장음표시 사용
381쪽
ptatem asserunt,ob id quia non finis, sed generatio est. Atque ea quide quς dicuntur huiusmodi sunt.
Quod non omnes voluptates probas de bonas esse dicat,in causa illud est, quod nonullae sunt
turpeS & probrosae,ut calamitorum nonnullae etiam noxiae,& dannnCsae,cuiusmod1 sunt usus 3c ciborum,& venereorum immoderati aegrotantibus enim iucunda quaedam sunt &voluptuosa namala habitudine praedito carne bubula vesci,voluptuosum fortasse videretur,quod tamen ipsi nox1um est. Cum igitur voluptates nonnullae de damnos e de turpes reperiantur:restat,ut non omnes voluptates bonae sint. Opinabantur praeterea quidam voluptatem non esse optimum, id est non esse finem ultimum,ac summum bonurra,eo quod voluptas generat1o est.generatio autem cum sit toimperfecta,finis esse nullo modo potest.Atque haec sunt, quae de voluptate a nonnullis d1cuntur, atque existimantur. Improbatio ration m de uoluptate. Cup II.
AT enim non effici ex his ut voluptas aut bonum aut optimum n5 sit, hinc perspicuum erit:primum,quia bonum dupliciter. alterum enim absolute,altem alicuius respectu bonum dicitur:& naturae & hab1tus id sequentur: quare sequentur quoque idem & motiones, & generationes.
Non effici ex his quae isti opinantur, ut vesuptas non sit bonum,& optimum, sed contrarium 4 opotius,id est ut bonum Ec optimum sit,hinc id est ex his quae dicturi sumus,manifestum erit. pri
mum autem opinionem eorum refellit qui nullam Voluptatem esse bonum ex eo dicebant, quod voluptas generatio est .generatio siquidem imperfecta est quod est imperfectum,esie bonum non potest. Ostendit enim ex voluptatibus alias esse proprie bonas, alias videri, quae quidem non ex se,sed ex opinione de existimatione bonae sunt.Cum igitur voluptates aliquas esse proprie bonas demonstret,sit,ut eorum quoque Opinio destruatur ac ruat,qui nullam voluptatem esse bonu asserebant.inquit 1gitur,quia bonum est duplex,alterum propr1e & absolute,ut virtus , temperantia, rustitia pfariiq; Operationes:alterum non proprie,sed alicu1 bonum,quod alicui scilicet bonu vi detur cuiusta odi est immoderatus Venereorum usus,qui alicui,id est intemperanti esse bonum videtur,csim tamen absolute & propriὸ mininia sit:efficitur,ut & naturae dc habitus id, quod bona dici scilicet &pIoprie& alicui est, sequantur:quippe cum nonnullae naturae, nonnullique hab1tus ab solutὰ & propriae natura: & habitus & sint & dicantur cuiusmodi valentium,& bonorum virorsi
sunt,ad bonum videlicet propensioresmonnullae 1tem naturae, nonnullique habitus non proprie naturae habitusque sint,sed tales,id est cum additione al1qua & d1stinctione de naturae ferinae aut morbose, de habitus serint,aut morbosi appellentur.Idem mot1oni & generationi contingit gerineratio autem idem quod motio est:nam generatio ad quoddam appetibile obiectum mouetur, ac motio quaedam est.motiones igitur & generationes idem hoc sequunturiid est tam quod bonu' absolute est,quam quod alacui. nam motiones S generationes aliae sunt absolute bonae, & secundum naturam,ut sanorum hom1num,& bonorum qui ad id quod praecipue appetibile est,moueri consueuerunt.aliae tales ac tales,id est ferinae aut morbosis,quae praeter naturam sunt,ut siquis ad hauriendum sanguinem moueatur.quod igitur absolute bonum est,naturam do habitum, necnon θ' motionem de generationem absolute ac simpliciter bonam sequitur: quippe cum qui bona natu ra absolute & habitu est praeditus,moueatur ad 1d quod absolute bonum est: quod autem bonum alicu1 est,talem naturam,atque habitum,talem que motionem de generationem sequi necesse est. ab eo enim qui ferinam aut morbosiam habet naturam,ferinbue aut morboso habitu aut motu est pi aeditus,non quod ab lute,sed quod alicui bonum est,appeti atque inquiri consueuit quod sane non est vere,sed esse bonum videtur.atque ita ex voluptat1bus alias absolute dc proprie bonas alias alicui bonas esse,ac videri demonstratum est.
Quae item esse prauat videntur,absolute aliae sunt prauae, non tamen a
licui, sed eligendae alicui sunt aliae ne huic quidem,nisi aliquando,& paria O SQ rempore,& non sunt eligendae. quaedam vero ne voluptates quidem sunt,
se a Videntur: quaecunque cum dolore,& medicinae causa ex1stunt: cUI Usmodi voluptates aegrotantium sunt.
'modo ςX Pi Ruis Voluptatibus aliae sunt absolute quidem prauae,alicui tamen non praue 1e expeten C potaVS μ que eligenda :vt adulterandi voluptas absolute praua cum sit,alicui id estantemperanti eue praua non videtur,sed expetenda semper.aliae simi voluptates prauae etia ipse, cuiusmodi
382쪽
cuiusmodi est supra modum edere, aut bibere, quae ne huic quidem, id est, ne alicui quidem et 1gendae semper sunt,sed aliquando, cum scil1cet esurit quispiam, aut sitit: atque id breui tempore, quoad videlicet saturatus fuerit . atque har quidem per se minime sunt eligendae . sed quia esurit,
aut sitit quispiam,propterea fit, ut immoderata alimenta expetenda esse atque eligenda videatur. Duobus tamen modis interpretari hoc possumus, ut Vel non esse eligendaS has Voluptates per se, ut modo diximus vel non esse el1gedas semper,intelligamus,sed eo duntaXat tepore, quo qu1s aut sitit,aut esurit.quae vero voluptates ex dolore existunt, sicut Aiaci seipsum iugulare esse iucudum videbatur quae item medicinae causa sint, quales sunt eorum qui aegrotant:ne Voluptates quidem sunt,sed videntur esse, & non fiunt. Voluptates autem aegrotantium illae sunt, quae medicationis gratia existunt,Vt eorum qui prur1tu scabiei infestantvrciliis enim voluptuosum videtur, si in fer uentem aquam sese inliciant: id quod sane non voluptatem aliis, sed dolorem de mortem amerre coniueuit, hoc tamen remedi3 & medicinae causa scabiosus appetit: quippe cum materia qua dam praua atque acri subinde aritetur: feruens vero aqua, efficax admodum cum sit, acrimoniam illam retundat,ac reprimat atque ita recreatione quadam aegrotantem assiciat ut iucundum hoc ac VolUptuosum, cum tamen ve vera non sit, ipsi esse videatur. sano enim homini ingressus in
feruentem aquam mors est,non volupta S.
