장음표시 사용
141쪽
ns Mon Bo TOLERANDO. 14 muliebribra lamentationibus cohibitis, remitterent ac dilatarent animos, vel, ubi ratione nulla vincerentur, pudore fracti obmutescerent. Possuntne huiusce paralytici maximae longissimaeque calamitates , essicere jucundas alteri, mediocres & breves t Quis, obsecro, prae illo dici miser potest y Si, eo quod te mensein unum vel alterum dolor aliquis oppresserit, exclamas, atque id tempus vovicas diuturnum quid diceres, si annum unum, si plures. . aegrotasses t Quamvis esses egregie fortis Zc patiens, i men , si dolori cederes, prope dixerim te apud prudentes viros justam excusationis causam habiturum. Quis enim esset ita durus ac ferreus, quin diceret, nullam esse patie tiae vim tantam, quam non longinquitas temPoris conteis rat penitusque consumat i Si ergo viro sorti ac docto . propter diuturnitatem morbi, prope omnes ignoscenduin arbitrarentur, si, ad extremum , nec sortiter nec viriliter aegrotavisset; quanto magis homini rusticano, indocto, neque ullam iliquam sapientiam professo , qualis hic erat paralyticus , gementi concederent, si non Ita multorum dierum dolor omnem illi patientiam extorsisset E manibus 8 At, si idem rudis , imperitus, expers totius hum nitatis , quindecim , decem, quinque tantum annos foristem se in eo morbo praebuisset . nonne ipsius imperitia, atque condicio infima atque depressa , talem vim animi ac tolerantiam ad incredibilem admirationem effferret e nonne id ealam omnes loquerentur, Quomodo hic, sine ulla doctrina, constans in diuturno morbo reperitur, cum eos, qui se sapientes ac doctos appellari volunt, in longe
breviore aprotatione tam intoleranter dolere videamus quomodo tuc . cum sit in unaquaque re hebes ac rudis,
usque eo potest dolori sussicere, cum ii, qui tanta habent ab omnibus disciplinis auxilia, se vinci ab illo pat1antur e
Cum autem hunc dicam paralyticum sordidum homunem 3c rudem, non quinque aut decem aut quindecim annos aegrum fuisse , sed octo ac triginta in lectulo qui vise , spretum, contemtum, neque tamen loco cessisse. sed , obsistando dolori, homines stupidos & attentos ad ipsius patientiae spectaculuin tenuisse , quam vobis admia rationem commovere debet, quos plausus, quos clam
rea essiceret Potestne tam incredibilis gravitasgam inusitata
142쪽
r 44 ORATIO πtata magnitudo animi, vel taceri ullo modo, vel dici pro
dignitate Video, auditores, quoniam tantum Operae ad audiendum datis, vos tantae rei admiratione non medi criter esse commotos. sed majorem multo in vobis admirationem illius verba concitaverint, quae sunt ejusmodi, ut magis, perfectam absolutamque omni ex parte s pientiam. declarare explicareque non possint. Accedit
. ad eum Christus; rogat, num sanari velit. Quis adeo sit sine mente, fine oculis, sine sensu , quin summam in eo recuperania valetudinis voluntatem esse arbitretur VLdebant omnes, illum propterea iis in Iocis debilem jac
re , ad quae complures, eadem coacti necessitate, confluxerant: videbant, eundem omnium opem implorare, quo, cum ferret occasio, celerrime in piscinam dejicer
tur. quid ergo erat, quod quisquam de illius animo dubitaret qui ii ita patebat, paene ut oculis cerneretur, Cur illi intercludebatur, cui nulla erat cogitatio tam clausa, tam recondita, quae non eidem apertissima romtissimaque esse posset' Non est igitur dubitandum , quin illi ejus
