Aristotelis Stagiritae moralia Nichomachia : cum Eustratii, Aspasii, Michaelis Ephesii nonnullorumque aliorum graecorum explanationibus

발행: 1543년

분량: 547페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

Eustrat in Moralium Ari s h.

velimus,lpsitus per se boni excellentia,si comparetur prudentiae, infinite propemodum maior est, quam terrie Vmuersae grauitas ad minimam m1l1j portiunculam. Ut nulla inter haec esse proportio possit. Sicut igitur ridiculum est si dicamus grau1tatem minime milis portauculae adiuncta sibi v- niuersae terrae grauitate,grauiore effici quam prius erataita magis Geradendum Videtur, si prudentaliam dicat qu101am assumpto summo bono,quae sit voluptas , maius bonum reddi. At assumpta Voluptate maius bonum redditur prudentia:cum voluptate enam quam sine voluptate melior est. Voluptas igitur ipsum per se bonum non est,sed unum quoddam ex aliis.

tque huiusmodi sane ratione Plato quoque voluptatem, ipsum per se

bonum esse destruit:.i VcVndam enim vitam cum prudentia quam Une prU Io

dent1a esse magis expetendam . quod si mistum est practantius: ipsum per se bonum volu Ctatem non esse: quippe qUod ipsum per se bonum nulla rei ipsi adiuncta magis expetendum e ciatur.

Qua ratione colligebat Eudoxus voluptatem ipsum per se bonum esse, hac eadem Plato usus voluptatem non esse summum bonum conficiebat.quare Eudoxus non esse bonum ipsum volu ptatem,sed quoddam bCnum esse tantummodo probauit .Ratro in hunc modum concluditur: voluptas cuicunque bono adaucta fuerit,id quod resultat ex utrisque, magis expetendu reddit: sum muni bonum nulli bono additum,quod resultat ex Vtrisque magis expetendum reddit: voluptas 1 o igitur summum bonum non est . ac sumptionem quidem allam quae inquit voluptas cuicunque bono adiuncta fuerit &c. J significat cum ait fiucundam vitam cum prudent1a quam sine ea esse edi petib1liorem. Jquod idem est,ac si dicamus : vitam ex voluptate & prudentia traductam magis ese expetendam,quam eam quae ex sola prudentia degitur. alteram vero, id est summum bonum nulli ex bonis adductum,totum expetibilius reddere 4 ex eo intelligit,quod inquit: quippe quod ipsum per se bonum nulla re ipsi adiuncta magis expetendum efficiatur. J S1 igitur voluptati, itae nam quoque dicendum est,adiunctum bonum aliquod,quod ex viris ue mistum est, expetibilius redd1t summo vero bono adiunctum quippiam aliud,totum id non reddit expetibilius: voluptas summum bonum non est.siue autem ipsi' per se bono aliquod ex ali 1s bonis: siue ipsum per se bo num alicui ex aliis ad1ungi dicamus,idem est .Propterea Aristoteles cu deberet dicere, ipsium per se bonum nulli adiunctum,totum reddat expetibilius:econtrar1o d1xit: nulla re sibi adiuncta bonum ipsam expetibilius effici,id est nullo modo fit ut si aliquod ex aliis bonis concurrat,& copaletur cum ipso per se bono,id est summo bono,ipsum magis expetedum efficiat.sicut enim si grauitas minimae milij portiunculae Universae terrae grauitati accesserat,totιiquod ex utrisque existit, grauius non facit ita neque si ipsi per se bono,qui superessentialis bonoru omniu fons est,aliquod ex iis adiungatur,quae participatione eius bona sunt quod ex utrisque resiliarit, magis expetendit reddet. at si voluptati adiunctu quodda ex bonis sit,meliore eam reddit: voluptas igitur 1psum

per se bonu non est propositione tame illam qua ait quippe cu ipsum per se bonu nulla re &c. Jpaulo obscurius exposuit:quae ita clarius explicandae est,atque intelligeda: quippe cum ipsum per se bonii nulla re ex aliis bonis ipsi per se bono adlucta magis expetendti,magisq; bonu efficiatur.

Perspicuum autem est ipsum per se bonum neque aliud quicquam eme posse, quod cum alio ex iis quae per se stant bona, magis expetendum sit. quoddam igitur est elusi nodi,cuius etiam nos participes sumus . tale enim

est quod quaeritUr.

Sicut voluptatem,inquit Plato,summum bonum esse negamus, propterea quod si alicui ex aliis bonis adiungatur,quod ex utrisque constat,expetibilius reddit: sic neque aliud quippiam erit summum bonum,quod cum alio aliquo coniunctum,totUm parte magis expetendum efficit sed bonum quidem er1r,quoddam tamen bonum,ac tale,cuius nos participes sumus: cuiusmodi bonum Virtutes,& scientiae sunt. Omnis enim scaentia & Virtus cum voluptate magis est expetenda, quam si ea careat.tale enim bonum est,quod quaeritur id est,de talibus bonis quorum nos sumus participes,inquisitio nunc est. an aliquid horum videlicet sit voluptas,temperatiane,an prudentia an fortitudo,an aliqua ex scientiis.

N in qui id bonum esse negant, quod omnes appetunt: nihil dicunt.

quod enim Omnibus videtur id esse aff1rmamus. qui vero hanc fidem tollitus non admodu probabiliora ducturus est. na si mente carentia haec appeteret,esset sane aliquid ,quod dicitur: at si etia ea quae prudelia sui praedira,

472쪽

quo modo cicere aliquid possunt

Cum duae propositiones rationis huius sint,minor,quM ait,Voluptate omnia appetere : maior, quae summum bonum esse affirmat 1d, quod omnia appςtut huic nonnulli aduersantur: negatque id bonum minime esse,quod omnia appetant.quod si bonum non est,multo minus summum bonum erit. Qui aduersantur, inquit, huic maiori Propositioni, Veramque ipsam esse Deganimi hilquicquam dicunt,id est praeter id quod omnibus Videtur,ac falsiam dicunt. quod enim falsum est, non est sicut quod est verum,est quare qui falsum dacit, quod non est,& nihil dicit. quo modo eis nim verum diceret,vel probabita ora hac fide:id est hac oratione quae asserit bonum esse quod omnia appetunt quid enim verius eo esse potest, quod tam stultis quam sapietibus hominibus, atque in philosophia esaris videtur: nam si ea propositio quae ait, quod omnia appetunt id bonum non es Jverior esset,quam ea,qua bonum esse id asserimus quod omnia appetuinta res essis omniae bus videretur,uniuersique hoc uno consensu affirmarent sed quod omnia appetunt non esse bonum,Vnus atque alter tantum affirmat. quare qui id dicit, falsum dicit. Praeterea si voluptate mente carentia,id est rationis expertia animalia tantummodo appeterent: dicerent fane ala luid, qui propositioni huic repugnant non enim in omnibus,sed in ratione solum praeditis, id est homini buS Vera esset .cum autem non tam bruta & ratione vacantia,quam ea quae prudentia sunt praedita quoq; animalia,id est homines ea appetant qui fieri potest,ut veru quicqua sit quod isti dicuntΘ

Fortasse vero in prauis quoque naturale quoddam bonum est praestanto tius quam ipsa per se sint,quod proprium bonum appetit.

