장음표시 사용
81쪽
tus, Eduinus, o suardus; apud Danios Haraldus qui
baptismate expiatus , ad Christi fidem regnum univerinsum pellexit; apud Suevos Biornus ; inter Bulgaros Bogoris; inter Germanos Otho I. cognomento magnus, qui maxime de Sc lavorum conversione est optime meritus; inter Polonos Dux Micis las; apud Russos malodi merius; apud Hungaros Stephanus sanctitate conspicuus; atque inter eiusmodi, aliasque nationes Reges alii , aliique pene innumeri Principes, qui
. cum Christo aggregaverint sese,barbaras etiam natio. nes Christianorum sacris felici exitu initiandas cura, runt, Evangelii suavitate mansuefacere, societatem, firmare,& regali solio arctius devincire .
, X. Sola Ecclesia potestatem habet suos eligendi ministros, & mittendi operarios in vineam Domini, qui soli Ecclesis rationem reddere tenentur de Villicatione sua. Qui ergo eiusmodi ministrorum ordinationibus resistit, Ecclesiae resistit; qui eos non audit, Ecclesiam non audit, & factus est quasi infidelis , vel etiam infideli deterior. Attamen Ecclesia, ut Ecclesia est, suis
ministris nequit conferre civiles honores, & quicycvntur gradus Imperii, nisi consentiat societas, aut Summus Imperans, qui iura societatis tuetur & vices ge
rit . Ecclesia sibi sufficit, Divino auxilio suffulta, ad
tradendas atque sanciendas leges pro sua tuenda reli
gione & disciplina, & pro sacris moderandis ritibus
ad Divinum cultum , quin tuta conscientia Christiani possint eius non obedire mandatis. Attamen potest et-tiam vires aliquando impetrare ab imperio ad quosdam protervos edomandos, qui magis ducuntur formidine Paenae, quam virtutis amore. Similiter lex Imperii, ut iam diximus, transire potest in legem Ecclesiae, ut ali- qua ratione evadat fiatque religionis negotium , quod prima fronte ad , statum civilis societatis pertinere tantummodo videbatur; atque inde nascitur in re una utrique
82쪽
que. potestati duplex obedientia, Civilis & Ecclesiasti
ca . Patet ergo homines eo fieri obedientiores, & pe laetiores, quo nexus inter Imperium & Ecclesiam validiores fiunt, & quo humaniora vicissim ab utraque potestate sibi adhibentur ossicia . XI. Multa gerit Ecclesia, non quatenus Ecclesia est, sed quatenus secum habet Imperium , sibique favet ; & e contra multa gerunt Imperantes non ratione
sui principatus, sed iure acquisito ab Ecclesia, & quatenus ea probantur & firmantur ab ipsa. Utriusque potestatis iura sive originalia sive acquisita, dissicile non est deprehendere, ubi non ducantur homines libidine dominandi, sed Spiritu Charitatis, pacis amore & publicae tranquillitatis. Tria priora saecula luculentissimum nobis reliquerunt exemplum, distinctionis Sc Separationis unius potestatis ab altera ; quando sola E clesia erat in Imperio, non autem Imperium erat in is Ecclesia. Tempora vero Constantini Quando inter uis tramque potestatem mirabile factum est consortium , imitanda proponunt exempla quemadmodum distinctionis unius potestatis ab altera, ita & concordiae Scmutuae unionis inter ipsas. Hinc Clarissimus Galliarum scriptor ait α,, S'il est un moment precis ou on
ner les Empereurs aiora dans toutes leur putilance,, & leur relat d'avoir meconnu les leuta . Jamais i 'E- glise ne montra plus nobi ementis vrate jurisdiction: jam ais tes Princes ne furent plus pulsans, plus inde- pendans; jam ais l' harmoni e ne fui plus intime, plus, , mutuelle . Preci eux temps, digne d'utre te mode ledes iovis lG secies. Sans dolite te Pape S les Ev2-
83쪽
is ques polivolent sansaaeun appui tempore l) eon, is damner Arius. Maispour former u ne assem bl Se des,, touis les Prelais de l'Empire, pour murnir aux Daisis immenses de cette assem bisse,pour en faire accepter ,, les reglemens, ta putisance du Prince dioit neces. ,, si ire . C'est ce que fit Constant in sans se meter enia fien du spirituet, sans gener te suffrages, ni meme,, y'ioindre te sien, it se borna a donner a ce se in t con, ei te se protection temporelle ,&aen appuyer teses decisions ,, i). XII. ubi ergo est ius illud convocandi concilia, quod Imperantibus tribuit profuse Scriptor Ticinensis p Si in Imperio fundatur, ergo Ethnicorum imperantes aeque ac Imperantes Christiani ius haberent Ecclesiae res cognoscendi, itemque decernendi quae opus essent
vel non essent eidem, Praeterea opus esset ut in desiis tenter unum imperium extensione sua coaequaret Ecelesiam , ac per universum orbem protenderetur: vel