Praeterea cum bonu al1ud operatio sit, aliud habitus: quae in naturalem
habitum constituunt,ex accidenti suaves ac iucundae sunt. Operatio autem
est in cupiditatibus t submoles 1 habitus ac naturae.
Hic demonstrare aggreditur, eos qui voluptatem dicunt esse generationem ad naturam sen sibilem,male eam definire . nam cum ex bono aliud sit habitus,ut virtus,quae bonum cum sit, est ut habitus:aliud operatio,vt virtutis ipsius operatio,id est, iusta agere,seu temperantia, quod bonum quidem est,sed bonum ut operatio,quae naturalem habitum,1d est,id quod recessit ac deficita naturali habitu explet cum igitur ita sit, lute in naturalem habitum costituunt,iucunde proprie non sunr,id est,non sunt proprie voluptates, sed ex accidenti quippe cum ipsa repletio eius Quod naturali habitui deficit,non sit voluptas sed quod generationem, hoc esst repletionem sequi con-siueuit. nam cum quis esurit,si comedat,& saturetur,voluptaS consequitur . neque ipsa generatio id est,repletio,& motio qua ad replendum ventrem molietur, cum cibo indiget quispiam , voluptas est sed quae consequitur post repletionem , in cupiditate submolestae naturae, atque habitus: quippe cum si al1quis esurit,habetque naturam in indigentia alimentorum constitutam, molestia ob famem afficiatur cibisque replere ventrem suum cupiat. scribitur tamen in aliis exemplaribus
Ioco siubmolesti,id est, πολυπ ου, πιλύπου per diphthongum,in syllaba λοι,quod residuu& deficiens significat: ut intelligamus voluptatem fieri in cupiditate deficientis, alimentoque indigentis naturae. si quis enim habitum ac naturam suam,deficientem habuerit, id est, in indigentia ciborum constitutam,replere ipsam cupit,atque haec operatio,id est,repletio in cupiditatibus
Nam sine dolore etiam & cupiditate voluptates contingiant.Vt cotem- Α' plandi operationes,quae minime indigentis naturae sunt.
Nam voluptates etiam sine cupiditate & dolore ex1stunt:cuiusmodi sunt operationes cotemplandi,id est intelligendi,quae natura minime indigente a nobis efficiuntur: ut neque doleamus, neque repleri ullo modo cupiamus . si enim contempler triangulum tres habere angulos aequales duobus rectiS,voluptatem quidem percipio,sed nullo tamen dolore praecedente, nullaque cupiditate,quae ex defectu naturae proueniat. ouid enim hac in re deest naturae, Ut dolor inde existere, ac cupiditas debeat Quare cum voluptates nonullae sint,quae sine dolore & cupiditate fiant,ed pnaturae nihil desit restat,ut male tradita sit definitio ea,quae voluptatem esse generataonem in naturam sensibilem,inquit: quippe cum multae sint VoluptateS, quae sine generatione in natura exi stant,id est,sine indigentis naturae repletione .cuiusmodi sunt, quae ex intelligendo eueniundi defianitionem vero Omnia quae sub definitam rem cadunt,completii oportet.
Argumento 1d es quθd non eadem iucunditate oblectantur, dum re pletur natura,& dum ' constituta est: sed dum est constituta, iis quae abso
lute sunt iucunda, tum repletur contrariis etiam gaudent. acidis s1quidem& amaris delectantur: quorum nihil neqUe natura, neque absolute iucun.
dum est quare neque ipsae Voluptates.ssicut enim iucunda inter sese distant, ita
383쪽
ita quoque Voluptates quae ab ipsis euentiant.
Voluptatem vero non esse generationem,id est,repletionem naturae, argumeto illud est,quod Don eodem iucundo oblectantur omnes, & dum repletur natura, id est, si esuriat quispiam , dum Ventrem alimentis indigentem replere studet.& dum constituta est,hoc est dum composita ac sataturata est natura .sed clim natura constituta est ac laturata,id est,cum saturatus est qui1 pia illis delectatur, quae absolute & proprie sunt iucunda cuiusmodi est bibere Vinum chium , & pane simi
la meo vesci .dum repletur vero,id est,dum adhuc alimentis 1nd1get aliquis,atque esurit,contrariis etiam gaudet:iucunda enim ei & amara de acidum Vinu V1dentur.& demum qui esurit Auod libet iucundum existimat,quod comedere saturatus quispiam nullo modo pateretur. amara aute
dc acida neque natura,neque absolute & proprie iucunda sunt. Sicut enim quae proprie iucunda sunt ab illis distant,quae esurienti & sitienti videntur iucunda id est, ab amaris & acidissita voluptates quoque quae & a proprie iucundis, Rab iis quae videntur iucunda, essiciuntur , inter sese d1screpant .at si voluptas generatio esset in naturam sensibilis, idem iucundum in esuriente & sataturo esse deprehederetur. Quare iam patet male definitam esse Voluptatem ab iis, qui generatio
nem in naturam sensibilem esse eam asseruerunt.