voluntas fuerit penitus nota atque perspecta. Quorsum ergo interrogat, Visne sanus fieri t.Non est dissicilis qua stio, si optime Christi ratio teneatur: intelligemus enim, quae causae fuerint ad centurionem respondendi, Ego v niam , & curabo eum , eas ipsas causas fuisse de isto qua rendi . num sanus esse cuperet. Quis dixerit, ignorasse Christum, quid esset centurio responsurus t Immo vero, quia id norat optime, quo fides Incredibilis unius cujusdam militis ejusdemque peregrini obscura & latens illustraretur, talia ex illo verba elicuit, quae, dum res Christianae stabunt, in rebus divinis faciendis usurpabuntur rDomine. non sum dign- , ut intres flub tectum meum; sed tantum dis verbo , ct sanasitum puer meus. ita, quia non erat ignarus . quid esset hic paralyticus responsurus, de simul, quo esset unde quisque disceret toleranter dolorem pati interrogando & respondendo , eo illum deduxit, ut ea diceret, in quibus omnis posteritas obstupesceret, in quo omnes exclamarent, o virum sortem l Sic se prose-eto res habet, ut existimein , detrimentum nos facturos fuisse, si huic, silentio, salus, Christo restituta esset. unde tam promta tamque expedita ad dolorem tolerandum
143쪽
DE MORBO TOLERANDO. 14ς remedia depromerentur, si adeo essicax exemplum non
permanasset ad posteros unde discereinus, quod esset ossicium sertis & animosi viri, si illa magnitudo animi, illa virtus in eo, in quo vigebat, compressa atque conclusa, in perpetuo silentio jacuisset y Itaque medicus anim xum Christus, qui, in praemiis poenisque constituendis. non tantum quid praesens tempus & causa postulet attendit , sed aliorum etiam rationem ducens, Id, quoad ejus fieri possit, cum futurae hominum posteritatis utilitate Conjungit, quaerendo, de sciscitando, vim quandam illi tinposuit, responsione sua, ejus patientiae, quam perspectam habebat, expromendae, ad eum finem , ut eam omnes aspicerent, admirarentur, eandemque sibi vitae magistram asciscerent. Vis sam seri y lacessere, non percon tari, videri potest Christus. Si de aliquo homine aerumnoso ac misero quaeratur, num e suis molestiis eximi velit; hic profecto non auxilium sibi deserri, sed rideri miseriam tuam, existimaret: nihil enim est,quod minus,miseri, quam se illudi, velint. Quisnam vIr constans, &magnus, s se ita pungi conmique sensisset, quamvis animum patientia ac sortitudine contexisset, Christum non
esset adortus jurgio ' Quis Philosophus gravis, magno
animo, & humana contemnens, non esset commotus.
non ita respondisset y Tutemet vides, quot quantisque
malis excrucier; conjicis ex hac mea aetate, prope jam e acta, me plures annos hoc eodem morbo conflictari. non ignoras, frustra me quotannis ad has porticus revolvi; di adhuc dubitas de mea voluntate t quaeris an sanari velim quasi cuiquam suave sit cruciari. quainobrem nisi .si quia est quod existimo, quia risui jocoque tibi sum. ad
eamne rem nostra miseria est , ut agitata rideatur t parumne multa mihi accipienda sunt morbi, senectutis, egestatis vulnera, nisi etiam aculei facetiarum accesserint i Scimus , omnium fere aegrotantium animos esse nimis timidos atque demissos, praesertim si unum aut alte rum mensem , si annum denique aegrotaverint. Quod si de magnitudine animi tantum diuturnitas detrahit, cui non fit credibile , omnem istius patientiam duodequadraginta annorum usu evanuisse t 5 excelsum animum atque
alium t 6 incredibilem patientiam. dignam, quae medita-ι Κ ta uobis
144쪽
x 6 Ο R A T I o xta nobis in perpetuum ad omnem usum similium rerem esse debeati Cum Christi dicto tentari videretur,cum d
beret, ex ceterorum consuetudine , illum male verbis a