saltem Ecclesia ex maxima sui parte finibus unius Im-' perii coarctaretur. Si statum politicum Civilis Socie..tatis consideres, Omnes nationes ex se ipsis integrum torpus constituunt, quod a nemine pendet , nisi a suo Imperante. Non ita se res habet de unico statu totius Ecclesiae, intra quam sub ingrediuntur omnes nationes. Una est enim Ecclesia per totum orbem diffusa; ac ideo eaput & principem postulat qui iure in sacra & Ecclesiastica mundum universum comprehendat Unus Henricus Octavus Angliae Rex delirando asseruit, Britaniani cum populum integrum corpus essicere quoad utrumque statum,Civilem &. Ecclesiasticum; quamobrem super vano isto larvatae doctrini principio usurpata sua Iura nitebantur. Itaque sese dicere ausus est caput Anglorum Ecclesiae. XIII. Ue
84쪽
XIII. Verum enimvero Catholici Principes sua ducti pietate ac gelo, honoribus cumularunt Ecclesiam& religionis ministros, iisque dederunt in populos Civilem quamdam auctoritatem, per quam facilius possent religionem propagare. Justissimum enim visum est il- Iis eiusmodi privilegia conferre ad populi salutem , &ad magis magisque reipublice tranquillitatem firmandam. Interest equidem ut qui pro societate sunt omnino occupati, certis etiam gaudeant praerogativis, quibus etiam civiliter videantur praecellere , atque eminere. Sic ante legem scriptam , hoc est , in lege naturae quidam viri eminuerunt, qui prae caeteris omnibus religioni simul & cietati praefuerunt. Verum si Ecclesia, ut Ecclesia est, ius non habet in Civilia, quomodo Imperium ius habere potest in Saera Principes qui Ecclesiet iura sibi vindicarunt, vel potius aggressi sunt
res Ecelesiae, ut plurimum facto contenti, de iure minime curarunt. Sed ait laudatus Galliarum scriptor . ,, Iis usolent de voles de fait, sans uouloir en prouuer ,, en regie la legitimi te, & regarder comme l 'apanageis du throne te droit de pronocer fur la Mi. Cet exeminis Ple unique, i 'Angleterre nous te montre. Si iam ais,, on vit une confusion horribie des detix Pu istances, ,, ou plutot une usurpation inovie de la Pulsiance spi- ritvelle ce fui dans Henric VIII. ec. I XIV. Verum superbam usurpationem istiusmodi postremis temporibus ad systema revocare tentarunt quidam Lutherani scriptores, quorum doctrinam maxima ex parte in praesentiarum amplexi sunt nonnulli Summorum Imperantium assentatores , qui de Catholica Religione glariantur, etiamsi longe abeant a C tholica veritate ca . Nam praeter assertiones , quas
85쪽
's . quidem perniciosissimas vidimus, principia insuper
. ponunt, quibus Anglicanum Religionis monstruosum systema componitur . Quare iura omnia , si iura dici possunt, Christianorum Imperantium in res Ecclesia- sicas & Sacras iuxta Gallorum mentem ad haec reducuntur et dicuntur enim ,, Protecte urs de la Religionis & des Ministres, tit re tres-glorie ux & treS-eten- , , du , mais qui ne leur donno it que le droit des Con-
, stant in , des Charie Magne, celui d' appuyer de leursis io ix te culte , les decisions de rEgli se, les fon-3, ctions & les privileges du ministere , celui de chau,, ser & de punir les perturbateurs de la Religion ,, i). Alibi vero addit ,, Appuyer les decisions de rE- glise , en proteger les io ix & les Conciles, Dire se fleuri r son culte , honorer ses Ministres , maintentris les privileges doni it les a decores ec. a) . In his,& in omnibus aliis , quibus vel cum Imperio legisl
tore convenit Ecclesia, vel cum Ecclesia convenit Imperium , tenentur homines utrique potestati obedire , cum nemini liceat resistere potestatibus , quae hominibus praesunt. Attamen utraque potestas gaudet pro
modulo suo vi legislativa obligandi Christianos ad , obediendum, sine ope & extrinseco auxilio alterius; Civilis in rebus politicis civitatis vel imperii , Eccles astica vero in iis, quae Religionem respiciunt, cultum scilicet vel interiorem vel exteriorem , quem tenemur praestare Deo. In rebus vero, quae mιxtae Uulgo appellantur, cum utraque potestas jus habeat pro su a portione ferendi leges , hinc ne turbae unquam excitentur, coli usiones & querelae, nec effaria est concordia inter utramque potestatem, studium pacis & mutua ossicia . Sed notanda est differentia; nam ossicia
a Idem let. I ff. Vid. tossu et locis super cit.
