Defensio Friderici Staphylii aduersus Philippum Melanthonem, Shuuenckfeldianum Longinum, Andream Musculum, Mat. Flacc. Illyricum, Iacobum Andream Shmidelinum, aedificatores Babylonicæ turris Martini Lutheri. Opus elegans, recèns natum atque editum

발행: 1560년

분량: 143페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

51쪽

D E FNS Ioces callide,lector diuinare non potest. Culobrem, si sic decreuisti, ut appares, velle mecudeinceps concertarer te rogo hortorque expresse ut agasin nominatim , quid in qualibet re proposita des nate sentias: ne inter nubes nebulonuinstar, quasi Andabatarum more dimicemusrtu in genere eminus lacessendo, ego stustra punctim certando, uterque quasi colludere existimemur ab aliis . Capita errorum vestrorum

distinct proposui, quae sint in dogmatib vestris Antilogiae ascripsi, utrobique, quibus in

libris vestris hae Antilogiae,& errores reperiantur,notaui nominatim: atque haec quidem omnia non minus vere, qu in modeste. 5 solum enim quia boni viri non est, alienis dictis, quae vera sunt, detrahere: Confingere, quae falsa: verum etiam quia diuina lex vetat, ne dicas salsum

testimonium quod si in ciuilibus negotiis si gitiosum est, certe in diuinis fuerit flagitiosisse

Inum.

RESPONSIO

52쪽

RESPONSIO AD TER

GIU ERS AT N E MOVENΚ- Adiani Longinnymo fuit quondam, est adhuc eritque haereticoru semper, falsa pro veris asserere:&quod heri assii mauerint, negare id postri

die. Ita Epiphanius de Arrio scribit:ita delei lagio Augustinus ita

ipse Diuus Athanasius in decretis Ephesinae Synodi de Arrianis. Sunt homines inquit ut

Iacobus dixit,duplici animo, instabiles in omnibus viis suis, nec eandem habentes sentetiam, sed nunc in hanc, nunc in illam sese vertentes: nunc quidem probantes, quod dicunt, mox Vero vituperantes, quod paulo ante laudaue rant.Hoc vi Pastor ille dixit ex Diabolo prognatum est, per quod citius caupones agnosces esse, quam Doctores. Paucis annis ante C. Suec-feldius fidem, esse particulam seu scintillam diuinae essenti dixerat Christi humanam natu ram esse Deum simpliciter, quia Deo in omnibus aequalis in nullis in serior. Iam, idem discipuli eius improbant,aliud prietendunt, negantque ita sentire praeceptorem suum. At conliantiam

53쪽

i 2 MENSIO vide. Suenchfeldius ante annos octo, aut circi

terita scriptit in libro de duplici statu Chrdii,

articulo 1 7: Iuxta priorem quidem statum caro Christi sulti in corporali proprietate, lu-mana infirmitate Mignominia. Iuxta alteruter,stathm, humana eius infirmitas,in matem Dei est permutata. Ac iterum in 18 art. Initio'ri quidem statu, in Christo humana natura carnis, in aequalitate quadam respectu diuinae natura verbi qua qua in personali nitate adhuc

stetit, quando etiam filius propter exinanitionem,passibilitatem hortalitatem, adhuc minor patre extitit,diquo Ioannes ait Pateris ior me est. In posteriori vero statu, nulla planὸ est amplius distatis seu nequalitas naturaru in Christo. Nam est filius,etiam iuxta carnem sua. patri in honore gloria,&initate diuinae naturae,per omnia plane totus coaequalis , ac modis

omnibus similis, Harbr.I. Qui splendor gloriae&character substantiae eius. Hoc ego doctrinae genus Eutychianum esse dixi in libello meo, negat Longinus: vir igitur credendum erit ξNolim autem mihi haberi fidem, nisi sic esse constet: iudice Ecclesia Legimus in prima actione. Synodi Chalcedonensis Eutyches Presbyterdixit, Confiteor ex duabus naturis suisse Dominum ante adunationema post vero adunationem,unam naturam esse confiteor. Ita Eutyches. Deinde Theodorus Eutychetis discipulus

54쪽

FRIDERI, ITA PHY. 28 Ius in Constantinopolitana 6 Synodo, aetio ne i3. Habemus utique inquit ex his manifestis, quae Dei sunt omnia, qua de Christo audiuimus credimus, siue diuinae naturae congruentia, siue humanae: Mideo una operatio est tam Deitatis eius,quam humanitatis, Antequa Christus conceptus natusque esset homo, duas suisse natura , docuit Eutyches: postea vero quam humanam naturam assumpsisset diuina ex utraq; unam factam esse naturam, alitera in altera tras mutata. Qua ex opinione Theodorus haerethcus consequi vidit, quod ,si ea firmasset, & hanc stare oporteat,eandem esse a stionem utriusque naturae, cum utraque Leta sit una Meadem. An

aliud Suencseldius3Temporis aliqua est discretio,mutationis nulla. Nam Eutyches illico hic in terris eam esse saeiam in naturis Christi Me-xamorphosin statuebat: Suencseldius mox Vbi in Coelum ascendit: uter altero re et ius 8 Prorsus uterque haeretice, neuter Catholice Caro

