Aloysii Cuccagni tifernatis De mutuis ecclesiae et imperii officiis erga religionem et publicam tranquillitatem tractatus ubi expenduntur, & refutantur principia, quibus nititur Opus de tolerantia ecclesiastica & civili Ticini editum an. 1783

발행: 1785년

분량: 157페이지

출처: archive.org

분류:

91쪽

omnem veritatem, profluunt ex natura ipsius Ecclesie, cui consonat ea doctrins unitas, quq sit unius Cathedrae una omnium saeculorum doctrina, atque unius Dei unus & indivisibilis Christus. Ergo sicut Ecclesia tum quoad Fidem, tum quoad mores, non potest n9n tueri omnem veritatem, ita neque potest non reiicere & damnare quamlibet doctrinam , quae revelatae minime con sentiat, aut catholicae religioni adversetur. Quare

eertitudo doctrinae, onusque custodiendi Depositi, iniuncti scilicet Divini ministerii adimplendi , sine quosa re non potest Ecclesia, faciunt ut Christi sponsa nulla creata vi concuti possit aut labefactari , neque aliena doctrina pollui. IV. Optime ergo Gallicanus auctor scripsit, , Ni tesse Pulsiances les plus redou tables, ni tes dangers tes, plus dommageabies n'ont iam ais pu l 'amener a au- is cune composition , ni menagement, ni tolerance,

,, lorsque quelque chose ble it la verite. Les Ari- ens , latenus de toute la pultance de Constantius, se refusent d'admetire te mot de consubstantiel, qui estis essentiet a la Religion ; l' Egli se Catholique sacrifieis tout l'Orient exaggeratio patet) , plutot que de ,, dissimuler la necessite de cet te eYpression. Les Grecs, is queiques si ecles apres, ne ve utent pol ni reconnoi tre la procession du Sa int- Esprit; elle n 'hesi te pas,, a sacrifier tout un Empire . Luther & Calvin atta- ,, quent plusi eurs dogmes resus depuis quinae siectes; ,, elle aime mi eux sacrifer une partie de l' Europe , , , que de fouiseir la plus legere alteration I . Quotiescunque enim agitur de rebus ad dogma pertinentibus , vel ad morum doctrinam, de modo & ratione docendi, deque suae fidei professione, eamdem firmitatem continuo exhibet Ecclesia, quam perhibuit Apostolo

92쪽

rum Princeps quando fidenter asseruit coram iudicibus, se debere potius obedire Deo, quam hominibus 1) . Hinc laudatus Galliarum scriptor concludit, , De t utes ces notions que nous venons de donner,

M on do it conclure que cette intolerance, qui fait te istitet de tant de declamations de la pari des Philos ,, phes , est te caractere te plus brillant de la se in tete,, de PF glise; la plus forte preuve de se Divinite , lese plus digne oblet de notre respect, de notre venera- tion , de notre amour pour.elle ; & que c' est par-la se principalement qu'elle peut utre te mi eux reconnueis potar la urate Epou se de Iesus Christ sa) . V. Sive agatur ergo inter homines de veritate con fitenda vel reiicienda,sive de adoptandis erroribus, vel damnandis, sive denique de componenda veritate Cain tholica cum haereticorum novitatibus, experientia omnium saeculorum docuit, Ecclesiam insuperabili fortitudine prioribus inhaerere vestigiis, nihil ferme innovandum praeter id quod traditum est . Itaque nonnulli

Imperatores Christiani contra rerum ordinem , ut ut egerunt de componenda veritate Catholica cum haereticorum novitatibus, quin pacem afferrent, majora mala , vehementioresque turbas excitarunt. Quamobrem doctissimi Parisienses Oratoriani Patres, qui opus postumum Patris Thomasini alibi laudatum ediderunt, in sua praefatione ad volumen secundum non temere scripserunt . is Les Empereurs anciens &modernes, se Lenon, Justini en, Heraclius, Constant, Charies- quint & Ferdinand son fiere, ont commis des fautes ό normes dans les Ediis de Pacification qu'ilson pu bliea : quoi-que fous de specie ux pretexies, & peutri et re avec de bonnes intentions. Mais iis n' eurent , aucun succes , non plus que les Ecrivatas qu' iis em-

