Cursus theologicus ad usum Tyronum elucubratus, et in quotidianis praelectionibus a' p. Dominico Viva Societatis Jesu sacrae theologiae professore suis auditoribus traditus in palaestra collegii Neapolitani ejusdem societatis, cupientibus, atque inst

발행: 1712년

분량: 152페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

111쪽

astis V De Transub antiation eo Ios

ergo non requiritur reproductio consecratoria & haec conservata I Deo pro istanti B reeausent eundem Christum: Ad

i, li

l, ,

eidentia ;corporis Christi. Antecedens probatur, quia per hoc , quod corpus in eo munere su Cedat pani, habetur quidquid requiritur ad transubstantiationem, seu ad transitum unius substantiae in aliam. Confirm ex Lugo , quia Christus D minus, quando consecravit, transubstantiavit panem , & tamen non produxit se ipsam; cum non possit Idem esse causa suimet. Neque dici potest, quod produxerit seipsum moraliter Nam etiam causa moralis debet et se in priori ad suum effectum atque adeo idem esset prius , & posterius se ipso , quod repugnat: deinde dato quod posset idem producere seipsum per fecundam actionem, non evitatur, quominus lindem corpus Christi produceretur duplici actione totali , altera quatenus conservatur 1 Deo, altera quatenus produceret sea ipsum, quod pariter repugnat. Resp. nego antecedens ad probationem ne EO Dariter antece/ens r aliter se destructaiiabitantia panis, Deus conservaret eae accidentia, diceretur panis converti h Deum,

ruia Deus succedit in munere panis in o ine ad sustentanda accidentia in genere cauta ossicientis pro ut ad summum is flentantur 1 corpore Christi accidentia, Eucharistica , quae cum sint ibi sine ullo suta jecto, ut docet Trid. non sustentantur hcorpore Christi in genere causae materia. Iis . Praetcrea Christus diceretur converti in vermes , quando substantia vermis su cedit corpori Christi in munere sustentanis di accidentia: sic etiam substantia A dic mur converti in substantiam B , si Deus accidentia substantiae Α transferret in tu stantiam B ; quia una succederet alteri in munere sustentandi accidentia:quare ad tran- substantiationem non suffcit. Quod corpus Christi succedat in tali munere substantiae panis sed etiam requiritur , quod una substantia convertatur in aliam , & quod ex pane fiat corpus Christi , atque adeo quod terminus a quo destruatur , & terminus ad quem producatur. Ad confirm. praescindimus hic a quaestionibus philosophie is , num idem possit producere se ipsum per secundam actionem λquod admittit Suarius hie disp. 3o. cum aliis; & utrum possit Idem effectus, nempe Idem, corpus Christi, pendere simul a duplici causa totali λ Immo volumus supp

Derg, quod utrumque repugnet . Non, re pugnat tamen, in omnium sententia, quod

Christus pro instanti Λ producat Verba com

lorem in istanti Α, & calor eonservatus Deo in istanti R, potest pro instanti B r causare illum eundem ignem absque mutua causalitate , & quin Mem producat se rupium pro eodem instanti per secundam actionem; quod sorte repugnat. Declinatur etiam in casu nostro duplex actio totalis, si dicatur, quod corpus Christi pro instanti B una actione partiali,& inadaequata con servetur a Deo , & altera actione inada quata producatur a Verbis consecratoriis . Praeterquamquod dici potest, quod Christu se ipsum producat moraliter , & meritorie, quatenus intuitu meritorum Christi jam raeteritorum causatur nunc Christi corpus verbis consecratoriis , & Deo; in quo

nulla mutua prioritas pro eodem instanti iaVI. Obiic. 2. ex Lugo n. Non requi-rittar productio corporis Christi ad verita tem illius Armae, Hoc est Corpus meum ergo illud non producitur per consecrati nem. conseq. prob. quia id solum ponendum est per consecrationem , quod nece sario requiritur ad veritatem, sermae con secratoriae ; cum non debeamus ad arbiis trium comminisci miracula . Anteceden&autem patet . nam si Christus Dominus sne productione poneretur sub speciebus panis per meram adductionem, adhuc veraediceretur: Hoc est corpus Christi; ergo ad. veritatem formae conlacvatoriς non requi-xitur productio. . Confirm. r. ut conservetur corpus Christhsub speciebus , non requiritur nova acti conservativa corporis distinista ab actione , qua conservatur corpus Christi in coelo se ergo neque requiritur duplex actio , ut primo ponatur corpus Christi sub speeiebus. illud enim ipsum , quod requiritur ia fieri , requiritur in facto esse .. Confirm. a. si ad transubstantiati mena, requireretur productio corporis Christi, d beret eorpus Christi simpliciter produci seu transire de non esse ad esse .. non vero iterum produci; sequela non admittitur . ergo . Prob. sequela, quia terminus a quo,.