Adde quod non est necesse, ut aliud quid melius voluptate sit quemadmodum nonnulli dicunt,finem ipsum generationis: generationes en1m Voluptates non sunt, neque cum generat1one Omnes existunt: sed operatationes sunt & fines: neque ex iis quae gignuntur, sed ex iis quibus utimur, essicitantur.finis item non omnium diuersum quid est, sed earum quae ad
naturae perfectionem deducuntur. Vnde sensibilem generationem voluptatem esse dicere non recte se habet: sed potius dicendum est, operationem esse eam habitus,qui secundum naturam est, & potius quam senssibi
Rursus hic opinionem eorum refutat qui asserunt voluptatem non esse id quod optimu est.&,inquit, non necessarid aliud quid melius voluptate esse cuiusmodi nonnulli dicunt esse finem Renerationis:quippe cum neque generationes sint Voluptates , neq; cum generatione Omnes exi stant,aliorum scilicet quorudam quae prius gignantur,& fiant:sed operationes sint eorum quibus utimur.nam simul cum operatione voluptas cosequitur. voluptas enim operatio est:& si quis recte & sine reprehensione operatur,continuo voluptate aff1citur. neque omnium operationum fi nis diuersum quid est,sed earum tantum quae ad perfectionem naturae ducuntur,id est, quae natu ram quandam in indigentia constitutam replent .nam in iis quae naturam aliquam perfic1unt, di uersus ab operatione finis est.medicina enim eius quo indiget natura,repletio cum sit, finem qui est sanitas,ab operationibus diuersum habet. Quocirca non recte Voluptatem esse generationem in naturam sensibilem dicunt,sed potius 1ta definire eam debent, Vt voluptatem asserat esse ope rationem habitus eius qui secundum naturam est impedimento omni vacantem, ut loco sensibitalis impedimento vacans ponatur. nam si quis habitu aliquo qui secundum naturam sit, praealtus fuerit,uerbi causa temperantia,vel sanitatare, ex eoque absque impedimento operetur laetitia affici consueuit,ac voluptate.temperatia ver3,& sanitas quia bonae sunt, secundum etiam naturam esse censenturiquippe cum omne quod fecundum naturam est, bonum etiam sit . quare impedi mento Vacans in unoquoque habitu Operatio, voluptas est . qualicunque enim habitu instructus 'quilibet,siue rhetorica is lit,sive grammatica, siue iustitia, dum ex eo sine impedimeto operatur, voluptatem consequitur.
Videtur autem ex eo generatio esse, qUia proprie bonum est: operatio nem enim generationem esse existimant,ctam tamen diuersa sit.
In habitibus eaedem sunt operationes & fines. teperantis enim tam finis quam operatio idem esit. Quoniam Vero voluptas & finis est & operatio : nam qui trianguli tres angulos esse aequaleS duobus rectis contemplatur,simul de operatur,& voluptatem capit: illi qui non esse finem Volu'ptatem,ac propterea neque esse summum bonum eam asserebant, male opinati sunt. quo modo autem UOluptatem esse generationem existimarint,manc subiungit quia,inquit operatio propris bonum est alii autem operationem 3c generationem idem esse arbitrabanturieffectum est,Vt dum extollere voluptatem student, voluntque eam proprie bonum esse ostendere, generationem VO Iuptatem esse dixerint. Videtur enim voluptas esse generatio,propterea quod proprie bonum est. putantque
384쪽
putantque Operationem esse generationem,cum tamen diuersum quid a generatione sit.uniuscuiusque cnim habitus operatio diuersum quid est a generatione, id est, a motione , qua ad appetibile,seu ad finem aliquem mouer1 quispiam cosueuit:quippe cum ea sit quae Uniuscuiusque rei generationem,id est, caesam efficit,ut unaqvieque res existat.
Nam quod a1unt prauas eas esse, ita ia morbosa nonnulla sunt iucunda, idem de salubribus dicendum esset quaedam enim eX ipsis ad ' rem pecu sdi,quai niariam praua sunt: ut hoc modo praua ambo essent . at in hoc non sint μόυ. praua: Quippe clana contemplari quoque qUantum ad sanitatem attinet,no
Quia nonnulli opinati fuerant,ut d1xit,propterea quod nonnulla voluptuosa damnum afferebant & dedecus omnes voluptates esse prauas ac turpes: hanc quoque Opinionem aggreditur co-futare:atque,inquit si omnes voluptates ob id prauae sunt censendae,quod nonulla iucunda repe riuntur,quae damnosa & turpia sint idem in salubribus quoque rebus continget. nam omnia salu bria sim1li modo praua,atque inutilia rei pecuniariae: dc diuitiis erunt. cum enim aegrotat quispia, salubre ei esit sanitatisque efficiens & medicis pecunias dare, & in Omnia quae ad fanitatem con ducunt,siumptus facere:id quod tamen diuitias eius absumit,ac minuit ut hoc modo, hacque ratione ambo, id est,tam omnes voluptates,quam salubria omnia praua essent. sed non sunt praua: O concessum enim apud omnes est,& nonnullas voluptates,& non ulla salubria esse bona. nam hoc modo quia contemplar1 quoque,id est, cogitare ac legere sanitati interdum nocet: efficeretur,ut contemplari absolute prauum esse diceremus. quod absurdum est. intellectio enim sublimiu con templationum praua minime est sed si aegrotans quispia contemplari velit ac legere,sublimibusq; contemplationabus vacare,impedietur, quo minus queat conualescere:quippe cum animi illa intentione morbuS potius augeatur. ac quantum ad fanitatem spectat, nocumentum ex contemplatione patietur.Vnde medici,ne legant quippiam,huiusmodi aegrotis praecipere consueuerunt.
Neque prudentiae Vero,neq; alicui habitui impedimento est ea quae ab unoquoqUe procedit voluptas,sed alienae nam Quae a contemplando & di ' scendo proueniunt,magis ut contemplem Ur,ac dIscamUS,essi rat.
Rursus opinati fuerant quidam,ut supra dictum est,propterea non esse bonas Voluptates,quia impedimento prudentiae sint hanc quoque opinione hic refellit,neque prudentiae,inquiens, neq; alteri alicui habitui impedimento voluptates esse, quae ab unoquoque habitu existunt. voluptas enim quae prudenti homini contingit,dum ea inuenit quae ad fine deducunt,non modo eius prudentiam ad ea inuenienda non impedit,verum etiam magis auget . quae item a temperante percipitur,dum temperanter se gerit, ipsi minime est impedimento ad operandum, sed inuitat potius ad agendum atque incitat. sed unumquemque habitum impedi ut alienae,id est, corporis volupta te S. nam Voluptas quς ex adulterando euenit aliena a prudentis ac teperantis voluptate est:quippe 4o cum temperans vel prudens ea minime oblectetur .unde en1citur,ut si temperans vel prudens Venerea Voluptate gaudeat,impediatur quo minus agere vel temperanter,Vel prudenter queat Nam quae a contemplando & intelligendo, id est, contemplationem aliquam sublimem discendo veniunt Voluptates, promptiores ad discendum nos reddunt potius, quam impediunt. si vero quis dum discit,aliena,id est,corporis voluptate & venerea afficitumis ita impeditur, Ut cogitare quic-
... quam atque intelligere amplius nequeat.