Christi inquit sui in corporali proprietate. In qua autem nunc est Humana eius infirmitas inquit in Dei virtutem mutata est. Quae porro ista infirmitas ξ Humana natura. Quae item Dei virtus In libro , quem de

Euangelio Christi inscripsit passerit fidem de

iustitiam , caeteraque dona Dei esse Deum ipsum. Et cum dicit, nullamen inter humanam Christi naturam diuinam distantiam

55쪽

IDE T ENSIO nullam inaequalitatem, sed utramque alterutri aequalem impliciter ac Deum omnino: quaeso cum hoc dicit Suencseldius,quid ibi vult Prosecto aut hoc vult, ii unum credit esse Deum,

ex duabus Christi naturis unam factam essentiam. Iam autem,qui duae discretae naturae possunt una seri,nisi alterutra sit in alteram transmutata Aut si hoc non vult, volet, credo, vir

que naturam Christi mansisse integram, de per sese substantiam quadam, eiusmodi quidem, quae utraque sit Deus Iam iterum quaero, si v-traque Christi natura Deus est,an non neces rio sequi videatur, duos deos poni qua doquidem neutra putata esse una eademque essentia natura Aut denique si neque hoc vult, illud ipsum velle,necesse est,quippe,patrem genuisse

duos filios, alterum ab aeterno, alteru lub finem saeculi, quom terque Deo Patrioμο ιος sit, natura per omnia aequalis. Quin ut iuncquaeram oportet, si statua Suenckseldius esse duas in Christo diuinas naturas,quarum neutra sit in altera transmutata, sed quaelibet per se sit, existatque Deus , an non quaternitatem ponat in diuina essentia O sacrilegam licentiam gentis nostrae Duos esse Deos Manichaei fingebat, multos ethnici sed unum esse tantum scriptura S. nos docuit. Alius non est Deus, nisi unus, inquit D. Paulus. iratuor esse hypostases asi

56쪽

FRID I in I. Τ Α ΗΥ. 29 hyposta sectantum, scriptura iaci a abunde ex pressit. Filius meus es tu,ego hodie genui te, dicit aeternus Pater ad Filium aeternum in piritus sanctu , a Patre procedit ipse Dominus dixit. Contra mutationem Eutychetis ita quoque per Malachiam ipse de se Deus: Ego Ieho-

ua, non mutor Quomodo autem non mutatur,

si humana eius natura coepit esse tempore Au gusti Caesaris, cum ant non suerit An potest, non ens,ut fiat ens, fieri absq; motu mutatione temporis an humana natura Christi, quam in hac vita dieit Suencseldius esse mediu quid dam inter Creatorem creaturam . potest diuina natura fieri absque mutatione Certὸ aut hane in illam transmutari necesse suit, sicut Di maeruae voluerunt: aut illam in hanc, ut Eutychiani: nam ut argentum maneat argentum,

cum propriὸ factum est aurum,est impossibilcrnisi tropica locutione quadam, ut thesii ac putatiue argetum appellent, quod iam natura suas aurum. Secundum Philosophiam, inquis, recte ista habent secundum Dei verbum, non item . Quis id dicit Suencseldius. Qua auctoritate est verum'Suencset dii. O praeclarum theologum, qui verae, non inanis philosophiae doctrinamsontraria esse docet doctrinae Eurugelij cum haec idcirco data est, ut illam instauret, non ut peruertat: ut haec sit Sara in domo

Dei: Domina,illa Agarvi ancilla: altera diui

57쪽

DEFENSIO nae gratis rerumque caelestium dispensatrix,alia

tera rerum naturalium Gutraque aute in eadem

oeconomia fidelis operatrix communis salutis. Eam Eutychetis haeresin his verbis damnauit, explositque Chalcidonensis Synodus, aetione prima: Confitemur itaque Dominum nostrum Iesum Christum, filiu Dei unigenitum, Deum persectum,& hominem persedium,ex anima rationaliri corpore, ante secula quidem ex patre natum secundum diuinitatem, in ultimis autem diebus eudem propter nos, propter nostram salutem, de Maria virgine secundum humanitatem, consubstantialem Patri secundum diuinitatem, consubstantialem nobis, secundum

humanitatem. Duarum enim naturarum unitio facta est, non transimulatio.Nec est effugi ii,

hic fingere Synodii loqui de priori statu Christi, te utroque enim loquitur. Atqui etiam ii de priori loqueretur, contra Suencseldium decreuit tamen. Nam is propheta carnem Christi negat etiam in secundo statu esse creaturam cum Synodus assirmet carnem Christi esse carni humanae,quae certe creatura est,co substantialem.

