Iani Nicii Erythræ Orationes viginti duæ

발행: 1649년

분량: 228페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

nium cognitione evirescat atque redundet, oratio i De. nique , tametsi ornati homines in dicendo, & graves, v. neri hominum utilitates saepe maximas attulerint . si quis tamen eas recte dinumeraverit, multo plum detrimenta publicis rebus , quam alumenta, per homines eloquemtissimos importata reperiet. Quoties disertorum hom, num ingeniis, ambitione praesertim exagitatis, seditiones in populo maximae excitabantur l quoties homines nocentissimi, quorum nulla vitae pars turpitudinis est expers, qui ita in manifesto peccato tenebantur, ut nollmodo recentia scelerum eorum vestigia , sed ipsa eam cubilia, cerni ab omnibus possent, unius oratione, Iesi

eum severitati eripiebanturi quoties saepe multi. Minat. que furore amentes, ad arma eloquentiae coniugerunt, - quibus vel inimicos provocarent vel se lacessiti uicisce. renturi At vero hic noster Christianus atque omni laude cumulatus orator, etsi arma orationis semper teneat, qui hus provocare improbos possit, ejus tamen omnis com tentio non ad privatas injurias, non ad eropria Commo.

da , refertur, sed ad patrocinium Christianae religionis, di ad ejus, qui lacessitur, utilitatem effunditur. Postre. mo sic Ho, Rebus pubi. Christiano oratore gravius aut - utilius nihil posse constitui. ita enim, nisi quid me ratiocinantem sallit, , me ratio effcitur concluditurquer umde caedes, adulteria, sacrilegia, rapinae, nisi ab ira, odio, cupiditate, ceterisque animI motibus, quum ii non satis reguntur li ratione, proficiscuntur ' igitur, qui appetitus

Iongius evagantes, dc tanquam exultantes, reprimere, aut eos rationi obtemperantes reddere, studet, hic eat

des, rapinas, atque ejusmodi perniciosissima vitiorum minera , quantum in ipso est , 1 civitate repellit; qua re aecogitari quidem utilius quidquam potest. at hoc citi. stiano oratori propositum est; nihil igitur illo utilius. Ab que, ut cetera exempla missa faciamus nonne statim Ger. mania fere tota Principum suorum obedientiam abjecit, simul ac effractis pudoris modestiaeque repagulis effasa est in omni intemperantia libido nonne item, simul ac cupiditatis flamina exarsit, tota sere illico, io, avaritia, crudelitateque flagravit i nonne virtutuin omnium aesemen exstinxit , smul ac primum impurissima Luthendecreta,

122쪽

DA RHETORICA DISCENDA. ret Hecreta, malorum omnium semen, excepit i tunc caedes,

aeteris, rebelliones, tota passim Germania factae sunt, quum pulsa ratione in cupiditatum dominatu. omnium Terum perturbatrix libido, collocata est. Proinde, quum xanta plane vis utilitasque in eloquentia versetur, ut, ex

ceptis semper caelestibus auxiliis, omnes ei Christianae Reipub. protegendae partes tribuantur; si vobis, adoleia centes optimi, Ecclesiae dignitas & incolumitas cordisi vobis honori esse vultis, si ceteris mortalibus utilia Tata; toto jam pectore hoc studium, in quo vobis versaniarium esse duxistis, amplectamini, neque illa, quam diximus , tam exquisita tamque persecta magnarum rerum inque artium scientia vos, incensos studio aIcendi, dete Teat . immo, quemadmodum ego sentio, multo vos deis

Det ad id aerius impellere. Quid enim tam praeclarum excogitari potest , quam illi doctrinae deditos vos esse.

