장음표시 사용
41쪽
vero religionis, quae tota est cum bono Societatis connexa . Valet argumentum ubi agitur de regimine Imperii; quoniam Deus, ut etiam ipse concedit, unicui. que populo potestatem fecit sibi certam reipublicae formam constituendi, ac utile quidem sit unum semper eligere cui reliqui obediant. Sed est omnino ridiculum transferre argumentum ad religionis administrationem . Nam ubi homines Societatem iniverunt, suamque libertatem Vel ex toto, vel ex parte deposuerunt in manibus Imperantium , nunquam praesumiturius insuper cessisse in proprias conscientias, in intellectum , & religionem . Quod si etiam cesserunt, tun Creligio a Principibus imperata non est religio, sed vana superstitio, cum non sit illa quam Deus ipse praescripsit, ac definivit; rursusque certis hominibus concredidit ad instar Depositi custodiendam. Ergo neque
Deus, neque homines concessere cuiquam ius religionis pro arbitrio constituendae, neque vera religio est
aliquid humani, sed Divina res est , super quam nullum jus exercere potest Civilis Societas, cujus institutio tota humana est, licet ipsius auctoritas atque potestas in rebus , quae humanam institutionem non excedunt , sit omnino a Deo . II. Verum ubi hominum occurrit nobis societas , euIus institutio sit omnino divina, propterea quod a Christo fundata sit, atque ab eo Ecclesia vocata, eam
profecto non super Reges,sed super Petrum , & reliquos Apostolos fundatam discimus i) . Fosque a Christo fuisse statutos super familiam suam , ac dispensatores factos mysteriorum Dei et . Quare idem Christus
non Regibus, sed Petro dixit: pasce agnos meos, pasce oete4 meas; Sc ad universos Apostolos: Sedebitis Iu- per
42쪽
per thronos judicantes duodecim tribus Israel. i) Cum vero instituisset Eucharistiae sacramentum, & Apostolos Sacerdotes constituisset, ipsis, non autem Regibus& Magistratibus Terrae dixit , hoc facite in meam commemorationem set . Pro Petro insuper non autem pro
summis Imperantibus asseruit Christus, se rogasse ut fides ejus nunquam deficeret, ac Petro onus dedit fratres suos in Fide confirmandi 33. Praeterea Apostolis non regibus dixit ' Ego rogabo Patrem & alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis, quem Mundus non potest accipere . . . . Vos autem cognoscetis eum ; quia apud vos manebit,& in vobis erit .... Ille vos docebit omnia &ὶν geret vobis omnia, quaecumque dixero vobis aer . Nop Imperantes sed Apollo los vocavit amicos suos , quibus nota fecish testatur quaecumque audiverat a Patre, ipsosque elegisse asserit, ut eant & fructum asserant; & fructus eorum maneat I quoniam per Ve hum & praedicationem ipsorum promisit mundum crediturum . 6 ccipite ergo , dixit ipsis, Spiritum Sanctum, quorum remi eritis peccata remittuntur eis , O quorum retinueritis retenta junt 7 . Euntes ergo docete omnes gentes: baptizantes eos in Homine Patris, O Filii, Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia , quaecumque mandaeti vobis: O ecce ego Φobiscum sum
omnibus diebus usque ad consummationem saeculi 8). III. Apostoli ergo eorumque discipuli Divina huiusmodi auctoritate confisi, in exordio Ecclesiae mini-C a strabant
43쪽
36 i ' strabant Domino,viros segregabant in opus Dei, Mini-istros Ecclesiae libere eligebant, congregabant concilia, ministerium verbi exercebant, Evangelium praedicabant , sacramenta conferebant , errores damnabant,
communionem ecclesiallicam interdicebant, mittebant Synodicas Epistolas, praedicatores legabant ad Gentes, Ecclesiarum Rectores, aut etiam visitatores constituebant, constitutis Episcopis praecipiebant ut praedicarent verbum, instarent opportune & importune, ut obsecrarent vel increparent in omni patientia , & doctrina, ac omnia absque ullo impedimento plenissime decernebant , quin certiores facerent Summos Imperantes, vel Magistratus Imperti a). Ratio denique atque scientia morum, quibus magna ex parte coalescit Christiana Religio , ut superius diximus in Cap. I., tota concredita divinitus fuit Apostolis, eorumque Successoribus; ac per ipsos etiam Ecclesie universae, non vero Summis Imperantibus, ac Civilibus Magistratibus. IV. His igitur expositis accedit aliud argumentum ex unitate Ecclesiae Catholicae derivatum . Unitas enim quae inter dotes Ecclesiae praecipua est, omnino periret
absque unitate doctrinae, concordia morum , unitate Sacramentorum omniumque rerum quae pertinent ad
Tribunal Ecclesiae. Si ergo Summus Imperans ex sui Principatus natura ut auctor Ticinensis contendit, ius haberet dirigendi res Ecclesiasticas, atque rebus sacris sese immiscendi, quis non videat nunquam dari pol se Unitatem Religionis in Ecclesia Universa, cum tot Principatus & Regna Ecclesiam componant λ Neque sperari possit tam spatiosum Imperium, quod aequetur Ecclesiae toto orbe diffusae ρ Ergo vel Religio cum suis appendicibus erit imperanda ad modum Civilium ordinationum , & non erit amplius libera cuiquam , velli Legatur Lib. Αci. Apost. & Pauli Epist. ubique passim .
