Aloysii Cuccagni tifernatis De mutuis ecclesiae et imperii officiis erga religionem et publicam tranquillitatem tractatus ubi expenduntur, & refutantur principia, quibus nititur Opus de tolerantia ecclesiastica & civili Ticini editum an. 1783

발행: 1785년

분량: 157페이지

출처: archive.org

분류:

71쪽

populo dicebant, sed potissimum aeque ae nobili sibis naum ipsorum munus illud sine controversia haben- dum est , quod ministerium altaris , populi institu-- tio,ae studium legis ad Sacerdotes unice spectaret ... ,, Amplissimis his privilegiis muneribusque tanta Sum - ,, mo Sacerdoti auctoritas conciliabatur, ut ne ipsi ,, quidem Regi plurimum concederet I)A . Calmeto consonat Clar. Pater Bernardus Lamyus, & quotquot de rebus Hebraeorum scripsere et . Hinc Sanctus Optatus Mileuitanus ait, consortes fuisse Iudaeorum Saeerdotes , ac Reges , quos singulos unctos ab hominibus

constat 3 . Ex quibus omnibus, aliisque quq brevitatis gratia praeterire opus est, manifeste evincimus contra scriptorem illum, veteris Testamenti Sacerdotes sua legatione fungi immediate a Deo,non vero a Pol blica Potestate, nec unam Sacerdotalium munerum executionem, verum etiam supremum judicium ipsis suis. se Divinitus reser Uatum . VI. Verum quidem est apud Judaeos, mutato regimine Politico, & cum perventum est ad Reges, multa pro suo arbitrio ipsos illicite aliquando secisse, etiam circa Religionem . Sed in primis observandum est Re

ges datos fuisse Judeis potius in paenam,quam in subsidium; & ideo Regum prevaricationes, & violentias Divinitus fuisse prsdictas , uti fusius Divina monet Historia sq). Attamen qui antiquitates Iudaicas vel a

limine salutavit, minime ignora Summorum Sacerdotum auctoritatem usque ad Astomonaeorum regnum

plurimum viguisse i sed cum respublica Hebrieorum properaret ad finem propter Metae adventum, tum

72쪽

maxime fuisse Im minutam,atque interdum cum suprema Reipublicet dignitate sociatam . Sed hoc non proinhat regimen Ecclesiae Judaicae vel Christianae a Civili Potestate ullo modo pendere, sed tantummodo osten.dit Ecclesiae regimen , & regimen Imperii non inter se

repugnare, ut in eadem persona nequeant optime copu lari. Melchisedech enim , cuius Sacendo tium figura

erat Sacerdotii Christiani, fuit simul Rex Salem , &Altissimi Sacerdos i) . Sic Moyses,sic Eli, sic Samuel,

sic Machabari. Praeterea Christus quamquam humilis advenerit in forma servi, tamen princeps Regum te rae appellatur sa) , qui fecit nos Apostolos) regnum& Sacerdotes Deo & Patri suo, ac ipse de se testatus est i Data est mihi omnis potestas in caelo & in terra 3). Verum non ita se res habuit de Magno Herode qui,ut ait idem Calmet, e re sua judicaviit, si a Sacerdotio , eadem familia amora, arbitrariam ct ad nutum Trinen pis conferendam Summi Sacerdotis dignitatem prae 'axet . Hinc Sulpicius Severus egregie dixit, , Iu- ,, dat per Sacerdotos suos regebant r, patrioque ritu viis ant, donec plerique eorum longa rursum pace se corrupti, miscere omnia seditionibus turbare coe is perunt, asse Liantes summum Sacerdotium libidine , is avaritia, ct dominandi cupidine s .

73쪽

De duplici christianorum obedientia O subjectione. I. C Uperius diximus Legislativas Potestates duas es- O se, Civilem scilicet & Ecclesiasticam; utramque

a Deo Creatore vel Redemptore manare, Inde procedunt etiam duplicis geperis ossicia, & duplex obedientia , quam Christiani tenentur praestare potestatibus sublimioribus, quibus subditi sunt. Utraque ossicia inter se optime conveniunt, sed quae Dei sunt Creatoris

ratione pendere dicuntur, quae vero Redemptoris ab auctoritate. Illa ergo licet ratione originis priora via deantur in ordine, & ampliorem habere provinciam, quandoquidem omnes tangunt homine , etiamsi neque Judaei sint, neque Christiani, quibus praesertim facta est revelatio; itemque prius nobis occurrit Deus creator quam Redemptori in usu tamen & ratiose finis, propter quem hominibus in primis & ante omnia data est religio, & Divina facta est Revelatio , longe angustiores habent limites, quam quae ab auctoritate profluere dicuntur; itaque evadunt posteriora, & rationem praecedit auctoritas, ut cum Augustino superius diximus . Rarissima quidem sunt quae demonstrationem

