Sedebitsolitarim εν tacebit, quia leuauitsuperse . Pabit in puluere ossuum forte sit θυ. Zabit percutienti se
maxiliam, saturabitur opprobrijs. O Riο εκ ia. Etiam si illi nemo consentiat, decernenti non oportere coniungi,etia si solus relictus sit in ea se a tentia, in suis decretis sortiter persistet; ac firmiter fixus erit. pha 4 Dominus enim habitare facit unicos in domo, i dicit Da-Plal. 1 o. uid, singulariter sum ego donec transeam, i tentationes scilicet, Dei clementiam adeptus. OLYMPIOD. Permanet in veritate,haec namque una est, at vero peccat una varium xi multiplex. i Et tacebit. l Ei vana M. Hoc est,cestare faciet atque compescet eiusmodi morem. Quia leuauit super se. Izivs Da M. Iugum subaudi. i Dabit in puluere os suum, si
134쪽
sorte si spes. t Ustica ου Is . Nam seipsum humiliabit, dices, ii Ego vero sum terra & cinis, i si vere sit vir & spei no coniana G Π 3. dentis plenus.quale est etiam illud, i Adhaesit pauimento ani Pial. ras. ma mea .l Dabit percutienti se maxillam/ΟLYMpIOD. Iuxta eum qui dixit, , Si quis te percusserit in deXrram, verte Matth.s. illi de alteram. l Ad sensum vero sublimiorem, illi secundum Deum increpationi. i Saturabitur opprobris s. l EI v sn a M .i In hoc saeculo, ut non in futuro.
Io D. V V L G A T A. Sed bis solitarius in tacebit, quia leuauit super se.
ΕΙ vs Movi vir iugo Domini serendo assuefactus ab adolescentia,etiam si multa de grauia perferat incommoda, se debit ille quidem solus, tristis dc maerens, a conuersationis humanae laetitia alienus:& tacebit,patienterque Dei decreta seret ac sustinebit, eius opem expectans; quia onus hoc a Deo impositum sibi serendum esse, & tam qua iugum suis ceruicibus patienter subeundum iudicauit - Sedebit solitarius. s Sedere solitarium,est maestuin a coetu laetantium esse seiunctum. sic namque de se dixit Ieremias, Ietem. 13. Sedebam solus,quia amaritudine plenus eram. t aut sedere solitarium,est animi confidentis nihilque metuentis indiciu , quasi non auxilium ab adiutorio hominum expectantis, sed ad Dei solius opem respicientis, ut Deuter. 33. de Israel dicis
tur, I Habitabit Israel confidenter de solus. li Et tacebit,l patienter expectabit,sustinebit. l Quia leuauit super se .l ipse sedes solitarius leuauit super se. quia Dei decreta de quae illi
euenire dc accidere iussit incommoda atq; molestias, leuauit super se,& patienter Sc aequo animo tamquam iugum subijt,& huic quasi oneri collum subiecit.ex quibus verbis intelligiamus,ei expectandum esse Dei auxilium, qui patienter aduer-ss rebus ferendis ceruicem subiecit. Leuare autem super aliquem, est alicui imponere seu proponere velut onus aliquod .
qua loquendi forma dixit Gad ad David, ut LXX. transtulerunt, Τεία ἐγὼ eiis, ειέ σε, I tria ego levo super te, i sensum tra-stulit B. Hieronymus, i Trium tibi datur optio, i tria tibi propono Ilassi Hebraei locum hunc de lamentationibus,ad Deu
135쪽
reserunt,quia leuauit Deus super illum, hoc est, ideo patieriter fert,& tacet, quia Deus haec mala ut illi euenirent de Creuit & statuit,cuius i ustis contraire & contratcndere, nec Po G sumus nec debemus, neque enim quicquam proficimus contra stimulum calcitrando , & grauius nobis iugum fit renitendo, &postremo contra ordinem ipsum dc osticium facimus, Principis nostri mandatis atque decret is obsistendo.
Tonet in puluere os suum , sifortesit θω.
