장음표시 사용
151쪽
bonus vir ac simplex, miseriis omnibus oppugnatus, non modo earum impetum sustinuit, sed, praeclara edita pugna , ita superior discessit, ut uni illi, omnium concessu, persectae patientiae palma deseratur; nonne nunc credis multo di te majora non expectari solum, sed etiam post
Iari Quid tibi Deum ad ignoscendum daturum arbitraris , si tot praesidiis gratiae munitus, tanta exemplorum copia instructus, in serendo tolerandoque dolore deliquoris i Vides igitur, di illius insignem tolerantiam, & tuam vel mediocrem impatientiam , propter temporis dissimilitudinem, in illo summae laudis causam habere, in te maximi criminis, in illo praemii, in te damnationis. Quod si egregia fortium virorum facta tantos habent stimulos ad gloriam, ut vitam suam, ad eandem similitudinem laudis , multi saepe inertes & voluptarii direx
rint et cur horum , quos adduximus, gravitas atque constantia , non erit nobis patientiae ac fortitudinis incit mentum t patiemurne ab hominibus nos, longe nobis in serioribus, tanto intervallo superari quod potuit ex meis diocribus viris vel tenue caelestis gratIae lumen excitare, nonne id debet in nobis, omnibus divinis muneribus de donis plane cumulatis & omatis. studium persectionis.& ossicii nostri ratio, multo melius essicere atque facialius 8 Ad eorum igitur quasi sanctam aemulationem, Cum nos dolor aliquis pervellerit, acrem illius morsum, sine
ullo clamore vel metu, sustineamns, neque committamus , ut, tanquam ignavi milites ac timidi, qui, simul ac viderunt hostem, abjecto scuto refugiunt, infamia notati, poenas inertiae graves justasque persolvamus.
152쪽
Habita in Academia Humoristarum. SI mortalium cuiquam, optimi clarissimique viri, B ptistae Guerrini, mors luctui fuit. Iuctuosior certe quam vobis , Academici praestantissimi, contigit nomini. Etenim, tum hominis suavissimi, & Poetae singularis, consuetudine jucunda, tum egregiae virtutis musin dem fructu, privati, prope innumeris dolendi causis ci cumfluitis. Et sane. quis vestrum tam immemor benefi- Ciorum , quis tam ingratus reperiatur, cui maximum acerbissimumque dolorem non commoveat, summi ejus in vos amoris & studii recordatio i quis tam inhum nus quis tam sine mente ac sine ullo sensu existat, qui non inultis cum lacrimis. ejus incredibilem , in eo munere, quod illi demandastis, obeundo, diligentiam curamque meminerit ' cum, non acta ipsius aetas, non hyemis asperitas, non frigoris vis, non squalior viarum, non litium molestiae, quibus maximis gravissimisque implicabatur, anno superiore, potuerint eum retinere , quo minus, singulis diebus , quibus hic conventus haberi solet, non s Ium adesset, verum etiam ceterorum diligentiam inveniendo praecurreret. Et, si ad nos redire, quemadmodum sperabamus, potuisset, credo, pro ejus in vos amore sum mo ac singulari, in ipsa cura ac me diratione rerum utilitatumque vestrarum , atque adeo hoc ipso in loco , ante oculos vestros , excessisset h vita. Ego vero , Guerrine , Cum mecum haec Cogito, tum maxime orbitatis nostrae me miseret. &, si major est calamitas, selicitate aliqua dejici, quam ascendisse ad eam, nunquam prostcto, quam alte cecHerimus, video, perpetua humanitatis virtutisque
153쪽
ORATIO XI IN FUN. GVERRINI. Issiuae possessione depulsi, ut contra praesentis mali acerbitatem suisse nobis tutius dixerim, possedisse te nunquam, quam postea tam dolenter amisisse acceptum: tum enim ita nostras in communem luctum lacrimas contulissemus, Mi ejusdem ex aequo doloris cum ceteris socii atque paristicipes, ita poetae clarissimi longeque omnium principis honorem mortuo tribuissemus, ut reliqui pene litterarum Cupidi omnes: nunc autem in publico prope orbis terrae moerore, nostro incommodo detrimentoque dolemus, in summo omnium hominum de tuis laudibus consensi, , non virtuti magis extinctae, testimonium damus, quam amico marissimo optimeque de nobis merito, debito parentamus ossicio. Verum, si laudatio nostra , Academici, brevior aut inserior expectatione vestrae videbitur, duae Praesertim res, temporis ad dicendum brevitas, & acer-hisiuni vulneris dolor, excusent. quae enim res est, paulo ad dicendum uberior, quae brevi semihom spatio transim queat deinde, si doloris nostri causis exaggerandis