cipere; tamen nihil temere dixit, nihil doluit, nihil questus est, sed aequissimo pacatissimoque animo respondit et Nempe Domine, sed hominem non habeo, ut, eum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam. Potestne talis patientia, talis sortitudo animi, ad similem virtutem, mollissi- Inum quemque non excitare t Ecquod unquam simile de ullo philosopho audivimus aut lenimus aliquando Multos accepimus fortissime se in dolore gessisse, sed alios aliis de causis. Multi dolorem contemserunt, eo quod brevis futurus esset. Multi saepe homines nobiles de gloriosi , quasi in aliquo theatro essent, ad captandum pia sum & gloriolam popularem i dolorem susceperunt so
titer ac tulerunt. alia, quam Is acriter morbo premere
tur, tamen quia opibus, potentia, aliisque vitae bonis abundabant , multitudine eorum & copia non nimium iulud incommodum obruerunt. In hoc quid objiciant hominest illiusne patientiam,morbi brevitate extenuabunt tocto supra triginta vehementer laboravit annos. an, lam dis & gloriae cupidum, eam pertinacem constantiam multitudini venditavisse t at erat apud omnes contemtissimus ac desertissimus, ita ut diceret, Dum venio ego, alimante me descendit. an, multis suffultum bonis, cetera non ita desiderasse jactabunt i at ea mala, quae pluribus fortuna distribuit, universa in se ipso experiebatur; mo bum , egestatem, solitudinem: adeone desertus unquam
aut infelix quisquam fuit Videor mihi hominem vidare , quotannis sonti illi imminentem , eique tamen ait
rum praecurrere, certamque spem salutis eripere. cerno animo, eundem, non unum aut alterum annum, sed octo ac triginta continuos, summam dare operam. ut ceteris
ipse prior immergatur, neque tamen quidquam proficere laborantem. Accedebat id, quo nihil est gravius, quod eos , quos multiplicibus aliis periculosisque morbis implicatos viderat, iisdem liberatos aspiciebat, se autem a ctius suo quotidie malo vinciri & constringi sentiebat. Quid enim ad dologem angendum acerbius, quid ad Patientiam convellendam robustius, quam eos aspicere, qui modo
145쪽
DA MORBO TOLERANDO. Iomodo eodem atque nos fluctu verberabantur, ventos secundos habere, nos vero ad easdem syrtes 1copulosque identidem navim ossendere t Hujus equidem , ut ita loquar , invidentiae tanta vis est, ut ad suas cuique calamitates augendas, inciendasque Ionge graviores plurimum conserat. Nam, quantum de miseriis aliorum detrahitur , tantundem in nos quodammodo transfundi videtur. Num sua cuique paupertas adeo onerosa est i quam cum est in comparationem alterius opum ac diviciarum adduincta num luctus , dolor, invaletudo, asperius quemquam
urget, quam cum alterius voluptate, laetitia , valetudine que collata ' Et tamen cum, ferens tot annos illam aegritudinem, Ceteros videret,qui eadem de causa easdem portlcus oppleverant, salvos domum rediisse, suae autem Calamitatis nullum neque modum neque tempus terminari , cum spem, quae sola hqminem in miseriis consolari solet, nullam paene sibi rel1quam esse intelligeret, non queritur , non despondet an um , sed pergIt alacrior,
certo statutoque anni tempore rursus eadem ad Ioca adire non gravatur. Desinant igitur homines enervati ac molistes , cum quid ignave ac serviliter fecerint, ita causain suam Constituere, ut, quo morbus fuerit diutumior Begravior, eo se dicant majore excusatione, vel potius Ini-lericordia, dignos: se ipsos potius accusent, suam impatientiam damnent, quibus vix Deus propter peccata I xissimam aliquam plagam imponit, cum clamant, voci serantur , &, nisi illorum precibus ac votis statim occurrat, totos se languori desidiaeque tradunt, neque illud modo vehemens numinis deprecandi studium , quo antea erant incensi, remittunt , sed paulatim prorsus abjiciunt. Etenim, in Dei judicium vocatus , cum impatientiae insimulaberis , s in longitudinem morbi confugeris, statim hic contra tuam defensionem suos octo ac triginta annos obiiciet: si ex tua jam assecta aetate rationem salutis con quiseris, suos itidem canos ac rugas ostentans, hanc tibi spem maxime praeripiet: si crimina levitatis & impatientiae obterere inopiae gravitate volueris, sua idem paupertate solitudineque acerrime tibi resister. Et profecto tanti suit, quod tot annos duobus gravissimis malis tanta contentione animi restiterit, cum maximos secerit in Κ x virtutu
