Iani Nicii Erythræ Orationes viginti duæ

발행: 1649년

분량: 228페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

vixerit, sui tuo lacte recrearetur, s Christe optime anthujus caeli spiritus esse jucundus, aut huius vitae haec iuxnon obscura videri t Verum, ut tandem modum statuam

orationi meae: quum victor de tribus potentissimis hostibus gloriosum in caelo triumphum reportaturus sit, si nos eum diligimus, si ejus nobis coria existimatio est . nostrum ad ejus gloriam studium conseramus. At, quid est jam, in quo operam nostram profiteri, eique palam navare possimus t nam si opes illi nostras polliceamur,

bonis caelestibus assiuens, nostrarum rerum non eget, si potentiam, si dignitatem, si laborem offeramus, omnes nostrae non modo utilitates & commoda ab eodem, tanquam 1 sonte, deducta proficiscuntur, sed etiam, quod vivimus, quod movemur, quod spiramus, uni illi acceptum reserendum. nihil ergo horum est, quod non , in eorum datore & persectore, multo quidem excellentius que nobilius existat. Vna res est, P. B. in qua gratifica. xi Christo possimus, unum illud relinquitur, in quo non modo Christi gloria versatur, sed nostra etiam salus &utilitas continetur. In splendida atque illustri triumpham lium pompa, haec omia, triumphorum dives antiquitas, admirabatur a si1nulacra urbium & oppidorum, devictarum gentium imagines, auri & argenti vim ingentem, di .detracta ab hostibus spolia i ad haec, obstrepere omnia clamore militum & tubarum sono, omnia acclamantium vocibus personare . praeterea vulgi plausus, populi , sua adversus Imperatorem studia significantis . clamores e audiebat, carminibus victoriam ducis celebrari , serti ad caelum laudibus Imperatorem: sed quod in se Maeos om.

nium converteret, quod plausus & clamores excitaret, id in primis videbatur, quum tantorum modo exerci 4tuum reges, quibus tot antea gentes atque nationes jura petebant, quos infinita hominum genera, tanquaui deos, reverita, eorum pedibus advolvebantur , tunc, de regali fastigio dejecti, victoris arbitrium expectantes, ante Curis rum vincti ducerentur. lam vero inimici atque hostes

nostri infestissimi, qui semper Christo bellum habent impium atque nefarium indictum, sunt nostra scelera atque peccata: quae si vincta Christo.tradicieriinus, ut quae tan

tum illi quondam dedecus re contumeliam intulerint,

102쪽

DE CHRISTI ASCENSU. I 3rias gloriae & amplitudini aliqua ratione deserviant, eoiaxum vim atque conatus adeo aeternis in Posterum vincu- Iis atque carceribus coercebit; ut, nisi tu Ipse eorum vincula ruperis, horribilibus custodiis circundatis , omnem spem eis prorsus libertatis , & nocendi potestatem , eri- Puerit. Verum, neque cuiquam veniat in mentem, dubi-xarct , se idcirco desertum esse, quod caelo Christus receptus, Patris dexterae assederit, aut . quafi perfuncto gravissimis vitae laboribus, sibi quiescendum esse duxerit. neqtie salutis humanae semel per illum partae tutelam , Husque dignitatis defensionem . utpote curarum plenissimam , esse cinn praesenti laetitia coinmiscendam. nam , etiam si tanto intervallo abesse videatur, animo tamen de Corpore, quemadmodum in caelo fruitur, adest, nobisiciam manet, &, usque ad consummationem seculi, perpetuo manebit. etsi, honorificentissimo Dei judicio, tanto honore dignus est habitus, quantus neque ulli delatus est ante illum neque habendus in posterum, etsi, nulla ex- . terna adjutus ope , sed suae virtut1s gradibus, ad eam sibinloriam communivit viam, etsi in solio, circumfuso un-mqtie lumine, collucenti consedit; tamen , quando id resisti a postulare videbitur, quum praesens periculum aderit, velut ex eodem exiliens, praesto erit illico . 8c, si nos adversariorum insidiis expeti, si in aliquod discrimen vocari quenquam, aspexerit, quae ad nostram seinpex de sensionem parata habet arma , suscipiet, periculum quod in nos intenditur propulsaturus. nulla quidem immortali