Et non solum feret patienter quae illi ferenda Dominus imposuerit, verum etiam non aliude quam ab eo sibi salutem fore certo sciens,& humilium orationem nihil non ab eo impetraturam intelligens,humiliabit se & abij ciet, adeo ut adorans ponat in puluere os suum, terram & puluerem osculans, si sorte humili prece spei suae compos esse possita alial Ponet in puluere os suu in. l Procumbet in terram,pronus ita terram adorabit, iuxta illud Psalmi i. i Coram illo procidet Aethiopes,& inimici eius terrain lingent. t & illud Esaiae 49. I Vultu in terram demisso adorabunt te, & puluerem pedum tuorum lingent Alii sic hunc locum exponunt, et lain si ad
extremam abiectionem miseriamque descenderit,& humi iace at, adeo ut etiam pauimento &pulueri adhaereat anime ius,tamen tunc quoque spe salutis non carebit.
ae abit percutienti se maxilum saturabitur opprobriis.
Eiusmodi vir cuius spes est in Domino, & qui Dei volutati subiectus est,maxima et lain opprobria,& quae turpissima habentur, perferet, cuiusmodi est in maxilla percuti, salutem &auxilium a Domino sperans. Τ Dabit quasi ad percutientis libitum; iuxta illud evange-ictem. 16. licum, obvertet illi & alteram . Hoc ipse Ieremias opprobrium sorti animo pertulit , cum eum Phassur percussit &misit in neruum, & quod verbis docuit, suo exemplo consse
136쪽
CAPH. ' L X X. . non repellit insempiternum Dominus. aeuoniam qui humibauit miserebitur secundum multitudinem miseria cordia uae. Non r ondit de corde suo in humιtiauit filios irri.
O Ri o an r s. Conuenit hoc etiam in eos qui quum captiui tenerentur,verba quae sunt in septuagellino ter- Pta. ν3.tio psalmo dicebant, i Vt quid Deus repulisti in finem, iratus est furor tuus super oves pascuae tuae Θ l & consentit cum illis verbis, i Non in finem repellet Dominus,neque in aeternu Psil. rorieomminabitur; l Sed dicet ei quem pro admissorum ratione paenitet, i cesset a fletu vox tua, & oculi tui a lacrymis. t Ierem.
uia non repellit in sempiternum Dominus.
ID a o autem omnia haec mala aequo animo ac forti toIerat,& Deo sit biectus est, & illius iussis ac decretis obtemisperat,& eius salutare cum silentio & patienter expectat, quia pro certo habet, etiam si ad eam miseriam venerit ut ab omniis bus caedatur, & ab omnibus opprobria perserat, numquam re ut Dominus eius penitus obliviscatur,& quasi nihil ad se pertinentem repellat, & aerumnas negligat, ac preces aue
QS ia non repellet. . t Quomodo enim non relinquentem se relinquat P aut quomodo eius salutem negligat , qui ab eo illam expectat P quomodo eum proiWiat, qui illi usque adeo adhaeret, ut nulla vi malorum ab eo seiungaturὸ Si derelique i cum inquit Moyses,proijciet te in aeternum . Si quae. R
ueris eum inuenies. φCAPH. Ioias' abietat-miserebitur secuntam multitudnem mi. . sera cordae siuae .
Certumque est etiamsi tamquam impuros & immundos iecit, cum id non ex sua nat ura quodam modo, nec e X cor cauo,sed malis nostris & impuritatibus id exigentibus secerit imulto magis fore ut humiliatis multitudinem misericor-
137쪽
diae suae ostendat & exhibeat. l Superexultat enim miseri iadia iudicio.
Pon enim humiliavit ex eorde suo,= abiecitfilios hominia.
Vt enim assii geret & malis vexari permitteret filios hominum,non sua voluntate praecipua secit, quasi ipsam impiorumiseriam & aerumnam spectet, sed ab illis prouocatus, ut moderata castigatione coercitos ad paenitentiam reuocaret. I Ex corde suo .l Non voluntate antecedente, sed voluntate consequente, ut Theologi loquuntur. aut non voluntate abis
soluta sed ex suppositione . humiliat enim & flagellat, di plectit si peccauerint . itaque per Ezechielem dicit, i Nunquid
voluntatis meae est mors imp ij dicit Dominus, Sc non magis ut conuertatur & vivat P l ut enim affligat non tam voluntatis eius est,quam nostrae culpae .