44쪽
vel si libera est,ad summum imperante illi nullo m6dopertinere dicendum est. Quare aiebat Theodoricus Gothorum Italorum que Rex Arianus r uligionem imperare non possumus, quia nemo cogitur ut crudat invitus sIJ. Loquens autem de Regimine Imperii ait ,, sed cum utile sit unum semper eligere cui reli- , , qui debeant obedire: quia si voluntas diversorum vaga relinquitur , confusio culparum amica gene ratur sa).
V. Si ergo ad Summum Imperantem ius illud perti neret in Religionem , ipsius libertas omnino periret, propterea quod eadem praedicarentur de Religione, quae de Constitutionibus Imperii dicuntur, sub cuius legem caderet etiam religio. Ipsius itaque libertatem vel per iocum Ticinensis auctor tueri fingit, vel jus illud in Sacra perperam tribuit Summis Imperantibus. Argumentum est S. Ambrosii ad Imperatorem Valentinianum ita Scribentis II se Legem enim tuam is nollem esse supra Dei legem . Dei lex nos docuit
se quid sequamur, humanae leges hoc docere non pOD,, sunt. Extorquere solent timidis commutationem .
,, Fidem inspirare non possunt. Quis erit igitur ille
se qui cum legat per tot provincias uno momento esseis mandatum, ut quicumque obviaverit Imperatori,
, , seriatur gladio. . . Quis inquam est qui possit vel
,, unus vel inter paucos dicere Imperatori: Lex tua
se mihi non probatur λ Non permittitur hoc dicere se Sacerdotibus, permittitur Laicis p Et iudicabit de se fide qui aut Gratiam sperat, aut metuit offen- ,, sam 3 . Non immerito igitur aiebat notissimust . C 3- Gal-
cεὶ Theod. Rex ad Iudaeos Genuat. Epist. a . apud Cassiod. lib. a. Uariar. 1ὶ Apud cassiod. ibid.lib.7. Formul. ar. Honoratis Possessor
3ὶ Ambros ad Imperati valeotin . epist. II. aliar a
45쪽
Gallorum Scriptor Antonius Arnaldus contra Novatorum artes, qui de more Summorum Imperantium potestatem extollunt in rebus Ecclesiae . se Mais un desse principaux artifices doni les Heretiques se sent semis vi contre les Eveques Catholiques, a ete de salter se les Rois & les Empereurs Chretiens, en leur reprε,, sentant qu' iis soni obligws par te etele qae iis dolventi se a voir pour te service de Dieu & de son Egli se, deis prendre conno illance des tro ubi es quis elevent para
tendus exces contre la Doctrine de l'Fglise , &l'iu- ., nocence de ceux qu' iis ont condamn Es . 1 VI. Quare Sancti Patres una voce damnarunt usurpationes quorumdam Imperatorum, qui ius aliquod in res, vel personas Ecclesis sibi falso tribuerunt, tamquam alienum ab imperiali iurisdictione , atque fines transcendens potestatis humanae. Deo igitur fideliter servientes non timuerunt Sanctissimi viri, ipsos Christianos Imperatores increpare de violata jurisdictione
46쪽
3sts quando vel per se,vel per alios aggressi sunt aut causam agere, aut iudicium ferre de rebus ad Fcclesiam aut religionem pertinentibus; quamobrem Imperat res Christiani intra Ecclesiam tantummodo sunt, nunquam vero supra Ecclesiam , vel supra res Ecclesiae . Audivimus isthic S.Ambrosium eumque rursus audire non pigeat; postea aliorum patrum luculentissima testimonia reseremus . ,, Quid enim honorificentius, se ait s. Doctor, quam ut Imperator Ecelesiae Filius, , esse dicatur Quod cum dicitur , sine peccato diciis tur , cum gratia dicitur. Imperator enim bonus in- , , tra Ecclesiam, non supra Ecclesiam est. Bonus enimis Imperator quaerit auxilium Ecclesiae, non refutat. ,, Haec ut humiliter dicimus, ita constanter exponi- , , musis d). Sed speciatim non generatim loquentem afferamus Ambrosium , ut dum eamdem veritatem in genere propugnare non desinamus, argumento insuper,quod dicitur ad hominem, cum Ticinensi congrediamur . Scriptor ille pag. 3 I. asserit is Summum Imperantem animadvertere iure poste in haereticosis inquietos, ac perturbatores publicae religionis, non ,, vero in Pacificos, qui vel domi alienam religionem se colunt, vel solis rationibus pugnare contenti, nihilis adversus publicum cultum ac societatem moliun se tur . His sane Summus Imperans opponere debet ,, Magistros, Doctores, Theologos, ut cum iis conis grediantur, ac veritatem propugnent.