prae se ferunt, & propter humanae rationis imbecillitatem , & propter quorumdam hominum malitiam, qui ut incautos rudesque depiciant, etiam rebus clarissimis

tenebras obducunt. II. Verumtamen Ticinensis auctor cum velit universam religionem circa omne id, quod extrinsecus habet, pertis e re ad Imperium , affrmat leges & definitiones Ecclesiae, posse aliquando omnem vigorem non habere obligandi conscientias fidelium , nisi prius C optentur in leges etiam Civiles, atque transeant in leges Imperii . Exemplum vero assert Gallorum Regum, qui nunquam precibus Romanorum Pontificum & Epi- , scopo

74쪽

6 scoporum regni putarunt assentiendum , ut Synodus Tridentina in legem regni cooptaretur. ,, Aliud , in- ,, qui t) huiusmodi moderationis Ecclesiasticς exem-

,, plum afferam , antequam e Galliarum regno disce- dam . Post celebratam Synodum Tridentinam, Re- ges, ac Principes Catholici ipsius decreta in diti nibus suis promulgarunt,suaque auctoritate ac legis,, sanctione firmarunt. Reges Galliarum, ac Magistra- ,, tus quibusdam de caussis iam satis perspectis, id ef- ficere noluerunt, quamvis ut id facerent, saepenu- mero consiliis, monitis, precibus excitati fuerint ais Pontificibus Romanis, ac vel ab ipso Clero Galli- cano .... At nunquid minus Catholici Reges, Ma- gistratus, populique Galliarum p An ne cum iis ac- tum est ab Ecclesia , perinde ac ement publici pec-

catores,excommunicati, rebelles λ Nihil minus I . ,,

III. Quid interest hoc Quum praeter nonnulla ad

disciplinam spectantia , non minus apud Gallos, quam apud ceteros Catholicos, Synodus Tridentina habita sit oecum enica, & vigorem semper habuerit habeatque firmissimum p Etenim non est nisi mendacium atque calumnia in Gallos dicere, ab ipsis Concilium Tridentinum non adhuc esse receptum, quod in suis Comitiis saepe universi Episcopi receperunt. Legi possunt Ca- non es , quos aliud agendo praescripsit Boisuetus, &apertissime quisque videbit acceptationem illam,de qua Ticinensis loquitur, nihil ut ita dicam, ponere in esse quoad obligationem . ,, Car I. on n'a pas beso in d'ac- ceptation particulier des choses ou i 'on ne fati queis renirer dans le droit commvn ; a. Il suffimit muris Dir casser les Privi leges en tant que contraires auri Concile de Trentes,que te Pape ent approuve ce is Concile ou it soni et e revoques,, . Et paullo supe-

75쪽

rius dixerat, , on volt en cor par tout tela que la di-

scipline etabile par te Concile de Trente, n' et oitri pas nou velle ι puisque ii ne nit, que reprendre &,, executer ce qui avolt et e r6gle dans le Concile de , , Vienne sa) Ast si Ticinensis, vel quis alius plura desiderat super hoc, videat Acta illius Tribunalis, quod

apud Gallos vocatur cambre Ecclesiastique aux E- , t ais generaux de I 6Iq. & I6Is. dans te Seance duM 29. Novembre pag. Iaa. ,, atque uberius patebit

quidquid ad publicationem spectat Conclii Tridentini in Ecclesia & in regno Galliarum . Praesertim vero legat quod in Mercurio Galliae Praesidens Mironius super rem hujusmodi Episcopis respondit. Nobis satis

crit pauca transcribere, ut auctor Ticinensis desinat aliquando nobis objicere res Galliarum , quas perperam iactat. L'exemple du premier Concite rapporte auxis Actes des Apostres, nous donne une assurance ense tiere que l' Ashmblee des Conciles est la voix du,, Sa int- Esprit; puisque S aint Pierre pronon ce , Vis, sum est Spiritui San Io O nobis. Ce n'est a nous qui

sommes Laics Senirer en connoislance de cause potiris ce latet, nous contentant δ' en apprendre les reso- ,, lutions par la bouche de nos Pasteurs, auxque is nous M ad herons trεs - religi eulament. Mais nous les sup-

, , plions de considerer qu' il est inousque jamais on ait ,, procedd en ce Aoyau me a aucune promulgation de se concile, combien que secumgnique; il ἡ ' en a au- ,, eun dans les Registres du Partem ent ni ailleura . Auia se si la urate publication dem Conciles git en l' obser- , , vance & execution d' i ceu X, comme pour exemple, ,, it se pratique beauco up de cholas du Concile de ,, Trente parmi nous, sans que pour cela it nous soli