quae omnium artrum maximarum studiis contineatur quid admirabilius existere . suam Omnium rerum, viri tum, disciplinarum, vim, scientiam, varietatemque comis

plexos esse i in quarum singulis separarim qui elaboraveis fiunt, magnam sunt ferme laudem adepti. suis gaudio non esseratur, dum cogitat, tantam ejus, cui studeat, a tis esse gloriam ac dignitatem , ut, quascun9ue in oras disputationis regione1ve delata sit, tanquam in proprias sedes venerit, quocunque ingressa sit, scientiarum Iongo maximarum instructu, ornatu , comitatuque incesserit equis ad discendum non inflammetur, quum intelligat. quemadmodum h summis montium amnes in mare peris Petuo labuntur, sic ex altissimo sapientiae jugo in ei quentiam, tamquam flumina disciplinarum omnium, d

suere e verum haec qui assequi se Posse desperant, qui se ingeniis ad illa eruenda, quae sunt in Philosophia , minus

acribus & acutis esse sentiunt, qui ea , quae de divinis r hus Theologis traduntur, excipere se posse dissidant.

quibus ad ea, quae Mathematicorum reconditis in artiis bus includuntur, perveniendi facultas non est , moneo, praedico. ut ex hac nostra schola decedant, & eloquentes

evadendi spem simul abjiciant: ne, quaeso, doctorem se stra fatigent,se ipsi crucient alios impediant: qni demum verentur, ne in eloquentiae pelago, tanquam scopuloso

atque

123쪽

atque infesto , ad aliquod saxum appellant, ad hanc n bilcum navim non ascendant, sed nos ex portu, prospero cursu, vela facientes intueantur. Asseri, nec inficiabor, progredientibus saepe moram & difficultatem, viae Ionginquitas aseeritasque; verum haec omnia ,atque his mobto graviora incommoda, jucunda loci, quo itur, mem ria leniuntur. praesenti igitur animo sitis, jam enim fiet,

ut consecta navigatione omnem vobis molestiam ex animo praesens, quasi portus, eloquentiae tollat aspectus , de sumini labores vestri, magna compensati gloria mitigentur. Quod si eloquentiae parenti mirari tantopere contigit, quod, quum tot sumini homines, & summis ingen1is praediti, se omni tempore ad dicendum coniviissent quum sua praesertim aetate, Recunda optimorum oratorum altrice, multo plures huic facultati, quam Ceteris artibus, inservirent, quum summa laus in eloquentia missita esset, quum, spe uberrima & praemiis ad perdiscendum amplisumis allicerentur, tamen vix singulis aetativibus, singuli tolerabiles oratores extitissent, suo vero tempore paucissimi, quos aequo animo spectare posset. invenirentur; quanto magis erit mirandum, non modo si e vobis plures , Deo bene juvante, summi oratores evas rint, verum etiam, si quod in vobis homines veteris et quentiae vestigium aspexerintl quos plausus excitabit, quos clamores commovebit, quas admirationes efficiet ,

si reserta sententiis, si ornata verbis, si pura, si dilucida, si apta, vestra erit oratiOl quum pauci, ac nulli fere, sint,

qui in hoc exercitationis genere versandum esse existiment, quuin fere eloquentiae studia interierint, quum in omnia ejus praemia ceterae quoque artes invaserint, quum certe nullum ad opes & copias iter patefaciant. Quatn-obrem, Romani adolescentes. ad eloquentiae laudem

summa animi alacritate contendite 3 atque ex eo genere, atque in ea urbe, ortos vos esse recordamini, in qua sumiama dicendi.vis. inventa atque perfecta est; neque quisquam existimet. posse se, remotis his studiis atque exercitationibus , aut aliis doctoribus quam nostris doctissi-inis Patribus, in hoc genere excellentem evadere. e enim . quemadmodum ceterarum fere bonarum artium .

ita sunt etiam in possessionem hujus omnium praestantis si

mall

124쪽

DE RHETORICA DISCENDA. I mae iacvitatis, quasi ventris, nomine constituti, quam testamenti vel haereditatis jure illis restituant, quos, tamquam heredes veteris eloquentiae, procreaverint atque aluerint. Te vero, Famiane Strada, Printeps horum omnium adolescentum, summo ingenio, acerrimo judicio. singulari memoria adolescens . non tam cohortandum.