146쪽
virtute progressus, cum, pulsis omnibus vitiis, quae ex peccati culpa collegerat, melior atque perfectior ab ea calamitate sit redditus, cum ipsi gloriosior ea salus accia derit, quae non ab Angelis, sed ab ipso Angelorum domino data sit. Verum non deerit fortasse quispiam, qui ut ab hac ejus culpa ignaviae atque inertiae, vestros animos in aliam partem opum ac dignitatis, qua olim alii it
ruerunt, commemoratione traducat, amictam atque prostratam hu)us miseri hominis mrtunam commemorabit, sortis humilitatem ostendet; dicet, non esse mirandum, si se ita inrtem in eo statu praebuerit, quo meliorem &praestantiorem antea nou esset expertus a non continuo in summa laude huic esse ponendum, si se aequabilem in ea Drtuna praestiterit, qua florentiorem nunquam splendudioremque vidisset. consuetudinis magna vis est , de di turna perpessio malorum dolori quasi callum obducit rhic jam inde ab adolescentia miseriis assuefactus, patiem do ferendoque se quotidie magis ad firmitatem intendorat e tum venit plaga vehementior, cum h secunda inrt na, quasi ex adducto contentoque arcu, inPrtunii telum emittitur: tum dolor acrius pervellit, cum sortunatos homines de nobiles in summa prosperitate agilreditur. Itane t Quoniam placet, alium ego nominem, longe ab isto diversum, arripiam, eumque in oculis omnium Comspectuque constituam , qui ex optima praestantissimaque fortuna, h summa omnIum bonorum abundantia, ex pro spera valetudine, in extremam egestatem, aegritudinem. in profundum malorum omnium, dejectus ita est, ut . si unum in locum ceterorum hominum res adversae coli centur , lusus sint cum hujus infortunio comparatae. Cogitate omnia, quamvis amera, quamvis horribilia . haec simul omnia de improvisi sunt ab iniquo daemone in virum innocentissimum dc sertunatissimum importata. morbus, egestas, solitudo, mors filiorum acerbar 8c quasi haec levia essent, praeterea haec eadem, tum fuga domesticorum, tum conviciis uxoris, tum odio de invidia amicorum inimieorumque, permiscuit. in quibus omnibus fuit animo ita praesenti & magno , ut unus hic natus esse serendis miseriis videatur, neque . patientiae ipsius d monstratione, ulla possit esse fortior, contra hujus vitae
147쪽
aerumnas, disciplina. Atque adeo, ne putetis, haec me oratorie, non Latine loqui, singula illius mala percens bo. Accipio primum egestatem, quam fere omnes in gravissimis malis ponunt, quam omnes deplorant, quain omnes re&rmidant: haec ut ostendam, fuit in Iobo non mediocris, non usitata, ted maxima, & inaudita. Quis enim de faece ac de χrdibus homo, non aliqua saltem obis soleta & Iacera veste contegitur, vel, si ea etiam careat.
non totus saltem fasciis pannisque devincitur Hic vero Edinniis opibus atque divitiis, in tantam mendicitatem brevi pervenit, ut hia illi, etiam vilissima involucra, ejus
miseranda fortuna ademerit: atque in id, quo nervi, qu ossa teguntur, carnem scilicet di pellem , adeo horribilem cladem ipse Daemon invexerat, ut ulceribus plagisque undique discerptum atque discissum vermes, simul inde ortum & pabulum trahentes, sero pastu dilaniarent. Iam vero fuerit nudus, purulentus , sanie scabieque coopertus ; at aliquo domicilio tugurioque tegebatur, hoc
unum vel leve nactus erat tormentorum perfugium.