famam eloquentiae quaerere voluisse videamur , eum vel non acerbissimum , vel tolerabilem certe fuisse, significabimus. Habet hoc summus vel amor vel dolor, ut non modo eloquentiam, verum etiam interdum loquendi facultatem , eripiat, & qui in alterutro explicando sit eloquens , hic se parum ab eo assici, doceat. Itaque , ita de rebus, vobis quam mihi notioribus , audietis, ut de imorationis brevitate dolor, di in earum commemoratione ossicium nostrum, appareat. Ac primum, ea quae tractari
oberrime in initiis laudationum solent, genus, Patriam, ωrmam, divitias, ne attingenda quidem censeo: haec si
integra relinquantur, quorum omnis ornatus, ejusmodi externis atque adventiciis rebus continetur. deinde majorum virtus, quae prae ceteris rebus inferre sese atque in-
trudere in Iandationibus solet, ab oratione nostra reiicienda esse videretur,nisi in partem Guerrini laudum, suo iure , venire deposceret. Etenim, si , ut est apud poetam egregium, bonis in equis patrum virtus effertur, cur in praeclaris filiorum ingeniis, majorum storum claritas ,
expers hujus laudis esse debebit ' Itaque, quod puer , in
perdiscendo, cursum suum transcucurrerit, quod, annos
natus duodeviginti,cum ceteri in ludo esse consueverunt,
154쪽
xes ORATIO TIpublice Fetrariae docuerit, quod antea magister exstiterit
quam stre eer aetatem discipulus esse posset; id, inquam, ab insita , in Guerrinorum familia, sapientia prodii putandum est. Quod si est ita, dicatur sane hic noster, in Baptista avi, & Alexandri patrui, omnium sui aevi d
ctissimorum virorum, doctrina atque praeceptis educatus, ad poeticae facultatis atque omnis eruditionis gloriam tantopere essioruisse; concedatur, naturale stirpis bonum aliqnam eidem ad virtutem indolem & materiam conis tulisse, dum tamen, plura majoribus eum suis largitum esse, confiteamur, quam ipse ab eisdem acceperit. Nam, ni flumina 1 suo primum sonte tenuia ac rivulorum mmilia excurrunt, & campos interfluunt, tum aliis aquis, ac praesertiin imbribus, aucta , tumescunt, ac ripas excedunt: ita etiam majorum Guerrini nomen, ab hac ejus de cailo delapsa virtute completur , dc, tanquam extra ripas diffluens amnis, ad immortalitatem largius illabiatur. Quorum igitur nomen & isma exiguis time terminis contineretur, summa istius laude & gloria dilatata. largius effunditur ; quorumque virtus, licet per se clara, vix tenue ad nos lumen emitteret, nunc , velut astra clarissima istius virtute, tanquam a sole, Illuminata, Io
ge illustrioribus radiis effulget. Et, quoniam,in praestanintissima Guerrini virtute designanda , solis nomine ac siis militudine usi sumus, istuc quoque idem solis simile habere dicatur, ut non plures ille regiones terrasque es cumeat, atque ipsa nominis sui fama populos nationesquo lustrarit. Solent haec nostro sermone conscripta, Italiae finibus, exiguis sane, concludi, intercluso sibi, propter sermonis varietatem & nominis, ad exteras gentes &populos aditui sed dissicile dictu est, quam ampla egregiis viri istius monumentis, propter eximiam ipsorum
venustatem elegantiamque , ad omnes prope nationes via patuerit, quam celer ad universum prope terrarum o hem peragrandum cursus extiterit. incredibile commemoratu est, quam eadem , primo pene aspectu , omnium in se amorem benevolentiamque converterint, quam, ad . se amplectenda, omnium populorum, omnium hominum studia commoverint. Convertite animum, Academici,
atque eas gentes circumspicite, in quibus aliquis harnm
155쪽
IN FUNERA GVERRINI. IIitterarum studiis honor habetur, Hispanos, Gallos, Germanos, Illyricos. Anglos, Persas. Indos. ab his omnibus jam pridem admirabilem illam Tragicocomoediam, in
suum sermonem conversam , in manus haberi, legi, laudari, canique, reperietis: ut non jam accita sed apud ipsos nata, non hospitio accepta sed civitate donata esse, videaturi quod autem , in quodcunque genus linguae recepta, clamores semper & admirationes Mesat, Incredibilis ex eo ac prope divina ejus virtus perfectioque perspicitur. nam, ut in arboribus, ita etiam in scriptis, ea longe optima putanda sunt, quae in aliam linguam, tanquam in aliquod aliud solum, transiata, nihil de sua vi, pulchritudine ac suavitate deperdunt. Iam vero quantum apud Italos , quibus praesertam ejus scripta nata sunt, honore & gloria processerit, quantum,in eo genere scripto rum, omnium superiorum gloriam vicerit, quid me attinet dicere clara res est, atque omnibus ad intelligendum exposita. De quo unquam opere, praeterquam de