Si ad prauos homines,intemperantiaeque deditos,libidinesque ipsorum spectates non es1e bonum id dicunt quod omnia appetunt: ac propterea non esse bonu voluptatem: nihil etiam hoc ad rem facit: quippe quod in intemperantibus quoque naturale quoddam bonum insit, intellectus videlicet & mens ipsorum quae naturali quadam incitatione eam quae proprie voluptas est, quae est bonum,sectatur. mens enim omnis,sicut d1ctum est, proprium bonum persequitur 'dque e auguratur quidem & coniectat sed ex praua tamen educatione , de quae ipsam necessario consequ1tur, r Verae voluptat1s ignoratione, homines in animalia prauas voluptates incurrunt, quae neque pro- η ρ plie sunt voluptates verarum enim voluptatum iud1cem mentem obscuratam , ac propemodum y la. Πλει' excaecatam habent ac propterea sicut is qui oculiS corporeis est captus,frequentatam ac calcatam 3 o semita ab obstructa,& spinis obsita nequit omnino discernere:sic qui male & praue institutus est, quaenam sit vera & proprie voluptas,quae bonum est,& quae sit ea quae dicitur quidem, sed re veὰ ra tamen non est voluptas distinguere nullo modo potest. Atque hic quidem horum verboru sensus erit si velimus de prauis hominibus intelligere . Si vero praua pro brutis animal 1bus accip1amus,quae mente Carentia prius appellauit: ut ad praestantiam rational1s vitae respicientes praua ipsa vocata esse concedamus haec erit sententia si bruta etiam rationisque expertia animalia tantu- modo voluptatem appeterent,sblaque eam sectarenturmeque ita illud falsum esset proniiciatum, quod ait,bonum illud esse quod omnia appetunt in omnibus enim illis aliis magis,aliis minus diuinum quid inest,mentisque illustratio quaedam, qua natura proprium bonum, id est finem pro

pr1u quaerunt,atque inmeniunt. Omnia enim naturae Instinctu eum assequuntur.quare etiam Volu-

, ptatem Vtpote ad proprij boni consequutionem conducentem affectant,atque amplemmtur. quae nim alia de causa fit,ut noxia fugiant,& repellant,utilia vero adm1ttant Plura de his ab eode hoc Philosopho in libris de animalibus dicta sim tiquae inde petere studio1us lector facile poterit.

Sed neque de contrario recte est e dictum v1 detur . non enim si dolor est malum,contu)Ub voluptatem esse bonum inquiunt. oppositum siquidem malum malo esse aiunt,& utraque e 1 quod neutrum est.

Ratio quae ex contrar1o voluptatem bonum esse confirmabat,huiust nodi erati. si dolor qui contrarius est voluptati,est majus bona procul dubio est voluptas.dolorem Vero esse malum ex eo costabat cu6d cuncta Cum fugiebant. huic rationa aduersatur Speusippus, non necesse este inquiens proptcrea voluptatem e lie bonam C tua dolor,qui ei contraraus est, malUs esse demonstretur quipSς pe duod no omne quod malo est Oppositum,bonum sit:audacie enim quς malum est, opposita est ignauia,quae tamen NOD Ideo bona esse,sed mala censetur:stupiditati item,quod est vitium, intemperantia quae apsia quoque Vitium est,Opponitur . auaritia etiam Prodigalitati aduersatur, atque v-traeque malae sunt. Opponitur enim,ὶnquit Speusippus, & malum malo, & utraque ei quod neutrum est id est utraq; mala bono neutrum enim bonum hic appellat. virtutes siquidem cum sint mediocritates neutrum extremorum sunt. fortitudo enim neque ignauia est,neque audacia:& teperantia neque stupiditas,neque inlcmperantia est:caeterae item virtutes sim1li modo. F . 13. Non male

473쪽

astratu in Moralium Arist.

Non male sane haec dicentes,no tamen vere. si enim Vtraqiae essent mala fi 1gleda quoque utraque esse oportebacissi neutra,neVirtam,aut similiter. Sect illum quidem fugere ut malum,hanc expetere Ut bonum VI dentur. Ita igitur etiam Opponuntur.

Speusippus quide partim non male dicit verum enim est,malum malo esse oppontum,& utra que mala bono aduersari voluptatem autem dolor1 opponi,ut malum malo, illud vero non recte dictum est. non enim dolori oppon1tur voluptas,ut malum malo sed ut bonum malo. nam si maluesset Voluptas, gienda esset,odioque prosequenda non secus ac dolor: sed econtrar16 neri vide- δ*mus. dolorem omnia fugiunt ut malum,atque auersantur voluptatem vero ut bonum persequuntur,atque appetunt.sicut enim bona omne S sectamur : ita mala simili modo euitamus omnes , ac fugimus. te vero siunt neutra,id est neque bona,neQUe mala, neutro modo erga ipsa sumus asse 91,id est,neque fugamus,neque persequimur Vel simJhter,id est ex aequo vel persequ1mur, vel fu gimus. neque enim ad consequutionem eorum,neque ad declinationem & euitationem magis sumus incit alti sed in medio constituti neutram in partem propendemus. Q Ugre si ex malis esset voluptas ipsam proculdubio fugeremus: si neque ex bonis neque ex malis,sed neutris, neque fugeremus, neque persequeremur.ipsam autem Omnes persiequutur. non est ergo neque ex maliS, neque ex neutris bona igitur est.

Dicentium uoluptatem non esse bonum confutatio,Crsi non omnis expetibilis t. cap. III.

AT enim neque si ex qualitatibus non est VoluptaS,propterea neque ex

bon1s eam esse censendum est. nam neque virtutis operationes sunt qualitates,neque felicitas.