nempe substantia panis,debet simpliciter destrui; nec sussicit , si una ejus actio destruatur : & idcirco Chtastus non dicitui

converti in vermes, quia remanet ini cm-lo , quando vermes producuntur in Eucharistia; ergo etiam terminus ad quem, nem

112쪽

llo ε

' Confirm. demum, quia in nutritione hominis cibus convertitur in substantiam aliis ei ; & tamen anima solum adducitur ad materiam cibi , non vero de novo pria citur e ergo idem in casu. Resp. dist. antee. ad veritatem specula. tivam sermae consecratoriae non requiritur productio,sed lassicit adductio corporis Chrini, concedo; ad veritatem practicam , &effectivam conversionis substantialis , nego antecedens, & consequentiam . Non solum debet esse verum taculative , quod hoc

si corpus Chrisi; sed etiam debet per h

verba converti panis in corpus Christi, atque adeo produci corpus Christi sub sp ciebus. Verba enim Sacramentorum debent efficere , quod fgnificant I ergo si Verbaeonsecratoria fgnificant,ibi esse corpus Christi , debent habere veritatem practicam , atque adeo id ipsum efficere: nec sumit, quod effetant solum unionem corporis Christi cum speciebus, quia debent eficero conversionem substantialem substantiae panis in substantiam corporis ; ergo debent

aliquid substantiale , nempe ipsum Christi

corpus, efficere.

Neque dicas eum Lugor ut haec propositio , Petrus est Praetor, si vera practice , non debet produci Petrus, sed solum sorma ista moralis Praetoris; ergo ut haec pr postio, Hoc est corpus Christi, sit vera practice , non debet produci corpus Christi , sed unio corporis Christi cum speciebus. Retorquetur enim paritas . in prima dinim propositione produci debet serma illa moralis Praetoris , quae praedicatur de Petro; ergo in secunda produci debet corpus Christi , quod praedicatur in ea proposti

ne practica de contento sub accidentibus, quod demonstratur per pronomen hinc. Ad 2. confirm. transmita antecedente, nego consequentiam et ut homo dicatur generari ab homine, debet ab hcmine produci unio inter animam , & corpus; quamvis deinde ea unio conservetur a Deo; e go ut vi sermae eonsecratoriae panis dicatur fieri corpus Christi, debet a serma consecratoria produci obedientialiter Christi corpua quamvis deinde conservetur imm diate a Deo eadem actione, qua conservam tur Christus in coelo. Verum quidem est, quod Sacramentum eadem constitutiva habeat in fieti, di in facto esse , aliter v viaretur : at non est verum, quod ab eadem caula causetur in fieri , & in facto esse ; scut homo non ponitur ab eadem

causa in fieri, di in sicto esse .

Pars VII. Disp. m. De Eucharistia.

Ad a. nego sequelam. Ad probationem, oncesso antecedente, nego consequentiam disparitas est, quia quod destruitur, simpliciter non est; Atque adeo ut aliquid deis struatur, debet quaelibet actio, qua conseruvabatur, destrui, cum negatio sit malignanotis naturae: contra vero ut aliquid prod eatur , sussicit, ut nova actio ad illud te minata ponatur : propterea omnes in phyiacis docent, non pota idem bis destrui, posisse tamen idem bis produci, sive per duplicem actionem adaequatam , sue saltemper duplicem inadaequatam. Ad ultimam, retorquetur paritas. quando cibus convertitur in substantiam aliti, quamvis nota producatur de novo anima , roducitur tamen de novo aliqua unio su antialis inter animam , & materiam cibi ,& smul producitur suppositum hominis s

cundum quid novum , hoc est secundum ais liquam novam partem; ergo etiam in casu

nostro debet produci aliquid substantiale , quod non est aliut, nisi corpus Christi. VIL Colliges ex dictis r. quod cum diiscitur , ex pane fieri corpus Christi , b ea

importet oppositionem quandam saltem maralem , ortam ex divino decreto , interesse panis, & esse corporis sub iis accidenistibus. universim enim conversio seri oppo-stionem inter terminum a quo , & ad quem : aliter si Deus in eodem instanti destrueret lapidem , ct crearet Angelum , diceretur lapis converti in Angelum . R vera tamen oppositio ista inter unionem accidentium cum substantia panis, & uni nem eorundem cum substantia corporis