quam summopere laudandum esse, judico , quod, adju

vante natura, accendente studio atque exercitatione, tan

tam jam sis facultatem adeptus , ut, quae vix alii perfecta, aetate summo labore, magnis diuturnisque vigiliis, assequi consueverunt, ea tu, anteaquam qualia sint intelligere potuisti, paene puer didicisse planeque nosse videaris. re, anteaquam primum eloquentiati vestibulum. ingredi per aetatem potueris, in intima ejusdem penetralia perve nisse existimeris. Cujus virtuti quanquam faveo, Auditores, tamen non mediocriter etiam doleo, praeclarum ejus ingenium, summos Perpetuosque labores, adeo do strae praecucurrisse industriae, nullam ut aliis sere laudem reliquerit. Quo magis nobis laborandum vigilandumiaque esse judico, cavendumque ne ab eius flagranti studio, incredibilique solertia, tanto intervallo videamur abesse svel saltem enitendum, ut eo quisque majori dignus laude habeatur, quo ad hanc miram & in hac aetate Incredibis lem dicendi vim de copiam propius accesserit.

Communis caelo terraque laetitia ex glorioso Dei Matris, sanctissimaeque Virginis, triumpho, Patres

religiosissimi, ceterique auditores ornatissimi, Α gelorum atque hominum animos, ad triumphantis In rita praedicanda, admirabili inter se voluntatis nexu d vincit. Etenim, diversis quidem de causis, sed in unam Virginis

125쪽

Virginis gloriam, contendentibus aeque ab Angelis atque ab hominibus . tam in illis Beatorum sedibus jucundita mis, quam in hoc exilii atque aerumnarum loco , ad memoriam nominis sempiternam , sestus hic dies agitatur: ab Angelis omni quidem genere Iaudis celebratur, quod

summi regis matrem, jam praesentem,& tanquam ingens aliquod luminare additum, caelum nova luce complentem intueantur, quodque eidem, soluto mortalitatis vinculo, effractoque corporis carcere . de ascensu in illam sempi- temam domum, de amplissimo atque gloriosissimo ex fugatis hostibus triumpho, gratulentur: ab hominibus contra, suavissimis vocibus, summaque frequentia, exo natur; quod summopere gaudeant, post longa vota, post diutinas lacrimas precationesque assiduas . ejus divinum filium maximo ac paene intolerando Virginis matris desiderio concessisse, eamque ex tot tantisque vitae hujus incommodis & molestiis exemtam , in felicissimis illis omnique jucunditate resenis Beatorum choris collocasse. exultant gaudio Angeli, quod caelestis regni diadema, fulgentibus stellis illustratum, expectatae dIu reginae capiti impositum sit, quod, susceptis aptum laboribus , adurisque dignum periculis, tantis esset virtutibus consentaneum. hic vero tota laetantium cantu personat Ecclesia . quod, licet una nobis cum Virgine omne mors lumen existinxerit, & ad unius decessionem h vita, omnia etiam hterris ornamenta discesserint, tamen rebus id nostris pro-lie desperatis relictisque perfugium, miseris atque jactatis

evamen, accesserit; nihil ut Iam sit, vel ab importunissimorum hominum malitia, vel ab humani generis hostis astutia , pertimescenduin. Verum, si quaeratur , ad quos potissimum ingentes utilitates & maximae pervenerant,

licet solis illis beatissimis mentibus selix ejus h vita discessiis bono fuisse videatur, quum ad illorum infinita

gaudia aeternasque voluptates Iucundissimus caeli terraeque reginae, Deique matris, aspectus accesserit; perspicuum est tamen . summam utilitatum omnium , atque honorum praesertim, in homines redundare. Etenim beati . omnibus vitae hujus incommodis molestiisque perfundi i , in locum quietis & tranquillitatis plenissimum, tanquam in portum ex longa navigatione , venerunt, ubi

iactis

126쪽

jactis ancoris, maximae & expeditae cujusdam securitatis. in qua vita beata posita est , nullis amplius agitari fluctibus, nulla abripi tempestate, nulla absorberi procella. jam possunt; sed habent pro comperto,isre se semper tum