istius admirabili Tragicocomoedia, proditum memoriae ac litteris est, ut E quocunque hominum genere, sive pueris sive majoribus natu , sive a steminis sive a viris, sive a doctis sive ab indoctis, cum ingenti admiratione
ac voluptate legeretur, ut, autore superstite, octies de quadragies, tyeis, ut loquimur, excuderetur,ut nunquam ullus exemplarium numerus, vel maximus , multitudini legentium studioque lassiceret,ut nemo unquam expletus
saturatusque, sed avidus semper & cupidus ab ejus lecti ne discederet, ut, memoriis hominum exceptum & custoditum, oblivionem dc vetustatem non extimesceret eusque adeo . ut si exemplaria ejus omnia interire., si ab omnium manibus extorqueri, ii h civitatibus ejici, ad exitium rapi, contingeret, memoriis hominum, quibus illud opus haeret infixum , ab interitu vindicaretur. sed quid inquam hominum memoriast saxa&solitudinesipis, ad quas toties decantatum est, illud referrent ac redderent. Iam, ut Darii Persarum regis scrinio, auro gemmisque fulgenti . ab Alexandro magno , Homeri liabrorum custodiae tradito, nihil ipsi sit invidendum, pluribus longeque praestantioribus scriniis, hoc est benevolis hominum animis. incluso atque servato, &, si ad multitudinem
156쪽
x B ORATIO TItudinem exemplarium, tam late proseminatam, spectetur, toto orbe terrarum , tauquam in arca, constructo adique recondito. Vnde autem haec illi tanta tamque admirabilia esse inventa putatis, nisi ab inaudita ejus elegam tia . admirabili venustate, incredibili suavitate ac prope divina Magna & inusitata egregii operis gloria, nullam non habere virtutem, nemini non admirabile videri. Η bet ibi vulgus quo delectetur, eruditus ubi ingenitanatat, doctissimus quisque quod admiretur. Ita in eo I nitas , & quaedam quasi orationis humanitas, gravitati miscetur, ut lenitati nihil detrahat gravitas , neque degravitate quidquam lenitas auferat. ita ornatus Cum per spicuitate conjungitur, ut & Iucem ornatui perspicuitas afferat, & perspicuitatem Ornatus mire commendet: πω pe ut prodigalitatis natura in hoc uno damnanda vide tur , cum, quae vix singula singulis dona partitur, in uno omnia reserseriri Et quisquam, tantis te laudibus emisgium , sinetulis Italiae principibus viris eximium extitisse mirabitur ξ Poetarum hujus aevi parens, Musarum hominumque deliciae; tu non expete*dus tu non diligendus tu non beneficiis omnibus ornandus; tam multis tibi vidi tutibus magnam apud Omnes homInes gratiain conciis liantibus Tu , maxime omnium , in te probando, duas res, valde inter se dissidentes, vulgi & eruditorum judicia, copulasti; tu perpetuam orationis majestatem in veris sibus, cum aequabili lenitate junxisti; tu Pascua , tu rura, dignitate, deliciis, frequentia hominum, Ipsis etiam orbi-hus invidenda, tuis carminibus, reddidisti; tu ita poeticae facultati studium tuum dedisti, ut illud nunquam a Reip. procuratione sejunctum habueris, verum ad poesin , cum diutius in negotio curaque fueras , veluti ad aliquam anumi remissionem Iudumque, descenderis . Solent haec amoeniora studia, Academici, poetices praesertim , di cmria, a foro, negotiis publicis, hominem avocare, euminque in locis solis, amoenis, in sylvis , in hortulis, constatuere . ubi etiam ille recubans molliter & delicate, cum ceterarum rerum, tum Reip. in primis, curam dcco lationem abjiciat. qui autem, poetae boni cum etant simul Reip. & rerum gestaruin gloria floruerint, pauci ex Graecis, pauciores ex Latinis, plures proferri possunt
157쪽
ex nostris. Ex hoc fuerunt illi numero, quos patres nostri viderunt, Ariosti, Bembi, Guidiccioni, Casae; qui omnes, cum plurimum in Rep. autoritate, consilio, sapie itaque valerent, furtim, si quando per negotia licebat, in haec ejusmodi studia, tanquam in hortum, divertebant, ut eos vix intelligeres id agere, cum agerent tamen. Adnumerum istorum adscribatur hic noster, qui, ut summe ab omnibus Italiae principibus viris expeteretur, non inrigenio solum & eruditione assequebatur, verum etiam rerum maximarum usu, atque prudentia. In quo usque eo felices universi fuere, ut variis temporibus, alius alio, tanquam in possessionem illius humanitatis, virtutis,co silii, atque prudentiae, successerit. Rus primo egregiam