76쪽

is nεcessat re d' en exprimer te nom , n estant ni Tren- ,, te , ni Constance, ni Basle qui aieni fait les Conci-M les ; mais tes resolutions des Peres qui y ont Me as,, sembles,, I). His igitur positis, num debuisset Ec., clesia propter civiles tantum actus negatos, habere Gabiorum Reges Christianissimos, piissimosque, eorumque magistratus tanquam publicos peccatores, rebelles , &excommunicatosΘAn moderatio iudicis elucet, fulgetque in non damnando homine iusto, vel in absolvendo qui absolutione non eget λ Etenim quot leges Ecclesiae non transeunt ad gublicam legem Imperii ue& e contra quot leges Imperii non cooptantur in leges Ecclesiae Z Quincessent utreque pro modulo suo obligare Civium Chrusianorumque conscientias; & quin Ecclesia & impe

rium ad invicem separentur Verum generatim loquendo quamvis pia mater Ecclesia non semper legum rigorem adhibeat in errantes & peccatores, tamen ex illius moderatione Scriptori Ticinensi non licet argumentari quod minus peccent.

IV. Ecclesia, uti iam diximus, suam habet iurisdictionem in homines, non uti Cives, sed uti Christia nos ; contra vero Imperium in quantum imperium est, Christianos non respicit, sed Cives . Hinc est quod Civilis potestas prohibet, ac punit furta, homicidia, adulteria , & alia similia , non quatenus peccata sunt contra legem Dei, uti facit Ecclesia, sed quatenus peccata sunt contra iura Societatis, atque conturbant Ci- . vilem Politiam. Verum, uti docet etiam Sanctus Augustinus, lex quae regendis Civitatibus fertur, multa concedit, atque impunita relinquit, quae per Divinam providentiam vindicantur sa). Ecclesia vero non item . Ipsa enim cum non viserat Deo , nisi hostias puras &

77쪽

immaculatas, cupit nullum peccatum impunitum relinquere, propterea quod Sponsa Christi fidelis perditas per peccatum oves studet reperire, & medicinali

paenitentia mundare , ut in pristinam Dei gratiam reducat. Ceterum Religio cum minetur aeternam paenam , atque aeterna praemia promittat, quibus vel alli. ciuntur homines vel terrentur, non adhibet easdem leges paenales,quibus utitur Civilis potestas contra peccantes . Non enim Ecclesia aeque ac Imperium peccatores inimicos considerat, sed pia mater corripit tanquam filios ut resipiscant, ne revera inimici fiant. Quamobrem ipsius potestas potius ordinata est ad corrigendum , quam ad eradicandum; neu ue eradicatur

nisi qui eradicari cupit.

V. Atqui non omnia quae peccata sunt contra religionem , sunt etiam peccata contra Societatem , sed econtrario quoties peccatur in societatem, peccatur etiam in religionem . Nam Christiana religio,quae praecipue tendit ad perfectissimam societatem componendam, praecipit ne iura societatis ullo modo violentur,

ut quisque propter conscientiam subditus sit sublimioribus potestatibus, eisque obediat, tanquam Deo, in omnibus quae statum civilis societatis respiciunt. Hi ne patet religionem, quae sola Divina ordinatione firmatur, legibus Imperii minime roborari; imperium avitem legibus .religionis & Ecclesiae ita solidari, ut inde nexus Divini suboriantur, non tantum inter Ecclesiam& Imperium , sed etiam inter Principem Sc subditum, inter Summum Imperantem & singulos homines, qui societatem componunt, quibus Divinitus imperatur una Charitas , & anima una . Quare Christiana Religio , cum sit verae obedientiae, fidelitatis & subiectionis fundamentum, iura Societatis & Principatus non solum non laedit, sed firmat; & nexibus aeternis non tantum hominum inter homines societatem devincit,

78쪽

sed etiam subditorum inter Principes obsequium stringit ac Medi enti am. Vl. Igitur ubi concedamus quod nemo negare potest, Christianam Religionem docere Summorum imperantium auctoritatem a Deo ipso profluere, iisque propterea obediendum tanquam Deo, statim intelligimus eorumdem solium in Deo ipso niti, non autem in fragili humanae potentiae fulcro , non in eo qui vulgo appellatur socialis contractus, neque in mutabili voluntate populorum , qui suis cupiditatibus continuo duenntur in varia. Atque inde patet validiores etiam profluere nexus Ecclesiam inter & Imperium , hujus robur & soliditatem, atque mutua inter utramque potestatem ossicia. Quamobrem Imperantes cum a religione Christiana, hoc est a Deo ipsius auctore, donatam magna pro se suoque imperio percipiant, uti homines sunt,debent ipsi religionem perdiscere, non autem docere, ae tenentur eam diligere, atque actu perficere quae ab eadem praecipiuntur . Quatenus V e