93쪽

is de terras en tem Sis . I) , iVI. Non ergo Ecesesia sub specie pacis , quae pax

revera non est , permittere potest vel tolerare filios suos, sparso haereticorum veneno, lethali sopore quiescere in sinu mortis, sed e contrario Verbum Dei praedicat , instat opportune, importune, filios arguit, obsecrat, increpat in omni patientia & doctrina, donec errantes & peccatores dignum faciant poenitentiae fructum . Ecclesia igitur neminem persequitur praeter errorem, neque haeresis, quatenus hqresis est, ab illa puniri solet, nisi quibusdam poenis spiritualibus , anathemate scilicet, infamia , privatione sacramentorum , bonorumque spiritualium , quae dispensat fidelibus suis. Insuper tam peccatores qui non infidelitate, sed humana tantum fragilitate moribus peccant, quam e rantes pertinaci errore doctrini, vel quoquo modo Ecclesiam deserentes, si aliquando contingat, ut re dire cupiant ad poenitentiam , & ad Catholicam Unitatem , profecto coguntur expiare peccata sua , etiam quibusdam poenis, quae praeter spiritum , etiam corpus moderate affligunt, qusque canone poenitentiali

sanciuntur.

VII. Attamen Scriptor Ticinensis cum ita molli culus sit, ut non probet nisi suasibilia, quae mulceant

animum , seu potius palpent, omnia vero reprobet, quae vim ita sapiant, ut vel levissimum corporis cruciatum praeseserant, asserit pag. a. ex hoc Τolerantiam Oriri, quod cum humana vis omnia mala non possiavertere, quaedam cogitur tolerare . Sed religio quum sit Divinitus data ad omnia mala curanda, & non humana, sed Divina sua virtute possit revera omnibus

medein i Tralle dea Ediis e des au tres molens doni on ε' est servὲpour main te uir l' Unite de l'Ealiis catholique .

94쪽

mederi; hine est, quod Religio Divina, ut infra videbimus , nulla mala tolerat, vel tolerare potest, &totis viribus nititur avertere atque fugare. Libera quidem est Religio , & S. Athanasio teste i , quae suasibilia sunt postulat, sed, ut sapientissime docent laudati oratoriani Patres, non unus est persuadeodi modus. En ipsorum verba On doli donc user deis persuasion, & non pas de contrain te & de comis mandement. Mais notre Auleur Thomasinus nousis fera observer dans les stinis Peres, & dans notre,, propre experience, qu'il y a differentes mante resse de persuader. On persuade par des instructions, paris des raisons, par des promesses, par des minaces, &is des peines douces. Il n'y a potnt de famille, ouis les Peres les plus humains, & les Meres les plus

ce n'est potnte faire violence a leur liberte; mais A la redrester & la regi r d'autant plus amoureulament, is qu'on te fait avec plus de vigueur & d'em presse. is ment et . VIII. Similia docuit quarto Ecclesiae saeculo S. Pacianus, ex quo Parisienses illi Scriptores suam ut videtur) deprompsere doctrinam . Ait enim ille ,, Ma- gna in filios cura matris istius Ecelestae & mollis M affectus: honorantur boni, castigantur superbi, c is rantur aegroti, nullus perit, nemo despicitur, se- is curi foetus sub indulgentia matris retinentur is 3 . Atqui Ecclesia errorem persequens aliquando confugit ad principes, ut eorum potestate & vi debiles filios consortet, istioribus faveat, rebelles reseenet. Hic