Christi est etiam oppositio physica ; cum

non possit naturaliter dari simul utraque unio I ut proinde ex vi productionis unius unionis altera destruatur; quod ad rati nem conversonis requiritur. Colliges a. substantiam panis in rigore non annihilari, ut docent communius cum D. Th. contra Scotum apud Marium disp. . . Ratio est, quia quamvis desinat esse e

iam materia panis, nihilominus hujusmodi desitio non tendit in nihil, sed in corpus Christi; scuti serma ligni non dicitur anis nihil ari , quia conqertitur in ignem di oceodem modo corpus Christi non dicitur iarigore creari 2 quia quamvis fiat ex nihilo sui, & subjecti , non fit tamen ex nihilo simpliciter, sed ex pane praevio. Haec tamen Quaestio est de pura voee . Si tamen

contendas , productionem corporis Christi esse veram creationem , poterit hic ex

Philosophia supponi , quod creatura possit

113쪽

iti,

tis i,

hν est

eisil

obedientialiter errare, quam is non possit principaliter; sicuti etiam supponi potest, ruod possit idem se ipsum producere perecundam actionem , si hoc sit necesse , quod corpus Christi producatur I Verbis Consecratoriis , saltem quando suerunt a Christo Domino prolata. Sed non est opus id supponere, tum quia forma consecratoriamon fuit producta a corpore, sed ab Anima Christi ; unde poterat corpus Christi producere absque mutua prioritate; tum quia potuit Christus per merita praecedentia producere suum corpus moraliter tum quia potuit Christi corpus physice producia partibus formae consecratoriae antecede libus ad ultimam quia tunc illae conse vabantur 1 solo Deo ; tum demum quia potuit Christi eorpus incipere suum esse per inceptionem extrinsecam post ultimam partem formae consecratoriae, sicut Gone tus disp. 3. de Sacramentis art. 3. s. docet, Gratiam 1 Sacramentis universim causari non in instanti intrinseco, sed in instanti extrinseco, in quo verum est dic Ter sacramentum non est,sed immediate ante erat: & ratio ex Goneto est , quia entia successiva non desinunt intrinsece per ultimum sui esse, sed extrinsece per primum non esse .

QUAESTIO VI.

Utrum producatur vi consecrationis Unio etiam Phasica Aecidemtium cum corpore Grisi ἔ

que potest dici, hic est Deuet , quamvis essentialiter iis accidentibus Deus sit prae-Iens . Haec autem unio accidentium cum

corpore Christi non debet reddere accidentia a Christi eorpore sustentata in genere cauta nisterialis Φ scut prius sustentabantur a substantia panis. Ratio est , tum quia ex accidentia in Eucharistia stant sine subjecio ; tum etiam quia aliter per ea Christus denominari posset albus , calidus.&c. sicut Aqua per calorem extraneum , quem sustentat , denominatur calida. Utrum autem a corpore Christi suste tentur accidentia in genere causae efficie tis , & creative , eo modo , quo sustenta tur a Deo ' Videtur probabilius affirmandum , quia corpus Christi debet succedere substantiae panis, ita ut per illa accidentia sibi appropriata possit demonstrari. Sed ad demonstrabilitatem substantiae per accidetistia connaturaliter requiritur non solum unio , sed etiam dependentia accidentium 1 substantia; ut proinde si accidentia unita

substantiae conservarentur creative, se stantia non demonstraretur per illa con- naturaliter; ergo cum non dependeant a

cidentia , corpore Christi in genere causae materialis, ut docet Tridentinum, sequiatur, quod dependeant in genere causae es ficientis. II. Inquirendum nunc, utrum unio ista debeat esse physica , & an extrinseca corpo ei Christi, & intrinseca accidentibus , eo modo, quo diximus, unionem hypostaticam tale intrinsecam humanitati Christi , ac Verbo extrinsecam λI. Q Icut non sussicit, quod producatur in anima, di praesentia localis animae In materia ad hoc , ut homo producatur , nisi etiam producatur unio animae cum materia ; ita ut ponatur denominatio cor poris Christi contenti sub aceidentibus , di ut panis convertatur in eorpus Christi , non sussicit , quod corpus Christi produc tur , Ac fiat praesens iis accidentibus, nisi etiam illis uniatur , aut unione physica, aut saltem morali , explicata per hoc , quod ex Decreto Dei extrinseco ad motum a Cidentium moveatur corpus Christi, & se ea accidentia sit demonstrabile. Et ratio ex Aureolo in distin. I . est, quia sola praesentia localis corporis Christi sub a cidentibus , seclusa quavis unione , non suffcit ad verificandam formam consecrat riam; Sicuti si Angelus si mere praesens a cidentibus lapidis, non potest per ea demonis