ro Christiani sunt Reges aiebat enim Rex Arianus ) tanto Dietinitati plurima debent, quanto a caeteris mortalibus majora susceperunt i) . Et Clarissimus Galliarum Episcopus aiebat ,, Le se ut remede assu reis pour sauver cet Etat, est d' appaiser l' ire de Dieu,

is en a portant une reformation en to us les Ordres;

en quoi it faut commencer par celui de l' Eglise , asin d' assurer la Religion , & par con quent I Etat du quel elle est aux Royaumes ce que te premi eris mobile est aux Cieux , ce que l' ame est au corps, & la forme a la mali ere & to ut a in si que les ele- menis, bien que contraires en sol, se maintiennentis ensemble par les influences dii Cieb, ain si les divem espriis des hommes se conservent,& s'entretiennent

79쪽

,, leo uns avec les ait tres par te moyen de la Religion; lien principat de la societe humaine , & qui oblige,, plus que toute aut re chose les sui eis k la crain te, resi,, pect & revehenee qu' iis dolvent a leur Prince, &les Pri nee a l' amour vers ses lateis. ,, I VII. Deus quippe qui religionis gratiam hominibus donavit, ut sanctam perficeret societatem , in primis &ante omnia ad suam respexit gloriam , atque fini huiusmodi debent sese principes conformare. Ergo quid quid auctoritate valent ad potentia apud reliquos homines , adhibere debent ad religionem propagandam ,& eiusdem honorem promovendum . Quaelibet falsa

religio aut supersitio, aeque ac caetera hominum adinventa , non valent hominem facere meliorem , neque societatem , quamobrem semel sauciata hominum natura protoparentis peccato , non a viribus atque potentia hominum, sed a voluntate Dei beneiaciente , Ma gratia Christi Salvatoris expectanda est medicina . Hinc est quod nulla falsa religio potest Imperantium solium firmare, quandoquidem non valet homines Deo coniungere sed avertere; neque vim habet subditos reddendi fideliores principibus propter conscientiam . Imperantes ergo ubi religionem Christianam prot gunt, eiusque ministros gratia & favore prosequuntur, propria gerunt negotia, siquidem officiorum cognitionem praedicant erga semetipsos, Diving legis amorem in generant; ac denique eo fortiori vinculo subditos sibi devinciunt, quo perfectior evadit societas cui praesunt, & quo maiori sollicitudine Divinae legi obtemperatur . Igitur ex eo ipso amore, quo Imperantes sicietatem prosequuntur, munera profluunt, quibus onerantur erga ipsam , quibusque tenemur quaerere quod sit iustum , quod rectum , &quod una si magis utile

80쪽

hominibus quibus imperant; ac denique religionem quae vera sit patrocinari atque tueri: & hinc vera benevolentia , qua, Tullio etiam teste , fulcitur Imperium .

VIII. Verum quidem est singulos homines blandiri sibi de veritate religionis, quam quisque profitetur; sed quemadmodum veritatis,&credibilitatis notas ceristissimas una Christiana, quae Catholicorum est religio, suppeditat, ita ea sola est, per quam Imperantes Catholici e teros principes antecellunt.Communia quippe sunt singulis Principibus ea, quae magnifice Regale solium exterius circumdant, neque differunt jura Principatus, sed ab aliorum principum electione longe distat principum Catholicorum electio, quae Divinitus facit Ecclesiae Christi patronos,suae religionis vindices, regiminis aliquo modo socios atque consortes , & Divinae oeconomiae participes, qua Providentia Divina Ecclesiam regere atque ad finem perducere statuit. Quare Catholicorum obsequium erga Imperantes,tanta excellentia & sinceritate praecellit, quanto gloriosiores fiunt Catholici Principes,& securiores Ecclesiae pa

trocinio .

IX. Ex hoe factum est in Imperio Romano, ut Magnus Constantinus statim ac Christianae religionis veritatem novit & professus est, legibus etiam Imperii fulciendam esse putavit Christianorum Ecclesiam, e rumque cultum, & Evangelii praedicationem . Idem fecerunt ceteri Romanorum Imperatores, qui virtuti bus inclyti, etiam bellica laude facti sunt clariores . Sic v. g. Theodosius, Marcianus, Valentinianus, Gratianus , Basilius, aliique. Sic postea Principes regesique Francorum , Clodoveus, Carolus Martellus, Pi- pinus, Carolus magnus, Ludovicus pius, Sanctus Aloysus , aliique permulti. Sic inter Hispanos Ricare diis, Alphonsus , Ferdinandus; inter Britannos Ethelbe

SEARCH

MENU NAVIGATION