Ratio quae voluptatem propterea bonum non esse colligit,quia non est qualitas,in secunda fimgura huiusmodi euadit voluptas non est qualitas:omne bonum est qualitas : voluptas igitur bonunon est .in qua id assumptum quod omne bonum esse qualitatem ait,vel quale,reprehendit Aristoteles. quidem bona nonnulla sunt,quae neque qualia sint,neque qualitates: quare Quid vetat quominus voluptas quamuis non sit qualitas,bona e sic possit ξ Quae autem sint bona, licet qualitates

non sint,ex operationibus Virtutis declarat:quae bonae cum sint,non sunt tamen qualitateS.opera- tio en1m effcctiuus motuS est: motum Vero non esse Qualitatem perspicuum est. felicitas quoque cui ri sit operatio,Vt dixit,dacturusque adhuc est simili modo non est qualitas:& tamen bonam este eam dubitat nemo.

Dicunt etiam bonum definitum esse Voluptatem vero indefinita, pro pterea quod admittit,ut magis & minus fier1 posiit at si ex voluptatis susceptione id iudicantu de & in iustitia,& in reliquis virtutibias eueniet eX qui bus euideter magis & minus eiusmodi homines esse affirmamusti enim &fortes magis sunt fit etia,ut & iuste & teperanter magis & minus agamus. o

Huius quoque rationis conclusio in secunda figura fit,in hunc modum voluptas est indefinita: bonum omne definitum est:voluptas igitur non est bona.huius eam propositionem refellit, quae ait rem indefinitam esse voluptatem ratque inquit,si ex perceptione voluptatis quae indefinita est: alii enim maiorem,alij minorem Voluptatem percipiunt nonnulli lente,quidam celeriter ad eam incitatur:si igitur ex hoc quod magis vel minus helantur homines,Voluptateque africi utur, quod is ane indefinitum est,uoluptatem quoque ipsam indefinitam esse arbitrantur aperte falluntur . 1de enim de virtutibus,& sanitate,& scientiis, quae sine controuersia bonae fiant, dicendum ipsis erit: quippe quod in his quoque eadem infinitas, atque indeterminatio conspiciatur. alia enim magiscundumQue eas operantur.atque ita indefinitae etiam ipsae,ac propterea malae censendae sint.

Sin autem in voluptatibus ips1s hoc statuunt: videant ne non dicant causam huiusce rei,si aliae mistione omni vacet mistie aliae sint. Quid prohibζt

autem quia sicut sanitas,quae cima definita sit admittit tamen ut esse magis ac minus possit ita quoque est e voluptate dicamus non enim cotempera

tura

fanarunt,& magis grammatici,& temperantes,& fortes,mag1Sque Virtutum reliquarum,& habi tuum,& scientiarum sunt participes.alij minus.Vt hac ratione & Virtutes,& scietiae ct sanitas, magis & minus existere etiam ipsae possint ouatenus alij magis, alij minus earum sunt participes, se-

474쪽

lura eadem in omnibus:neque una qua da semper in eodem es sed remittitur. atque aliquand1u perduratreoqiae differt, quod magis, de minus inest.

Tale igitur quippiam in voluptate quoque esse potest.

Caeterum si non voluptatis perceptionem,sed ipsam Voluptatem indefinitam rem esse diei, hi, ita quoque manifestum mendacium est. sicut enim species, & essentia ipsa fanatatis unum quodd1α idem est, ct definitum,quod nequeintenditus, Teque remittitur:Vnuquodque enim in eo quod est,neque magis,neque minus Ut sit,admittit,Vt fortitudo,tempelatia,caeteraeque V rtutes, ct scietitiae med in iis plus & minus conspicitur , qui ab ipsis ex earum parti capatione denomanantur : sicci speciem quoque voluptatis & essentiam antentione & remissione omni carere ex1s 1mandum est: at ius ita esse definitam,ac propterea bonum. Mistione vacanteS voluptates ipsam per se telle- , ctam sine ulla subiecta re voluptatis speciem appellat ataue absolute quamlibet aliam speciem,ut albedinem,nigredinem,sanatatem .mastas vocat,quae in subiecto aliquo sunt: ut eas quae in m C, &te,& quibusvis aliis insunt quae sane mi star cum in re sissione & intentione consistant, infinitat1s τ νος υτ ει di indeterminationis sunt plenae at ipsae species, ut sanitas,& voluptas,& rei 1 quae, sicut a1ctu est, μω οουμε- neque antedi neque remitti ullo modo possunt. nam sanatatis in singul1s tantum indeterminatio- νον cii ς της

ne essis, ut fere percipa nequeat,teperaturae,corporisq; costatutiones declarant .si enim talis Queda κα lo, lis. elementioru temperatura in nobis est sanitas temperaturae autem Variae sur i,& indefinitae: quae ex his consequuntur,sanitates indefinitas quoque esse perspicuum est .sed quid Omnium temperatu-R ras dicoξ cum unius & e1usdem,ut Socratis,qual1bet hora fere intendatur, ac re mattatUr.

Praeterea chai perfectum ipsum perie bonum, motiones vero & generationes imperfectas esse statuant voluptatem motione esse Sc generat 1 One conantur demonstrare. Sed non recte d1cere id videntur. neque mot1onem eam esse Verum est molloni en1m Onam propria est e tarditas Sc celeritas videtur:& si1 non per se ipsam ut motui muli1,at ad allud. voltaptati vero Deutrum horum inest. feci enim potest ut cito quislatam Voltaptatem percepe 3o rit,sicut ut iratus sit:.ut autem percipiat, minime meque ad alteriam. Vt ambulet Verb,dc crescat atque omnia huiusmodi potest.

Haec quoque ratio ad probandum volu tatem non esse su innum bonum conficiebatur, in prima figura,in hunc modum voluptas motio & generatio est omnis motio vel generatio est 1mperfecta: voluptas igitur 1mperfecta est deinde sumpto eo quod conclusam fuit,voluptatem videlicet este imperfectam,adiunctaque altera propositione,mb1l imperfectum sitammum bonum este: voluptatem postremo non esse summum bonum colligebat.Nihil 1m persectum esse summum bonum ex eo cofirmabant,quod summum bonum,1d est ipsum per se bonum, perse I um esse statuebant.

si enim ipsum per se bonum est perfectum,quod est imperfectum , sinamum bonum non est . Sed

Aristoteles primum propositionem illam refellit,qua voluptatem esse mot1onem asserebarizaitq;4 φ omnis motio velocior ac tardior est:ambulat siquidem unusquisque velocius aliquado, interdum

