M.T.Cic. Rhetorici, seu De inuentione libri 2. Cum M. Fabii Victorini rhetoris doctissimi commentariis separatim expressis. Vtriusque margines notis numerorum distinximus, ita respondentibus inter se, vt perfacile fit commentariorum particulas cum M.

발행: 1537년

분량: 116페이지

출처: archive.org

분류: 연설

41쪽

36 DE INVENTIONE Non enim perspicua est, neque costat inter omnes: propterea quod multi nihil prodesse philosophiam, plerique etiam

obesse arbitritur Assumptio perspicua est haec, oportet autem sapere hoc autem quia ipsum ex re perspicitur, 3 veruesse intelligitur, nihil attinc approbari. Qua res alim concludenda est arguinctatio igitur dare operam philosophiae conuenit. Est ergo assumptio quaedam, quae approbationis non indiget. Nam quandam indigere perspicuum sto: separata est igitur ab assumptione approbatio Falsum ergo est , non e se plus quam tripertitam argumetationem. Atque ex his illud iam perspicuum est, esse quandam argumentationem, in qua neque propositio, neque aissumptio indigeat approbationis, huiusmodi est ut certu quidda de breue exempli causa ponamus Si summopere sapietia peteda est, summopere stultitia vitanda est: summopere autem sapientia petenda est summopere igitur stultitia vitanda est. Hic lata sumptio tropositio perspicua est quare neutra quoque indiget approbatione. Ex his omnibus illud perspicti hest, approbationem tum adiungi, tum non adiungi Ex quo cognoscitur, neque in propositione, neque in assumptione contineri approbationem, sed tranque suo loco positam vim suam tanquam certam propriam obtinere. Quod si ita est, commode partiti sunt illi, qui in quinque partes dis-IO tribuerunt argumentationem. Quinque sunt igitur partes eius argumentationis quae per ratiocinatione tractatur. Propositio, per quam breuiter locus is exponitur, ex quo omnis vis oportet emanet ratiocinationis. Approbatio,

per qua id quod breuiter expositi est, rationib' affirmatu, probabilius de apertius fit Assumptio, per qua id quod ex propositione ad ostendendum pertinet, assumitur. As umptionis approbatio, per quam id quod breuiter asiti mptum est, rationibus firmatur. Complexio se quam id quod

conficitur ex omni argumentatione breuiter Xponitur.

mae plurimas habet argumentatio partes, ea constat ex his quinque partibus Secunda est quadripertita Tertia tripertit . Dein bipertita, quod in controuersia est. De

42쪽

L I B. I.

unaquaque parte potest alicui videri posse argumentationem consili ere Forum igitur qua constant, exempla ponemus horum quae dubia sunt, rationes afferemus. Quinquepertita argumetatio est huiusmodi Omnes leges iudices ad commoda reipublicae rcferri oportet,& eas exitilitate comuni no ex scriptione, quae in literis est, interpretari. Ea enim virtute lapictia maiores nostri fueruli, in

legibus scribedis nihil sibi aliud, nisi salute, atq; utilitate reipublici proponeret. Neque enim ipsi quod obes et, scribere volebat S si scripsissent, chi esset intellectum, repudiatuari lege intelligebat. Nemo enim leges egu causa saluas esse vult, scd reipublicae, quod ex legibus omneis respublicas optime putat administrari. Qui ob causa igitur leges seruari oportet, ad ea causa scripta omnia interpretari conuenit: hoc est, quoniam reipublicae seruimus, e reip. comodo atque utilitate leges interpretemur. Nam ut ex medicina nihil oportet putare proficisci, nisi quod ad corporis utilitate spectet, quonia eius causa est instituta sic a legibus nihil eo uenit arbitrari, nisi quod reip. bducat,proficisci, quoniam eius causa sunt coparatae. Ergo hoc quoque iudicio desinite literas legis perscrutari,S legem, ut aequum cst, ex utilitate reipub.co Dderate, quod hic fecit. Quid enim magis utile Thebanis fuit, quam Lacedaemonios opprimi u dmagis Danai nondam Thebanorum imperatorem, quam victoria Thebanoru consulere decuit Quid hunc tanta Thebanorum gloria, tam claro atque exornato trophaeo carius atque antiquius habere conuenit Scripto videlicet legis o misso scriptoris sententia cosyderare debebat Atque hoc quideri satis consederatum est, nullam esse legem, nisi reip. causa scriptam Summam igitur ametiam esse existimabat, quod scriptum esset reip. salutis cauti non ex reip. filute interpretari. Quod si leges omnes ad utilitate resp. referri conuenit, hic autem saluti reip .profuit:profecto non potest code facto, comunibus sortunis 5suluisse, S legibus noobtemperasse. Quatuor autem partibus costat argumetatio, cu aut proponimus, aut assumimus sine approbatione.

