Aloysii Cuccagni tifernatis De mutuis ecclesiae et imperii officiis erga religionem et publicam tranquillitatem tractatus ubi expenduntur, & refutantur principia, quibus nititur Opus de tolerantia ecclesiastica & civili Ticini editum an. 1783

발행: 1785년

분량: 157페이지

출처: archive.org

분류:

111쪽

Ioqsis laudat propter Inquisitionis Tribunal sublatum, ut

mortuos inclytos omni genere laudis vituperare non

desinat, quandoquidem legibus suffulsere cum superessent ρ ' i XXII. Sed qui Religionem cum quiete publica Imperii ita connexam agnoscit, ut eam Civili potestati subesse arguat, quid immemorem se praebet doctrinae illorum magni sibi nominis philosophorum, Pulandor sit, Grotii, Barbe tracti, aliorumque, qui docent a pud omnes fere gentes atque Respublicas extitisse Tribunal, quod de Religione inquireret, eamque ita custodiret, ut omnes novitates arceret atque puniret ,, Enimvero , ait Barbe tractus, penes quemque esse se quod putaverit colere , adversatur sententiae peneri omnium rerum publicarum, quae unquam fueruntis, , omnes quippe circa cultum Divinum nonnulla con- stituerunt, poenis etiam in refractarios aut delinis quentes sancitis. Diagoram Melium, qui omninori Deos esse negabat, & Epicureos ex bene moratisse civitatibus eiectos legimus Scc. I) se . Hinc Socratis mors apud Athenienses; hinc Artitoteles docuit, eum qui Deum honorandum , aut parentes amandos nerget, non argumentis, sed poena edomandum et); Hi nodenique Plutarchus aiebat quod omnis DIIa de rebus DLetinis persuasio esset perniciosa, accedente animi perturbatione , pernicio sima 3). En ergo qua ratione se

agebant Ethnici erga suos , ut ita dicam, haereticos. Quae tamen non eo dicta esse volumus, ut res eorum videamur curare , qui sunt extra Ecclesiam , sed ut Adversarius qui pro re sua nostra enim non est etiam Paganos advocavit, videat pro se neque ipsos habere.

112쪽

l IosCeterum nos prae oculis habentes Tertulliani Regulam quam praescripsit, a 'uaeramus in nostro, O a nostris. o de nostro I). Igitur sit.

CAPUT VI IL

De Tolerantia Ecclesiastica oe civili, O de gradibus ce*aria spetie utriusque juxta Sanctorum Patrum doctrinam ἐΙ. Icinensis auctor, uti saltem videtur, non ad in L quirendam veritatem , sed potius ut hostem, fingat, duas proponit sibi capit. I . dirimendas quaestiones , quas maximas dicit , quoniam maximae sibi sunt. Ait enim pag 3o3. ,, Potissima quaestio est deis Principe, qua parte princeps est, & societatis ca- put, an scilicet iure potestatis , ac muneris quori fungitur, expellere debeat & exterminare disside se tes in religione Z An ex Principatus natura intole rantia consequatur in Religionis negotio se Θ Ut e go definiat, proponit sibi rem altius ita repetendam oesse , ut universum Areopagitarum senatum sit opus consulere . Quamobrem assirmat ,, Inquiri oportere, , , an, & quam partem habeat Princeps in sacra ratio- ne sui muneris p De iure Principum in sacra multi,, scripserunt Lutherani praesertim , nos ea tantum M attingemus in unum collecta principia, quae nece Des saria sunt ad quaestionem dirimendam , quam habe-M mus prae manibus Principia collegit, sed utique infirmiora . Superius enim enarravimus eadem eve tentes. Nam ius nullum habere Summum Imperantem in sacra religionis, jam demonstratum est certissimis

argumentis. - i

II. Attamen esto quod habeant. Num inde seque-

retur 'a Tertuli. de Praescr. LaP. 13.