Nero tardavS moueturque citius constans ac non crras orbis coelestis tard1us reliqui erratici.quod

si in motione velocius inest, & tardius , voluptas vero voluptate celer1Or, ac tardior D Ulla e 1t Uoluptas motio non est .fieri enim potest,inquit,ut de celerius laetatus sit quisp1am,voluptateQue aias edtias,& tardius.id est,aliquando celerius,aliquando tardius laetari, voluptateque affici Unusquas que desistit ipsa vero voluptas celerior,aut tardior nulla est . Dicere et1am hoc modo possumus:

cum ambulat al1quas ex aliquo loco in alterum,uel currit,omnes ambulationi S, aut cursion IS e 1us partes celeritatem aequalem m1nime habent sed aliae celeriores,tard1ore S aliae sunt. partes autem

voluptatis omnes a principio adfinem usque,si partes appellandς sunt: Una enim est tota atque ea dem sim1lis sibi voluptas n1hilo altera ab altera citatiores,aut lentiores esse cospiciuntur sed a prinso cipio v1que ad finem aequalis tota,ut diximus,sibi Ipsi est,nullam eo tempore quo laetamur, voluptatemque percipimuS,intentionem,aut rem assionem ad iirens. Quod vero inquit in principio horum verborum voluptatem motionem & generationem esse ccnantur demonstrareJ idem es t ac si dixi si et,non esse apsum bonum Volupta e demonstrare conantur. voluptate enum esse generationem & motionem,& Voluptatem non esse summum bonum idem est. Postea υb1 dixat, omni motui propriam esse celeratatem & tarditatem ,subiungit: & si non per se ipsam, ut motioni ipsius mundi, ite ad aliudJ quod ita intelligendu est licet omnis motus 1 ple per seipsum celeritate non admittat,ut qui in udi est,id est supremi coelestis Orbis non erratic1.huc enim mundum hICanoellati ut quoniam aequaliter mouetur, celerItatem & tarditatem nullam admittit, ut in libras Pasi. dccc lo

475쪽

Eastratum Moralium Arist.

de coelo demonstrariam est siquis tamen ad alios orbes erraticarum stellarum copararit,longe celeriorem caeteris este inueniet.

Ac mutari qu1dem in voluptatem cito & tarde licerta Operari aute ex ipsa id est voluptate affici cito non licet.

Hucusque voluptatem non esse morum ostendit nunc comprobationem etiam illorum reprς-hendit. ita enim ill 1 voluptatem esse motum probabant: si motio mobil1s rei perfectio est in eo cinest mobilis, ut in tertio physicorum dicitur,1d est dum e potestate in actum & operationem res ipsa reducitur : qui autem Voluptate affa Citur,ex eo quod poterat oblectar1, in operationem ipsam oblectationis & voluptatis trasit: voluptatem quoque perfectionem esse eius qui oblectari potest, Io quatenus est eiusmodi, perspicuum est quod si est,uoluptatem esse motionem patet. Sed hoc quod de voluptate dicunt isti, non est idem,inquit Aristoteles,quod id quod accidit in re quς mouetur. cum enim id quod mouetur , a potestate aptitudine an illud transit,in quod transire potest,aptumque est adhuc in apio potestas ipsia remanet Verba causia quod potestate est album,dum a po testate in actum transit tantasper dicisUr moueri . quoad potestatem albed1nis consequendar in se habuerit: ubi vero potestas iam abiit,actu vero & Operatione tantummodo album euasit , cii non amplius in eo quicquam eius si unde transmutari Inceperatmo amplius mouetur: neque an plius motionem in eo esse concedendum est .non emm amplius in motu est, sed in statuod est in albedine ipsa quae non fit amplius,sed iam est. quoad enam albest: aliquid nigredin1s semper in eo inest, siquidem e nigredine in albedinem fit transmutatio: quoad Vero nigredinas quipp1am 1n eo inest: potestate est album,& mouetur icut dictum est .m eo vero quod voluptate affic1tur,neque iniucuditatis quippiam remanet e qua ad voluptatem transit neque ad finem aliquem desinit, quem ad modum id quod albescebat n album . restat igitur,ut voluptas motio nullo modo sit.

Quo pacto item esse generatio potest no enim ex quolibet quodlibet gigni vi detur, sed in illud dissolui Unumquodque,e X quo generatur.& cI-1us generatio est voltaptas,dolor elus cori Uptio erit.

Cum dixerit uncie progressus Plato voluptatem motionem esse affirmabat, eiusque rationem refutariim unc quo argumento Idem persuasus eam esse generatione asserat ostend1t & simili mo , odo etiam hac in parte Op nionem eius refellit est enim voluptas ut inquit Plato, non fin1s,sed via 'quaedam & mutatio eorum quae ad finem tendunt. sicut sanatio ad sanitatem ,& albefactio ad albedinemnia ip1a ad naturalem constituta onem,bonamque animi affectione deduc1t. est enim in sensib1lem naturam generario. habatum enam nostrum qui praeter naturam e statu suo elapsus est, mnaturalem hilaritatem,& tatu iam reducit.immo no ipsa est quae reducit, C d per ipsano, quasi per

generationem,animalium Corpora in naturalem habatum redeunt. Quoniam 1gitur Voluptas Reneratio estigeneratio autem non est finis,sed ex iis quae ad finem conducunt: fini ad quem tendit, minime erit cognata. nulla enim in Vmuersum generatio finibus cognata esse conspicitur: na ne que aedificatio cum domo quam extruir,habet cognationem: neque sanatio cum sanata te quam affert. Sed fines boni sunt voluptas itaque cum non sit finis, bona non erit: si enim finis est bonus, o quod cognationem non habet cum fine,bonum non est. Has Platonis rationes validas minime esse & al1as ostendit, & nunc etia probat cum inquit,nihil videri ex quot 1bet gigni sed ex eo quod potestate id erat, quod actu & re apsa nunc est. Ut caro quae re ipsa nunc caro est,non ex lap1de, aut η caro est fati ligno, aut alia quavis re procreata est sed ' ex eo quod potestate erat caro ad autem erat 1anguis

s, nihil aliud ζ ligno sed ex sangua ne caro gignatur,quia sanguis potestate caro est.at sanguis ex pane qui po-s quam exta xςβδῖς ςst sanguis, gigni consueuit. praeterea Vnumquodque quod generatur, ex eo gignitur in

seeatus finia PQ i pζr Corriiptionem,quae contraria est generationi, potest dissolui .ut plantae,& si1rpes,caete guis. IRVVς Omnia ex elementis gignuntur, in quae per corruptionem resoluuntur. S1 igitur xoluptas quoque esset generatio via quaedam ct mutatio ex aliquo in ala quod esset: ut nigrefactio ex albo In nagrum , & aegrotatio seu ν morbificatio ex fanitate in morbum. sed in voluptate ncque a quo,

qua voeem ea ΠςqVς Φη tr nsitus fiat,reperiri potest: mhil enim est quod vel alteretur atque immutetur exfo a protu Q Vp - ς', Vςὶ GDiS sit,in quem voluptas desinat sicut fanatio in sanitatem,& calefactio in calidu: lit qua με- ηQV in μ S Rςyδῖλο Voluptas, sed operatio, ut demonstrabit. Operationes autem fines ipsi, non Vaa fi QS i ut , finem vero esse voluptatem , & non generationem , inde facile cognos ς' remus,quod gζnstrationibus non simul & gignitur quippiam,& est,quando gignitur PQqHς ς

nim cum caro g gnitur,caro est neque cum domus fit & fit simul di est in operata Onabus Vero, Vt

in videndo,simul dc I idzz quispiam & vidit: sic in voluptatibus quoque euenit, ut simul quispi mvoluptate O