arari , nec potest dici, hic est Angelusi ne-

: Dico T. unionem corporis Christi eum accidentibus esse physicam, non moralem. Ita Bellarminus, Ualentia, Amicus, Huri dus, Dicastillo, Complutenses disp. s. dis ficul. 26. contra Martinonium 1 dc alios. Prob. salvari debet. quomodo panis con vertatur in corpus Christi ; ita ut corpus Christi per accidentia panis demonstrari possit proprie, dc citra metaphoram, noualiter ac prius per illa demonstrabatur ista stantia panis ἱ sed ad hoe requiritur unio physica ; ergo corpus Christi unitur accudentibus unione physica . Prob. minor, quia per hoc praecise , quod Angelus v. g. uniatur lapidi unione morali, hoc est. ex divino deo creto sit ubi est lapis, de ad motum lapidis moveatur , non per hoc Angelus pota est proprie demonstrari, demonstrato opse de , quia ea accidentia non sunt physice unita Angelo: Sicut neque potest per a curatia iensibilia lapidis demonstrari Deus, O a qu-

114쪽

quamvis Deus essentialiter se ubi est: la-Pis ,r posset tamen per ea accidentia deis monstrari Deus, si Deus physice illis uniretur per unionem intrinsecam accidentibus , & ipsi extrinsecam; scut est unio hypostatica intrinseca humanitati, & Uem ho extrinseca; ergo neque posset dici eum toprietate sermonis , Hoc est corpus Chrii, si accidentia panis non unirentur phy-

see eorpori Christi ; sed solum dici posset,

Hic est corpus Christi: sicuti demonstrato Energumeno dicimus, ibi esse daemonem, non vero illum esse daemonem ; nis habea--tur aliqua operatio propria daemonis , per quam demonstrari possit. Neque dicas, corpus Christi demonstrari posse per aecidentia panis, quamvis haec non subjectentur in corpore Christi, scutsubjectabantur in substantia panis; ergo pariter demonstrari potest per ea accidentia corpus Christi, quamvis non uniantur illi physee, scut uniebantur substantiae panis. Negatur enim cons . Demonstrabilis mnim est substantia panis per accidentia non sustentata a pane , sed conservata creative

a Deo , quamvis non demonstretur tunc cum eadem Connaturalitate e contra verosmpliciter non est demonstrabilis substantia panis , vel corporis Christi per accidentia , quae non fiat illi physice unita , sicut non potest per illa demonstrari Deus essentialiter illis praesens.

Confirm. ex cap. es, de consecra

tione dist. a. ubi dicitur , Sacramentum Eucharistiae constare corpore Christi, dc spm ciebus ; sicut Homo. Deus Christus Dominus constat Divinitate , de humanitate ἔsod Christus Dominus constat Divinitate, ct humanitate physice unitis, ergo ut stet IV Dux, quantum fieri potest , etiam Sacramentum Eucharistiae constare debet corpore Christi , & speciebus physice unitis :Propterea vis illa magnetica, vi cujus, ut loquitur Lugo , ad motum specierum m Vetur corpus Christi , non est aliud , nisi haec unio physica corporis Christi cum sp ciebus.. III. Dico a. i sthaec unio est intrinseca accidentibus Eucharisticis , extrinseca vero eorpori Christi , ad quod pure terminatur , quin in illo subjectetur : non secus aeunio hypostatica est intrinseca humanitati, re extrinseca Verbo. Ita RR. ex D. Th. in dist. zI. q. t. ad 3. ubi ait : secum

dum regulam de relativis datam eris Ma re.