intercedit aegritudo laetitiae, neque tanta contaminanturpatadia labore, non desidet, non cessat, quum susceptis armis res ad certamen deducitur. Ecquis apud illum un-

qtiam de suis calamitatibus deploravit, quin statim inritis fide certissimum ac paratissimum perfugium inveneis xii P Ecouis unquam , accepta 1 daemonibus clade depresisus, aut hostium minis terroreque perculsus, ad ejus aram

praesidii opisque confugit, quin eum subito, studiosissimum sui defensorem ac propugnatorem habuerit iniit' o ne in dubiis rebus, in maximis gravissimisque pericolis , allata saepe multis auxilia, quemvis aut hebete' εαUt impium, Christum praesentem fuisse , palam confiteri coegerunt Repetamus memoria, si placet, a primis illis G nascenis

103쪽

xς O It Α Υ I O V Inascentis Ecclesia primordiis. Quum impietas armata . ad debellandam ac funditus evertendam Cnristianae res gionis veritatem, manantem in dies latius, eosdemque suae magnitudini terminos , quibus terrae ambitus Continetur, cani regiones constituentem in Christianorum cum de delaviit, & honestissimo Sanctorum sanguine laturata est: nonne vetustissima scriptorum monumenta , qtaibus propter vitae sanctitatem. gravitatem , eruditionem, abrogari fides non potest, testari reperiemus, suam illam non modo operam , cum strenuorum militum virtute atque praestantia conjunxisse , sed, quo praeliantibus animus amplior esset, suam ipsius saepenumero praesentiain decIarasse ' quoties in acie , ex illustri & excelso quodam Ioco pugnantem , mortalium genus aspexit quoties tela vi-hrantem , 3c ingentem hominum multitudinem ad maristyrum carnificinam. velut ad quoddam immane crudelitatis spectaculum effusam , de caeno ignibus atque aetheris flamma consumsisse animadvertit Quid reseram ex veis' iustis atque vulgaribus sanctorum martyrum atque vim pinum histortia ductas narrationes t quis est omnium adeo rerum ignarus ac rudis, modo sit Christi religione imbutus, qui non aut legerit ipse aliquando, aut non a

dierit . taviente falsa deorum superstitione , quae, strensianensque, bellum atrox atque impium Deo nominibusque indixerat, Christum ipsium plerumque humana specie, duili fortistimi illi duces, sacrae Christi militiae nuper

adscripti, pro vera religione tuenda, divinitus ad mortem usque decertantes , 1 tyrannis crudelissime vexarentur, coactam ad necem insontium acerbam lictorum atque . carnificum manum effudisse , aut lacerata flagellorem Ictibus corpora aut evulsis carnibus denudata ossa inte-. gritati ac decori pristino reddidisse , vel, id robur animis

atque constantiam intulisse,ut acerbissimos inter ultimosque cruciatus, illorum plurimi nullos dederint gemitus, nullas voces emiserint, nullum denique inter prementium tormentorum angustias omnino doloris sensum expresserint i Pendebant alii totis diebus E cruce & de ea, tan- Quam de superiore loco , populos ad Christi fidem er aiebant. stratas alii ignitis carbonibus vias isti, quasi r sas, ingrediebantur; perusti, quamplurimi, vel taedis

ardea

104쪽

ardentibus, vel candentibus laminis, ita dulcissimis complebant omnia vocibus, ut si fervido fatigata aestu i lilia

sima corpora suavissimo rore rei arentur. demum, mulinti inter acerbissimos scorpionum cruciatus , inter crebros

flagellorum ictus, nudis plerumque ossibus incussos, e uitare sibi videbantur ister choros Angelorum, & divina quadam suavitate persundi. Quid multat adstat laetum ister omnes Deo datura spectaculum , supplex in genua provoluta virgo , regali stirpe progenita , atque ejus canindidae decoraeque cervici stricto imminet gladio immanis dextera lictoris, letali vulnere eum jam jam in locum delapsura. Verum, o rem miram & incredibilem l quum