c. iii.

43쪽

DE INVENTIONE Id facere oportet, cum aut propositio ex se intelligitur, aut assumptio perspicua est, nullius approbationis indiget. Propositionis approbatione praeterita quatuore partibus argumetatio tractatur, ad hunc modum, Iudices,qui ex lege iurati iudicatis, legibus obteperare debetis. Obtemperare aute legibus non potestis, nisi quod scriptum est in lege, sequamini. Quod enim certius legis scriptor testimoiam voluntatis suae relinquere potuit, quam quod ipse magna cum cura atque diligetia scripsit Quod si iterae no extaret, magnopere eas requirerem', ut ex his scriptoris volutas cognosceretur mec tamen Epaminondae permitteremus, nisi extra

iudicium quide esset, ut is nobis sententiam legis interpretaretur: nedum nunc istud patiamur, cum praesto lex sit, non ex eo quod apertissime scriptu est, sed ex eo quod suae causae convcnjt, scriptoris voluntate interpretari Quod si vos iudices legibus obtemperare debetis, desidiacere non potestis, nisi quod scriptum est in lege sequamini, quid causae est, quin istum contra legem fecisse iudicetis assumptionis autem approbatione praeterita quadripertita sic fiet argumeno latio, Qui saepenumero nos perfidem fefellerunt, eorum orationi fidem habere non debemus. Siquid enim perfidia

illorum detrimenti acceperimus, nemo erit praeter nosmet ipsos, quem iure accusare possimus. Ac primo quidem decipi incdmodum est, iter u stultu, tertio turpe Carthagineses aute persaepe iam nos fefellerunt: summa igitur amentia est in eorum fide spem habere, quorum perfidia toties deceptus sis. Vtraq; appobatione praeterita, tripertita fit, hocpacto, Aut metuam tres Carthagineses oportet, si incolumes eos

reliquerimus aut eoru Vrbe diruamus, ac metuere quidem non oportet. Restat igitur, ut Vrbe diruamus. Sunt aute qui

putant non unquam posse comple ione supersederi opportune, cum id perspicuum sit, quod conficiatur eX ratiocinatione. Quod si fiat, bipertitam quoque fieri argumentationem, hoc modo, Si peperit, virgo non est,peperit autem: hic satis se dicut proponere dc assumere, quoniam perspicuusit, quod conficiatur, compleaeionis rem no indigere. Nobis

44쪽

L I B. E.

autem videtur Momnis ratiocinatio cocludenda esse, δ inlud vitium, quod illis displicet, magnopere vita tum est, ne quod perspicuu sit, id in omni cople ione inferamus. Hoc