Iinio ordinis secundum rem in ipso pane , ρω --- , non aurem in corpore Obrisi ; ε

secvnaeum rationem, quIa Immutatum manest

Et sane ex dictis in de Incarnatione conistat, non esse impossibilem unionem physicam , quae respiciat unum extremum ut

substantiam, dc sit illi intrinseca, alterum ut terminum , & si illi extrinseca; cujusmodi est amor , qui affective unit amaniatem amato, & est amanti intrinsecus, de extrinsecus amato et & quamvis hujusmodi unio affectrua dicatur moralis, quippe quae habetur per actum moralem procedentem a libero arbitrio potest tamen dari coninsmilis unio pure phyfica , quae physice uinniat, scut unio hypostaticae dc hujusmodi etiam est unio inter materiam, & for mam in sententia dicentium , duas requiri uniones , alteram in materia terminatam ad formam, quae dicitur receptio, alteram in se a terminatam ad materiam , qua dicitur insormatio : talis etiam est unioeontinuativa inter duas partes quantitatis, s una debet esse in una parte , oc altera in altera parte: sic pariter sunt relationes in sententia Scotissarum constitutae per formam mediam. Non est itaque impossibilis hujsmodi unio intrinseca uni extremo , dc extrinseca alteri r quod autem de facto ita si in casu nostro, Prob. quia ex Trid. accidentia in Eucharistia remanent sue subjecto' Atqui si unirentur unione intrinseca corpori Christi , eo ipso essent in subjecto, si minus in hae sonis, saltem receptionis , & adhaesionis: sicut unio inter corpus, Zc animam rationalem est in anima rationali , tamquam

in subjecto adhaesionis: ergo non potest Mnio esse intrinseca corpori Christi , sed solum debet esse intrinseca accidentibus ἔcum non possit unio accidentalis esse sine ullo suMecto. Ratio 1 priori conclusonis est, quam inisnuit D.Th. quia corpus Christi per unionem cum accidentibus Eucharisticis non immutatur intrinsece . neque enim fit alisbum , calidum ab ea albedine , calore Acc. nec aliter se habet intrinsece ; ergo uniocum accidentibus est illi extrinseca ; ut propterea Christus Dominus dicatur tetaminans calorem, non calidus, Ac unitus calori per denominationem ab unione extrin seca : sicut objectum amatum unitur actinctive amanti per denominationem ab am re illi extrinseco; & Verbum dicitur uni tum Humanitati per denominationem ab unione ipsi extrinseca . Hinc innumeri Priapud Bellar. mysterium Eucharistiae explisaut per mysterium Iacarnationis ἱ ut hisbe

115쪽

cuasso VI. De unione accidentium, sec.

eur etiam In cap. Hoc es laudato, de comsecratione. Neque dicas, verbum esse tum termiamans humanitatem , tum etiam humanatum, di hominem; ergo corpus Christi debet etiam esse tum terminans Albedinem , tum Al-hum . Disparitas enim est, quia Uerbum trunitur substantialiter humanitati, ct ideo fit

homo , At calor unitur accidentaliter coris

pori Christi , quod proinde solum fit terriminans calorem , & ad summum habens malorem sta unitum unione extrinseca s sicut Verbum est habens humanitatem . . Neque dicas 1. quod ens finitum per ac ressionem novae perfectionis mutetur, & per ficiatur ἰ ergo Christus per hanc unionem immutatur. Nam si periectio est intrins Ca, eas mutatur intrinsece; s extrinseca, extrinsece 3 Haec autem nova perfectio , quam haberet corpus Christi terminando mnionem cum accidentibus , esset persectio extrinseca et scue in sententia ponente actionem in passo , Agens agendo perficitur tantum extrinsece ; ergo corpus Christi solum extrinsece debet immutari. Confirm. demum concluso ex inconvenienti , quia si unio esset intrinseca corpori Christi, sequeretur . quod quando post hostiam consecratur Calix , tunc in calice essent etiam species panis . Prob. sequela, quia in calice venit per concomitantiam

quidquid est Christi sanguini unitum, sue

immediate, sive mediate, & ideo venit cor pus, Anima , Divinitas, & accidentia unita corpori, & animae Christi Domini; quae accidentia nonnisi mediate sunt unita iam mini in Atqui etiam accidentia panis su Ponerentur unita corpori Christi per prae- viam consecrationem Hostiae ; ergo etiam accidentia panis deberent per concomitan tiam esse in calice, quamvis essent media te unita sanguini. Immo in qualibet hostia deberent esse omnia accidentia Bacharistica, quae in toto orbe reperiuntur; quod n mo dixerit. . Neque dicas, replicato Christo Domino, replicari tantum per eoncomitantiam quae sunt illi unita, tanquam connaturaliter de hila ; & ideo non sequi inconveniens ad ductum. Nam s hoc esset verum, non de heret in Eucharistia esse eum Christo D mino per concomitantiam Gratia habitu

ux, & habitus insusi , eum quibus est in

melo; quippe qui non sunt connaturaliter debiti. Iv. Objic. I. contra primam eonelus

aeda. Ut possit proprie emonstrari corpus

Christi per accidentia panis , sufficit, quod

ex Divina institutione ea accidentia cor

pori Christi approprientur, ita ut illud conistineant, de smul moveantur; sed ad hoe sufficit unio moralis, seu inseparabilitas ex