illi mors impenderet, quum ferro invaderetur, quum omnibus premeretur aerumnis, quae proximo leti periculo saltem aliquantulum exterreri, quam vel metus ipse Beexpectatio exanimare debuerat, eo erat statu mentis atque corporis . ut eam neque praesentis terror mortis lin-

pelleret, neque inimicorum labefactaret injuria. contra vero is , ad quem tantae immanitatis spectabat ossicium , quasi eodem ferro miseri illius jugulum peteretur , toto

animo totisque artubus contremiscebat. Vnde tam gravia tamque dissicilia perferendi in illos ardor aestuabat 'unde tanta securitas animis . nisi a. Christo praesente, i gerebatur Z an suam passus est diutius opem , Stephano Hoplorari, quum obsessus a Iudaeis lapidibus obrueretur in illa acerrima pugna intentis oculis in canum , quasi duas discissiim in partes, non eum sedentem, ut olim, sed, ut praesens occasio ferebat, contemplatus est , stantem , opem ferre supplicibus, excitare amictos , dare salutem , laborantibus succurrere , liberare periculis: sibique ill eas ab acerbissimis hostibus injurias propulsare. erit nequisquam adeo divinae immeinor benignitatis. & exhibiati in nos amoris expers , qui, eo quod se nostris oculis conspectuque exemerit, omnem itidem eoruin, quos dilexit unice, memoriam ex animo eiecisse arbitretur t haec non modo Ρ. B. viget perpetuooue vigebit. sed ejus plane in medullis, atque in visceribus ipsis , infixa perpetuo. manebit. Utinam Illius nos ita memores essemus, nec veterum fama meritorum, aut praesentium gratia beneficiorum , elaberetur ex animo , ut nostrarum miseratio cala-

105쪽

xo6 ORAT EO VI tatum nulla unquam adversa, ac contra nitenti injuri rum vi, ex ejus pectore exturbata concedet, nec vivida illa semperque florens amoris virtus , peccatorum nostr

rum concussa nutibus, contremiscet. immo vero, tantum

abest, ut se nobis distrahi atque divelli patiatur , tit nihil optet ardentius, quam in uno eodemque pectoris domicilio perpetuam animorum nostrorum societatem dicoriunmonem. Quis igitur erit ita durus ac ferreus, qui tanti aspernetur convictum amici quis tam serox re m- humanus, qui ad sores adstanti, de se nunquam introduci conquerenti, deneget hospitium, qui summae felicitari non adscribat, posse cum mundi procreatore quam saepissime colloqui, adesse una in iisdem aedibus. una eademque vita vivere, ac paene ex eodem ore spiritum ducere , &in his aerumnis atque miseriis summa quadam animi tranquillitate potiri, non ex rerum fluxarum jucunditate orista , sed ex perpetuis Beatorum gaudiis atque deliciis derivata t o vere sortunatos illos, apud quos tantus diveristit hospest 6 prope beatos, quos Deo frequens conciliavit hospitium, & conspirantibus in unum animis amicitiae vinculo colligaviti nam quum amoris mira quadam di inexplicabili ratione perficiatur, ut amicorum uterque, seipso recedens, in alterum quem diligit, tanquam in suam sedem ac domicilium , abeat, ejus mores imitetur, totum se ad illius nutum & voluntatem effingat, ad ejus

vocem suos etiam sonos inflectat, nec modo eodem ambctu , eodem incessu, atque ille, utatur, ceteraque externa omnia, quae facile assequimur Imitando, consectetur, sin ipsam corporis totius essigiem , atque oris lineamenta,

suis abstersis atqne deletis, in se ipse, si possit. inducat quid futurum nobis erit impedimento, quo minus , si in Christo fuerimus, si nostram voluntatem ita cum illius

