장음표시 사용
71쪽
o R A T I O V Ist ego ita comparatum esse video, ut recte conglutinarismicitiae, nisi inter aequales, non possint. nescis sane n scis , quantas vires amor habeat. nic plane, si libet, vita rerum B stigia submittit, & depressa, prope in immemsum, ad Milum usque, provehit, ut ad aequalem utraque exaequata magnitudinem, mutuae voluntatis vinculo COLligentur. eo igitur hic, qui me stimulat, ardor impulit, quaeque exardescit intus magnitudo benevolentiar, ut,quo saec conglutinatio animorum fieret, & juncta semel amicitia . communione naturae 3e similitudine studiorum, perpetua foret, humana ab homine & deteriora suscipiens, divina ac praestabiliora cum illo communicarem. O magnam amoris vim l 5 miram caritatis potentiam lo abstrusum atque reconditum cunctis mortalibus miraculum, &, nisi divinitus in nostros animos se fides infunderet , prorsus incredibile i quid . non modo stupore horiminum & admiratione dignum est magis, sed quod munus assequi cogitando humana mens possit, quam Deum
φ . nux. pundem infinitum, omnipotentem, immo palem , aeternum. neque iis omnino spectabilem qui hac vita fruantur, Iucis inaccessae, lumine divinitatis mortalia talis nube comprehenso, ut aeses nostra ferre posset, se uniuscuiusque seculi ti accommodasse, seque ipsum era sentem intuendum, os, oeulos cernendos praebuisse, infinita demum potentia , quae tantam mundi molem, nullo adhibito opere, nulla subjecta materia, sed unico tantum verbo conflavit, cujus nutu & arbitrio caelum, terra, --xi qe reguntur, veluti seposita, re quadam quasi veste detracta, sescepti corporis mortalitatem, omnibus prope viribus exutam. & a cunctis derelictam crudelisii inorum
hominum libidini ac potestati permisisse s Se itaque Deus
hominem secit, ut hominum sibi gratiam & amorem, arctissimo naturae ejusdem vinculo, conciliaret. Verum, corpus illud pulcherrimum dc innocentassisnum tanta cum dignitate conjunxit, tanto leporis de humanitatis sale conspersit, iit, quic que in illud ora atque oculos convertissent, suavissima quadam dulcedine deliniri, insati bili voluptate allici, & prope, iis, 'ui experti non esient, incredibili jucunditate se retineri. sentirent; emanabanth perenni illo caritatis sonte, dulcedinis immensae & i finitae
72쪽
DE CURI saei ASCENSU. 73finitae rivuli atque torrentes: erumpebant ex vasto illo divinae bonitatis oceano, tanquam flumina quaidam per petuarum voluptatum, dc deliciarum omnium. Illuc, inquies , animum non possum inducere , ut diligam , quod carne aut sanguine careat. placet mihi ista desensio. est enim ad communis imbecillitatem infirmitatemove natum facile accommodata. ad eandem ego quoque descendo: ostendam sane tibi, si mihi morem gesseris, quem diligas di dilige Christum , qui, ut te intimum haberet, mortalem figuram induere, de hoc laboriosissimum corporis pondus subire , dulce sibi dc jucundum ex1stimavit. tui generis societate delectaris audio ; corpus, quod geris , ad caelestium rerum contemplationem nitentem ac properantem animum, ad ea , quae oculis cernuntur , vi
1ua retrahit, ac retardat: te in Christi consuetudinem tra- de . fruere ejus bonitate . dulcissimos ejus mores degusta. benignitatem & mansuetudinem experire. ita enim fiet . Di omnes tibi mundi deliciae sordescant, illecebras libidinum omnes, in unum collatas, cum hac tanta voluptate non conseras . si enim impurissimae hujus seculi oblecta tiones , si inquinatissimae voluptates, Be flagitiosissima mundi blandimenta , quum dies noctesque, tanquam as. siduae domesticaeque furiae, scelerum conscientia,quasi ta dis ardentibus, exagitent animos atque perterreant,quum eadem Cepenumero cum capitis dc fortunarum periculo conjuncta sint, tanta tamen perditos dc flagitiosos homines delectatione permulcent ; erit quisquam tam stultus, qui non intelligat, probos homines, dc honestos, de Ω- Periorum moribus abhorrentes, novo atque incredibili genere deliciarum ac voluptatum , in tanto praesertim otio ac vitae tranquillitate, persundi i Si teterrimus ille generis humani hostis , quo interdum mortalium profliis