Divino decreto extrinseco; ergo superflua est unio physica. Minor prob. quia oste se marsupio v. g. Ostenditur Aurum me hoc praecise , quod Marsupium ex humana institutione sit ordinatum ad aurum conti nendum ; ergo si ex divino decreto , &institutione accidentia panis sint ordinata ad continendum inseparabiliter corpus Christi, bene poterunt ea accidentia dici appro priata corpori Chisti, ita ut per illa demonstretur citra physicam unionem. Resp. nego minorem : ad probatione, nego consequentiam . disparitas est , qui diversimode continetur aurum in mariupio εvel vinum in phial se ac Christi corpus sub speciebus Illud enim continetur, ut liquor in vase per continentiam mere localem . At corpus Christi 'sub speciebus continetur, ut substantia panis sub propriis accidentiis bus, atque adeo per unionem physicam . propterea esto sufficiat mera continentia Biscalis in marsupio, posta institutione humana , ut eo demonstrato , demonstretur auis rum; at citra unionem physicam non fusificiunt accidentia panis , ut posta Divina institutione, quod non separentur corpo

re Christi, possit, iis demonstratis, demonstrari corpus Christi ut contentum sub ilialis continentia proportionali ad illam, qua prius sab iisdem continebatur substantia panis . Quamvis enim non requiratur, quod eodem modo accidentia uniantur corpori

Christi, ut prius substantiae panis, videlicet per sustentationem ι requiritur tamen, ut physice uniantur , ad hoc ut possit corpus Christi demonstrari tanquam per accidentia

appropriata, ut ostendimus . v. objic. 2. contra secundam. Unis sca supponit ex parte extremorum aliquod incomplementum, &potentialitatem. Ideo enim v. gr. nequit Angelus uniri eum m teria unione physica , scut unitur anima

rationalis , quia Angelus est completus Atqui in Eucharistia neque datur hujusmodi incomplementum ex parte accide tium , quippe quae λ corpore Christi non perficiuntur , cum creative sustententur 1 Deo; neuue ex parte corporis Christi, utpote quod ab accidentibus non denominaintur album, calidum , &c. ergo non δatur hujusmodi unio physica intrinseca acciden

116쪽

Resp. unionem physicam , quae sit alimri extremo extrinseca, non debere suppon re in illo incomplementum, cum non ponatur ealis uuio ad illud perficiendum , ut patetis unione hypostatica, quae non debet supinponere Uerbum incompletum : Idemque dicas, si posset Angelus unisi hypostatice humanitati ut purus terminus , juxta sententiam Albertini , ut diximus in de Ia. carnatione ; ergo neque unio Eucharistica supponere debet in complementum ex par te corporis Christi , eui est extrinseca: At ex parte aecidentium, quibus est intrins ea, supponitur incomplementum . Cum enim aecidentia ratione suae imperfectionis exi. gant substantiam , cui uniantur, perficiuntur intrinsece per unionem cum Corpore Christi r Quamvis non expleatur adaequale appetitus accidentium, quae non solum exugunt substantiam, cui uniantur, sed etiam cui inhaereant; quod non habetur in casu nostro , cum respiciant corpus Christi ut Purum terminum ; quod proinde dicitur unitum accidentibus unione tantum illis intrinseca , scut verbum unitur Human tali unione huic tantum intrinseca : cum hoc tamen discrimine , quod verbum cum humanitate facit unum per se in ratione termini , di terminabilis , seu habentis ,& habiti, cum utrunque extremum si su stantiale I contra vero corpus Christi cum accidentibus iaciat unum per accru

dens.