in maximis tum in aeternis voluetatibus, nos vero in hoc

mari turbulentissimo , gravissimis & vehementissimis Contrariarum perturbationum flatibus ita agitamur, ita jactamur assidue , ut, nisi se nobis patrocinantem divina Mater praebuerit &, clarissimis distincta stellis caeli veraticem tenens, nostrum iter, quasi dux noctuma cynosura, direxerit, maximo in periculo versemur, ne aut, amissis rationis gubernaculis , rapido cupiditatis aestu abripiamur, aut, de eo quem tenere debuissemus cursu paululum

deflexi, in vada & in scopulos impellamur. Quae quum ita sint, selicem hujus beat inae Virginis introitum invitam beatam & aeternam, quo omnium bonorum n nrorum origo & summa continetur,quanta maxima posisumus frequentia & religione, celebremus. cujus qui dem laudatio, etsi ad omnes Christianos pertinet, tamen haud scio an alicujus sit magis propria, quam nostra ad lescentum , quos, in suam tutelam traditos, majoribus habet beneficiis obligatos, Equidem , quod ad me attinet , quamvis paene opprimi me tanto onere sentiam , tamen, cum illis dicto audientem me esse oporteat, quibus non modo omnes studiorum meorum sed etiam viis rationes commisi, ita in hoe certamen prodire non dubitatio, ut tantarum laudum cursum, quanta maxima possim. ceIeritate conficiam. Α nostris igitur cervicibus tant rum malorum mole depulsa, nobisque in possessionem veteris libertatis restitutis, quae repraesentari, nisi liberatoris morte, non poterat, tandem Salvator noster, spoliis

inimicorum onustus, & tantis cumulatus gratiae mune ribus, quanta capere humana natura, divinae annexa, poterat , caeli terrarumque 1 Deo principatum acceperat. Verum, orbitati eorum, quos omnium gentium magiis stros, arcanorum mysteriorum conscios, testes rerum hia gestarum locupletissimos, elegerat, parentem Virginem virgini commendatam, magna quidem mutui dot i ris solatia reliquerat; tantisper, dum delapsus h caelo Spiritus sanctus metuentium animos, a summo timore ac debilitate,

127쪽

debilitate, ad incredibilem fomtudinem securitateri

traduceret, & nascentis fines religionis, orientis oblisque Solis regionibus terminaturos, contra iniquitatem iudicum, contra inimicorum acerbitatem, Contra regum opes atque potentiam, contra Iudaeorum insidias, omnium virtutum praesidio muniret; cui etsi perspicua satis haec Christi voluntas erat . atque adeo suas omnes appetititiones rationi obedientes habebat, ut, tanquam samaeneidem ad nutum obtemperarent; non poterat tamen, Gli dulcissimi desiderio, inque eo non commOVeri, ut mo rem in beneficii locum non reponeret; quo, quam Pontcitissime, in Christi conspectum se committeret. Qualis erat, beatissima Virgo tui pectoris ardori quae tuis erum. pebant ab oculis lacrimael quae voces ex ore prodibi t. quae de quantae in te cupiditates caelestis patriae, jucunda filii memoria, excitabantur l non est obscurus hic locus, Anditores: ita enim ad nostram institutionem se palam pessit in vita, ut praeclaras ejus virtutes conjectura jndiis care non sit necesse. Igitur, qua interim in re elaborasse. qua voluptate deside in sui dissidii lenisse, existimatis tquibus occupationibus, antequam caelum, & in illum

beatorum conventum, adiret, ardentissimam sitim tolerasse putatis At otio se dederat vel foemineis luctibus, vel suum forte dolorem animi libera quadam oblectati

ne mitigabat. erras; non quies illam, non remissio an,

mi , delectabat. non his pellebatur animi aegritudo sol

tiis; nemo unquam cessantem, nemo oscitantem eam viis

derat. quis enim in ea locus torpori & negligentiaesesse poterat, in cujus vita, nulla hora, nullum temporis m mentum , vacuum ab insignis alicujus virtutis usu repexitur quae pars cogitationum iesius deprimebatur in

terram, quum jam omnes rerum inanium laqueis expeditae ad caelum erigerentur, quumque, etsi versabatur inter homines , tamen videretur quodammodo vivere Behabitare in illis caeli sedibus jucundissimis i nullum Iab

rem , quamvis natu iam grandior, perhorrebat, non urgentis somni necessitas , non gravia senectutis incomm da, non productae ad multam noctem preces, non defessa labore membra, non assiduis vigiliis & inedia coniectum corpus, effecerat, quo minus libero atque expedito ad caelum