VII. Quaerere possemus ab illo Scriptore quomodo Haeretici habeantur pacifici, ac dici possint nihil moliri adversus publicum cultum , quando solis rationibus pugnant contra ipsum p Mittimus tamen ne longius habeamus a re proposita. Insuper sub silentio praeterimus , doctrinam huiusmodi m aYimam assinitatem ha-
47쪽
here cum illa , quae a Cone illo Constantiensi damnata
fuit in r . ex articulis erutis ex processibus contra
Ioannem Hus; Scilicet quod nulla haeresis debet extermi. nari per poteηtiam,sed per disputationem in Scholis 1 Verum quis nesciat S. Ambrosium reluctantem V, lentiniano Augusto , qui cum Auxentio Arianae haeresis infecto , congrediendum imperaverat in Imperiali suo consistorio Θ scripsit enim imperatori α si Nec ,, qutiquam contumacem me iudicare debeti cum hoc adseram, quod Augustae memoriae Pater tuus nonis solum sermone respondit, sed etiam Legibus suis sanxit, In tanssa Fidei vel Ecclesiastici alicujus ordinis , se eum judicare debere qui nec munere impar sit, nec jure dissimilis. . . Ita ergo quadam adulatione curis,, vamur ut Sacerdotalis juris simus immemores &,, quod Deus donavit mihi, hoc ipse aliis putem effe,, credendum Θ Si docendus est Episcopus a Laico,
se quid sequitur λ Laicus ergo disputet & Episcopus audiat, Episcopus discat a Laico . . . Agitur de isti- ,, us Ecclesiae Sacerdote: Si audierit illum populus
se & putaverit melius disputare , sequatur eius fi- ,, dem &c. r). Summus igitur Imperans vel supponitur Catholicus, vel Haereticus. Si primum ergo ju.dex doctrinae constituitur; si vero secundum insupercrescit erroris periculum.
VIII. Verumtamen Principes Temporales iure sui principatus eligere si debeant Theologos atque Doctores, qui pugnent contra haereticos, dicendum erit vel iure nativo suum posse exercere iudicium in doctrinam disputatam, eamque deinde proponere populo tanquam regulam Fidei, Vel mere passivos habendos
esse. Si primum, Ergo Summus Imperans jure proprio
3ὶ Ambr. ad valent in. Ausus Epist. 13. alias a I.
48쪽
prio constituitur iudex doctrinae, quam Christus Apo-
1tolis concredidit; si vero secundum , frustra ergo Imperantes certamina illa praecipiunt. Hinc est quod iuxta doctrinam Ticinensis , Imperantes vel necesse est ut eveniant Magistri Ecclesiae, vel nemini suis certam, nibus iuvent, quandoquidem ea sunt imperata summa iniuria Ecclesiasticae potestatis, cui doctrina universa a Christo tradita est libere custodienda . Quare facillime evenire potest , ut Summus Imperans cui doctrinae depositum non est a Christo concreditum, sit erroribus imbutus, ut is pius accidit maxime Graecis Imperatoribus, vel ut Doctores selecti ad pugnandum cum haereticis, sint etiam ipsi haeretica labe occulte polluti, ut contigit piissimo Imperatori Constantino in Eusebio Nicomediensi: ac ideo dari potest occaso ut error peior priore nascatur. Huius naturae periculum longe remotius evadit, quando Episcopi nullo modo coarctantur , nec ulla vis opponitur Apostolico Ministerio, quo Divinitus funguntur, quoniam Christus sedere promisit in medio ipsorum . Itaque omnibus anteactis temporibus haeretici, eorumque haereses eo perniciosiores evaserunt & grassatae sunt, quo Summi Imperantes , & Magistratus Civiles rebus Ecclesiae ac disputationibus doctrinae sese immiscuerunt. Contra vero perierunt viae natae,vel post breve temporis spatium abierunt in perpetuam oblivionem, quando nullam partem sumpsere Principes temporales & Civiles Magistratus . Hinc facta est magna disserentia, magnumque discrimen inter Haereses, quae nais sunt in tribus prioribus Ecclesiae saeculis, ethnicis imperantibus, . quando post breve tempus extinctae sunt, neque multos sectatores habuerunt,& illas quae exoriri coeperunt sub