auteneri poteriti cople ionum genera intelligatur. Nam aut ita coplectemur, ut in unum conducamus propositione d assumptionem, hoc modo, Quod si leges omnes ad utilitatem reipublicae referri couenit, hic aute saluti reipublicae profuit profecto non potest eodem facto saluti cominu ni colluissem legibus non obtemperasse. Aut ita, ut ex cotrario sentetia coiiciaturaioc modo, Summa igitur ametia esst, in eorum fide spem habere, quorum perfidia toties deceaptus sis. Aut ita, ut id solum quod conficitur, inferatur, adhuc modum, Urbem igitur diruamus. Aut ut id quod eam rem, quae conficitur, sequatur necesse est, id est huiusmodi, Si peperit, cum viro concubuit, peperit autem Conficitur hoc, Concubuit igitur cum viro. Hoc si nolis ferre, Z inferas id quod sequitur, fecit igitur incestum, S concluseris argumentatione. perspicuam seceris coplexione. Qua Ire in longis argumctationibus, e coduci ionibus, aut ex cotrario coplecti oportet in breuibus id solu quod coiicitur

eχponere: in iis, an quibus e Nilus perspicuus est,cbsecutione uti. Siqui autem e una quoq; parte putabunt costare argumentationem, poterunt dicere, saepe fatis esse hoc modo argumentationem facere, Quonia peperit, cum viro cocubuit: na hoc nullius neq; approbationis, neq; sumptionis,

neque coplexionis indigere videtur. Sed nobis ambiguitate nominis videntur errare. Nam S argumentatio nomine uno res duas significat, ideo quod inuentum aliquam in rem probabile, aut necessarium argumentati vocatur, S eius inuenti artificiosa expolitio. Quando igitur proferent aliquid huiusmodi, Quoniam peperit, Cum tro cocubuit,

inuentum proferent, non eXpolitionem. NOS autem de cxpolitionis partibus loquimur. Nihil agitur ad hanc rem ratio illa pertinebit: atque hac distinctione alia quoq;, quae videbuntur officere huic partitioni, propulsabimus, qui aut assumptione aliquado tolli posse putent, aut propositionem.

c. iiii.

45쪽

o DE INVENTIONE Quae siquid habet probabile aut necessarium quoquo modo commoueat auditorem necesse est. Quod si sotu spectaretur id quod inuentum est, ac nihil quo pacto tractaretur

id quod es let excogitatum, referret, nequaquam latum internummos oratores Sc mediocres interesse existimaretur. Variare autem oratione magnopere oportebit. Nam Omnibus in rebus similitudo est satietatis mater Id fieri poterit, si non similiter semper ingrediamur in argumentationem. Nam primum omnium generibus ipsis distinguere conuenit orationem, hoc est tum induci ione uti, tu ratiocinatio ne .Deinde in ipsa argumentatione non semper a propositio ne incipere, nec semper quinque partibus abuti, neque eaderatione expolire partitiones sed tum ab as umptione incipere licet, tum ab approbatione alterutra, tum utraque, turii hoc, tum illo genere coplexionis vii Idit perspiciatur, aut

scribam aut in quolibet ex lo de iis, quae proposita sunt,

hoc idem exerceamus, ut quam facile sit faci u Ac de partibus quidem argumctationis satis nobis dictum videtur. Illud autem volumus intelligi, nos probe tenere, aliis quoque rationibus raci ari argumentationes in philosophia multis Mobscuris, de quibus certum es artificium constitutu veru illa nobis abhorrere ab usu oratorio videntur. Quae pertinere autem ad dicedum putamus, ea nos comodius, quam

caeteros attendis se non affirmamus, sed perquisitius diligentius conscripsisse pollicemur. Nunc ut instituImus,proficisci ordine ad reliqua pergemus.1 OS Reprehensio est, per quam argumenta io aduersariorum

confirmatio diluitur, aut infirmatur, aut leuatur. Haec fonte inuentionis eodem tetur, quo utitur cbfirmatio: propterea

quod quibus ex locis aliqua res cofirmari potest, iisdem potest ex locis infirmari. Nihil enim cosyderandum est in his omnibus inuentionibus, nisi id quod personis aut negotiis

attributu est. Quare inuentionem&argumentationum expolitionem sumptam e cinis quae ante praecepta sunt, hanc quoque in partem orationis transierri oportebit. Verun- tamen ut quaedam praecepti detur huius quoque partis,