Nullam vero voluptatem artis vilius esse opus, probabiliter contingit: quippe cum neque alterius operationis ullius ars sit, sed facultatis . tametsi& Vnguentaria ars,& obsonatoria esse voluptatis videntur. '
Opinabantur alij quia voluptatis nulla est ars, effici ut voluptas bonum esse non posset. hoc so soluit primitia per concessionem,deinde per repugnationem . concedit enim meritὼ ac probabiliter nullius voluptatis artem aliquam esse .nam cum Voluptas sit operatio,Vt demonstratum est, aratione non est d1ssentaneum,Vt eius nulla ars sit quappe cum artes non sint operationun sed se cultatum id est,habituram Operationes Vero ex habitibus existant. postea repugnado & negando idem refellit voluptatisque esse artem asserit. nam Vnguentariam dc obsonatoriam voluptatis effectivas artes esse:& cum ita sit,voluptatem esse bonum affirmat
Quod autem temperans fugiat & prudens dolore carentem vitam per
385쪽
sequatur,persequantur item tam pueri quam bestiae, omnia eodem modo soluuntur. Nam quia dictum est quo modo bonae absolute, & quo modo
non bonae voluptates omnes sint: tales pueri dc bestiae persequuntur: hatarumque indolentiam prudens sectatur, quae cum cupiditate & dolore exi stunt,& corporis sunt: huiusmod1 enim sunt hae: harum item excessus sietacundum quos intemperans intemperans est . propterea temperans has su
Pit. nam etiam temperantis Voluptates sunt.
Erant rursus alij,qui pxCpterea quod temperans odio voluptuosa & iucunda prosequitur, pru- δφdens item doloris vacationem persequitur, & quaerit: pueri vero & bestiae incunditatem sectantatur:voluptatem no esse bonum asserebant. Omnes huiusmodi opiniones eodem, id est, uno Ze eo dem argumento nititur refutare. Inquit entam, quia iam diximus ex Omnabus voluptatibus ova eY onerationibus emergunt,quo modo aliae bonae sint,id es absolute dc proprie, quae virtutes se duuntur quo item modo aliae, id est, alias absolute & proprie bonas quidem non esse, sed aliqui bus bonas,& quae bonae esse videantur,quales sunt corporis Voluptates: has pueri & bestiae per sequuntur & quaerunt: has item temperans fugit atque odit, quae cum cupiditate & dolore exi stunt d est, corporales. no enim bonae proprie sint,sed Videntur .Prudens etiam corporis has vota luptates, quae videntur esse,non quaerit,sed indolentiam earum sectatur. id enim dat operam pru- 1 odens,ut ex absentia corporis voluptatum nullum dolorem percipiat. Corporis autem voluptates venerea sunt, & immoderati cibi,ac potus . huiusmodi enim sunt hae corporis voluptates, id est, cum cupiditate & dolore fiunt nam cum quis esurit,quia Ventrem in indagentia alimentorii contastitutum habet, dolore afficitur, replereque eum cupit. simili modo quoque intemperans dolet, dum venereis caret, atque uti eis mirum in modiam cupit: harumque corporis voluptatum excessus sectatur,id est, immoderate & cum exuperatione tam Venereis operam dare, quam bibere de comedere vult,& quaerit. ' secudum enim hos excessus quos bestic & pueri persequuntur,in temperans intemperans dicitur. Ideo temperans has fugit,id est, corporis voluptates huiusmodi, quae proprie voluptates non sunt. nam sunt etiam quaedam qMae propriae temperantis sunt volu tates, quae ex habitus, id est, temperantiae operationIbus ' eueniunt: hae autem quae ex virtutum Aooperationibus existunt, proprie bonς sunt:Etenim rustus ex agendo iusta,& fortis ex fortibus fatactis, de temperans ex temperanter se gerendo voluptatem percipit.
CAEterum dolor quoque esse malum & fugiendum concedituriatque alius absolute malum,alius, eo quod quod a modo impedimento est.
fugiendae autem rei, quatenus est fugienda & mala, bonum contrariuesti bonum igitur quoddam esse voltaptatem necesse est.
Praeterea constat,inquit,dolorem esse malam rem ac fugiendam. alius enim absolute malum 60 est,cum quis absentia rerum Voluptuosarum, ac Venerearum dolore assicitur alius ver3 non abso lute ac simpliciter,sed quodam modo fugiendum ac malum est: quatenus scilicet impedimentum affert.verbi causa ,si quis rem aliquam arduam ac praeclaram conetur contemplari,dumque id studet,audiat vel filium,vel amicum diem suum obiisse : atque ex ea re doleat, doloreque oppressus ac perturbatus impediatur,quo minus id quod contemplabatur,valeat intelligere. 1s dolor qui ex filis Vel amici morte suscipitur, absolute quidem malus minime est sed quodam modo, quatenus Videlicet est impedimento ne intelligat. si igitur dolor malum est & fugiendum fugiendo autem, quatenus est fugiendum & malum,bonum contrarium est:restat, ut Voluptas bonum sit: quippe cum in medio carentibus contrariis,si alterum malum esse statuatur, alterum esse bonum necessest am in caeteris fieri potest,ut sit malum ut in ignauia,fortitudine,& audacia,ignauiae quae mala '
est,tam tortitudo quam audacia opponitur.
συμcαίει. Nam quemadmodum soluebat Speusippias non ' competit lutio. si
cui malus in Inori aequali ita contrar1um h1c esse . non enim idem quod
malum aliquod voluptatem esse quispiam dixerit.