113쪽

retur eIusmodi naturae intolerantia , quae, ut auctor ille contendit, praeciperet omnino expellendos & exterminandos esse dissidentes in religione Θ Nequaquam. Sequeretur quidem si tota religio supponeretur Civi- cum illud atque Politicum Religionis spectrum, quae Religio hon est Male igitur ex iure posito vel negato Imperantium in sacra, non prius definito genere saerorum, sed uti vidimus , vera cum falsa religione confusa, eruit expulsionem & exterminium dissidentium in religione . Nam quae non sacra , sed saerilega sunt, & ad Civicam Ethnicorum Religionem respiciunt, ab Imperantium iure pendere si placet, ultro concedimus; rursusque ad huiusmodi pertinere doctrinam , Christianorum exterminium tentatum ab Ethnicis, qui nullam ideam habebant Religionis Divinitus

datae , quae longe excederet vires potestatis humanae. Secus ergo disserendum est de religione Iudaica vel Christiana. Quare neminem extare puto, qui aliqua causa non respuat utramque Ticinensis hypothesim Ego vero, ut infra patebit uberius, reiiciendas arbitror multiplici ratione.

III. Sed ut clarior tota res sat, in primis cavendum est, ne confundantur diveris tam tolerantiae, quam intolerantiae species. Etenim ut confusio tota vitetur

non sufficit vulgaris illa distinctio posita inter civilem,

seu potius inter politicam & ecclesiasticam tolerantiam; neque satis est permissionem a tolerantia seiungere. Nam praeter duas illas tolerantiae species , quas infra

definire non desinam , non est confundenda tolerantia interior cum tolerantia exteriori, neque tolerantia ζ roris & doctrinae, cum tolerantia rituum & personae, aut tolerantia negativa cum tolerantia positiva, vel denique tolerantia verbi cum tolerantia gladii. Praeterea idem dicendum est de Intolerantia, cuius totidem spe cier habentur, qu*t numeratae sunt de Tolerantia . ita

114쪽

tum & Ecclesiasticam Tolerantiam, dum alteram ab altera separare nititur, utramque ita confundit, ut alteram pro altera saepissime usurpet, utque modo tribuat tolerantiae quae sunt permissionis, modo Vero perinmissioni quae sunt tolerantiae. Ι V. Ne igitur ambiguitate nominum, aequivocationibus scilicet etiam nos errare videamur, exoruientes

a definitione, Tolerantiam Ecclesiasticam dicimus Liacentiam , quae in Ecclesia datur unicuique defendendi vel oppugnandi quasdam doctrinas, qua licet juxta nonnullorum placita bonae sint vel malae , non ideo tameneonsiderantur uti omnino falsa, neque perniciosae , neque haeresim sapientes Oc. contra vero nec ita certae, ut plenissimam fidem exigere debeant. Itaque tolerantia huiusmodi vulgo nuncupatur etiam Christiana & Theologita, & praeter quasdam opiniones circa religionem eiusque doctrinam, sermittit etiam ut defendantur certi disciplinae ritus, qui aeque ac doctrina illa neque probati sunt , neque omnino reprobati, ac proinde non impediunt quo minus desentires habeantur vere Catholici, atque obedientes Ecclesiae filii. Etenimis seriptum est Volite per opinionem judicare fratres .

stros i). Hinc est quod etiamsi diverss schol in multis diversa substineant, omnes tamen ita defendunt ut in charitatis vinculo, & salva compage unitatis, coninmuni suffragio obedientiam Ecclesiet eiusque tribunali profiteantur. Quare Tolerantia generatim considerata

definiri utique potest cum quibusdam qtatis nostret philosophis, Libertas, quae unicuique hominum datur quodlibet seu agendi, seu loquendi, quin adprobare quisquam, vel damnare jus habeat. Sed ex ipsa definitione patet tolerantiam, de qua loquimur extrinsecam esse, non vero intrinsecam, & pertinere ad res

tantum caὲ vid. s. 'Optat. Mileu. contri Parmen. lib. a. sub init. Diuitigeo by Go le