De praesentia, actitatare, aliisque in

I. , Riplex dissicultas hic enodanda. st Prima , Utrum Christus Dominus si totus in qualibet parte Hostiae , etiam ante fractionem , an vero post is ctionem Hostiae veluti multiplicetur, seu repliretur; scut fracto speculo, multiplicantur imagines λ Secunda , An praesentia loealis Christi sub speciebus importet alia quam ubicationem distinctam ab unione cum iis accidentibus ubicatis ὸ Tertia , An sub accidentibus Eucharistitis possit Christus agere, & pari , moveri, aut movere alia eo Pora , videte oculis corporeis , dc vid

Dieo I. Christus sub aecidentibus in t tus in tota , totus sub qualibet parte H

IV De Eucharistia.

stiae, etiam ante fractionem . Ita communia ter contra Albertum , dc Altisodore

Prob. Trid. sess13. cap. t. abistute d cit , Christum esse totum sub qualibet parate specierum; ergo non solum post , sed etiam ante fractionem e quod gravissimi

DD. putant esse de fide , quamvis id n get Marius . Ratio autem est , tum quia non potest explicari, quomodo post fracti nem incipiat esse in snguIis partibus Hostiati ; cum virtus producendi corpus Christi non si data fractioni, sed verbis . tum etiam , quia ex Cau. Hoc est de consecratione dist. 2. ubi est pars corporis Christi , ibi est totus Christus; sed ante fractionem Hostiae sub qualibet parte Hostiae est pars cor poris Christi i ergo etiam est totusChristus. Paritas de speculo non est ad rem; quia in speculo reflexio specierum parit i magi.nem obiecti s post fractionem speculi habentur diversae resexiones , & ideo dive sae , dc plures imagines ejusdem objecti rΑt in casu nostro consecratis, non fractu, parit corpus Christi , ct mando frangitur

Hostia , non habentur tunc plures cons crationes; ergo nec plures productiones Coroporis Christi: atque adeo eodem modo Christus est in singulis partibus ante , dc post fractionem. Neque dicas , quod Christus in Hostia esset infinities , quot sunt partes quantita tis a Nam primo, eodem modo Christus est in singulis partibus Hostiae , ut anima rationalis in singulis partibus corporis, atque adeo dissicultas ab omnibus solvenda . Mineundo supponi potest , quantitatem consta.

re ex indivisbilibus physicis finitis , unde finities tantum Christus esset replicatus λquatenus in sngulis duntaxat indivisibiliabus physicis hostiae esset totus Christus , per hoc quod in quolibet essent penetrata singula indivisibilia physica corporis Chrissti cum unione continuativa consentanea partibus ejusdem corporis.

Hinc fit, Christum Dominum in Eucharistia habere tantum figuram radicalem consistentem in partibus corporis coordinatis ἰita ut caput v. gr. st unitum immediate collo , mediate pectori , &e. exigentibus connaturaliter eximitatem loealem ; non tamen habere figuram actualem consistenatem in ipsa extreitate locali partium cooris dinatarum , seu in ubicatione cireumscriaptiva connaturaliter exigita a partibus eo poris eoordinatis.

II. Circi secundam dissicultatem , Per quid

117쪽

cragio VII. De proprietatibus Chrsi, Oe. m

i suaelia

as ι

illo

ruid so aliter corpus Christi contineatur ub speciebus λ Plures sucit Auctorum senis

Eentiae . Certum videtur, praesentiam sacramentalem Christi non salvari per solam nionem corporis Christi eum speciebus panis habentibus suam ubicationem sicut praesentia localis accidentium unitorum substa tiae v. gr. aquae, non potest ulvari per sci. am unionem illorum accidentium cum suta stantia aquae hic ubicata , absque ubicati ne propria accidentium ut docent comis munius in Philosophia . Ratio est , quia, s sumerent, quod detur corpus Christi, a cidentia panis , unio istorum cum corpore Christi , & ubitatio Neapolitana solorum accidentium, ut corpus Christi dicatur eia se Neapoli, sequeretur , quod etiam lataceret corpus Christi, accidentia, unio, &ubicatio Romana accidentium , ut corpus Christi dicatur esse Romae : sed hoc est falsum; ergo, & illud . Probatur minor . Nam si Eucharistia existat Neapoli, & R mae replicentur solum accidentia Eucharistica . non replicata unione cum corpore Christi , in tali casa daretur a parte rei corpus Christi, unio, accidentia panis, &ubicatio Romana horum accidentium; quin retur Romae corpus Christi ; ergo haec tantum nota sussiciunt , sed requiritur e iam ubicatio secramentalis propria ris Christi. Dicendum itaque secundo cum Lugo comtra Vasquea , ubicationem sacramentalem Christi esse modum distinctum ab unione corporis Christi cum accidentibus. Ratio est, quia citra hunc modum distinctum non tollitur omnis indifferentia, ut jam ostendimus. Secundo hic modus, seu haec ubicatio sacramentalis , vi cuius corpus Christi est totum in tota , & totum ita quolubet indivisibili phy sico Hostiae, est accidens naturale quoad substantiam. , & supernatu-Fale quoad modum, ux docent Arriaga, &Hau noldus nota secus ,. ac quando corpus aliquod replicatur , vel penetratur, ubicationes illius corporis sunt naturales quoad substantiam , & supernaturales quoad m