95쪽

fuit omnium saeculothim agendi modus Ecesessae , qui

nequaquam mutandus est, ut querelis adlis reat quorumdam scriptorum , qui teste Bossueto si , R experientia docente , libertatem expostulant, ut suos er rores , suasque novitates impune divulgent, ac in populum proferant. Ita se gesserunt Orientales Episcopi contra Paulum Samosatenum , Ecclesia Romana splaudente cum Italia universa ; ita se gessit Ecclesia contra Artum , aliosque haeresum conditores. Se clomnium celeberrimum est Africanorum Episcoporum factum , cuius pars maxima fuit Sanctus Angustinus , a quo historiam eiusque rationem, quam reddit his verbis , certissime discimus. ,, Discamus frater in si- ,, militudine operum discernere animos operantium , si ne clausis oculis calumniemur, & benevolos pro nocentibu S accusemus. Item cum ait Apostolus , ,, tradidit se se quosdam Sathanae ut discerent non bla- sphemare; malum pro malo reddidit i an potius,, malos etiam per malum emendare , bonum opus

is esse iudicavit Z Si semper esset laudabile persecti- tionem pati, sumeret Domino dicere 1 Beati quiri persecutionem patiuntur, nec adderet propter iu-- stitiam . Item si semper esset culpabite perseeutionem se facere, non scriptum esset in sanctis libris: Detra-- hentem proximo suo occulte, hunc persequebar ἀ- Aliquando ergo & qui eam patitur injustus est . est se qui eam fecit, justus est . Sed plene semper & ma- ,, ii persequuti sunt bonos, & boni persequuti sunt ,, malos. Illi nocendo per iustitiam , illi consulendo,, per disciplinam . Illi immaniter, illi temperanter. ,, Illi servientes cupiditati, illi eliaritati . Nam qui

se trucidat, non considerat quemadmodum laniet tis qui autem curat, considerat quemadmodum secet .

Ille

96쪽

; Ille persequitur sanitatem, ille putredinem. Occiis derunt impii Prophetas, occiderunt impios Sc proinis phetae. Flagellaverunt Judaei Christum , Judaeos ,, flagellavit & Christus. Traditi Apostoli ab hominio bus potestati humanae, tradiderunt & Apostoli ho ,, mines potestati Satanae . In his omnibus quid atten- ditur, nisi quis eorum pro veritate , quis pro ini- quitate, quis nocendi caussa, quis emendandi Z i IX. Assentior Augustinum nunquana docuisse Christi Ecclesiam , persecutione quae dicitur gladii, vi suginstitutionis auctoritatem habere haereticos persequendi; sed docuisse quidem Summos Imperantes Christi nos, qui fidissimi sunt Ecclesiae filii, auctoritate poli re, ut vi saltem executiva, distributis poenis levioribus gravioribusque, animadvertere possint in haereticos omnes, maxime vero in turbulentos , Non quod

humana vis adhibenda sit praecipue ad sanguinem ha reticorum fundendum, aut ad religionem imperandam , sed potius ad fraenandam audaciam quorumdam ipsorum , qui falsam religionem malis artibus spargere nituntur, & pacem turbare tum Imperii tum Evangelii: rursusque ad debitum honorem servandum verae religioni, ut quodam medicinali terrore cauti fiant

simpliciores homines ad pravitatem fugiendam . Quare S. Doctor cum explicaret Pauli Apostoli verba Issi ad Corinth. c. q. v. 2I. Iuid vultis p An in lirga te niam ad vos, an in tharitate O spiritu mansuetudinis 3 ait se iam hic apparet eum loqui de vindicta , ad c ri ius significationem virgam nominavit. Nunquid ta- men & virga sine charitate est, quia . ita contexuit, ,, in Virga veniam ad vos, an in charitate ρ Sed quod ,, sequitur, Spiritu mansuetudinis, admonet intelli-