operam, in multis publicis privatisque muneribus, usu pavit Alphonius Ferrariensium Dux II, eo splendore ac nomine Princeps. quo omnes nos scimus. qu/m operam in multis, ad Remp. Venetam, ad Ducem SabaudIae, ad Ferdinandum Imperatorem, Iegationibus, sed in ea prassertim nobili ad Henricum Valesium in Poloniam , ita probavit, ut eundem, in ea iterum loca, ad illud sibi regnum obtinendum, iure legationis ac nomine mittere oratorem vero postea, una cum Caesare Estensi, nunc intinensium &Regiensium Duce, ad Gregorium XIVP t. max. allegaret. quo tempore , ac deinde multis annis post, Ferrariensium suorum civium nomine, ad Paulum V legatus, ostendit, quantum eloquentia omniaque dicendi facultate praestaret. Ab Alphonso deinde ad Carolum Emanuelem, Sabaudiae Ducem, illa humanutas , illa virtus fidesque transsata consiliis de Rep. da dis , epistolis scribendis, rebus difficillimis explicandis .
adeptam Ferrariae laudem ita confirmavit, ut, fama clarissimus, reliquorum etiam Principum desideria comm verit. Ergo a Ferdinando, magno Etruriae Duce, ad multa atque ardua ditionis suae negotia perficienda v catus , admirabili apud eum virtutis prudentiaeque gloria claruit. postremo, a Francisco Maria, Vrbinatum Duce, Principe hujus revi doctissimo, eorundem quasi studi rum societatis jure vindicatus, nihil esse in ceteris artiabus demonstravit, quod esset cognitione sua remotum. Id quod tam multa, ab eo soluta oratione conscripta, declarant,
158쪽
declarant, & in primis nobilis ille ad suam Da me
moediam commentarius, libri, quos de Secretario, ut i quuntur , de honestate, de Rep. scripsit: quae omnia ita eruditorum commendatione probantur , ut proxime ad veterum Philosophorum laudem accedant. Atqui, si non Ferrariae, in urbe clarissima , si non in vetere, nobili, lucuplete , Guerrinorum familia natus esset, si de ejus p tria ambigeretur; profecto isthaec omnium Principum in eo tantopere expetendo voluntas, istud omnium hominum in ejus versibus legendis. discendis, laudandis, studium , maximo argumento est , non quatuor tantum v hes , ut de Homero narratur, sed omnes Italiae civitates, omnia loca. eum sibi civem fuisse arrogatura. Sed v reor, si sim longior, ne alictuam apud vos crudelitatis invidiam colligam, Academici; nam, ut vulnerum, ita &animi dolor, tractatione recrudescit. Sed modum esse statuendum, intra quem doleamus, censeo. Etenim, dam no accepto, intoleranter queri, nemini honestum ducitur, doctis vero hominibus, & Philosophiae deditis,etiam flagitiosum putatur. Utrum enim nostro, an ejus, doleamus incommodo ' Non equidem cerno, quid in eo magnopere sit dolendum. Nam, licet, proeter summum ingenium excellentemque doctrinam, videbatur omnino mori non debuisse , tamen, ut est hominum fragilitas, aetati satis diu vixit , gloriae quidem certe quam diutissime. Reliquum est, ut nostro incommodo detrimentoque Commoveamur. At ingrati seque nimium amantis est, magis de eo, quod sibi detractum est, queri, quam de eo, quod acceperit, gratias agere. Imino , in qus erga nos meritis, multum pono esse praesidii, ad omnem pene vim doloris ejiciendam. Ea erat virtute Guerrinus , ea fama ac nomine, ut, semel eum vidisse, in aliquo v1tae fructu Poneretur. At vero . vos, prae ceteris Italiae Academiis, electos fuisse , quos amore indulgentiaque prope in filio. rum numero haberet, in quibus Juvandis , ornandis , curam, cogitationem , vitam terminaret suam, quorum exercitationibus tantum tribuerit, ut in illa tabula , quam videtis , eleganti similitudine testatum reliquerit, quam pretiosae ab eis, suo in animo, virtutum notae imprimerentur , quantum pertinere ad vestram gloriam arbitra
159쪽
AD C AN D. P E R E T T V M. iatmitii Haec in animum vobis subjicite. tum enim doloris acerbitas , non solum ex magna parte decesserit, sed alacris quidam vobis, vestris carminibus, reserendae eidem nrariae ardor accesserit. Quae carmina licet enim verum dicere grati potius erunt animi testimonium,quam aeteriariae Mus gloriae monumentum. Suis ipse se praeclaris mo-DUInencis ad omnem memoriam commendavit; suam ipse sibi, nova quadam atque admirabili ingenii magnitudine. s peperit immortalitatem: Illud potius consequemini, ut ejus in vos beneficiis prodendis, nominis vestri fama, una cum eorum memoria, in posteritatem propagetur.