Haec impugnatio Speusippi est. dicebat en1m Speusippus, sicut maius & minori opponitur, ct aequali,& extrema,id est,maius dc minus mala sunt,medium vero quod est aequale, est bonum: ita
386쪽
ita voluptatem & dolori & indolentiae esse oppositam & extrema, id est, dolorem & voluptatem
esse mala indolentiam,quae medium est,bonum.1ed solutio hec non competit,propterea duod ab omnibus minime concediturifatentur enim omnes Voluptatem esse bonu, neque idem quod matalum voluptatem esse diceret quispiam. id est,sub malum Vt genus reduci esseque mali 1peciem voluptate hoc est voluptatem esse malum concedit nemo.
Iam vero sit nonulta voluptates sunt prauae, nihil vetat aliqua esse opti mum sicut scientia aliquam,licet prauae quaedam sint. fortasse vero etia ne cessarium est,siquidem Vmusculusq; habitus operationes sine impedimeto 1unt,siue omnium operatIO sit felic1tas siue alicuius ipsoru,si 1mpedimento
vacet,eam est e maXime CXpetendam. hoc autem est voluptaς.
Superius item dixerat nonnullos opinari,quia voluptates aliquae prauae sunt, fieri non posse, ut voluptas Optimum esset. luam opinionem hic luit, dum inquit. quonia voluptates quaedam prauae sunt,nihil vetat aliquam etiam esse quae optimum sit sicut nihil vetat aliqua quoque scientiam esse optimam, id est, philosophiam, licet quaedam prauae esse conspiciantur . hic improprie 1c1entias appellat vales artes atque operarias,cuiusmodi est medicamentaria, saltatoria,& ' sutoria. tortasse vero etiam necessarium est aliqua voluptatem esse maxime expetendam atque optimam :siqu1dem sunt uniuscuiusque habitus,id est,uirtutis operationes impedimeto vacantes,siue omnium habituum,id est,uirtutum operationes selicatas sit,id est,sive ex omnium Virtutum operation1bus constet felicitas,sive alicuius ipsorum habituum, id est, unius cuiuspiam virtutis operatio sit fel1citas. Quemadmodum enim superius dixit,contemplativus est felix : in decimo item ex sola contemplatione ait felicem existere,si contemplatio sine impedimento sit: hoc est si absq; ullo impedimento contempletur & intelligat. hoc autem, 1d est, impedimento Vacans Operat1ΟVoluptas est. Ruoniam igitur voluptas impedimento vacans operatio est:uniuscuiusqu e Vero habitus, id est , virtutis impedimento vacantes operationes sunt, siue felicitas ex Operationibus Omnium virtutum,sive unius cuiuspiam quae est contemplativa,constet sequitur,Vt Voluptas quaedam optima sit,felicitas scilicet ipsiusque operatio.
Quare efficitur ut quaedam voluptas optimum sit,licet multς volupta tes' forte absolute prauae sint . ac propterea omnes felicem vitam iucundam esse existimant: Voluptatemque felic1tati metato annectunt: quippe ' ' VχU
cum nulla Operatio quae impeditur, perfecta sit, felicitas vero sit ex perfectis. Ideo fit,ut ex corporis & externis bonis, sortunaque ipsa insuper indigeat felix ne haec impediant
Quare si etiam concedamus,multas, id est,plerasque voluptates esse prauas: aliqua tamen UO AO luptas optimum erit,id est,felicitas, eiusque operatio. nam cum voluptas sit operatio impedimeto vacans,constetque felicitas ex Operationibus vel omnium v1rtutum,vel unius alicuius iccirco felicem Vitam omnes suavem ac voluptuosam existimant voluptatemque felicitati cOsentanee ah- nectunt,tanquam diuetiam a felicitate. Recte autem CONfENTANE EJ adiunctum est: nam si felicitas ex perfectis est,est etiam impedimento carens operatio sed voluptas quoque est Vacans impedimento operatio. consentaneum igitur est,ut voluptas cum felicitate connectatur. est enim felicitas perfecta,& cum sit perfecta,est etiam vacans impedimento operatio. quippe cum nulla Operatio quae impeditur,perfecta sit. nam felicitatem quoque ita definiunt, ut animae operationem Cum Voluptate in perfecta vita eam esse dicant. Q aoniam igitur est impedimento Vacans opera
tio,propterea indiget & corporis,& externis bonis, gloria scilicet, diuitiiS potentatu,& fortuna, id est,fortunae bonis,ne haec,id est, corporis & externa bona si absint, felicis operationem impe-ueo diant. si quis enim uniuersis virtutibus praeditus sit,externa vero haec bona non habeat: exercere virtutes absque Impedimento non poterit: sed iniuste etiam aliqua cogetur facere , qud diuitias, aut aliquid al1ud ex necessarias sibi comparet. si vero absque impedimento prorsus non oderetur neque felix appellabitur.
Nam qui eum qui ' rota torquetur, & calamitatibus magnis opprimi tur si bonus sit felicem esse dicunt: vel inviti, vel sponte nihil dicunt.
Qui dicunt eum qui rota torquetur,id est,in tormentis rota deuoluitur,& calamitatibus multis & infortuniis opprimitur,felicem elle,si bonus sit, hoc est, si omnibus praeditus sit virtutibus, Vel
387쪽
vel sponte,id est, vel scientes eiusmodi homine minime esse felicem,Veritatemq; occultates,nihil dicunt,id est,mentivtur cum fel1cem talem appellant:vel inviti,id est,quis sit proprie felix, igno -r Ures, nam superius quoque in primo i bro hoc significauit, cum dixit. qui autem in Priami calamitates incidit,licet virtutibus omnibus praeditus 1it felix nullo modo erit.
Qina Vero insuper fortuna indiget felix : idem esse nonnullis fortunae prosperitas, & felic1tas videtur: cum tamen non sit: nam ipsa quoque cum CXcedit,impedimento est. ac fortasse non amplius fortunae prosperitas appellari iure potest ad felicitatem enim spectat eius defin1tio.