gi, quia O virga charitatem habet. Sed aliud est

97쪽

so ois charitas severitatis, aliud ebaritas mansuetudinis .ia Una quidem charitas est, sed diversa in diversis operatur I). X. Hinc objicientibus Donatistis non debere christianos contra inimicos christi aliquid a christianis Imperatoribus postulare, primum S. Augustinus respondet ipsos priores fecisse, ac in eosdem conversas fuisse leges, quibus innocentem Caecilianum opprimere volserant: inde autem subdit quod is propter miJericordiam christi magis pro eis sunt istae leges, quae illis viden- ,, adSersae. Etenim quam multi per illas correctiis sunt, & quotidie corriguntur, & se esse correctos, se atque ab illa furiosa pernicie liberatos gratias aguntpis Quia & Imperatores quando pro falsitate contraia veritatem constituunt malas leges, probantur bene se credentes, & coronantur perseverantes. Quando aα,, tem pro veritate contra falsitatem constituunt bo- nas leges , terrent saevientes, & corrigunt intelli. is gentes. Quicumque ergo legibus Imperatorum , is quae contra veritatem Dei feruntur, Obtemperare, non vult, acquirit grande praemium. Quicumque ,, autem legibus Imperatorum , quae pro Dei verita- ,, te feruntur, obtemperare non Vult, acquirit gran-- de supplicium . Nam & temporibus Prophetarum ,ri, omnes reges, qui in populo Dei non prohibuerunt, nec everterunt quae contra Dei praecepta fuerant A instituta, culpantur; & qui prohibuerunt, & ever. M terunt, super aliorum merita laudantur . . . Si auri tem putant Donatistao quod nemo possit juste alia ,, quem persequi, sicut in Collatione dixerunt, it se iam esse veram Ecclesiam quae persecutionem pati- ,, tur, non quae facit .... Quaerant ab Apostolo quamis Ecclesiam significabat Sara, quando persequutio

98쪽

s IIIIII

III II II sissIIII

IIIIIII IIIIIID IIII Iss s sII

nem faciebat ancillae, Liberam quippe matrem nostram coelestem Hierusalem, veram Dei Ecclesiam, in illa muliere dicit fuisse figuratam , quae affligebat ancillam. Si autem melius discutiamus, magis illa persequebatur Saram superbiendo, quam illam Sara coercendo . Illa Dominae faciebat iniuriam, ista imponebat superbiae disciplinam . Deinde quae ro, si boni & sancti nemini faciunt persecutionem, sed tantummodo patiuntur, cuius putant esse in psalmo vocem , ubi legitur: Persequar inimicos meos, & comprehendam illos, & non convertae donec desciant pXI. Si ergo verum dicere pergit S. Doctor) vel agnoscere volumus, est persequutio iniusta quam

faciunt impii Ecclesiae Christi, & est justa persequutio, quam faciunt impiis Eeelesine christi. Ista itaque

beata est , quando persequutionem patiuntur propter iustitiam . Illi vero miseri qui persequutionem patiuntur propter iniustitiam . Proinde ista perfe-quitur diligendo , illi saeviendo. Ista ut corrigat ,

illi ut evertant. Ista ut revocet ab errore, illi ut praecipitent in errorem. Denique ista persequitur inimicos, & comprehendit donec deficiant in- vanitate, ut in veritate proficiant In hoc ergo serviunt Domino Reges in quantum sunt Reges, eum ea faciunt ad serviendum illi, quae non possunt facere nisi Reges. Cum itaque nondum reges Domino servirent temporibus Apostolorum, sed adhuc meditarentur inania adversus eum , & adversus Christum ejus ut prophetarum praedicta

omnia complerentur, non utique tunc possent im-i

pietates legibus prohiberi, sed potius exerceri Melius est quidem, quis dubitaverit, ad Deum colendum doctrina homines duei, quam poena timore

vel dolore compelli. Sed non quia isti meliores sunt, is ideo

99쪽

is ideo illi qui tales non sunt, negligendi sunt. . . Nam Q cui meliores sunt quos dirigit amor, ita plures sunt