128쪽

DE B. V. ASSUMTA. I 29

casam cursu contenderet, & inexplicabilibus complexa Christum nodis, se cum illo conglutinaret. Erant, inquit Lucas , enumeratis discipulis, hi omnes unanimiter perseverantes in oratione, cum Maria matre Iem. Erno incensis re nunquam intermissis precibus, manens adhuc in corpore, supra omnes caelestes orbes animo peregrinabatur .

in hoc curriculo se quotidie exercebat; in hoc opere dies omnesque urgebaturi non illa studiis sanetissimorum vi-xorum obsecundavit solum, sed praefuit: non se comitem eorum pietati, sed ducem , praebuit. O vim maximam precationum assiduaruini o virtutem omnium praestantissimam sine qua nec ceterae haberi possunt, neque ad breve quoddam tempus minerit haec est illa arx munitissima , in qua , prauidia defensionis suae, constituerunt ii, qui cum hoste numani generis infestissimo conflictantur. qui mundi oblectamentis, qui volnptatibus corporis, qui tibi ipsis, bellum atrox atque perpetuum indixerunt. haec est illa mirifica quasi munitio ac moles, qua quidem adeo di freto divinae iracundiae sejungimur, ut, niti haec modica intercapedo intercedat, Parne millies in sinuulas horas toti ejusdem fluctibus oheriamur. haec est illa patrona praeclarissima, quae, judicis animo ad Daemonis ossium re

novato ac revocato, & dolore vulnerum eorum, quae pro

nobis accepit, refricato, nos in possessionem salutis ac defensionis nostrae constituit. haec depressos animos, di quasi demersos in rerum vilissimarum sordes , ad illud altissi-1num caeli domicilium erigit, ad res divinas contemptau-Has extollit. haec, res, li nostris sensibus remotas , locOxum intervallo disjunctas, praeterito temporis spatio, tan-quarn tenebris, involutas, propinquas praesentesque facit, ac paene statuit ante oculos ejus. Igitur viribus , quasiatis , animo quotidie , quandoquidem corpore non poterat, in caelum serebatur, eoque comitatu , in t ei conspectum, in filii dulcissimi complexum. venerat. ubi quanta suavitate duci, quanta voluptate retineri, quibus blandimentis delitari , solita esset, non equidem meat esse opis .existimem , non humanae imbecillitatis , non hujus temporis brevitatis, explicare. hoc est plane illarum beatissimarum mentium opus, tuus etiam est, sanctissima Restina, labor, cujus haec toties gaudia canestia divinis sensi- I bias

129쪽

bus percipiebantur. sentiebat, Auditores, se nova Pa.dam ac jucundissima voluptate perfundi, divina suavitare liquescere; ac pame exultare sibi inter choros Angeiotam viciebatnr; quibus jucundissimis amplexibus, quum Prope eisdem quasi lasueis teneretur, eorum saepe necessitatibus evocata qui sibi erant in tutelam traditi, sese libenter ex. pediebat. o miram virginis caritatem l 5 amorem M. ximum ac prope divinum i quid unquam tale , nisi de Christo, audivimus magna profecto illa laus cte irabilis videri solet, suscepisse pro aliquo labores

pericula sine emolumento ac praemio; summa profcommendatio, quaeque habeat uberrimam copiam ad ldandum praecIpuum aliquod commodum amici ci praetermisiste: at vero caeleltes delicias neglexisse. aeternas