Quam domum, quod tugurium nominas i vide, quantosuerit priore conditione, quam ceteri pauperes ; quod illi, urgente vespere, si minus domo tugurioque, certe fornicibus & domorum protectionibus porticibusque , sese reci iunii hic autem, quasi locis publicis communi busque videretur indignus, pernoctabat in compitis, dein imbribus, ut, ad morbi vim acerrimam, frigorum
quoque ventorumque asperitates influerent. Atque uti- nain nudum illi apertumque solum patuisset; terra. te ra inquam, auditores , tanquam illius corporis tractati dem complexumque horreret, eum, ut ita dicam, nove
ealibus odiis prosequebatur. Itaque in sterquilinio sibi
lectum,ex illis sordibus purgamentisque,constraverat. In quo, est admirabile, quam omni solatio omnino caruerit. Ea enim, quae improbos homines non mediocriter adjuvant, nullam illi poterant levationem asserre. Nam ii, quibus res minus prospem sunt, causam in peccata co serentes , dolorem, quem capiunt, nescio quo pacto mutiorem essiciunt: neque enim levem sibi ille consolati dem adhibet, qui recordatur , tanta sua esse delicta, uenullum sit tantum malum, quod non sceleribus suis jam
148쪽
R A T I o π diu debeatur. huic vero tantum aberat ut aliqua levatici ex memoria peeccatorum, quae nulla erant, vel certe lovissima, emergeret, ut major inde doloris oriretur tristitiaeque materia. Nam cum , illo, nemo neque integrior esset in orbe terrarum neque sanctior. cum esset omnibus virtutibus ornatissimus , ea se poena supplicioque multari cernebat, quae recte in quemvis impurum, sacrilegum, reflagitiorum omnium facile principem, conveniret. Iam vero di corporis valetudine, quae maxime egestatern sustentat, quid potuit adjuvari nam etsi paupertas numeretur in malis, tamen si sanum valensque nacta sit corpus, plurimum de vi sua acerbitateque amittit: at si egestatem etiam cruciatus corporis comitentur, ita malum alterum in alterum influit, Jam ut neutrum ferri tolerarique posse videatur. Proh Deus immortalis , quanta vis morbi, quam tetra, quam immanis, per omnia viri sanctissimi membra pervasiti paulatim corpus sanie horribili absumtum extabescere, undique scaturire vermes, eorumque morsu lacerata viscera odorem teterrimum efflare, qui omnem cibum sumendi voluntatem potestatemque Prorsus adimeret. Ecquis , si pecudem aliquam . non dicam hominem, ad eum modum excruciarI perspiceret, non commoveretur non ingemisceret ' At in ea cogitatione, inquies, se vir sanctissimus oblectabat, quod sciret, eam sibi calamitatem immissam esse divinitus. Verum usque adeo nullum ex hujusmodi cogitatione solatium reserebat , ut maxime etiam propterea conflictaretur. Vt enim acriter in se ipsum inquireret, nihil veniebat in mentem, quamobrem Deus, qui digna meritis bonorum sancit, ita in se graviter animadverteret, qui ipsum ex animo praeter cetera dilexisset, qui esset praecipuo eum semper cultu veneratu2, qui juste semper, & cum fide, vixisset. Quod si non mediocrem medicinam putas esse, intelligere, id tibi di Deo fuisse vulnus inflictuin, eandem tibi non adimo, non veto te eadem uti: sed vide, ne, dum leviorem viri sanctissimi plagam conaris emcere, altius cui pam tuam exaggeres. Si enim, cum in multis vitiis atque1celeribus voluteris, cum omnes poenas tuis flagitiis debitas esse non inficieris , ita timide atque muliebriter do
les , clamas, Hulas, ingemiscis, si paululum quid tibi do
149쪽
viaetudine, vel de vitae commodis, Deus abstulerit; qui tandem, quaeso te, fletus, quae criminationes existerent, sives facturus virtutis tuae periculum, vel tuam innocentiam in Iuce & in oculis collocaturus, se gratis in te conis citatum infestumque praebereti Quae hactenus diximus, sunt adeo, ut videtis, aspera δc acerba , ut non modo cujusvis animum, saepe fluxum ac mollem, sed serreum atque adamanteum , flectere ac debilitare facile possent. non credo, expectari a vobis, auditores. acerbius quidquam , vel gravius, quod illi subeundum fuerit. Quid testne aliquid ultra, quo progredi calamitas possit i Est