statissimi ac perditissimi ab acerbissimo improbitatis jugo
respirare possint, res turpissimas atque acerbissimas tot tantisque voluptatum illecebris atque blanditiis deliniret solitus est . cur nostri ainantissimuin Christum , ad rei xandos piorum animos , 8c ad reficienda assiduis paene laboribus atque vigiliis consecta sanctorum virorum cor pora, exquisita quaedam delectationum genera compa i rasse non existimabimus t quarum iucunditatem pec ali-
73쪽
ru, ' O R A T I o v x cujus oratio narrare, nee cupiditatum morbo depravatus gustus percipere, neque mens aut cogitatio, rerum mor
talium curis obstupefacta, capere possit. Aperit saepe illis , suorum non immemor, Deus raelestium deliciarum quasi fontes uberrimos, ad illarum aeternarum Volupi eum atque praemiorum similitudinem: excitate caesi regionibus , & ex felicissimo beatorum concilio, laudii de suavitatis aeternae quasi rivulos. hinc illae dulces lacrimae, hinc illa suspiria, hinc prae nimia jucunditate liquentis animae ignitum illud atque ardens eloquium t Stipate me maris, sulcite me foribus , quia amore langueo. Verum, quemadmodum erat sperandum, res maxime successis 1 cile omnium sibi subito, quicunque ejus humanitatem experti essent, studium ac benevolentiam flexit. Quem
profecto, natura tam barbarum . quem conlitione tam ferum Be inhumanum, tanta offusa oculis animoque Ina-jestas atque suavitas , non ad humanitatem deduxisset quem porro tam durum 3c obstinatum animum, tanta aeprope divina beneficia non mitigassent i flebiles ac momstos. suavitate orationis laetos hilaresque praestare, inopes de rerum omnium egentes, aut stipe pauperum more emendicata aut pane divinitus multiplicato alere, fovere miseros, & quibuscunque posset viribus augere, aegros ac plane depositos sanare, surdorum aures occlusas ad vocem aperire, oculis captos ad aspiciendam lucem revocare, pedibus laesos gressu donare, vita functos supra naturae imnes ab inseris excitare, nihil omittere quod ad hominum Benevolentiam novo aliquo genere beneficiorum conciliandam putaret posse conducere. etenim, vel summam dc numerum beneficiorum exponere, non modo sigillatim de uniuscujusque commodo atque utilitate dicere. prope infinitum esset. commemorare possem, ingentem tapius ab illo multitudinem . nec inopia cibi nec labore perterritam , ut ejus se suavissima oratione, de salutaris doctrinae praeceptis, quasi ex longa fame, satiaret, per desertam vastamque regionem , rebus omnibus ad hum num usum necessariis carentem, traductam. Sed haec me
Iux antea Be vox ipsa deficiet, si velim omnia persequi, si omnes vobis suavissimas epulas indicare, quas iis benignissimus omnium parem Christus impenitur, qui se tandem
74쪽
tandem in sinum ejus recipiunt, &, tanquam adhibito saniore consilio , post longos errores ad patrias aedes revertuntnr. Adstat ad Christi nascentis vel morientis ima- ginem provolutus in genua , qui mox li mundi nequitiam Dei fidem clementiamque transmisit, & maximam prope vim lacrimarum effundit, & simul ingenti laetutia ac voluptate perfunditur, ita ut abire totus in lacrimas . nec ab assiduis deprecationibus amoveri . aut illi flagellum, quo se sponte Iacerat, eripi possit e manibus. quemadmodum enim perpetuis imbribus obrutus, a que horribili saevientis hiemis tempestate vexatus , desquallore obsitus ager, si sole redeunte, qui quasi progrediens tristitia quadam contraxerat terram, laetificetur , di vicissim cum caelo exhilaretur; tunc te ido I niter aspirantis Zephyri flatu nives , vi frigoris gel que constrictas , dissolvente, omnis ille locorum squalia νIor cum veris adventantis nitore commutatur 3 tum te