46쪽

L DB. I.

exponemus modos reprehensionis, quos qui obseruabunt

facilius ea quae contradicentur, diluere aut infirmare poterunt. Omnis argumentatio reprehenditur, si aut ex iis quae sumpta sunt, non coceditur aliquod unum plurave aut his concessis, complexio confici ex his negatur: aut si genus ipsum argumetationis vitiosum ostenditur aut si contra firmam argumentationem alia aeque firma, aut firmior ponitur. Ex is quaesumuntur, aliquid non conceditur, cum aut

id quod credibile dicunt, negatur esse eiusmodi, aut quod

comparabile putant, dissimile ostenditur, aut iudicatum aliam in partem traducitur, aut omnino iudicium improbatur, aut quod signum esse aduenarii dixerunt, id eiusmodi negatur esse, aut si complexio aut e X una, aut ex utraque parte reprehenditur, aut si enumeratio falsa ostenditur, aut

si simplex conclusio falsi aliquid continere demonstratur. Nam omne quod sumitur ad argumentandii, siue pro probabili, siue pro necessario, neceti e est sumatur ex his locis, ut ante ostendimus. Quod pro credibili sumptum erit, id os infirmabitur, si aut perspicue falsum erit, hoc modo, Nemo et qui non pecuniam quam sapientiam malit Aut ex contrario quoque credibile aliquid habebit, hoc modo, Quis est, qui non offici cupidior sit, quam pecuniae Aut erit omnino incredibile, ut siquis quem constet est auarum, dicat alicuius mediocris Officii causa se maximam pecuniam neglexisse Aut siquod in quibusda rebus, aut hominibus accidit, id omnibus dicatur usu euenire, hoc pacto, Qui pauperes sunt, iis antiquior officio pecunia est. Qui locus desertus est,inio caedem laetam ei te oportet. In loco celebri homo occidi qui potuit Aut siquod raro fit,fieri omnino negatur: ut Curius pro Fuluio, Nemo potest uno aspectu,neque praeteriens ita amorem incidere. Quod autem pro si io gno sumetur, id ex eisdem locis quibus confirmatur, infirmabitur. Nam in signo,primum verum esse osted oportet. Deinde eius es e re signum proprium, qua de re agitur, ut cruorem caedis Deinde factum esse, quod non oportuerit:

aut non factum, quod oportuerit. Postremo scisi e eum, io8

47쪽

4 DE INVENTIONE de qua quaeritur, eius rei legem consuetudinem Nam

eae res sunt signo attributae, quas diligetius aperiemus, cum

separatim de ipsa coniecturali constitutione dicemus. Ergo horum numquodque in reprehensione, aut non esse signum, aut parum magnum eis, aut a se potius, quam ab aduersariis si are, aut omnino falso dici, aut in aliam quoque suspicionem duci poste demonstrabitur. Cum autem pro comparabili aliquid inducetur, quoniam id per similitudinem maxime tractatur, in reprehendendo conueniet,

simile id negare esse quod conferetur, ei quicum confere, tur. Id fieri poterit, si demonstrabitur diuersum es e genere, natura, vi , magnitudine, tempore, loco, persona, opinione ac siquo in numero illud quod per similitudinem afferetur, S quo in loco hoc genus, cuius causa afferetur, haberi conueniat, ostendetur Deinde quid res cum re differat, demonstrabitur, ex quo docebimus aliud de eo quod comparabitur,4 de eo quicum comparabitur, existimari oportere. Huius facultatis maxime indigemus, cum ea ipsa argumentatio, quae per inductionem tractatur, erit repre- Io hendenda. Si iudicatum aliquod inferetur, quoniam id ex his locis maxime firmatur, laude eorum qui iudicarui, similitudine eius rei de qua agitur, ad eam rem, de qua iudicatum est: comemorando non modo non esse reprehensum