MVlta sunt in te, Cardinalis amelissime, magna M
admirabilia, quae me, quamvrs invitum & repugnantem, possint in tui amorem de observantiam impellere. verum nulla re alia , ita ad te colendum ac di- Iinendum allicior , ut singularibus ac prope divinis virtutibus tuis: quarum multitudine atque praestantia qui Dori moveatur , omnino sine humanitate, ac sine sensu, existimetur. Extant, nec inficior, tua in me non pauca beneficia: sed fatear ingenue , nunquam fore apud me tanti ulla merita, ut propterea aliquam tibi laudem , quae mendacio niteretur, assingerem. Non ego is sum , qui mentiri ita facile possim, quique non suo quemquam merito, sed meis commodis atque rationibus, pendam. Possunt quidem beneficia valde me illi, unde manarunt, adstringere . ut autem laudabilis mihi quisquam, qui noti sit, videatur, P Isuo nou Possundefiicere. Itaque reve-L reuciae
160쪽
rentiae & observantiae in te meae causam una virtus sustinet: quae quantum, in d1es prope evolans, ad id. quod est summum atque persectum, accedit, tantundem ille in me ardor excrescit, quem clarissimum ejusdem virtutis Iu .men ac splendor accendit. Quod si licet ex verbis , quo quisque inclinatione voluntatis propendeat, interpretari,
cui de amore in te meo summo & siugulari dubium esse possit, cum intellexerit. nullos di me nisi de tuis laudibus, sermones institui, nihil in amicorum colloquiis , nisi de
tua justitia ac liberalitate . inferri y At mirum dictu est,
quam omnium animos perattentos habeam , quam id, quod volo , nullo fere negotio probem. Nec injuria: omnia mihi abunde lassiciunt, quae sunt dicenti maxime necessaria ι studia de voluntates ominum in te mire pr pensae, fides ad persuadendum maxima; ex fama, quae de te Percrebruit, suppeditata, uberrima ad laudandum materies de copia. Quamvis hanc etiam asserunt tuae laudes facultatem, sere ut, in illis explicandis, nihil sit opus et quentia. Simplex, uuda, inornata earumdem explicatio,
est ipsa per sese ad audiendum gratissima. Ea enim de
aliis plerumque tractantur, suae illos, unde dicimus,multum , nihil fere ceteros, adjuvant. quare. sint licet praeclara dc admirabilia , . tamen, nisi ornatissime copiosissimeque dicantur , non insunduntur in aures, sed audientium animos sensusque praetervolant..Contra accidit in iis laudibus, quarum fructus totus positus est in iis, a quibus leguntur vel audiuntur: nam eae excipiuntur retine
turque facillime. verbi causa, si alicujus ingenium i sapientiam, eloquentiam, laudavero, erunt haec mirabilia, grata certe non erunt; quia nullus in iis fructus. nulla generi hominum utilitas inesse putatur: at vix liberalitatem . fidem , justitiam, elementiam nominabo . cum siet in eo plausus , dc grata populi admurmuratio. In hoc sere genere sunt laudes tuae : non, quod virtutum ceterarum
ornamenta non sint in te: sed omnis istaruin cultus de nitor latet in illarum splendore ac lumine. Immo illud quoque obtinuisti, ut, quae te praesertim tuentur Zc orinnant, non minus sint jucunda auditu, quam quae sunt aliis utilia. Deinde, cuinam dissicilis vel laboriosa ea causa
videatur cile, in qua explicanda, nullo quia negotio, nulla , probandi