115쪽

168 tantummodo indifferentes, qu que disputabiles sunt,

neque ledunt iura societatis aut religionis. Etenim squae revelata dogmata respicit , tota intrinseca est , neque reperitur in Ecclesia Catholica , neque dari potest. V. Tolerantia vero Civilis aut politica circa religionem , ad Civilem Potestatem pertinet, eaque est quae impunitatem O securitatem promittit ac donat om nibus, qui pro Ino arbitrio tuentur quamlibet falsam re ligionem O doctrinam , quae non turbet pacem ac trau quillitatemineipublicae mel Imperii. Quare tolerantia

ista Civilis, ubi plenissima sit, beneficia legum , jurium , honorum , & bonorum societatis praesefert , absque eo quod ulla ratio habeatur ad religionem , quam quisque tuetur. Verum inter Acatholicos &praecipue inter quosdam plebeios philosophos, qui ob

sinatam incredulitatem sectantur, sunt qui utramque ideam confundunt, quoniam tuentur perfectam illam Religionum omnium tolerantiam, quae conscientiae Libertas vulgo nuncupatur , quaeque nititur vel super illo falso ac perniciosissimo principio, ut homines v leant pro suo arbitrio religionem sequi, quam naturae dicunt, aut nihil de Deo & de religione credentes, nihil de Deo & de religione curant, vel denique utrum que admittentes contendunt, hominem optime posse in

qualibet religione servire Deo , & consequi salutem

aeternam .

VI. Hinc eiusmodi farinae philosophi, nomine tolerantie intelligunt effrenatam licentiam quodlibet tam credendi quam dicendi circa Religionem , quin teneantur homines se subiicere auctoritati vel Ecclesiae, vel Imperii; cum juxta ipsos nemo sit qui auctoritatem is

habeat inspiciendi in fidem & religionem alterius I).

Ouare i Rousseau temes de Ia Noaing. a Mons ι'Archeueque dae

116쪽

Quare contemnunt eam Tolerantiam , quam dicimus Civilem, & unam Theologicam astruunt, contemplativam & Religiosam . - J'enten d dire ait Rousseau is sans cesse cu'il faut admetire la Tolerance Civile , , , non la theologique . Je pense tout te contraire. Jeri cro is qu'un hom me de bien, dans queique Religion. qu'il vive de bonne Di, peut Etre sauve I)VII. Verum enimvero religio aeque ac ratio cla mant contra plebeios istos philosophos . Nam veritas naturalis cum sit una, & una sit revelatio Divina, utraque abhorret a monstruosa illa compositione pugnantium rerum & religionum, & sibi vindicat dogmatum unitatem & eultus. Itaque religio Chistiana quemadmodum ex natura sua est omnino intolerans, si de T

lerantia Theologica in sensu eiusmodi philosophorum

loquatur, ita est omnino tolerans si de tolerantia Civili sermo sit. Prior enim necessario nascitur ex certitudine argumentorum, quibus innititur mundities, in tegritas, sanctitas, atque divinitas suorum dogmatum,

Fidei, & Religionis; altera vero suum ducit ortum &consequitur a suavitatis indole ejusdem Evangelii , quae cum sit lex amoris & gratiae, in sui defensionem non adhibet, rigorose loquendo, nisi suadibilia. Cl. vilis autem tolerantia perpendit solum quomoda se gerant homines , nec impedit quominus Magistratus &Imperantes vigilantiores sint pro conserreatione ordinis & legum. Rectus vero ordo legesque nemini peris mittunt Religionem aggredi, quae sit religio Imperii, nisi vel qui mittit, vel qui missus est supernaturalibus operibus , virtutibus & miraculis ostendat auctoritatem sibi Divia itus collatam , ad aliter agendum , uti