voluntate copulaverimus, ut ex duabus una eademque

confletur, divinam quodammodo speciem & pulchritudinem animis reseramus Iam vero, amoris ardore Iiaquefactus ac dilapsus animus , aut in res mortales aut in Deum sese diffundat necesse est. si igitur aquam,& liquida omnia, non modo ex Peripateticorum sententia, sed 'ab ipsa etiam magistra rerum experientia didicimus,

quum rei cujuspiam terminis, ne diffluant, cohibeantur . in rei

106쪽

in rei illius figuram habitumque Brmari: quis jam dubitet , si in Christum totos nos transfuderimus, quin sit divinae illius in nobis pulchritudinis imago quamam ac species egprimenda t at fieri non potest, quin, dum hac

luce fruimur, dum corporis custodia detinemur, rerum mortalium curis & secularibus negotiis immisceamur. esto. verum non, est tibi illis diutici insistendum. sed per ea, quanta poteris maxima celeritate, praetervolandum. nam si praeterfluens amnis, aut vix aut nullo modu, Cori. clusa autem aqua facile , corrumpitur; nonne , si properantes nostrae ad caelum cogitationes hic diutius rem reptur , facile computrescent i Evola igitur per has vitae huju commoda, atque pertrans ; eaque levissime, quantum sat erit ad vitae usum & necessitatem , attinge . ut, . quemsemodum ventorum impetu pulsuque remorum, ita per aequora fertur navis, ut ejus vim & incitationem aspicias, vestigia ingressumque non videas: sic nulla stretuarum vestigia cupiaitatum in terris impressa resideant . ruae, si quidem in toto, quum calcatur altius. pedibus cmente signantur, non abnuo, immo gloriosum duco, thhumanis opibus atque divitiis, pedum tuorum signa ad contemtum & perpetuae ignominiae notam inurere. nuuinquam enim, nisi adscensurus ad Patrem, Christus sua te rae fixit vestigia. ut scilicet nobis ostenderetur, tanquam salientibus, quo altius in sublime feramur , terram esse acrius ante premendam, & humana omnia adversis ve-

stigiis impellenda. .

i ORATIO VII,

FVix haec non modo, Auditores Christi Salvatoris nostri, ceterorumque Sanctorum , verissima certissimaque sententia. culpa & peccato nihil homini accidere horribilius posse, aut magis pertimescendum et verum etiam veterum Philosophorum atque sapientum sere omnium opinio. quorum licet variae multumque inter se dissidentes pugiumtesque iamiliae, frequentes tamen com-

107쪽

muni consensu, quasi pedibus, in hanc eandem senten. tiam ivere. Hinc illa quorundam incredibilis extitit, in voluptatibus quoque usitatis atque permissis, continemtia . hinc illa honorum & rerum humanarum despicientia, perpetuaque in proposito susceptoque consilio gravi. tas & constantia. intellexerunt nimirum, eo minus in

aliquod peccati genus delapsuros se esse, quo sibi ipsis

magis ad omnem cupiditatem aditum praeclusissent. ADque hoc etiam magis ab omnibus istorum est admiranda

diligeὁdaque sapientia, quo illi, non fide divinitus hausta,

sed insita in omnibus naturae lege, non miorum aeterunorum spe atque expectatione commoti, quum eorum plurimi, una cum corpore simul animum interire, putarent: non metu poenarum perterriti, quas idcirco Inventas esse crediderant, ut aliqua invita sormido ii pro esset posita; sed communi voluntate victutis Be officii praeciderunt sibi ipsi istam licentiam, libertatemque ubvendi. Quapropter gravissime verissimeque Salvator M. minum Christius improbissimas multorum cupiditates a

Tyriis, 1 Sidoniis, , Ninivitis, in crimen atque in jud,

cium vocandas esse praedixit; quod , quum illi divinorulustrati lumine perspexissent, quam foedum ac pernici sum esset, vel minimum a religione officii declinare, quum cognovissent, verissimis gravissimisque poenis nos h peccatis avocari, contraque spe post hanc vitam uberri. ma atque Praemiis ad Oirtut em amplissimis allici, tamen ita vitam instituerint, quasi haec longe remota ab eominopinione intelligentiaque sitissent, niuitque debere existimaverint hominum cupiditati esse clausum, sed libidinum peccatorumque omniRiri patere in vita licentiam. Verum istorum tanta perversitas, si recte inspiciatur, vel ob hanc causam corroborari ad audaciam solet, quod sua homines scelera re cupiditates, ad propositam volupta. tem, non ad futuri temporis judicium , conferant , quovique. ut plurimuim videant, prolapsa sere in immenssim effrenata hominum ad peccandum audacia atque licentia, at praesenti supplicio se Deum continere atque re linere.