iudicisi, sed ab omnibus esse approbatu: S demostrando difficilius S maius fuisse id iudicatu quod afferatur, quam id

quod instet.Ex contrariis locis si res aut vera, aut verisimilis permittet, infirmari oportebit: atque erit obstruandu diligenter, ne nihil ad id quod agatur, pertineat id quod iudicatum sit S videndu est, ne ea res proferatur, in qua sit Dfensum,ut de ipso qui iudicarit, iudicist fieri videatur. Oportet aute animaduertere, ne cum aliter multa sint iudicata,

solitarium aliquod aut rarum iudicatu afferatur. Nam his rebus authoritas iudicati maxime potest infirmari Atque ea quidem argumenta, quae quasi probabilia sumuntur, ad hunc modum tentari oportebit. . vero sicuti necessaria inducetur, ea si forte imitabuntur modo necessariam argu -

48쪽

L I I. 6smentationem, neque erunt eiusmodi Gic reprehendentur, Primum complexio, quae virum concesseris, tolli iubet, si vera est, nunquam reprehendetur sin falsa duobus modis, aut conuersione, aut alterius partis infirmatione Conuersione, hoc modo, Nam si veretur, quid eum accusas, qui

est probus Sinua uerecundu animi ingenium post det, quid eum accuses, qui id parui auditu existimat Hic sive vereri

dixeris, siue non vereri, concludendum hoc putat, ut neges esse accusandu Quod conuersione sic reprehendetur, immo vero accusandus est . Nam si veretur, accuses: non enim

parui auditu existimabit. Sin inverecundum animi ingenium post det, tamen accuses, non enim probus est. Alterius autem partis infirmatione, hoc modo reprehendetur,

Verum si veretur, accusatione tua correptus, ab errato recedet. Enumeratio vitiosa intelligitur, si aut praeteritum irquiddam dicemus quod velimus concedere, aut infirmum aliquid annumeratum, quod aut contradici possit, aut causa non sit quare non honeste possimus concedere. Praeteritur quiddam in eiusmodi enumerationibus, Quoniam ha

bes istum equum, aut emeris oportet, aut haereditate possideas, aut munere acceperis, aut domi tibi natus sit: aut si horum nihil est , surripueris necesse est sed neque emisti, neque haereditate venit, neque domi natus est, neque donatus est neces se est ergo surripueris. Hoc commode reprehendetur, si dici pos it ex hostib equus esse captus, cuius priv-dae sectione venerit: quo illato infirmatur numeratio, quoniam id sit induci una, quod praeteritum sit in enumeratione Altero modo reprehendetur, si aut contra aliquid dicetur: hoc est, si exempli causa, ut in eodem versemur, poterit ostendi haereditate venisse aut si extremum illud non erit turpe cdcedere, ut siquis, cum dixerint aduersarii, Aut insidias facere voluisti, aut amico morem gestisti, aut cupiditate elatus es, amico se morem gessiste fateatur. Simplex auratatem conclusio reprehenditur, si id quod sequitur, non videatur neces ario cum coquod antecessit, cohaerere. Nam hoc

quidem, Si spiritum ducit, vivit si dies est, lucet: eiusmodi

49쪽

4 DE INVENTIONE

est, ut cum priore necessario posterius cohaerere videatur. Hoc autem, Si mater est , diligit: Si aliquando peccauit, nunquam corrigetur: sic conueniet reprehendi, ut demonstretur non necessario cum priore posterius cohaerere.Hoc genus de caetera necessaria, δ omnino omnis argumetatio, S eius reprehensio maiorem quandam vim continet, S latius

patet,quam hic exponitur: sed eius artificii cognitio huius modi est, ut non ad huius artis partem aliquam adiungi possit,sed ipsa separatim longi temporis magnae atque arduae