Quoniam felix fortunae bonis,id est,diuitiis,gloria,potentatu indiget: idem esse felicitatem, IP& prosper1tatem fortunae nonnulli opinanturriquod minime verum est .nam ipsa fortunς prospe ritas si exuperans sit, felicem impedit, quo minus operari secundum virtutes queat. si en1m quis vel potens supra modum P,vel clarus,vel diues,reddi insolens consueuit:vt ignobiliores,& pauperiores despiciat eosque & imperioso subigere,& inauria afficere minime vereatur. 6 ig1tur ni mia fortunae prosperitas felici potius est impedimeto,ne secundum Virtutem operetur,eam quae rere felix nullo modo debet. & fortasse excedens modum haec prosperitas fortunae iure prosperitatas d est, si, τυ α appellanda non est,eo quod felicitatem impedit, prauaque est quippe cum eius definitio, retinae prosperitatis videlicet,ad felicitatem spectet. Cum enim confert,coducitque ad 2 Ofelicitatem, fortunae prosperitas est nominanda,laudabilisque censetur: cum non confert,utpote exuperans,ne prosperitas quidem amplius vocanda est,neque laude ulla digna existimanda.
Caeterum quod omnes & bestiae homines Voluptatem sequuntuta dipsam esse quodam modo optimum 1ndicat. Non prorsus fama illa perit, quam multa per orbem Turba hominia celebrat. Sed quia neq; ea de natura, neq; idem habitus ''optimus aut est,aut videtur meq; Voluptatem eandem omneS, Voluptatem tamen omnes sequuntur. fortasse etiam non eam seqUUntUr, quam putant, 3 o
net qua dicereia sed eandem. omnia enim natura diuinum quid habent.
tunt voluptatem vero omnia tam bestiae quam pueri appetunt est igitur voluptas bonum.' Versus sunt Non prorsus enim,ut inquit Hesiodus,fama illa perit,quam multa per orbem Hesiodi ex liα Turba hominum celebrat.verum dea dic1tur esse. bro,cui titulus voluptatem vero hanc quasi omnes celebrant,bonumque esse pr dicant,dum omnes eam sectan est opera. σ tur,& quaerunt. Sed quia non est una natura unusque habitus qui optimus sit, sed multae sunt na aies.sic autem turae,multique habitus quippe cum sit natura quaedam ferina, quaedam morbosia, itemque habi- graece legutur tus propterea fit,ut neque una in Omnibus Voluptas existat, neque eandem omnes persequantur. φκμου l' ουτι aliud enim alii iucundum videtur ei qui natura habituque ferino est pretitus,sanguinem bibere: γε πι απιχρ ei qui morbosus est,aqua ferueti sese Inspergere,vel quippiam aliud voluptatem affert.sed tamen απολλυ ta, Voluptatem omnes sequuntur,id est, vel quae proprie est Voluptas,uel quae videtur.Fortasse etiam τινα λαοι non optimam voluptatem sectantur,quam bonam esse & putant,& assererent: sed eandem,id est, ns ,ὶ cpsi αἱ Corporis:immoderatisque cibis S potibus,& Venereis oblectantur. fiunt enim aliqui qui opera ecor rionem ex virtute,id est, temperantia vel iustitia optimam esse voluptatem cognoscunt.cum non possi,nt tamen ad haec attolli, diuinaque hac Voluptate oblectari, vel inuiti corporis illecebris i retiuntur, Corporisque voluptates sequuntur . nam quod diuinam voluptatem quidam habeant, declarat cum inquit omnes de ratione etiam carentia animalia natura diuinum quid in se insitum Τ'haDere druinam scilicet quandam 1llustrationem,qua operationem ex virtute summa atque Optimam iucunditatem esse intelligunticum vero ea diuina voluptate frui nequeant, in corporis VO-Iuptatibus perstant,eisque oblectantur.
Sed corporis voluptates ' nominis huius haereditatem consequutae ex τος κλhρο - eo sunt: lubd sepe in ipsas incidunt homines omnesque earum sunt parti
- ἡμιδν' capes. unde qVIa solae notae sunt, solas has esse opinantur.
388쪽
Operationes ex virtutibus proprie voluptates sunt, Corporis vero Voluptates no proprie sunt, sed apparentes. consequutae tamen sunt nominiS huius h. reditatem , quod solae scilicet Volupta res dIcantur proprieque voluptates esse videantur propterς quod PleriQ; ad has magis sunt pro cliues, omnesque harum esse participes volunt:cum illi S druinis oblectari non possint. tum quia plerique has corporis esse taDtummodo voluptateS putant an Vero aliqua alia sit diuinior Volu plas,ne prorsus quidem quicquam sicaant.
Perspicuum etiam es nisi voluptas sit bonia & operatio fieri non posse, ut iucuncie felix vita traducat. Cuius enim causa indigeret ipsa, si non estro bonum sed etiam moleste vivere poterIt. nam neque malum neqUe bonuest dolor,si neque voluptas. Quare cur fugeret neque igitur probi viri Vita erit luctandior nisi etiam operationes ipsius sint.
Hoc aduersus eos inquit Aristoteles, qui voluptatem neque bonum, neque molestum quiC- quam esse asserebant. inquit enim nisi voluptas & operatio ipsius bonum sit, non poterit felix iu cunde vivere .nam si non est bonum Voluptas,neque omnino felix eam inquiret. cuius enim causZacquirere ipsam studebitξ felicitas siquidem ex bonis solis omnibus constat, neque admistionem aliquam alicuius admittit,quod non bonum sit. nam si voluptas DO est, neque bonum neque malum,dolor quoque neque bonum erit, neque malum. sicut enim alterum ex contrariis sese habet, a Q ita alterum sese habeat, secesse est. quod si dolor neque bonum est neque malum,sequitur,Vt moleste & cum dolore etia vivere fel 1x queat: at hoc absurdum est cum voluptate enim esse felicitas. Quare si dolor neq; malum est neque bonum, cur felix hanc fugit Θ & si ipsius probi viri & felicis operationes iucundae non sunt,vita quoque eius minime er1t iucunda. De corporis uolaptatibus. cap. NIIII-T vero de corporis voluptatibus considerandum illis es , qui non nul Ilas voluptates valde eligendas et se dicunt illas videlicet quae honestae sunt, sed non corporeae,& eas circa quas versatur intemperans. Qui fit igitur,ut contrariJ dolores praui sint malo etenim bonum contrar1um est .an ita bonae sunt illae quae sunt neces Cariae, propterea quod quicquid no est malum, bonum est an aliquatenuς bonae sunt
Dubitationem rursus non suam illam quidem,sed aliorum quorundam adducit dicebat enim aliqui,si nonnullae voluptates,ut sunt illae quae ex virtutum operationibus ex1stunt,eligendae sunt& bonae,sed non corporales,id est,immoderati cibi,& potus raut Venereae, circa quas versatur in temperans: cur dolores qui his sunt contrarii, mali & praui sunt ξ bonum enim contrar1um malo est .si ergo corporas voluptates sunt malae, reliquum est,ut quod contrarium ipsis est, 1d est, dolores boni sint. Atque haec dubitatio estiquam primum ita soluit corporis voluptates inquiens non Q esse malas sed neQue proprie bonas , sed ita bonas quatenus non sunt malae, suntque necessariae, atque eiusmodi,Vt usita earum inigeamus. Comedere enim & bibere, & Venerem exercere, necestaria sunt, naturaeque indigentia requiruntur. quod enim non est malum , bonum est . Deinde alteram solutionem meliore subiungit,in hunc modum an corporis Voluptates aliquatenus bonae
sunt nam es S & potus,venereorumque usus eatenus bona sunt, quatenus m eis mediocritas seruatur si vero cum excessu ac si1pra modum exerceantur,sunt praua,ac mala.