quasi voluptates abdicasse , quo aliis prodesse rem , is quidem per se tantum est, ut, id qui faciat, non is quidem sit cum hominibus comparandus, sed Deo simillimus D. dicandus. Igitur, tametsi beatisnma Virgo cogitationes

tuas omnes defixas in Deum, tanquam unum In locum, haberet, tamen, quando erat necesse, bonam earum parotem in aliorum utilitates & commoda derivabat. 6c,

quemadmodum Martha olim Christo postulaverat, ut Mariam , sororem suam , ad divini pedes magistri, saltaria vitae praecepta tradentis, sedentem, pro potestate cgeret, suam cum ipsa operam ad coenae ministerium Iungere; ita etiam acciderat saepissimς, ut, si quando ipus, quod propter eos,quos filio suo gratissimos esse cstaret, assiduis vitae laboribus'ddixerat, sese in cael desideria serentem animum , ad haec munia pro parte seunda, avocaret, suam cum eo ad communem utilitatem operam libentissime conjungere: satius enim duxerat, Liam cujusvis laetitiae , etiam caelestis, rationem habere, quam committere ut ejus ossicii pars aliqua, praesemmin Apostolos , desiderari posset. neque idcirco aistractum in diversa studia animum, tanquam in contrarias Partes, minus in preces intenderat. etenim si illi semper orare, intelliguntur, E quibus nullum quidem temp8s intermitititui . aut de Deo cogitandi, aut de hominibus bene mei rendi; nos in Christi matrem cessationem ullam vel minimam, in studio orationis, induxerimus, quum eum semper

130쪽

semper tenere vitae curium potuerit, ut quolibet tempo

ris momento aeterna Virtutum omnium monumenta re

Iiqtierit i quoties igitur ad illam existimatis Christidi iacipialos , quos habebat in liberum loco , de rebus arduis. ac dubiis retulisse,atque illius in deliserando prudentiam, im consiliis dandis fidem ac religionem, admiratos esse Voties , magno aliquo vel acerbo dolore commotos, se ad illam contulisse, atque in ejus sermone & suavitate , immo potius in ejus suavissimo conspectu, curas omnes cito reique deposuisse i quoties nova illa Ecclesiae germina Recundissima, petita terro iniquorum, religiones omnes pari impietate oraequare nitenti, ad ejus aram praesidii confugisse, didicisseque contemnendos esse iniquorum Aladios i non pertimescendat I udaeoruin insidias , inimi- coriam injuriis occurrendum, & alacriter pro eo ad su PIicium, tanquam ad palmam festinandum, qui semel corpus, ut salutem daret , libidini inimicorum obtulerit, seque in cruciatus acerbissimos & in mortem crudelissiώmam , summa cum Voluptate, tradideriti quam erat ita hoc genere frequensi quanta vi animi, quanto impetu , ardore, spiritu, vultu denique ipso, persuadere illis conatiatur, ne, beneficio provocati, steriles agros imitarentur. Ut multo minus efferunt quam acceperunt: sed, quando Uidem ipsis jam omnis praerepta esset reserendae gratiae faciatas. cum illius tamen Imperatoris ductu auspicio-QUE , inserendis caelo armis, sua saltem signa conjungere oci dubitarent, qui, in regni ejusdem propugnatione exin

moetus, spiritum effudit in victorial quas, ad instam

macidos illorum animos, orationis faces adhibebat, ussiepe, non tam illis consilium, quam incendium, tradidisese videretur i qua pietate, tendens supplices ad caelum ma mus , a Deo precabatur, ut filiis , sibi carissimis , qnos in spem caelestis regni produxerat, oeem auxiliumque prae-laeret , ut illis dignam Christiano viro , dignam Ecclesiae principibus, sortitudinem inspiraret &, si divinae opis

explorata quaedam rati, humana mente , concipi potest, xalem exterritis fiduciam injiceret, ut Deum secum stare, Ee inflicta nomini corporique eorum vulnera, quodam Quasi clypeo galeaque , subire perciperent, quibus rese

cendis illud etiam patriae caelestis desiderium aperiebat

SEARCH

MENU NAVIGATION