LAMED. L X X. Humiliaresub pedibus eius omnes vinctos terrae.Declinare iudicium iviri contra faciem altissimi. condemnare bο-minem cum ipse iudicatur, Dominuae non iuxit. OLYMν i ov. Non ipse,inquit, peccare secit Adam &eiri
posteros ', neque enim Deus peccatum sanxit: sed voluntarie mutationem illam subiuimus. Eius nara. Oratio esuperioribus pendet. Deus non decreuit, ut humiliaretur sub pedibus aduersariorum.Vinctos vero terrae dicit vinculis peccatorum suorum constrictos. i Declinare iudicium. l Eius Ba M. Pervertere iudicandi facultatem , ad aduersandum altissimo. EIusti a M. Deus non iussit ut condemnaremur ab adversario, dum aduersus illum contendimus. OR I N I a .
Ex his discimus, non dixisse Dominum, neque auctorem e sse ut vincti terrae sub peccato humilientur,neque ut humana iudicia quisquam detorqueat atque inclinet coram Domino. ille enim ius & aequum diligit: sed neque ut iure homine coademnet. neque enim contraria ex ore Domini prodire pebsunt bona& malum .nam neque arbor bona fructus malos facit, neque arbor mala fructus bonos.quod igitur ab improbis iniuria alliciuntur homines, id praeter diuinum iudicium a cidit.
138쪽
eidit .sed tamen accidit in sis qui a Deo despiciuntur,ut Israe litis ab illorum hostibus euenit . idque Dei respectu tollitur. itaque hic Dei respectus ijs quaerendus est qui ad poenam sunt atque supplicium traditi.
. t contereret sub pedibuου suu omnes minctos terrae. N En v a enim credendum est in hac re Dominum id vidisse,eamque cogitationem habuisse ,eoque spectasse, eum in potestate sua haberet vinctos terrae, & omnes homi. ines qui in terra versantur & habitant, ut quasi saeuus Dominus eorum poenis gaudes, illos contereret,& sub pedibus suis affligeret,& in puluerem redigeret. ὲ Vt contereret. l Hi tres versus vel e superioribus pendent.. Non,inquit,humiliavit ex corde suo & afflixit filios hominu , eo consilio ut contereret sub pedibus suis omnes vinctos teristae, & ut peruerteret iudicium, aut hominem in iudicio suo, di quamuis iuste se defendentem condemnaret: id enim alienum a Deo. Vel hae tres sententiae coniunctae sunt ac pendent ex verbo sequenti, i Dominus ignorauit, i nihil horum trium vidit atque spectauit cum afflixit homines. Est enim nomodo non iniustus,verum etiam clementissimus: & ideo neque tamquam saeuus ac teter dominus miseria & aerumnis semorum suorum gaudet neque tamquam iniquus Iudex causam hominum perue rtit,aut iuste se defendentes damnat .Possunt& aliter hi tres versus accipi, ut pendeant quidem expostre mis verbis, i Dominus ignorauit, i sed in eum sensum,ut commemorentur ea quae Iudaei a Chaldaeis & a Nabuchodonosor praecipue patiebantur, & negetur ea Dei voluntate atq; consilio, antecedente inquam,& voluntate beneplaciti fieri. Quod, inquit,Chaldaeus tyrannus conterit sub pedibus suis Omnes vinctos terrae,nepe Iudaeos captiuos ac vinctos,quod declinat iudicium in conspectu altissimi, quod etiam se iuste defendentem condemnat , haec omnia Dominus ignorauit, non eo volente & i libente fiunt. Postremo alius quoque sensus his verbis contineri non absurde potest. nam quia dixerat,
non ex corde suo asdixisset Dominum filios hominum, expo-
139쪽