in virentes herbas emittit, & liquidis distincta gemmis gramina, solisque repercussa fulgore, variis incertisque coloribus mire fulgenti jam amoeni ubique prominent
flores, volucres profluentibus alas aspergentes undis, ad Iene eorum murmur suavissimos cantus numerosque m derantur . denique ea rerum est facies, ut nec alio terra
anni tempore Iaetiorem proferre aspectum , quam quum ex hiemis tenebris emergit, nec tantam in aspicientium sensibus jucunditatem procreare videatur, quam quum
liquidissimis suffusa guttis, quasi lacrimis, placido vultu
ridere conspicitur: ita etiam , simul ac, maximo ac sininnulari Dei beneficio, concreta scelerum frigore in peccantis pectore glacies, divinae caritatis ardore quasi colliquefacta, dissunditur. & ab eodem novi luminis clariatate caecae noctis offusa caligo depellitur, ad gratiae, quasi solis, adventum , recreatum continuo illud cernas, quasi bonum atque fertilem agrum , landere bonarum cogitationum germina , di virtutum omnium , quasi florum, jucunda varietate distingui; quos manantes passim ab oculis dulces irrigant aquae, suavissimo quodam sensu doloris & amoris excussae, atque eo intus inerrigaudio, ut nusquam posse consistere prae hac tanta jucunditatis magnitudine videatur: ita ut admirabilis ejus.
75쪽
rs OR AT Io v I splendor pulchritudinis, Dei simul oculos moveat, dicaelestium agmina mentium, nova quadam delectatione, demulceat; quippe gaudium est in sis, super uno mee go re, stamitentiam agente. Verum , iacta sunt hactenus duntaxat divini amoris fundamenta; qui, ut in Christo radiisces egerit, adhuc tamen sub terra delitescit. cujus innis quam crassitudine circumseptus, nondum ad aspiciendam lucem emersit. terrenum est, quod te in Christo delectata fervidum hunc ignem, qui tibi tantum excitavit ardois rem , illae propemodum flammae conflarunt, quae passimh Christi corpore erumpunt. rudis adhuc amor est, nequa omni ex parte perfectus, sed tibi, qui, nisi mortalo sapis, nihil prorsus necessarius. si desperas adhuc te ad altiora perduci, in hoc postremo caritatis gradu consiste. si potes nihil, quod non cadit sub sensum, adamare, dum te ceteris abstineas cupiditatibus , tantas ex illo perenni voluptatum sonte delicias hauries, ut nusquam uberiores suavitatis fructus Eercepisse te dixeris. Hac ergo dulcedianis de Iucunditatis ubertate completus, dele omnia ex animo rerum caducarum blandimenta. ut clavus clavum trudit, sic amorem amore repellas. Si tui vires amoris,
earum conscius infirmitatis, periclitandas esse non ducis: si tibi deest animus, si clamorem, si castra, atque aciem reformidas , si adhuc vereris, illum in pulverem de s lem, ut Hunt, educere; in hac, si non optima , at certe laudabili, Christi adamandi exercitatione & umbratili Conquiescas. propterea sacra Christi nascentis humanutas , quam ex Incorrupta Virginis mortalitate, tanquam ex humanae infirmitatis humore, Spiritus sancti calor e pressit, & intra virginei sinus angustias, velut in nubem, coegit, ab Archanneio Gabriele umbra vocata est. Et miram, inquit, altisimi obumbrabit tibi. Verum, in acie dimicantibus, subducto Christi ducis aspectu, hosti jam terga vertentibus , ad suavissimqs ejus complexus , tanquam ad umbram, receptui signum cecinit Hieremias his verbis: Spiritu oris nostri Chrsus domism . sub umbra ejus vivemus inter gentes. maximo & inusitato genere amoris prosequendus est Christus: sed, qui adhuc rei magnitudine deterreatur, qui sub sole diutius versari non possit, quod tantos non serat ardores, umbram sequatur:
76쪽
DR CHRISTI A s C B N S V. 'rui, ad ulteriora procedens, viae asperitate retardetur, in hAsti sinum revertatur; tum, viribus inde collectis, toritus se labori & itineribus committat, ut possit eo, quos tendit, quamprimum pervenire. neque enim ei molesta admodum sumus . neque adeo iniquo cum eo iure agus mus, qui nunc primum in Dei familiaritatem sese dedit. ni eum subito, omni oblectatione, ex Christo homine quaesita, spoliari velimus; quanquam optima Christiani viri ratio, professioque ipsa verI germanique amoris , plane hoc suscipere ac polliceri videtur: neque enim, qua pro viribus , quasi subditis ignibus ejus aliquem quoquo
modo concepit ardorem, deterrendus, neque deserendus est cohortatione nostra, quo majores adhuc aggere tem saces, & novam concepto semper igni materiam ad incendium inferentem videamus. Etenim, ut, adhibita in consilium conditione humanae naturae, ita se Deus amari tacite sinat, hunc tamen 1 nobis amorem . etsi cum excellentiore comparatum, mancum quodammodo atque vulgarem, in suo certe genere persectum, exigit: totum.
totum, sibi postulat, neque aliud quippiam in 1ocietatem, se praeter, admittit: alios sibi coram aemulos parari, i dignum ipsi & acerbum videtur. jam tibi non eossum .
amantissime Iesu , in amore respondere; tuus enim meo amor infinito praecurrens spatio. tuis te tarde vestigiis persequendi spem mihi paene nullam reliquit. excuso te, Inouit, & licet parem, atque accepisti, non possis reddere voluntatem, tamen, quod interim ossers, majora aliqua do daturus, non aspernor; vix possum sine te vel ad momentum temporis vitam vivere spiritalem; patior quoque , meque te adeo remisse amari, non moleste sero. erum, audere , invito me . quenquam ad meos amores, ad meas delicias, aspirare t hoc unum praeter cetera inis dignum maxime puto, velle praeter me quenquam in alia qua parte apud te amoris haerere; hoc nullo modo sere
dum puto. manat ille quidem , de quo nunc loquimur, amor ex corde, 1 quo, sicuti sanguis qui fusus est per
omnes corporis partes, derivatur: ita, quae ex humana consuetudine & carne & sanguine conciliatur benevolentia , tanquam a suo capite de quasi fonte deducitur, ejus non angustum aliquem angulum, non bonam sibi
77쪽
Ο R A T I o v I partem, sed integrum Christus tradi mandavit, hoc primo caritatis praecepto, quod de dilectione Dei promulgatum est nobis, expresse ex Bernardi sententia praecipi.
tur , Diliges Deum tuum ex toto corde tuo. si igitur Paristem ejus aliquam in ceterarum rerum desideria deriva. veris , si cum parentum & filiorum tuorum amore Comia
municaveris, si jam aliquid sibi honos, si quid gloria decerpserit, si magnam sibi quoque divitiae partem vendiis caverint , si, in communione ejusdem, illecebras viam pratum obtuleris; non jam cor integrum soli Deo sacraveris, non jam totum eidem te dederis: sed paene tui partem exiguam, in qua haerere vix possit, obtuleris. itaqne iusta ira excandescens amantis animus, ferens non indiis me, solum. adductos sibi plures esse, ante oculos, molestissimos procos de acerbissimos hostes. principes tenebrarum harum. dc vitae hujus inquinatissimas voluptates, verum etiam in eandem domum ad flagitiosissiinarum libidinum societatem intrusos; tuo protInus corde remis det, eiusdemque novis temere irruentibus cupiditatibus possessionem quasi vacuam atque caducam relinquet. Husinodi erat, ante Christi ad felicissima caeIi regna profectionein , Apostolorum amor in illum. non erum int
grum solus possidebat, sed erat illi cum inani quadam