cognitionis indigeat. Quare illa nobis alio tempore, atque ad aliud institutum, si facultas erit, explicabutur. Nunc his praeceptionibus rhetorum ad usum oratorium contentos iis nos esse oportebit. Cum igitur ex iis quaesumuntur, aliquid non conceditur, sic infirmabitur. Cum autem his concessis, complexio ex his non conficitur,haec erunt con*deranda, num aliud conficiatur, aliud dicatur, hoc modo, Si quum aliquis dicat se profectum esse ad exercitum, contraque eum quis velit hac argumentatione uti, Si venisses ad exercitum, a Tribunis militaribus visus esses: non es autem visus ab his, non es igitur profectus ad exercitum. Hic cum concesseris propositionem Masiumptionem, complexio es infirmada. Aliud enim quam cogebatur, illatum es . Ac nunc quidem quo facilius res cognosceretur, perspicuo

grandi vitio praeditum posuimus exemplum sed saepe

obscurius positum vitium pro vero probatur, cum aut parum memineris quod concesseris, aut ambisuum aliquod pro certo concesseris Ambiguum si concesseris, ex ea parte, quam ipse intelleXcris, eam parte si aduersarius ad aliam

partem per complexioncm velit accommodare, demostrare oportebit non ex o quod ipse concesieris, sed ex eo quod ille sumpserit, confici complexionem ad hunc modum, Si pecuniae indigetis, pecuniam non habetis, pauperes estis. Indigetis autem pecuniae mercatura enim nisi ita esse operam non daretis pauperes igitur estis. Hoc sc reprehenditur, cum dicebas, Si indigetis pecuniae, pecuniam

non habetis hoc intelligebain propter inopiam in egestate

50쪽

L I l. sestis, pecuniam non habetis idcirco concedebam. Cum autem hoc fumebas, Indigetis autem pecuniae: illud accipiet, ain, Vultis autem pecuniae plus habere. Ex quibus cocesi follibus non conticitur hoc, Pauperes igitur estis: conficeretur aute, si tibi primo quoque hoc concellissem, Qui pecuniam maiorcia vellet habere, cum pecuniam non habere. Saepe autem oblitum putant quid concelleris, S idcirco id quod non colaficitur, quasi conticiatur in coclusione inferunt, hoc modo, Si ad illum haereditas vetaiebat, verisimile

est ab illo cis necatum. Deinde hoc approbit plurimis verbis post allum unt, Ad illum autem haereditas veniebat deinde fertur, ille igitur occidit. Id quod ex iis qu e sumpserant, non conficitur.Quare obicruare diligenter oportet, Scquid sumatur, c quid ex his conficiatur. Ipsum autem ge inus argumentationis vitiosum his de causis ostendetur, si aut in ipso vitium erit, aut si non ad id quod instituitur,accommodabitur. Atque in ipso vitium crit, si omnino totum falsum erit, si commune, si vulgare, si leue, si remotum, si mala distinitio, si controuersum, si perspicuum, si non concessum, si turpe, si Oiscia sum, si contrarium, inconstans, si aduersum Falsum est, in quo perspicue mendacium est, hoc modo, Non potest cis sapiens, qui pecuniam negligit: Socrates autem pecuniam negligebat, non igitur sapiens erat. Commune est , quod nihilo magis ab aduersariis, quam a nobis facit, hoc modo, Idcirco iudices, quia veram causam habeba, breui peroravi. Vulgare est , quod in aliam quoque rem non probabilem, si nunc concessum sit, transferri possit, hoc modo, Si cram causam non haberet,se vobis iudices non commisit et Leue est, quod aut post tempus dicitur, hoc modo, Si in mentem venisset, non commisisset: aut perspicue rem turpem leui tegere vult defensione, hoc modo, Cum tecXpetebant omlaesitoretissimo in regno reliqui, nunc desertum ab omnibus summo periculo sola vi res ituam, paro. cmotu est, quod ultra quam satis est, petitur, hoc modo, Quod si non P. Scipio Cornelia filia Tyberio Graccho collocasset, atque ex ea duos filios Gracchos

SEARCH

MENU NAVIGATION