nere nunc videtur causas, quibus ille permotus quamuis nora ex corde suo , tamen Israelitas afflixerit :& peccata illoriam maximeq; principum fuisse dicit. Dum inquit conterunt Diali pedibus suis vinctos terrae, & humiles ac tenues, dum de Rectunt eorum Iudices veram rectamque iudicandi viam, idquet coram Deo,nihil eius oculos praesentiamque veriti, dum iuste se in causa sua defendentes peruertunt & iniquissime Cori-demnant,putas ne fieri ullo modo potuisse,ut haec scelera Dominus non viderit aut ignorarit ὸ Non igitur Dominus qu asi saeuus accusandus est quod Iudaeos afflixerit, sed nostra crimina 8c scelera confiteri aequum est, quibus ille prouocatus nos abiecit&Tepulit. Haec tertia expone di ratio Chaldaeae interpretationis auctori placuit. Omnes vinctos terrae . IVinctos terrae sic dici puto, quasi vinctos in foveis terrae , ε specubus subterraneis iuchisos. Gregorius Na EanZenus soIet δεσμοις γῆς,allegorico sensu appellare homines, quod eorum viiimus cum sublimioris naturae sit, in corpore tamquam Ca cere vinctus teneatur. quod item Origenes ante senserat, sed alter quidem Catholico sen is,alter non satis recto. hic et in quasi in aliorum peccatorum poenam corpori sit animus assi gatus,&a Deo ideo creatum corpus , ut animis quae pecca uerant tamquam carcer esset,sic putat δεσμίοu γης ,dici homines , ille vero Catholico sensu, quod corpus impedimentostine liber animus ad res caelestes contemplandas euolet immillud de Sapientia, i Corpus quod corrumpitur aggravat animam, & deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem . l Sed de hoe ori genis errore latius Methodius apud
V t declinaret ivaficium miri in conjectu multin altissimi.
Neq; hoc vidisse Dominum eredendum est, aut in consperctualtissimi & in eius animo & voluntate fuisse, aut in eius conspectum ascendisse tantam peruersitatem , ut declinaret iudicium cuiusqua hominis, vel quasi pecunia corruptus, voacceptione personarum inclinatus,vi peruersi Iudices faciut.
Vt declinaret iudicium viri. t declinare iudicium est regu iudicadi rectam pe t uertere,& a iustitiae norma & recto cur-
140쪽
sia deflectere.quod vel ideo fit, quia impotentes ii sunt quora
causa agitur, dc iudex iniquus eorum imbecillitatem proteis xit: vel quia donis Iudices corrupti sunt: vel postremo quia gratiam potemiorum atque nobiliorum captant. quae smia in Deuteronomio prohibita sunt, i Iudices ne in alteram pat Deue i6tem declinent: non accipies personam nec munera, quia mu nera excaecant oculos sapientum,& mutant verba iustorum.
In conspectu vultus altissimi. imminute dictum est, ac si di- isset, non venit, non ascendit in cospectu vultus altissimi; aut non posuit in suo conspectu altissimus ; iuxta illud p sal bioo. non proponebam ante oculos meos rem iniustam: l hoc est non id spectauit, non ita ipsi altissimo placuit et negatio namq,
subaudit ut e superiori veris,l No enim humiliavit&c.l quod idem est ac quod in sequenti versu ponitur, i Dominus non vidit, i seu i ignorauit. l Potest etiam alio modo sic intelligi,
ut Chaldaeus vel Nabuchodonosor declinaret iudicium Iudaeorum,idq; in conspectu altissimi illo vidente Spercipient edd Dominus ignorauit. Aut postremo,ut ipsi Iudaei antequam captiui fierent, & maxime qui inter eos iudices erant, eontra Domini praeceptu,declinaret iudictu, altissimo vidente & intelligente, id Dominus nonne viditξnonne cognouitὸ
Ut peruerteret hominem in ivdcio seuo omissu ignorauit. Neque putandum est umquam id Dominum probasse,eoq;. spectasse,ut etiam sese iuste defendentem hominem,& sui facti causam afferentem,& innocentem peruerteret, atque damnaret , & pro sonte haberet. cum itaque nihil horum de Deo suspicari possimus, neque in eo Tyranni saeuitiam inesse, ne que iniqui Iudicis iniustitiam , reliquum est in nobis culpam haerere,propter quam his malis nos asstixit δι abiecit.1 Ut peruerteret .l damnaret,sontem iudicaret,itaque optim LXX. Nais δυσαρ, condemnare. .ita iudicio suo lin lite sua, in causa sua, dum aduersus alterum in iudicio contendit. LXX. - - iumridum iudicatur,dum agit. I DominuSignorauit. l In Hebraeo est, Dominus non vidit,hoc est non hoc spectauit,non hunc animum, non hoc consilium habuit