eorum cupiditate communis; non totus divinae illius humanitati adhaerebat, sed magna, ut videbatur, ex parte altissimis orta cupiditatis radicibus ambitione nitebatur. trahebatur ille quidem plurimum dulcissima illius ac suavissima consuetudine, verum in ipsorum utilitates BeCommoda rapiebatur vehementius. eos enim, humanain rum opinione dignitatum inflatos , tanta tamque imm derata libido dominationis invaserat , ut ad mortalis eu ista spes regni fastigiuin nullis inde adversariarum rati num flatibus dejici vel dimoveri potuerit. Ecquis sane non miretur, qui vanas subodoratus illorum cogitationes, quasi ortus atque principia , acutissime non indagare cupierit, unde irrepsit in Apostolorum animis ista honoris gloriaeque cupiditas i qui, ut omnia scrutetur, nunquam tamen ipsos , vel tentatos vel admonitos, sed sine duce nilo , sine indice , ad salsam de Christi regno opinionem pervenisse compererit. Etenim , cui tandem , vel regnandi
78쪽
regnandi cupidissimo, non illico imperii spem omnem eripuisset Curisti ingens illa demissio animi, & in voluntaria paupertate summa rerum Omnium inopia i iter psssibus ingredi. pernoctare in oratione, stipem emendic re, damnare divitias, egestatem extollere, odisse elatos, animi demissos amplecti, omnes demum illi esse de divi ius rebus sermones , adeo ut in obscura Christi voluntate nullum modo illis affectati regni lumen ostenderetur, sed palam semper in omni vita singulare paupertatis studium, & humilitatis amor, effulserit. Ingens illius, non ignominiae omnium maximae subeundae solum , sed sanguinis & vitae fundendae desiderium, & obstinatam simul 1llorum ad honores di imperia contendentem cupidit tem accipite. Dum Hierosolymam proficisceretur, ut viae asperitatem sermonis jucunditate leniret, & simul ilia Ium , qui efkrvescebat intus, paululum exhalaret ard xem , principi Apostolorum impendentem, de jam jam in se ruituram malorum molem effunderet; ille , admodum obstupescens Christi Domini dicto, Deus meliora, inquit, o Domine. quasi haec tantae de illo a se conceptae spei non responderet oratio, ac tam illustres dedecoris de ignominiae notae regiae majestatis insignibus abhorrerent. Verum enimvero, etiamsi satis hinc caeca illorum cupiditas intelligatur, se tamen adhuc etiam manifestius in postremo H1erosolymam versus ascensu declaravit. quum enim, obortis lacrimis, tantae fleret urbis interiis tum , Vel Propterea miserabilis , quod nec calamitatem quidem in ipsam redundaturam suspicaretur, atque adeo sibi ab omni aetemitate certum atque statutum mortis turpissimae tempus instare, ut jam jam cerneret aestuantem invidia populum furere, jam jam atrox nefariae proinditionis foedus feriri, jam flagitiosissimas sui corporis nundinas fieri, & certam facinoris mercedem exposci iniquissima jam conflari judicia, iam ipsum ad tribunal
jud1cis crudelissime rapi, accusatores subornari , causam dici, virgas expediri, crucem parari, morti innocentissimum caput addici, omnemque lacero corpore carnificinam paene subire videretur; inter haec tantae acerbitatis commemoranda supplicia , ambitiosa natorum Zebedaei parens, in spem regnorum erecta, inter regni pro
79쪽
ris sedes collocari, petierit. Non potest animus , quem semel occupavit ambitio, quiescere; necesse est, ut semper aliquid tale moliatur. non modo Chtim objurg,
tione , spe regnorum exclusi , & efffundendi pro ipso sanguinis gloriae destinati, in vetitae spei cogitarione adhuc etiam revolvuntur ardentius , vemm etIam in extra
ma illa oratione , quam , plenam altissimae cujusdam do. ctrinae & dignitatis , a caena apud discipulos habuit,