476쪽

2.28 I

voluptate 3c asticiatur, & aEcctius sit: quare operatio est voluptas, non generatio: si vero operatio: in finis quoque,non via & mutatio ad finem est. nulla enim pars temporis est quo quispiam voluptatem percidit,in qua perfecta in eo qui assicitur. non adiit Voluptas. quod autem in omnibus temporis partibus perfectum atque integrum est rid non generatio, sed operatio est.tuncvero perfeci a generatio & est & dicitum cum illud quod gignitur perfectum fuerat. nam quoad adhuc fit, de id quod gignitur,& generatio ipsa imperfecta est .at Voluptas ct in prima totius temporis,quo quis pia ea assicitur, parte tota integra ac perfecta adest,& in secunda similiter,& in sequeriti & in teliquis omnibus deinceps vel minimis tempori SportiunculiSmon igitur generatiO,sed operatio est. Adde quod si esset generatio,mutatio estet alicuius subiectae rei,quae potestate aliud esset, in quodio mutatur exempli causa,sanguificatio cum sanguinis generatio sit, muratio est panis,aut alicu1us alterius alimenti,quod potestate sanguis est .in voluptatibus autem n1hil reperitur quod e specie in qua est,mutetur in atreram speciem,quae ante quam voluptate quispiam aHceretur,acti non erat illa sed potestate postea vero per voluptatem actia euasit,sicut in pane fit,qui cum ante generationem, quae sanguificatio est,non eflet actu & operatione sanguis,sed potestate: postea per sanguificationem sanguis actu est effectus. Quid igitur isti qui voluptatem esse generationem dicunt,no bis afferre poterunt quod pani & fanguini corre1pondeat, quod Voluptate tanquam generatione ex eo Quod est,in id quod non est,mutetur)corpusne, an animam esse 1d dicerat quod pani simile sit,quod praesente voluptate immutetur sed id ridiculum esset vel omnino cogitare. Praeterea si cui finem fanationis quae est sanitas,aegrotatio seu aegrificatio corrupit:& fanatio e contrarid moreto bum,qui morbificationis finis est,ita quoque in voluptate euenire dicendum esset ut quod a voluptate fuisset genitum,a dolore corrumperetur:& quod dolor induxisset, id per voluptatem interiret.Dicant igitur isti,quinam hi fines sint,qui & a voluptate & a dolore gignantur v1cissim,& cor

rumpantur.

Dicunt item dolorem indigentiam eius ese, quod secundum naturam

est: voluptatem repletionem. at haec corporis sunt asteotiones.s1 igitur volaptas eius quod est secundum naturam repletio est illud in quo repletro fit,

esset id quod voluptatem perciperet: corpus igitur id esset: sed no videtur.

voluptas igitur repletio non est.

Hac etiam ratione voluptatem esse generationem,& propterea non esse summum bonum conabantur demonstrare .ita enim dicebant: voluptas repletio est repletio est generatio: voluptas igitur generatio est.deinde,voluptas est generatio : generatio est mutatio at mutatio est 1mperfecta: voluptas igitur imperfecta est si vero est imperfecta,esse summum bonum, quod perfectisIimum est nullo modo potest. Sed Vnde voluptatem esse repletionem constat quoniam,inquiunt, dolor qui ei est oppositus,indigent1a est,ipsam esse replet1onem patet . nam si album discernit 3c dis reis gat nigrum congregat & Concernit si dolor est indigentia voluptas repletio est. haec enim contrariorum est lex. Dolorem autem esse indigentiam hoc modo probant 11 animal, inquiunt,dum esurit,& sitit,dolorem percipitfames 3c sitis dolores sunt at fames & siris naturalis habitus indagentiae de defectus sunt dolor igitur est indigent1a. corpus enim ubi sicci & humidi alimenti indigum

est,e naturali c5stitutione exturbatur quod dum fit, dolet,repletionemque appetit: atque eam appetendo ad comedendum,& b1bendum inducituricomedendo postea & bibendo repletur. Sed ii' haec vera sanitata enim horum ratio reprobatur: indigentia de repletio corporis esse at atremones quare sequeretur,ut corpus esset quod de voluptate de dolorem percaperet. cum enim ipsum. - xcpleatur,ipsum quoque voluptate assici consentaneum est si enim is corpore fit repletio : repletio autem est voluptas rin corpore quoque voluptas proculdubio erat . in Quo autem est Voluptas, id oblectari,voluptatem Que percipere necesse est at corpus non est quod Voluptatem percipit:.vo-Iuptas igitur repletio non est.

Sed unusquisque & voluptate assici dum fit i spletro: dc dolorem perci

Cirin voluptatem non esse rePletionem ostenderit: nunc quo modo ex repletione essiciatur, declarat . voluptate enim assicimur, dum circa esculenta, dc potuleta alimenta intra corpus sum pta altrix facultas sine impedim Cnto operatur voluptas enim quae indigentiae superuenit, altricis animae secundum naturam Impedimento Vacan S Operatio est.& 1n uniuersum omnis operatio se cundum naturam quae absque ampedimento fit,suauissima est ac iucundissima. altricis igitur ani

mae operatio est quae replet, dc in naturalem habitum restituat. atque anima est quae voluptatem

P .iiij. percipit

477쪽

Eustra in in Moralium Arist.