ita fit, ut singularem hanc Dei optimi maximi clemen. tiam, seu potius pati istiam miram & incredibilem non virtutis sed libiduus habeant incitamentum. o scelus l

. o poti

108쪽

o ponentum t 6 audaciam immanem ac detestandam idcirco ne scelestus aliquis existimabit, nullum impudentiae nequitiaeque suae finem esse relictum , quia videat nota in pririo gradu injuriae resistere irati judicu severitatem quod enim nostrae salutis rationem ad futuri judicii dis. crimen reservare solitus sit, idcirco sibi omnia 1 divinae

legis praescripto atque ratione ad voluntatem atque libidinem suam transtata esse videbuntur Quae quum ita sint, operae pretium nos esse facturos existimo , si caecis istorum tenebris, qui in aliquo peccati genere versantur, si non ornatae, certe salutaris, orationis facem praetuleri mus, simulque breviter ostenderimus, quanto suo peric Io se in tot scelerum flagitiorumque sordes ingurgitent. Atque ut ad rem ipsam aggrediamur . primnm, qui se letali scelere contaminavit, aeternum quoddam & capitale Dei in se odium struxit. quae quidem moles, eas ruinas, tamque graves, edit, ut ullis naturae viribus reparari non queat. Quid agebas, o infelix anime, quuμ viam in te sceleri aperiebas i aliquid ne aliud , quam, ut in te pernia Ciosam tabemagunderes, qua statim a Christo. nimirum di spiritu quem duceres, λ vita qua viveres, excludereris equid enim calamitoso animae dissidio, praeter mortem, corpori ipsi creatur verum, quoniam animi fere omnia ad corporis similitudinem diriguntur, facite, vobis veniat in mentem, Auditores, funebris illa malorum cohors , qua mors comitata in corpus irrumpit; simulque Cogitate. quae & quanta e corpore bona, tanquam posseusione pulsa , decedant. ea primum egreditur, quam ominnes admirari solebant, pulchritudo; succeditque m eius lo- cuin horribilis monstruosaque deformitas. quid est enim tam pulchrum ad aspectum, quidve,ouod oculos omnium magis moveat, quain ipsa hominis i pecies atque figura .

suis animata sensibus, & coloribus quasi luminibus illustrata t haec . ut primeri est vitali sanguine destituta , in

eam turpitudinem de initatemque convertitur, ut,quos antea recreare aspectu solebat, nunc horrore metuque

assiciat. denique, quum ea pax. qua illae quatuor inter se

contrariae diludentesque naturae, ne qua pugna existeret, copulabantur , animae decessione diremta sit, resque ad certamen contentionemque deducta, necesse est extre

109쪽

ORATIO VII

mam totius Corporis corruptionem consequi, ex eoque vermes procreari, & intolerabiles odores emari. ad hae atque alia multo graviora mala animus ex interitu delabitur. quid eo pulchrius animo , cui Deus inhaerebat, cui Christus vita erat, quae species ne excogitari quidlim poterat ornatior quum in eo ipso. a quo ortum duxeratialmirabiles amores excitaret sui t at nic, amissis caeIestibus donis, sine Christo, tanquam sine anima, sine spirita, in eam turpitudinem monstrositatemque immutatur , ut, si, quemadmodum animis, sic ea sensibus percipi posset,nes.li tam duri oculi reperirentur ., qui immorari in ea , ne ad breve quidem tempus, possent. Etenim, si in dessimi. tate corporis id habet turpitudo ossensionis, ut saepe mul. ti, quibus per quietem monstra se ostenderint, cohorrueis rint , aliqui in morbos incurrerint, nonnulli aliquando vitam amiserint; quanta illa depravatio & Qeditas turpi.ficati animi videretur, quam luminus ille mundi arbiter Deus, innovam singularem aliquam poenam apud inferos constitutam improbis esse voluiti quid erat tam Deo si.