Habituum enim & motuum, quorum melioris eXcestus non est,neque voluptatis est exce1ius: quorum autem est,est etiam Voluptat IS . at corporis
bonorum est excessus & prauus prosequendo excessum, & no neces larias voluptates prauus est: omnes siquide & ObsOmis & Vinis & Venereis quo dam modo oblectantur,sed non ut debent. Contra in dolore. no enim excessum sis it quispiam, sed omnino fugit: quippe cum eXcessui dolor con trarius minime sit, sed ei qui excessum persequitur.
Habituum & motuum quorum excessus non est:Vt contemplatim habitus excessus nullus est: quanto enim quis magiS ac Magis contemplatur,atque intelligit,tanto maiore laude dignus censetur.atque ideo neque voluptatiS quae ex contemplatione euenit, excessus quispiam erit . Vel ita est ηαυτους , i a
389쪽
est intelligendu eorum habituum Je motuum quorum excessus vituperabilis minime est:vt habitus contemplativi excessus vituperatione nullam admittitmeque igitur Voluptatis quae ex con templando existit excessus erit vituperabilis .Quorum vero est excessus,Vt altricis facultatis atque habitus.bibendi siquidem & comedendi excessus est unde etiam voluptatis,quae inde euenit Vel si Volumus altero modo interpretari,dicemus quorum habituum excessuS est vituperabil1s,volu PtatiS quoque excessus eadem ratione erit vituperabilis. est autem corporis bonorum, id est, voluptatum excessus,& intemperans ex eo dicitur prauus,quod earum scilicet corporis voluptatum excessum persequitur & querit dum immoderare dc edere & bibere ac toto die studet,venereisq;
supra modum indulget. si enim neces1arias voluptates sequatur,ex eo minime dicitur prauus . necessarie autem voluptates sunt cibi moderate sumpti ac potus.quantum enim ad ventrem in ino- Iopia alimentorum constitutum replendum sat est,ac necessarium : eatenus bibere & edere bonum est ubi autem veter iam repletus est ac faturatus,ingerere insuper cibum aut potum, modum excedit, atque est malum. Omnes enim intemperanteS Obsoniis & vinis dc venereis quodam modo oblectantur,id est, exuperando atque excedendo modum,& non Vt oportet,etiam si praua ipsoru voluptas existimetur. nam moderate oblectari est bonum . ac VolUPtaS quidem cum excedit mota dum,est praua cum moderata estclaudatur.in dolore Vero contrarium accid1t non enim tantia excedentem modum dolorem, sed quemlibet omnino dolorem fugimus: quippe cum excessui vo . , luptatis excessus doloris minime contrarius sit sed paruus etia quiuis dolor,qui accidit ei qui vota 1 oης βωP' luptatis excessum persequitur .nam si vel paululum a ' voluptuosis abstineat intemperans,continuo dolore assici consueuit ut etiam paruus dolor excedenti modum Voluptati contrarius sit.
Quoniam autem non tantum opus est,Vt Verum dicamus,sed etiam o
portet ut falsi causam explicemus: hoc enim ad fidem faciendam conducit:
nam clim rationi consentanea visa fuerit causa,cur veru appareat esse,quod verum no est facit,ut vero magis fidem adhibeamus iccirco dicendum est, qui fiat,ut corporis volci ptates expetibiliores esse v1deantur.
Quoniam non tantum opus est verum dicere,corporis scilicet Voluptates non este bonas,sed -o causam quoq; afferre debemus falsi & mendaciJ,id est,explicare,quo modo errent non ulli, easq; esse bonas opinentur hoc enim, si videlicet dixerimus Unde in errorem hunc inducti sint, ad si
dem faciendam confert,& confirmandum corporis Voluptates bonas minime esse . nam cum ra-t1oni consentanea visa fuerit causa,cur verum appareat esse, id est, cur Voluptates corporis bonae vere esse videantur,cum verum id minime sit: facit,Vt magis Vero credamus, veritatemque ipsam confirmemus,quae voluptates corpori S non esse bonas asserit.iccirco dicendum est,cur fiat ut voluptates corporis cum bonae non sint,expetibiles Vt bonae esse videantur:primamque causam hu-1usce rei subiungit,cum inquit.