percipit:voluptas Vero ipsius impedimento vacans operatio est. Appellat autem Voluptatem operi rationem Aristoteles, non quod ex propria ratione operatio sit .sed quia ita in operatione essentia suam habet,ut separari ab ea non posissit. Dicitur itaque Vol Upta S animae operat1Ο impedimento vacans,propterea quod ex l1bera animae operatione consequitur,e ique ita adhaeret atque annexa est,Vt auelli nequeat. sicut autem virtutum & scient1arum,quae habitus animae sunt, Operat1ones consequitur Voluptas sunt enim iucundae ac voluptuosae : sic an1mae quoque altricis operat1ones cum sine impedimento fiunt suavissimae esse consueuerunt .estque altrix anima, siue altrix animae facultas habitus corporis operationes vero eius perfectiones quaedam,restituta OnCSque m naturalem statum quod autem in naturam restitui est voluptuosum quare Voluptas repletio qvide non est sed altr1c1s facultatis,aut animae,aut habitus, aut quo modo quis voluerit appellare, operatio. , sedum enim habitus hic operatur,replet1O,& 1n naturalem statum rest1tutro consequitur.' Quemadmodum en1m dum aedificator operatur,id est domum extruit, sequatur ut parietes augeatur & crescant: dumque aquam In c1sternam infundamus, euenit ut impleatur cisterna: sic durn habitus hic nutricatorius circa ea qUae aIunt corpuS,Operatur: corpuS TePletur.Μultum igitur isterest utrumd1camus voluptatem esse repletionemran ex Voluptate, id est eX altriciS animae operat1one repletat1onem sequi .est enim altrix anima Vt dixi,habitu S corpori S: Volupta S liabatuS hu1us operatio circa ea quae corpor1 ipsi alimentum Prestant. quae Vero Operationem hanc quae est voluptas,repletio consequ1tur,generatio es quippe cum replera nihil aliud sit quam gizni.

nientibus videtur extitisse. ubi enim indigi effecti fuerint, atque ob 1d do

lore praeoccupatI: percipere Voluptatem ex repletione aiunt.

Ex doloribus inquit,& voluptatibus circa alimentum in mentem venit ipsis opinari voluptatem esse replet1onem .propterea enim quod altriciS aT1mae operationem quae voluptuosa est, re pletio consequitumvoluptatem esse repletionem existimarunt,id quod cosequitur, esse idem cum eo ex quo consequItur,statuenteS dolat enim animal dum indaget postea vero quam in eo sumpto c1bo operara attrax facultas cceperit:quia repletur,non amplius dolore assicitur. d1cunt igitur hi dolore praeoccupatos ex Indigentia postea Voluptate assici dum repletux: ac propterea cum simul cum replet1one fiat voluptas,simulque Cum ea exastat, voluptatem & repletaonem idem esse . sed , o cum dicunt repletionem quae ex Voluptate sequitur,esse voluptatem: n1hil aliud fac1unt, quam si 'umbram esse idem cum eo cuius est umbra asseuerarent sicut en1m deambulantem sub d1o a sole illustrato umbra necessavid consequitur,sic operationε altricis animae quae sine impedimento fi quae nihil aliud est,eo modo quo declaratum fuit,quam voluptas: sequitur repletio.

At hoc non circa omneS Voluptates accIdIt. dolore enim vacant tum disciplinares: tum eX.1is quae sensitas affici Unt,illae quae olfactu, quae auditu, &visu percipiuntur.

Repletionem non esse voluptatem,sed voluptati,vel si placet,operationi ipsi accidere, in uua consistit voluptas ex aliis voluptatibus declarat,quae tum ex conreptationibus & disciplinis exi fiunt tum ex iis quae siensibus quibusdam percipiuntur: in quibus nulla repletio conspicitur. Nam 'si,ut 1st1 dicunt,voluptas est repletio,quae dolori ob indigentiam exorto superuenit: nemo qui noindigeret,ac propterea dolore esset Vacuus:percipere Voluptatem posset si etiam voluptas & repletio 1dem est ut ipsi hi volunt:atque ob id qui voluptate assicitur,& qui repletur simili modo sunt iidem:qui fieri potest ut voluptatem percipiat quispiam,si non repleaturΘ voluptatem autem peris. Cipiunt & maximam quidem , qua in contemplatione rerum Versantur & disciplinis . tum qui vel κεναρμονι- modulationes canoras audiunt, vel odorata Olfacaunt, Vel pulcherrima aliqua spectacula inspi- ων με ciunt. Cum tamen nullam m ipsis repletionem fieri manifestum sit. hos enim non repleri ex eo patet,quod cum nullus praecesserit dolor,nullaque indigentia:Voluptate assiciuntur. nam quia dolor ex Indigencia consequiturun qu1bus dolor non est, in iis neque erit indigentia: in quibus vero noest an dygenta a,in iis neque repletio est:m qu1bus non est repletio, si repletio di voluptas sunt ide 'neque esse Voluptatem necesse est. '

MUliae item recordationes,& 1pes huiusmodi sunt. Cuius igitur hae e-TUnt generationes, cum nullius rei praecesserint indigentiae, cu 1us repleti 'nes este hae possint

Ex recordatione & spe idem confirmat. Sed recordati, inquit, voluptate plerunque assici Ur recordationes Vero illae cuius rei sunt generationes Θ id est cuius rei repletiones sunt ξ quaa enim repletio

478쪽

repletio est generatio:generationem pro repletion ς hic sumpsit. Voluptates aute has quae ex me moria fiunt , non esse repletiones , ex eo perspicuum stit, quCd nullius rei ind1gentia praecesserit. nullam vero indigentiam praeces11se inde cognoscimus, qu/a nullus praecessit dolor. honestarum nanque adt1onum quas vel egerit quispiam, vel e Pertus fuςxit - memoriae iucundissimae sunt, aevoluptuosissimae spes item simili modo.

Aduersias eos autem qui probrosas Voluptates' producunt, dicere qui Dpiam posset non es le ea ita cunda. no enim si male affectis iucunda sunt, te circo absolute quoque esse ea iucunda existimandum est sed ipsis 1llis tali

1 o tum modo. quemadmodia neqUe salubria alat dulcia,aut amara, quae aegro

tantibus:neque alba, quae lippientibus esse huiusmodi videntur.