Impudens est Suencseldi propugnator, O mo, siue longus ille sit, siue partius, certe leuis armaturae veles est cum non dubitet id negare palam, quod minime obscure ipse author est professus. Quaero abs te,an neges haec esse verba Suencseldij3Humana eius firmitas in virtu

58쪽

FR ID ERI STAPHΥ. 3otem Dei est permutata,hoc est,ut ipse exponit, facta est Deus. Itemque in articulo sequente: In posteriori velo statu nulla plane est ampli us distantia, seu inaequalitas naturarum in Christo. Nam est filius etiam iuxta carnem sitam, Patri in honore, gloria, initate diuinae natu per omnia plane totus coaequalis, ac modis omnibus similis, Hero, inquam, sunt ne haec verba Suencseldij Si negas,librum, qui de duplicimtu Christi, nomine C. Suencseldi circunsem tur,huius aut horis non esse, euincito: eo enim ex libro sumpsi ego,quod tu in libro meo legilli. Si affirmas, quin,obsecro, non est antiquis Iu damnata haeresis, assereres, Christum esse iuxta carnem , Deo per omnia coaequalem Nullam esse in secundo statu, hoc est, in coestis, distantiam naturarum in Christo Hunc ego errorem dixi esse Dimeritarum, quod cum hi diuinam naturam putarint in humanam mutatam cumque Suencseldius humanam contra in diuinam transisse , .utramque e duabus factam esse, nam asseveret quid inter v trosque interest, si mutationem spectes naturarum Nihil penitusci nisi quod Dimaeritae ex humana diuinam Suencseldius ex diuina humanam , sed tamen unitatem natura rum factam utrique fateantur. Apud Epipha nium extat prolixa Epistolam Athanasi aduersus hanc Eutychianoru Dimaeritarumque

59쪽

D E DE N MI o. errorem scripta: inter caetera Vnde vobis, inquit, euenit dicere, o vos haeretici, Consubstantiale esse corpus verbi του λογοι diuinitati8Et paulo post Etenim vel ex hoc absurditatem nobis licet cernere. Si verbum i 8 corpori, secundum eam, quam ex terra habet naturam, consubstantiale est quin, cum verbum λογοι Patri iuxta Patrum sanctoru conses sionem consubstantiale est, necesse fuerit,&Patrem corpori esse homousium ex terra procreato Qujd nos aliud contra Suencseldium aut debemus, aut possum tu dicere Si Caro Christi, Diuinitati coaequalis est, ut ait Suencseldius, necesse erit, cum diuinitas Christi Patri est coaequalisin μουσιos, carnem Christi etiam esse coaequalem Patri Sed quid absurdius

sngi potest,quid dici in Deum c5tumeliosiussΑded firma est doctrina Ecclesiae ex S. literis, harumque orto doxo intellectu, quem Nicena synodus, teste D. Athanasio,protulit, ut dubitare de his, sit Eutychianum contendere, Dimaeriticum. Sic igitur cum interpretatur Scripturam S. Nicena Synodus, cum sic Chalcedonense Concilium, cum sic omnes Patres fanctitquid vos,vel te, Longine, siue Suillus sis, sue Opillus, vel ipsum Suencseldium moramur Iudicium esto omnibus piis, imo hostibus aeque,atque amicis, Him recte tu neges, quae palam ille assir utimum iuste defendas, quae pra

60쪽

ue asseruit homo non tam natura malus, qu mvalde illiteratus. Quod autem argutaris,Longine, si humana natura sit transmutatata in diuinam: quo pacto possit Suencseldius, illo p sto,id etiam ponere, Christum habere corpus putatiuum et respondeo tibi, si tamen mycteri simus tuus serre responsum poterit. Quia enim eum statuitis,tu, ut discipulus, Suencseldius, ut praeceptor, Carnem Christi iam esse μιρυσιορ diuinitati: oro te, ut edisseras nobis si quidem nunc ambae Christi natura una facta sint qua ratione corpus illius quaeat dici praesensi Coena Domini Si adest qui natura diuina, quemadmodum vultis potest verum corpus dici , cum diuinitas careat corpore S in

contra , adest tanquam verum corpus: quo

modo verum erit, quod in diuinam naturam sit transmutatum vel, quod coi pus sit ipse Deus 3 Istum tu nobis nodum, Longine, cum expedieris, causae statum ordiemum interea acquiescam, quo te vertas,in quid impie garrias de μύαςoιFιωo si expectabo nam alio te hamo capiendum arbitror nec effugies, crede mihi. Hoc videlicet modo cum Manicharis dixi Suencstidium facere,quod, cum is Domini corpus esse assirmet diuina naturam, cumque diuina natura non habeat corpus,& hoc tamen velit praesens adesse in Coena domini, necesse

suit sicut D. Λthanasius scribit ad Epictetu,vt.

SEARCH

MENU NAVIGATION