117쪽

fecerunt Apostbli, & uti quotidie faeit Eeelesia Chii. sti. Quare perniciosissima illius toleranti ε species, γε

a spiritu Ecclesie omnino abhorret, non potest nisi contra rei naturam & per violentiam extrinsecus in praximexire, quando scilicet legibus imperii cautum fuerit, ne quis propter suam religionem tam interiorem, quam exteriorem, & propter publicum externum cultum, vel turbetur, vel minimum detrimentum patiatur. Vt II. Attamen Ecclesia cum nullam compositionem agere possit cum quolibet errore &falsitate doctrinae, hinc adversantur eiusmodi conscientiae libertati, toti Gque viribus sese opponunt Catholici omnes, & permulti etiam Protestantes, inter quos pauci sunt qui eo errore ducuntur, ut contendant libertatem eiusmodi esse veluti naturae ingenitam. Quare in Communione Anglicanari non solum tolerare nolunt Catholi eos, sed respuunt etiam presbyterianos, aliosque; inter Scotos vero non tolerantur Episcopales. Praeterea notissimum est , maxime vero ex iis qui, volente Calvino , igne combusti sunt, Calvinistas exteriorem intolerantiam cooptasse dogmatum & personarum ; utramque vero damnare Baelium, sed tantum probare contra Catho- IicoS, propterea quod ipsi intolerantiores sunt, & habent dogmata , quae adversari arbitratur publicam,

tranquillitatem Imperii I). Sed scriptorum impiissimus ignorabat dogmata Ecclesiae, aeque ac suam intolerantiam . Ecclesia enim Catholica quemadmodum to

terat, atque permittit filios suos pacifice vivere inter se, theologica tolerantia in sensu a nobis datae definitionis, ita Civili tolerantia praecipit pacificam ducere vitam eum infidelibὁs quibustumque. Contra vero si tolerantia theologica sumatur in sensu illorum philosophantium , Ecclesia imiua communione neminem im

118쪽

lerat, quamobrem nemini suam donat eommunionem,

qui sub uno Capite Christo, eiusque Vicario Romano

Pontifice non profiteatur eamdem fidem , easdemque rςgulas morum non amplestitur.

IX. Sed opus est animadvertere intoleranti*m eorum omnium, qui sunt extra Ecclesiam non esse ejusdem indolis atque naturae, ac intoleranti Ecclesiae Catholicae . Etenim apud ibidem memoratos aliosque populos, uti sunt Dani, Suevi, Helvetii, & Germanorum non pauci, intolerantia tota exterior est, non vero interior: Si quidem intrinsecus omnes tolerantissimi sunt, Omoqsque concedunt homines Catholicam. Religionem tuentes consequi posse salutem aeternam . Contra ve ro Ecclesia Catholica quamquam extrinsecus sit aliquando tolerans , intrinsecus tamen est omnino intolerans, non solum quia const*ntissime negat hominibus, qui extra sua castra vagantur, sperandam esse salutem Verum etiam quia lotrinsecus respuit quidquid pon probat, neque probat nisi quae certissima revel tione a Deo sunt sibi concredita. Extrinsecus vero non item. Multa quid eae tolerat atque permittit quae, non sunt certissima revelatione firmata, sed neque mala, neque falsa possunt haberi. Igitur non immerito abis vatur a. multis quod recentiorum haereticorum Communiones , A societates, quamquam aliquando mutuam inter se persecutionem exercuerint, tamen ipsa manente dogmatum discordia. coaluerunt, ut veluti inito se de re una voce damnarent Romanam E lasiam, propter suam inflexibilem Intolerantiam circa quodlibet dogma, quod doceatur vel reiiciatur ab ipsa. Idem faciunt aetatis nostrς quidam minorum gentium philosophi, qui de sua perfidia & incredulitate gloriantur. X. Nec vero inter nostrat ea desunt plures qui non ea qua opus est praecisione de Tolerantia loquuntur . Nam confundunt saepe saepius non solum ea quae pertinent