Primum igitur,quia expellit dolorem : atq; ob doloris excessum excedentem voluptatem,quasi medela quaedam sit, atq; omnino corporis vo- luptatem persequuntur. medelae autem vehementes fiunt: unde eas etiam ' '
perseqUlantur,quia circa contrarium VI dentur. atque ob duo haec bonum
non esse voluptas videtur,sicut dictum est quonia aliae prauae naturς actio nes sunt,sive ab ortu ut bestia ru,siue ex consuetudine ut prauorum homi num: aliae sunt medelae, quia sunt indigentis: meliusque est habere quam fieri: aliae accidunt dum perficiuntur. ex accidenti igitur probae sunt.
aia voluptas eiicit atque expellit dolorem ideo bonae corporis voluptates videntur. nam si
qui dolore afficiatur ex eo quod esurit,aut venereis non Utitur,cum comedit,aut concumbit UO-
luptas,quae ex faturitate & coitu euenit,dolorem quem ex fame & concumbendi cupiditate con- i Pleb/t,eXpellit.& excedetem modum voluptatem, & omnino corporis Voluptatem nimia per' si quuntur homines,& querunt, b doloris excessus,qui ex esuriendo & coeundi desiderio euenit: qu si Cimmodi Voluptas corporis medicatrix ,dolorumque expultrix sit.medelς autem,id est ventris in inopia alimetorum constituti repletiones vehementes fiunt,modumque excedentes: λtque accirco exuperantem dolore qui ex fame accidebat, eiiciunt. ideo has ventriS repletione S modum excedenteS Persequuntur, re quaerunt,quia circa contrarium etiam esse necessariae Videntur, id est,eodem tempore, quo etiam contrarium, qui est exuperans dolor ex esuriendo contingen S. haec
390쪽
haec enim exuperans voluptas,quam ex ventris exuperante repletione Concipiunt exuperantem dolorem ex fame oborientem expellit. nam si supra modum esuriat quispiam M parum comedat, exuperatem dolorem pellere nullo modo poterit. Videturq; Voluptas Ob duo haec non esse bona, lacut dictum est, Dropterea quod aliae voluptates eX actionς & Operatione prauae naturae existunt, quae vel ab ortu ipsi, est praua ut bestiarum, ferinorum qiae homini Vel non ab ortu , se dedi as suetudine malorum praua euasit:cuiust nodi est prauorum hominum Sc ineruditorum natura, quia pueritia turpissima quaeque perpetrare consucscunt.Voluptates autem prauorum natura, id est, ferinorum hominum,& ex assuetudine prauorum,sunt crudis carnibus vesci,& caetera quae superius explicauit. aliae autem voluptates sunt medelae,id est,repletiones naturae indigentis scilicet ae/Q deficientis: vi sunt ventris alimeto indigentis repletiones .aliae vero Voluptates existunt,dum Persic iun ur atque explentur aliquae cupiditates. si enim cupiat quispiam c5cumbere, cupiditatemq; eam explear,lzetatur, Voluptateque atricitur propterea corporis voluptates non proprie,sed ex accidenti bonae dicentur.
Adde quod quia vehementes sunt, illi eas persequuntur qui laetari aliis nequeunt ipsi siquidem sit is quasda sibi praeparant. quando igitur innoxigsunt, ' increpatione vacat: quando noxiae,pra au est neq; enim habent alla Φαnstri usi quibus laetentur,& neutrum habere plerisque molestum est Ob naturam. μ. L nullaesh
φ' Praeterea persequuntur & inquirunt corporis voluptates,quia vehemetes sunt,id est,exceden- τ ταb tuto, tes Sc immoderatae, illi qui aliis aliquibus actionibus oblectari non possunt. nonnulli enim cum agere aliquid nequeant, ne ocios prorsus sint ac sedeant,toto die edere ac bibere, cocubituq; uti, volunt ibique sitis praeparant. nam cum velint toto die bibere,falsa quaedam comedunt,quo siti
culosi magis reddantur quando igitur hae corporis voluptates innoxiae ssent, sunt autem innoxiae cum sunt moderat ,cum quis edendo Ze bibendo modum seruat:tunc sane reprςhensione carent, neq; Vituperatione admittui. cum vero sunt noxiς, id est,cum immoderate ac supra modum quispiam 1llis oblectatur,prauae sunt ac vituperatione dignae . nonnulli enim Voluptates has corporis sequuntur moda excedentes,quia alia iucunda quibus oblectentur non habent cum praui sint, gevulgares,qui quae nam sit proprie ac vere voluptas non intelligant. Non habere autem quippiam aliud quo latentur,plerisque molestum videtur. Cum enim laboret semper homo,voluptate aliqua ac requie indiget. Unde si voluptatem aliqua non habeat qua exhilaretur, statim dolore afficitur,ac ε' consternatur atque id ob naturam quia sc1licet natura laboriosa praedatus est. Φαδημὼρνει
Semper enim laborat animat: quemadmodum etiam naturales dispu- .i. pene exammtationes testantur,quae videre & audire esse molestum asierunt sed cosueti
iam sumus,ut inqu1unt. similiter etiam in iuuentute ob auctionem per1nde ac temulent 1 afficiuntur: & iuuentus iucundum quid est.
Semper enim animal laborat: & naturales rationes teitantur, animal videlicet semper labo- o rare,cum afferunt vim inspiciendi sempet videndo atque operando,audiendi 1tem facultate semper audiendo, molestiam afferre: quippe cum semper audire de v1dere laborem & dolorem animali pariat. sed laborem qui ex asissidua videndi aut audiendi operatione euenit non admodum sentimus propterea quod assueti ei sumus. Similiter quoque homines cum sunt in iuuentute constituti,nimias has corporis Voluptates sectantur,propterea quod aetas ea incremetum accipit. toto enim die comedere de bibere appetunt,quo defecti ii qui subinde ex assidua auetione euenit , suc-- currant celeriterque augeantur,ac robust1 fiant. no secus atque temulenti de ebriosi, qui sitibundi dc exhausti eo magis redduntur,quo magis 1nebriantur.&iuuentus iucundum quid est : id est,ad Voluptates prona,affectibusque libidinum obnoxia est.
Atra b 1le vero assem natura semper medela indigent. corpus enim eo- ἡ μελα no P rum ex temperatura ' semper mordetur : semperque appetitu vehementi λμοὶ incitantur. voluptas autem & contraria & qUaeuis, mod5 sit vehemens clo -
lorem expellit. ac propterea intemperante, ac praUI euaciunt.
Qui atra bile atam natura sunt,semper medicamento,id est,repletione indigentiloilem enim quae feruentissima est,habent, quae celeriter cibos in Ventre conlumit: Unde ne ventre exinanito viscera exurantur, si desit alimentum : semper opus est, Vt melancholicus medicamentum adhibeat id est,cibos ventri suppeditet: propterea quod corpus ita assectorum homina semper mordetur hoc est dolore de adustione ex tzmperatura afficitur . temperatura enim eius nodi calida A.j. est ac