Christianis Imperatoribus. Quanto latius haereses istae grassatae sunt, & quanto diutius lIX. Sed quid congressus, disputationes, luctasque ,
49쪽
η . atque certamina laudat & proponit Imperatoribus, qui de Tertulliani praescriptionibus gloriatur Z Cum scire debuerit Tertullianum ibidem docuisse, Apostolos, non vero Principes Nationibus destinatos esse Doctores, quibus ultro erat obtentura doctrina per Spiritum Sanctum i); & cum Deus Piscatoribus O Publicanis orbem terra colendum tommiferit set . Quare S. Athanasius docuit fugiendos omnino esse illiusmodi congressus cum Haereticis, neque attendendum rixis verborum 3) . Sanctus vero Augustinus testatur, rectissimam Ecclesiae disciplinam non esse certaminibus infirmos recipere; quae omnium haereticorum regularis temeritas est . Sed in arcem fidei quam maxime recipi infirmos , ut pro eis iam ruti me positis , fortissima ratione pugnetur, ea rectissima est ). Hinc, Theodoreto
teste, deridebant Gentiles christianam Fidem, asserentes nihil nos aliud quam meram credulitatem insinuare illis, quos divinis rebus imbuendos accipimus. Verum redarguebat ipse Gentiles, eorumque Sapientes quandoquidem Uxd eos multa semper eontentio , magnaque,
O implacabilis sit pugna verborum s) . Et revera ita
raro contigit, ut si quando auditum sit aliquem Haereticum sola disputatione superatum, ad partes Eccle- se transitum fecisse, portenti simile numeretur . Quoties in Germania principes & Imperatores, maxime vero Carolus duintus frustra opposuerunt Theologos, ut cum haereticis congrederentur λ Et si antiquiora exempla desiderantur , quam gloriosam victoriam in Africa de Haereticis non reportarunt Catholi ei, &
a Theodoret. Haeret. Fabul. lib. I. in Praefat. 33 Athan. epist. ad Presbyteros Ioan. Sc Antioch. August. Epist. s. ad Dioscor. sa Theod. Graecar. Affecti curat. Orat. a. inst. init. di: ete. med. vid. etiam Prolos. Diuitigod by Corale
50쪽
praecipue Sanctus Augustinus,quin ante leges Imperi aistes minimus reportaretur fructus p Sed de hoc satis. Ad assertum ius Summorum Imperantium in Sacra redeamus , ut illud insuper expendamus cum aliorum Sanctorum Patrum doctrina , ac tandem intelligat adversarius non inepte , ut ipse nugatur, neque immerito ablegari ius illud ab Imperantibus .X. Ut igitur assertum ius omnino respuatur, lassicit animadvertere Christi Ecclesiam , illud non solum nunduam novisse, sed etiam improba se quotiescumque nonnulli Principes Temporales aliquo modo sibi tribuere conati sunt vel in Sacra, vel etiam in illa quq exteriorem tantum redolent Ecclesiae Politiam. Quare suis tantummodo Legibus sese ipsa gubernavit& rexit Ecclesia per tria priora saecula, quin Imperatores sese miscerent rebus Ecclesiasticis. Neque Imperatores thuribulum, neque Episcopi gladium usurpent ait haereticus homo Balaagius). An nis pene trecentis , dum Imperatores ethnici rerum potiebantur, Ecclesia absque Magistratus cognitione disciplinam exercebat, ac IJς reticos & flagitiosos e societate sua eiiciebat. Quin etiam Imperatores Christiani haeresis crimen Ecclesiae ditioni subditum esse voluerunt, nec immerito cum artifieis cujuscumque sit, de materia ad se pertinente se iudicium ferre i)is . Iccirco Patres non ad puram Historiani id revocarunt, sed habita occasionei, docuerunt etiam veluti Ecclesiae fundamentale princi
pium , super quod sistit iuris & libertatis Ecclesiae sy
stema universum , vi cujus satis superque demonstrant, Ecclesiam propriis legibus peroptime gubernari posse,
uti revera sese gubernavit,& etiam nunc in certis regionibus se ipsa gubernat sine ope Imperii. Hinc