86쪽
indesinenter ab Ecclesia exhibentur Imperio ; quamvis extrinsecus non profluant cum nova lege et propterea quod ex principio intrinseco sitae religionisundesinenter docet obedientiam erga Imperantes. Contra vero officia, quae Imperium prestare solet Ecclesiae non habentur nisi sint nova lege firmata, quae in publicum prodeat 4XV. Quaeres igitur cum Bossueto quid intersit ,, Sacerdotalem inter & Civilem potestatem , si utra is que est a Deo. Multum per omnem modum. Pri- mo quia Sacerdotalis potestas in Lege & in Evange, i, lio a Deo ipso praesente , atque conspicuo fuerit in- ,, si tuta : Civile autem Imperium, quamquam suo is modo a Deo vel inditum , vel institutum , haud pa- is ri praesentia Divinae Maiestatis, tum Sacerdotalis ,, principatus forma & regimen expresse sunt a Deois instituta ; civile imperium generatim tantum tradi-M tum , hominum arbitrio forma relicta est , sive illa ,, Monarchia, sive Aristocratia , sive popularis esset . ,, At verum quidem Sacerdotium illiusque potestatis ,, legitima administratio cum vera religione conjuncta ,, est; imperia vero legitima, & apud infideles vigent. Denique Ritus consecrandi Sacerdotes omnino Di - , vinus , atque inter sacramenta a Deo instituta nu- ,, merantur x Valetque interventu proprio & expresso,, Divini numinis, ac spiritus; at Regum consecra- ,, tio neque a Deo est universim instituta, neque huicis officio absolute necessaria, sive ut agunt essentialis is est , quas, ut in re clara leviter attigisse &c. I) .
- II BOssaei Desensi cleri Gallic. Par. a. lib. s. cap. 3.
87쪽
De invicta, constantia ct firmitate Ecclesia pro qualibet
Ceritate revelata tuenda ; ubi expenditur quae sit mens Augustini de curandis ct de Citandis har ticis , O nonnulla delibantur, qua Tribunal Imquisitionis respiciunt. I. πN capite primo. huius Tractatus ubi de vera egi It mus religione universaliter considerata, Osten dimus ipsam semel a Deo datam hominibus, nulla
creata vi posse turbari, temporum , regnorumquς Vi cissitudines non timere , tandem esse omnino immutabilem . Ergo quibus tota Divinitus concredita est re- ligio, eam Divina quadam vi pridi tam esse credendum est, qua taligionem tueri valeat contra nefarios diaboli ac filiorum eius conatus. Ideo legimus iterum iterumque in Evangelio promissionem de fide nunquam. defectura, primum a Christo factam esse Petro, qui universa Patrum traditione docente, vivit adhuc in Successoribus, quique totius Εeelesia, ut ait August, nus, pene ubique solus meruit gestare personam I Quare Ioliditas illius Fidei, quae in Apostolorum Principe est taudata perpetua est a . Praeterea omnibus smul Apostolis dixit, euntes ergo per universum mundum praedicate Evangelium, & omnem creaturam d ceter ecce enim vobiscum sum usque ad consummationem saeculi. Hinc patet latissime cuique credenti , omnia quae sunt Religionis, invariabili, conflantique, aeternoque ordine regenda esse atque gubernanda. Pe CApostolos ergo , qui post Christum ecclesias funda
88쪽
8 Irunt, iisque totam doctrinam a Christo habitam eum suo sanguine tradidere, tota Divinarum Revelationum Massa, in universam transivit Ecclesiam , quae super iunam Petri Cathedram fundatam discimus I , quaeque sistit super fundamentum Apostolorum , & Pr phetarum , & super angulari lapide Christo Iesu sa) ; unde columna & firmamentum veritatis divinitus est
II. Itaque Christi Ecclesia, ut aiebat S. Pacianus, se est non habens maculam , neque rugam, hoc est haeis reses non haben S.... Ceterum peccator & poenitensis non est Ecclesiae macular quia quandiu peccat, &,, non pqnitet extra Ecclesiam constitutus est : ubi de- sinit peccare, iam sanus est .... Ecclesia est, integra se evangeliorum iura custodiens. Integra utique, quia
se tota, quia plena ). Quare episcopi qui sunt
Apostolorum successores non tantum vigilare debent, ait etiam cum Grotio acatholico alius a catholicus vir Gronovius, ne in suam cujusque ecclesiam impietas, aut error irrepat, sed ubicumque illa existunt, quam tum in ipsis est, obetiam ire, monere , laborare , proetidere , ut coerceatur ). Hinc nullam admittere novitatem sive doctrinae , sive cultus, & omnem iniquitatem damnare, omnem haeresim p rq scribere, omnem. que superstitionem respuere, nihil aliud est quam iura Ecclesiae vindicare , divinas ordinationes tueri, Ue
a Tertuli. de Praescr. cap. 36. Cyprian. de Unit. Eccles. Nalibi pass.