119쪽

1 ranent ad tolerantiam Ecclesiasticam, cum iis quae Pol,licam tolerantiam respiciunt; sed etiam tolerantiam erroris cum tolerantia opinionis , & cum tolerantia personae. Profecto Ecclesia Christr si de errore loquatur, atque de persequutione verbi, intolerans omnino est, si autem de opinione tolerantior, tolerantissima vero si de persequutione gladii, quae tota pertinet ad Imperium. Persequutio seu intolerantia quq dicitur Verbi, in duas dividitur 1 pecies, in partialem scilicet atque totalem. I talis ea est quae etiam plenissima dici potest, quaeque damnat & anathematigat non modo errores, verum etiam errantes, ubi perniciosos reperiat; sed per se ipsa nunquam gladium stringit contra illos . Qus vero partialis est versatur circa solos erro res, sed nullam patitur exceptionem, quoniam Ecclesia nunquam errores tolerat, vel tolerare potest, etiamsi toleret interdum errantes; quamobrem non semebopportune credit mitius agendum esse cum ipsis, donec affulgeat spes aliqua revocandi eos ad Veritatem . ,, Non enim , ait S. Augustinus, propter malos boni, se deserendi, sed propter honos mali tolerandi sunt:

,, sicut toleraverunt Prophetae contra quos tanta dice-M bant, nec communionem sacramentorum illius p se puli relinquebant: sicut ipse Dominus nocentem ,, Iudam usque ad condignum ejus exitum toleravit, ,, & eum sacram coenam eum innocentibus communi ,, care permisit, sicut toleraverunt Apostoli eos qui

se per invidiam quod ipsius Diaboli vitium est) Chri.

,, stum an nunciabant &e. Iὶ is . XI. Quando vero Ecclesia de errantium conversio ne desperat, eorumque errores quotidie fieri pernici sores, tunc utrosque simul damnat 3c anathematigat.

Sed aliud est Tolerantia, aliud impunitas , & aliud sunt crimina morum , aliud crimina perfidiae, seu e

roressia August. ep. 48. ad Vincent. Rogatist. Disitigoo by Corale

120쪽

rores doctrinae , Crimina puniuntur intra Ecclesiam , donec peccatores sese subjiciant ipsius auctoritati, &poenitentiam amplectantur . Expelluntur vero ab Ecclesia , si per crimen erroris & perfidiae, pertinaces& rebelles fiant. Igitur cum S. Augustino distinguendi sunt homines, & eorum crimina. Alii enim audiunto non faciunt , uti sunt qui fidem habent sine operibus, alii audiunt & faciunt, uti sunt qui habent fidem& opera, alii denique neque audiunt, neque faciunt, ut qui neque fidem habent, neque opera, vel si haec habent, non sunt ex Fide & Charitate ; ac ideo neque sunt ad vitam . Quare Sanctus Augustinus regulam sponit Ecclesiam tolerare eos, qui audiendo non faciendo aedificant super arenam I).

XII. Attamen observandum est tolerantiam eiusmodi exteriorem esse, non vero interiorem . Nam Ecclesia , uti diximus, intrinsecus est omnino intolerans tam in ordine ad Fidem, quam in ordine ad mores; non nisi extrinsecus tolerat quidquid tolerare dicitur . Ex hoc fit, quod Tolerantia doctrinae continuo praese- fert tolerantiam simul & personarum, sed non e contra : nam ea quae dicitur tolerantia personae sepe exincludit tolerantiam doctrinae. Et hi sunt gradus tolerantiae aeque ac intolerantiae, quibus vel dicitur uti, vel revera utitur interdum Ecclesia Christi. Primus gradus cum sit Τolerantiae quae vocatur erroris, ista Ecclesia non datur, nisi in sensu negativo , quatenus scilicet non semper errores vix natos, apertissima &Pleni mima damnatione percutit. Itaque hujusmodi Ec

clesis tolerantia nihil aliud est , quam apertissima O

plenissima erroris non damnatio . Gradus vero secunduSest tolerantiae personarum , quae utique positiva est, ac habetur uuando Ecclesia errantes non expellit, nemque anathematigat. Τertius denique gradus est tole-

cia August. de Unit. Eccles. c.

SEARCH

MENU NAVIGATION