quos corrigit timor Post haec respondet S. Doctor cavillationibus eorum, qui sua aetate aeque ac in nostra contra sentiebant, & evidenter demonstrat auctoritate sacrae scripturae, moderatam quamdam severitatem contra haereticos, utique adhibendam esse a Principibus Catholicis, ut medicina quaedam pare' tur ad corum spiritualem sanitatem recuperandam . Argumentorum vis & genus, quibus utitur ex Scripturis praecipue desumptis, nullum dubitandi locum relinquunt, non circumstantias Augustino sententiam

peperisse, sed rem . XII. , , Vides itaque ait ipse) Iam non esse consiis derandum , ut Opinor, quod quisque cogitur, sed is quale sit illud quo cogitur, utrum bonum an malum et m non quo quisque bonus possit esse invitus, sed ti-

,, mendo quod non Vult pati, vel relinquit impedien- ,, te in animositatem , vel ignoratam compellitur coinis gnoscere Veritatem , ut timens vel respuat fassum de ,, quo contendebat, vel quaerat Serum quod nesciebat,

is ct volens teneat jam quod nolebat. Superfluo hocis fortasse diceretur quibuslibet verbis, si non tam iis multis ostenderetur exemplis. Non illos aut illos ho- is mines, sed multas civitates Qidemus fuisse Donat ,, stas, nunc esse catholicas, detestari vehementer diais,, bolicam separationem, diligere ardenter unitatem . M Quae tamen timoris hujus , qui tibi displicet, oc- ,, casionibus Catholicae factae sunt per leges imperato- rum . . . His ergo exemplis a Collegis meis mihi pro-- positis cessi. Nam mea primitus sententia erat nemiis nem ad Nnitatem Christi esse cogendum , verbo esse is agendum . diJutatione pugnandum , ratione lin-

,, eendum, ne fictos Catholicos haberemus, quos aper- ,, tos haereticos noveramus. Sed hac opinio mea non

100쪽

M contradicentium verbis, sed demonstrantium superi ratur exemplis. Nam primo mihi opponebatur ci-M Vita S mea, quae cum tota esset in parte Donati ad se unitatem catholicam timore legum Imperialium con- ,, versa est, quam nunc videmus ita hujus vestrae ani- ,, mositatis perniciem detestari, ut in ea nunquam se fuisse credatur. Ita aliae multae, quae mihi nomina- ,, tim commemorabantur, ut ipsis rebus agnoscerem

,, etiam in hac caussa recte intelligi posse, quod scri- , , ptum est . Da Sapienti occasionem, O sapientior e- ,, rit. Quam multi quod certo scimus, jam volebant, , esse Catholici, lanifestissima veritate commoti, , , & offensionem suorum reverendo, quotidie diffe- ,, rebant . . . Quam multi nihil interesse credentes in ,, qua quisque parte Christianus sit, ideo permane- bant in parte Donati, quia ibi nati erant, & eos ,, inde discedere, atque ad Catholicam nemo transire,, cogebat His omnibus harum legum terror , qui- ,, bus promulgandis Reges serviunt Domino in timoreri ita profuit, ut nunc alii dicant, jam hoc voleba- ,, musi sed Deo gratias, qui nobis occasionem prae- ,, buit iamque faciendi, & dilationum morulas am-

,, putavit . . . Alii dicant, nesciebamus hic esse veriri tatem , nec eam discere volebamus, sed nos ad se eam cognoscendam metus fecit attentos, quo timui- mus ne forte sine ullis rerum aeternarum lucris, se damno rerum temporalium feriremur. Gratias Do-

,, mino, qui negligentiam nostram stimulo terroris e cussit, ut saltem solliciti quaereremus, quod lac

,, ri nunquam nosse curavimus ... Gratias Domino,

qui trepidationem nostram flagello abstulit ec. si . XIII. Similia habet S. Doctor in epistola ad Bonifacium superius laudata; quae omnia ut longum esset

SEARCH

MENU NAVIGATION