mile , ut Basilius inquit, quid clarius & Ppressius divinam illam praestantissimamque naturam re pulchritudinem quodam modo repraesentabat, quam ipse ille, quem cum Deo mutua animorum conjunctio, praecipuo quodam amoris nexu , devinxerat i ut non tam haereditatis vel adoptionis jure , quam hac eximia Praeclaraque ser-ma , quasi cognatione, Dei optimi maximi nomen vide. retur attingere. Si, quum eandem in duobus membro. rum compositionem conformationemque lineamento. rum intuiti fuerimus, in eam cogitationem tacite desu. cimur , ut suspicemur, eosdem naturali esse inter se coegnatione conjunctos, quod raro videamus naturam fra. tres aut filios di fratrum vel parentum similitudine abri.

puisse, profecto quid erit impedimento , quo minus qΠι libet animus , omni virtutum germe expolitus, depulsis vitiorum sordibus, Dei filius uviai possit, quum in eo imago quaedam divinae illius probitatis atque justitiae non

secus atque coloribus expressa, cernatur t eximiam istam ac paene divinam sanctorum pulchritudinem regius M.tes animo . quasi oculis, cernens, tam excellenti praesta.

bilique forma obstupuisse, eosque deos re Dei Hios

Vocavisse

110쪽

vocavisse se dixit. ergo , quid, quasi nova re aliqua aut

incredibili intellecta , admiraris i quid, quasi progredi

ulterius intelligentia non possis, in hac sententia diuti

commoraris i quum videas nitiaos aquarum rivos radiis, a solis lumine mutuatis, fulgere ad oculos, eosdemque, luce a sole contracta, tenebris obtendi, tamen, quod assiduitate quotidiana, & consulitudine oculorum, hoc assiaeveris cernere . neque obstupescis , neque admiraris , neque ejus rei rationes requirenuos esse ducis, quam semper videas, di in hac re haesitabis ' hoc te, quasi quiddam

novum & incredibile, ad exquirendas causas excitabit, si intellexeris tenebris & obscuritate eum animum involvi, qui in vitiorum sordibus haeserit, aut quem peccati nox opacaverit ρ Verum, quid ego in commemorandis tuis sordibus tanto opere laboro quum, & mortuum te esse.& tanquam aliquod projectum cadaver, Daemonum, qu si serarum, immanissimarum dentibus, ac multo magis rapacissimis tuae conscientiae morsibus , disrumpi atque discindi, ratio dc veritas ipsa convincat o conditiones imiseras iniquoruml o rerum vicissitudinem deplorandam l 5 infelicem animam , quantas tibi malorum moles exaggeravit, quae te illexit in scelera cupiditast igfloras sane miser, quam magnas tibi calamitates tuae flagitiosae

bidines pepererint. nescis, insane, nescis, quam immensas lateque patentes tibi ruinas patefecerit, quae te vorago vitiorumque gurges absorbuit. tu, in quem paulo ante, divino ac singulari beneficio , nova atque admirabili ratione inessabilis trium divinarum personarum majestas . tanquam in domum, includebatur, qui, mentis ac voluntatis conjunctione . prope unum atque idem cum Deo eras, qui ita illi carus eras , ut non aliam in partem libentius divertere, quam apud te , mallet, quasi sine te esse non posset,quem omnes beatae calli mentes colere ac proinpe venerari solebant, quae semper propter te esse, tibique In famulatum dari, in summa gloria ponebant, ita ob peccatum summa hac selicitate evertebaris, ut exiens 1 te Deus, te Dannonum inveterato in nos odio , superbiae, nequitiae, crudelitatique addiceret, tuarumque te cupiditatum monstris, in diversas partes trahentibus, quasi dis.cerpendum dilacerandumque relinqueret. Proh Deus

SEARCH

MENU NAVIGATION