89쪽
82 Ecclesiam neque mala probare posse, neque super mala tacere. Nam Vix emergit novitas, statim contra ipsam clamorem emittiti qui fidei clamor vulgo nuncupatur, ut fideles suos cautos faciat ne decipiantur novitate doctrinae. Quare alibi demonstratum est contra Tamburinum , actionem Cathedre ac Τribunalis Ecclesiae, intermissionem vel levissimam nunquam pati, ac praeterea notissimum & prae oculis omnium esse Lo-
eum Depositi, seu Terminum illum, quem christiani
omnes pro securitate suae fidei continuo conspicere debent, in iis praecipue temporibus, in quibus maxime furit spiritus procellarum , quibus interdum agitatur Ecclesia Christi. Hinc probatum fuit etiam, praesertim auctoritate Patrum , doctrinam in Ecclesiae sinu diutius hinc inde disputatam inoffensa fide , nuu-
quam aut definiendam uti dogma, aut condemnandam esse uti haereticam; sed inter opiniones perpetuo con siderandam, quas ad Depositum pertinere non liquet, nec unquam , Deo sic volente, liquebit. Etenim Ecelesia Chrsi, ut Augustinus docet, non litigiosis opi. nionibus fingitur, sed Dietinis attestationibus comprobatur i) . Catholicam enim facit, docet S. Optatus Mileuitanus, simplex O verus intellectus, O unitas animorum. Schima .ero sparso eoagulo pacis dissipatis sensibus generatur, livore nutritur, aemulationeo litibus roboratur, ut deserta matre Catholica , impii filii dum foras exeunt, O se separant a radice ma- , tris Eeclesiae, invidiae falcibus amputati, errando rebelles abscedunt. Hec possunt novum aliquid, aut aliud agere, nisi quod jamdudum apud suam didicerint
matrem. Haeretici Cero , Oeritatis exules, fani O Qerissimi Omboli desertores, de sinu Ecelesiae sancta impiis sensibus depravati, eontempto quod bene fuerant
90쪽
geniti, ut ignorantes rudes deciperent de se nascivio luerunt IJ . Ergo fidei controversia in sinu Ecclesiae non diuturna, ut supponitur a Scriptore Ticinensi, sed non nisi brevissima potest esse, antequam Ecclesia ipsa aliquo modo provideat Fidei securitati, ac sal ti filiorum suorum sa) . Quae cum ita sint, falso laborat supposito illa erroris Tolerantia, cujus definitionem scriptor ille praemittit, atque contortis cavillationibus ab incohaerentia & errore nititur vindicare. Sed de hoc alibi opportunius. III. Interea animadvertendum est cum clarissimo Bossueto , Ecclesiam non posse palam non profiteri hodie, quod heri tuebatur; itemque credere hodiernam
fidem eamdem esse ac fides omnium saeculorum , quae quum in sua tantum communione indesinenter ac pe spicue sit regnatura, necessario exigit ut novitates omnes cum molitoribus suis perpetuo ab Ecclesia ipsa reiiciantur atque damnentur 3 . Quamobrem ipsa Ecclesiae Catholicae immutabilis intolerantia, quae Theologica solet appellari, quamque acerbe insectatur Baelius praesertim in suo Commentario philosophico , aliique minorum gentium philosophi, & carnales homines, firmissimum praebet argumentum inviolabilis, constantissimaeque suae fidelitatis erga Deum , pro doctrinae sibi concreditae integritate servanda, absque ulla mi Xtura humanae dementiae. Quemadmodum enim periret atque dissiparetur Ecclesia, si inter veritates sibi diutinnitus revelatas unam posset ipsa amittere vel deserere, ita destrueretur si ad gradum revelationis extollere posset quae Revelatio revera non esset. Intolerantia sigitur ejusmodi aeque ac sanctitas, atque ius docendi