OIalia sunt ea quae iucunditatem afferunt tales voluptates sunt quae ab ipsis eueniunt: nonnulla vero quae iucunditatem afferunt,sunt praua : sunt ig1tur etiam prauae voluptates, quare Voluptas bonum non est. Sed haec ratio non colligit bonum,non esse voluptatem Ued plures esse vo Iuptatis species, inter seque differentes : quemadmodum etiam res ipsas, quae voluptatem efficiunt . nam sicut iucundae ipsae res bonae aliae sunt, aliae prauae, aliae neutrae : ita quoque Vola -ptates trifariam quoque 1psae diuidendae sunt: neque omnem Voluptatem prauam esse censendum est. Aristoteles vero non ita rationi huic occurrit: sed neque esse iucunda prorsiis quae praua sunt: neque quae ab ipsis eueniunt, voluptates esse ait. non enim vere sunt iucunda, quae iucunda esse prauis hominibus videntur sed ipsis ill1s iucunda sunt, abs tute autem minime . sicut enim neque ea quae febricitantibus sunt falubria, absolute omnibus huiusmodi sunt: neque quae' morbo regio laborantibus amara videntur, amara quoque in Universum habentur : neque quae lippientibus alba vel nigra apparent, talia esse omnibus absolute existimadum est. sed illis ipsis tantummodo: sic neque quae male affectis hominibus iucunda sunt, continuo esse iucunda censendum est. Mulieri enim illi que Libyc dominabatur Lamiae nomine quae grauidas mulieres dis secabat,ex earumciue uteris crudos foetus abliguriebat, talis cibus iucundu S Videbatur: a quo tamen reliquae in uniuersum abhorrebant. illi igitur haec erant iucunda:sed abitute de vere iucun

da minime erant.

An ita quoque dici posset,expetendas qUldem esse Voluptates : non tamen ex his: quemadmodum etiam diuitem est e,expetendum est: sed non ex proditione:& sanum esse item: sed non ex cuiuslibet rei esu.

Altera haec responsio est.oportet,inquit,voluptates eas bonas esse atque eXpetendas asserere, quae ex rebus vere iucundis percipiuntur cuiusmodi virtutes,& scientiae sunt. quae vero ex his, id es probrosis rebus,ac vituperatione dignis eueniunt,ut sunt concubitus cum maribus,atque huiusmodi caetera mon appellare voluptates absolute,sed eiusmodi,ut cum non sint,videantur tamen quibusdam esse voluptates. sicut enim ex agri cultura diuitias sibi comparare bonum est, atq; ex petendum ex sacrilegio autem, aut patriae proditione diuitem fieri pessimum est, ac rugiendum: ita voluptatem Percipere ex iis quae vere iucunda sunt,honestissimum: ex probrosis verd ac vituperabilibus, turpissinnum est.

An specie differunt voluptates. quς enim ex honestis rebus existunt di uersae ab illis sunt quae ex turpibus percipiuntur: neque fieri potest ut 1 usti quispiam voluptate afficiatur,rusi sit iustus: aut musici,nisi sit musicus: atq;m reliqu1s sim 1l 1 modo.

Vel igitur neque probrosae res iucundae , neque laetitiae quae ex ipsis oriuntur, voluptates dicendsr sunt vel 1i modo consiletudinem,vulgique opinionem sequi debemus, de quae turpia sunt iucunda appellare volumus distinguedum nobis est: voluptatesque differre specie dicendum est. d1 uersae enim specie proborum hominum,eorumque qui secundum naturam vivunt, voluptates ab illis sunt, quibus praui de intemperantes Oblectantur . quo etenim boni a prauis distant: in eo etiam voluptates quas sequuntur,quibusque afficiuntur,diuersae inter se sint, necesse est: id quod in hoc libro plur1bus demonstrabitur differre autem voluptate S eX eo manifestum esit, quod neq, iniusti iustorum neque iusti iniustorum voluptatibus perfrui velint: quippe cum rerum diuersarum specie,diuersae quoque specie operationes sint. Quare Voluptates quoque quae ex operationibus eueniunt, specie esse diuersas necesse est.

Declarare

479쪽

Astratu in Moralium Aris h.

Declarare autem videtur etiam amicus ab adulatore diuersus cum sit, non elle bonum voluptatem: aut voluptates est e specie diuersas. h1c en1m k omλεὶθ ad bonum versarii ille ad voluptatem videtur. atque illud probro datur, reli s αγα- hoc laudi est utpote cum ad alia atque alia Verientur.

ρον -i- Q -m Voluptatem non esse bonum ex adulatore quoque conantur ratiocinari,& colligere . nam sis p adulator ex iis est quae praua sunt 3e vituperantur voluptasque quae ab ipsis proficiscitur est pra- UZ:Voluptas bonum minime est .Huic rationi occurrit Aristoteles: atque ait ex adulatore prauam esse voluptatem minime ostendi: sed qu1a ab amico differt, voluptates quoqUe quae spiis eueniunt diuersas inter se esse eam videlicet quae est amici,ab ea quam adulator exhibet. Sed qu1d a micus ab adulatore differt)quamplurimum:sicut dictum est,quando de adulatione loquebatur.Inx Vrat ς: PR. eo etiam differentia ipsorum est,quod amicus non semper cum amico ad voluptatem Vel agit,uel ςρm ς' V loquitur: sed quaindoque dolorem afferre etiam non Veretur:cum Videt fore, ut parua molestia il- θ rim/ης ς δ lat multum prodesse am1 co possit at adulator,Vt semper iucundus sit,semperque voluptatem ex- tψ ii QR hibe,t studet:idque est quod maxime omnium comebat. iccirco amicus , Utpote qui amico eius ipsius causa optime velit, laudatur: adulator vituperio est.id autem non cotingeret, nisi diuersi in ter sese essent at si diuersi inter se sunt diuersae quoque voluptates sint,necesse est,quae ab ipsis e ueniunt. D1fferunt item amicus & adulator in eo, quod adulatoris congressiones ad alia spectant . bac diuersia,quam ipse in animo habeat:cogitat enim alia, & alia dicit, & facit: amici autem verba& facta cum animi cogitationibus conueniunt.

Nemo praeterea expeteret vel viuere ita, Vt pueri mente praeditus illiqvoluptatibus,quammaxime fieri potest,assiceretur, quibus pueri oblectari

consueuerunt.

Si voluptas esset bonum,quaelibet iucunda vita esset bona sed sunt nonnullae vitae iucundita tem afferenses,quae prauae sunt: non est igitur voluptas bonum . haec quoque ratio ad probandum voluptatem non esse bonum, adduci consueuit. Esse enim vitas iucundas non bonas argumento sunt puerorum Vitae,qui semper voluptate afficiuntur dc laetantur, cum tamen vita illorum bona 3Πnon sit.nam Ita viuere dc sapere ut pueri,expeteret nemo, id est, nemo pueroru voluptate perfrui vellet ille enim puerorum voluptate cupit oblectari , qui sicut puer sapit: si sapere pueros dicen dum est.Huic rationi nullam responsionem subiungit, propterea quod manifestum sit, ea no prauam esse voluptatem,sed diuersas esse eius species denaonstrari.

Vel turpe aliquid agedo ita gaudere,ut nullum Vnquam dolorem per

cepturus sit.