quum sibi vitae finem instare . non necessitate naturae constitutum sed parricidarum scelere properatum , Pa tam denunciaret, quum tanti effectorem sceleris atquenianistrum, non inter barbaros homines esse, non inter feras versari, sed inter.eos , quos tanto amore dilexerat. quos sibi vitae socios adjunxerat, arcanorum mysteriorum participes secerat , quos omnium gentium duces ac magistros eleaerat, demum inter ipsos delitescere imoicaret , quum se intestino atque domestico opprimi m Io quereretur , quum , sese morti offerens , voluntarius, extremos suis ferret amplexus , dc mutuam praeciperet etiam singulis. tum universis, caritatem , quasi de summa imperii dimicantes , in contentionem principatus
certamenque venere, ut ad eos motus, tam temerarios, tam praeter expectationem omnem Concitatos, aliqua ratione sedandos. necesse fuerit omnium tunc temporis
hominum oppresso solicitudinibus L hristo, cui magnum
illud opus atque difficile humanae redemtionis in marii. hus erat, illi, inquam , fuerit necesse elatos vana spe animos Ionga cohortatione deprimere . multisque adhibitis verbis , ilIam , a communi sensu hominum abhorrentem , veritatem , in omnium cordibus defigere . nimirum , quae apud Deum . illum omnibus superiorem conis firmat esse , qui suae voluntatis & arbitrii fastigium , ceterorum omnium imperio potestatique, submiserit. Uerum nulla ratione aut modo quasi terminis se continere solet ambitior sed , velut multorum imbrium at8ue torrentium aquis , quasi opibus, auctus amnis, spretis ,ruas intra ripas evolvitur majore vi ac mole agens unisas. tumidus atque insolens, cuncta pervadit. Ita, ubi
semel haec egressa cupiditas est, ita se per latos spati sosque
80쪽
DE CHRISTI R. S E N s v. sas que libidinis campos effundit, ut, irruens rapido in mentes hominum impetu, sere nullis arceri viribus pos sit. O graves atque tardae, ad eundnm in eam Christi, de mundi contemtu, seMentiam, hominum mentest o dura ad excolendum Christianae disciplinae praeceptis cor
da mortalium t etenim de indignissima Christi morte non audierant ab eo, qui ipse vidisset, sed eidem ipsi spectaculo praesentes adsuerant; ipsum proripi, caedi, ligari, spectaverant; impositum insontis humeris durissimae crucis pondus inspexerant ι quumque, se humana p. testate omni abdicatum intum sibi caeleste regnum, ita quod ipsi adoptione perventuri essent, reservasse declaxasset, res ut nemini dubia esse posset, in ipso ad superos ascensu interrogatus ab illis est, num esset sub idem tem-PUs regnum Israel revocaturus; quanto ipsi suum incendissent ardore desiderium, si in obscura Christi voluntates sibi lumen aliquod effulsisseti quam celeri repente cursu huic ne oblatae quidem spei velificati essent, siveI levis saltem aura promissionis assiavisseti si, quum nemini unquam in suspicionem assectati regni venisset, quum non obscura solum in hoc suae voluntatis indicia sed signa clarissima dedisset, quando summo omnium
studio delatum ultro recusavit imperium, ab eoque ut re pestifera noxiaque refugit, quasi spe certa atque optinione inflati, vela cupiditata dedere ; quanto tandem studio exarsissent ad regnum, si propensae incitataeque u
Iuntati , aliquis etiam stimulus accessisseti Sed unde Meetam aste radicibus actis funditus est eversa cupiditas eiande tam late servens restinctus est ardor i hujus rei tam admirabilis causam, in qua via maxime vis illa divina virtusque cemitur, quod narratiooem illustrem magis Iongioremque desiderat, omitto in praesentia. & in aliud dicendi tempus rejicio. Hic itaque imbecillus, & nunc mimum in lucem editus discipulorum amor, non recta ferebatur in Christum via, in quem nimirum quosdam
quasi per anfractus circuitusque concludebatur; magnus sane, sed coenosus ac turbidus praeterfluebat; non obli tus Coeno, ex alvei faece contracto , non ullis delibutus
sordibus casu aliquo adlapsis extrinsecus, sed paene ejusmodi suo sonte deductus. at purus di liquidus emana-F veriti