quidem , si eadem injuriis hominum exagitetur. Nam etsi altitudo maxima animi eminet in contemnendis ac defriciendis fortunae ludibriis, tamen haec laus patientiae ac hortitudinis multo maxime in aliorum injuriis contuis meliisque perficitur. Commovent & conturbant animum humanae miseriae; hominum probra dejiciunt atque supplantant: ut, qui sine inimico viriliter aegrotaverit, qui in adversis rebus contumeliarum expers aequabilis fuerit, non tam E se ipso , quam quod abfuerit impulsor agitatorque, stetisse videatur. Ita plane fit, ut non tam iniseros fulmina fortunae seriant, quam contumeliarum aculei lacerent. atque cruentent. Quid vero hic noster ' cum, tanta egestate premeretur, cum, doloribus maximis, pa ne conficeretur, non modo, qui dolorem suum cons lando levaret, reperiebat neminem, sed neque deerant, qui,exprobrando illudendoque, calamitatem suam elevarent agitarentque, ut non tantum corpori ulcus dolorem inureret, quantos cierent in animo verba cruciatus. Quid
ergo i num gemitum edidit aliquem, vel fletum imbecil- Ium t num asperi injuriarum aculei iram in eo , vel m tum quempiam animi impotentem, concitaverunti Opatientiam praedicandam l 5 invictam sortitudinem , 8ceo ipso, de quo loquimur. Iobo sortissimo dignam i Si
de aliquo alio homine misero dicerem , eum in summa hominum dicacitate atque perfidia omnem iracundiam repudiasse ac reiecisse, si nunc ipsuin proserrem lacessitum omnino quievisse, cum fuisset humanitatis respondere,& insolentiam scurrilitatemque stultorum devorasse, rem magnam fortasse loqui viderer: nunc autem eundem non
150쪽
modo nihil, provocatum, respondisse cum dicam , em non modo paene , hominem se esse, oblitum misis intaram , sed insuper multa in eo dolore & agitatione, de contemnenda morte, de tolerando dolore, de despiciem dis opibus, prope ad Philosophorum morem, graviterdi copiose disputasse assirmem, quis credat, nisi lac rum litterarum testimonio convincatur Z Qualem igitur celsi. tudinem animi illius fuisse existimatis , qui, cimi me egestas summa, vel mendicitas potius, urgeret, illinc morbus intolerabilis, incredibilis, inusitatus,instare huic filiorum mors acerba invaderet, illinc scurrilitas in bcorum , amicorum8ue perfidia premeret, hinc fan-xium nefaria proditio oppugnaret, illinc uxoris arrogamtia atque loquacitas irrueret , quasi in summo esset ocio,' honestie vitae praecepta virtut1sque tradiderit 8 Quam tamdem sertitudinem atque patientiam viguisse in eo puta
bimus , in quo, sine ulla querela, universa illa mala per aliquot menses insederint , quae divisa ac distributa si
sint, clamant homines, ea ferri tolerarique non posset Pudeat igitur nos Christianos homines tali virtute atque sapientia praeditos, si quid humanitus acciderit,quidquam immoderate vel intemperanter facere vel loqui. Quis enim , cum faces doloris admovebuntur, si de Istius inligni calamitate cogitaverit, commovere se possit e quis audeat dicere se ab eodem obrui si eas istum ex m-tem plagas viderit, & ferentem silentio, quibus cum si
conserat suas, vix cum illarum exigua parte aequari eo
ferrique posse fateatur Quamquam minime , dum vivi
mus , dolore obruimur etiam si doloribus maximis evcruciemur. etenim premimur hic, at non opprimimur. Dices, hanc laudem, eximiae virtutis atque patientiae, fuisse hominis illius ac temporis, neque esse , nobis omnia ad illam veterem normam exigenda. Vide, ne tibi multo plus ista oratione colligas criminis, quam defensionis. Si enim tum , cum nondum lex erat homini sconstituta, cum nondum hac cumulatissima mensura M.
his gratiae . quam Theologi dicunt, beneficium dabatur,
cum communis vitae ratio non ita erat angustis circumscripta cancellis, cum dominabatur in orbe terrarum maledictum , cum mors terribilis erat, unus pater familias,