Hoc quoque afferebant,ut malam esse voluptatem constituerent. QSod autem inquit,huiu1- modi eit . bonorum consequutionem no vno quodam modo adipisci studemus,alio vero minime: sed omnia inquirimus,quibus nobis bona comparari posse speramus. neque dicimus hoc modo, aut hac actione tantum bona esse acqu1renda,al1a autem ratione no esse sed omni modo, & omni actione,& operatione, qua id fieri potest, consequi bonum conamur. non enim exempli causa si victoria contra hostes bona sit,possimusq; eam non aperto mane,sed dolo aliquo cosequi: id re pudiamus: volumu3que potius in apertum praelium descendere sed econtrario praelio omisso vulpinas fraudes subire non veremur si item dolis non licet: bello aperto tentamus. si virisque vin PO ICt,omnia promiscue ageremus nihilque prorsiis vereremur.at ob voluptatem turpissima non agimus Cum tamen ex turpibus rebus, quam ex honestis & laude dignis actionibus percipere voluptatem facilius sit voluptas igitur bonum non est.nam si esset, ut dictum est: ex qualibet re iucunda siue laudabili,sive vituperabili comparare ipsam studeremus: luo modo a nobis fieri id fa- SP cilius posset.

' Π λ' Et circa ' multa studium adhiberemus, etiam si nullam asserrent Volu-

, i in multa luptates iaccessario consequuntur, nihil refert. expeteremus nanque eam' sttidium con hilo minus,licet etiam nulla inde voluptas exoriretur.

Cani modo adducia superius ratio,si voluptas esset bonum,ex omni re comparaturos nos elle

480쪽

ipsam ostenderit:quippe cum bonum non debeat ex hῆς re acquiri, & non alia: sed ex qualibet, unde consequendi eius facultas nobis offeratur nunc hας subiungit, quibus opinronem hanc refellat, ac reprobet:atque inquit m hanc sententiam sicut non omnia fugimus,quae oblectationem,& voluptatem non afferunt ta non omnia sectamur, rq ς plectimur, eX quibus voluptas co sequitur. quis enim est,qu1 videre, vel audare non Velit man in si id Voluptatem Don exh1beat. Sed si quisquam hoc non approbat,sed in videndo dc audiendo sem PQr inesse Voluptatem asser1t Vis tutum certe acquisitionem esse laboriosam,& difficilem negare Don poterit. 6c1unt enim qui eY perti sunt. angusta siquidem,ut rerum omnium dominus ' anquit, atque arcta vIa est, quae ad Vita ' S lib. s. tam deducit.& tamen per eam Voluptatibus caretem beatissamus omnium sanctorum coetus toto vitae curriculo ingressus est Meminisse item Volumus,etiam si recordataones voluptatem nullam afferant. quod si quis dicat dum videmus,& recordamur, viam virtutis Inced1mus, necessari 6 voluptatem nos percipere mihil inquit,refert quippe cum eadem haec expeteremus, et1a si volupta tes nullς sequerentur. cuius rei argumentu id est,qudd qui in caliginosis carceribus conclusi sunt:

quamuis tenebras videre non oblectentur,quae voluptate omnI carent, Videre tamen expetunt.

Voluptatem igitur neque esse ipsum per se bonur1V. neque omnem esse expetendam,nonnullasque esse per se expetibiles,qtiae differant aut specie, aut iis a quibus eueniunt. planum videtur. Ac de iis quidem quae de volu plate & dolore seruntur,satis dictum sit.

Dis utationem de voluptate,in qua boratimne ea esset,necne agebatur,hic concludit ac sinit, atque inquit persipicuum esse,neque summum bonum esse voluptatem meque omnes esse expete-das voluptates. Sed esse manca oratio videtur: ita enim integra sententia est et, si verba haec adrian geremus. licet affectiones quoque quae ex probrosis operation1bus in nobis existunt, voluptates esse concederemusmon omnem voluptatem esse bonum,neque omnem este expetendam,sed di uersas esse specie voluptates perspicuum est.

Opyidnan sit uoluptas er quo modo operationem perficiat. cap.

IIII.

V1 nam autem sit voluptas, aut qualis,clarius siet, si disputationem a

Cum hucusque rationes, quae voluptatem non esse bonum aiebant,ex cusserit, ac reprobarit nunc quaenam eius natura, atque essentia sit,inquirit:quippe cum ex hoc boniimne ea an malum sit,cognituri simus. sic enim etiam cum de tempore ageret, ubi quid esset inuetitigauit, quale esset,deinde inuenit. Vel igitur ita hoc intelligendum est primum oportet nos quidnam sit voluptas,considerare id est,quae nam eius natura sit,& forma,quaeue eius essentia deinde ita qualis sit,bonane videlicet,an mala,postea indagare. antedictae enim rationes n1hilo magis bona eam quam malam esse demonstrarunt. Vel quid sit, dc qualis sit voluptas , al1o modo est accipiendum Quid sit,hoc est,sitne ex simplicibus,exque iis quae per se intelliguturicuiusmodi est visus, & ol factus aut potius sicut est album de nigrum . malis sit,id est,ssitne ex iis quae cum alus necellaridintelligunturivi sunt ea quae in certis ac definit1s subiectis 1n1unt,cuiusmodi est simitas,1mparitas,indmisibilitas per latitudinem album en 1m sine ullo certo subiecto inpelligere possumus: at simi tas sine naribus: imparitas sine numero : in diuisibilitas per latitudinem sine linea intelligi nullo modo potest. Ugerendum igitur de Voluptate, sitne ex 1is quae in indefinitis sibiectis habent es sentiani an ex iis quae in certis aliquibus subiectis insunt. Esse autem ipsam ex iis quae subiectum certum habent,declarabit. Operatio enim animae sub1ectum eius est quippe quod simul cum operationibus secundum naturam adiit, & non adsit: Vt iccirco operatio quoque esse Videatur: pro pterea quod simul cum operationibus & adesse de abesse cosueuit. Jc quemadmoaum unaquaeq; ex operationibus in unaquaque vel indivisibili temporis particula tota atque integra est , ut cognoscemusrita etiam voluptas esse deprchenditur.

SO V 1sio enim quocunq; tempore esse perfecta Videtur . nulla enim re deia scit quae postea succedens speciem eius perficiar huic simil1s quot voluptas est. totum siquidem quoddam est : neq; Vllo In repore statuere aliquis voluptatem posset cuius,si longiore fieret tempore, species perficeretur.

In diuisibilem particulam temporis,id est,nunc, tempus hic appellat, eo qudd pars eius est in

unoquoque enim nunc isto ipsa Perfecta atque integra est,Operationeque existens . non enim in temporc

SEARCH

MENU NAVIGATION