dum . Ratio est, quia seruienter Christus est in tota, & ita qualibet parte Hostiae , per hoc quod singuila indivisibilia physea corporis Christi sint penetrata in singulis minimis Hostiae , & simul sint replieata, uinbicunque datur quodvis minimum Hostiae . sed ad hoc sumit ubicatio tantum quoad modum , non quoad substantiam supernat ratis ut in qualibet penetratione , aut replicatione corporum a ergo hujusmodi est ubitatio saeramentalis Christi. Haec autem

neque est dicenda ubiculo circumscriptiva , nec definitiva, sed sacramentalis ψ ut commmuniter docent Thomistae. Et ratio ex Angelico est , quia ubicatio circumscriptiva assicit corpus, quod secundum unam partem est ita uno loco, secundum aliam in alio Definitiva vero assicit spiritum, quem l tra certum spatium definit, adeo ut sit i tus in toto, totus in qualibet parte spatiis ubicatio tameta Sacramentalis assicit corpus , quod nullis finibus circumscribit , ac proinde potest de se esse major, & major ita

infinitum. III. Urea tertiam dissicultatem , doceat communius, Christum, prout est in Euch ristia , nota posse naturaliter agere, ac pati, videre, aut videri, nec gravitare, aut seipsum, vel alia corpora movere , eo quod careat extensione partium extra partes reo quisita ad hujusmodi actiones. Dico tamen cum Nominalibus in amo , Gabriele , Mayore, necnon cum Martin nio disp. Arriaga disp. y . probabile esse, quod possit naturaliter Christas sub sp ciebus haec omnia praestare , perinde ac si haberet ubicationem circumseriptivam. Prob. Penetratio, & Replicatici non imis pedit, quo minus corpora possint naturaliis ver agere, ac pati, alterari , & alterare r . gr. aqua palmaris, sive sit eum alia penetrata, sive sit replicata, potest naturalia

ter frigefacere, & calefieri, ut hic supponimus ex physicis; sed modus existendi coris potis Christi in Eucharistia selum fert penetrationem omnium minimorum corporis

Christi ita quolibet minimo Hostiae , & reis plicationem cujuslibet minimi corporis Christi in quolibet minimo ejusdem Hostiae pergo modus existendi corporis Christi ita Eucharistia non impedit , quo minus possit naturaliter agere , ac pati ; perind ae si haberet ubicationem circumscripti vam . In eo enim differt ubicatio ei eumscriptiva , quam habet Christi eo uxin coelis, a fac ramentali quam habet iα Eucharistia, quod per illam corpus Christi habeat solum partes extra partes, per ista

vero habeat tum partes extra Partes , tum partes intra parte .

. Quod ut facilius percipiatur , fingamus dari Hostiam consecratam, quae habeat m gnitudinem, & formam hominis: in illa, ubi est oeulus dexter, est simul dexter, Ac sinister, & totum corpus Christi; ubi v ro est sinister, est etiam dexter, & totum corpus, ergo ulus dexter est simul extra, ct inm

118쪽

II et Pars III. Di p. m.

Et intra loeum snistri r Idemque dicas de singulis indivisibilibus phy scis corporis Christi , quae pariter sunt unum , & extra, &intra aliud s atque adeo non deest in eo

pore Christi sub speciebus illa extensio localis partium , quae requiritur , ut possit naturaliter agere , & pati . Ad hos enim effectus non requiritur, quod partes extensae non sint replicatae, aut penetratae, ut supponitur ex physicis. Hinc fit x. quod ChristusDominus, praecisa dote impassibilitatis, quam habet,quatenus est Beatus, posset, prout est in Eucharistia, e lefieri naturaliter ab igne propinquo; non secus, ac aqua replicata, vel penetrata. Fit quod possit pari formiter calefac re passum sussicienter approximatum suolore naturali quamvis hujusmodi effectus ad celandum mysterium de facto impedi

tura

Fit 3. quod possit naturaliter videri

Io corporeo . sicut enim plura corpora penetrata , aut replicata possunt emittere

species, quibus. videantur I ita indivisibilia physicae corporis Christi in Eucharistia penetrata , & replicata possunt emistere sp cies suas. Et quamvis multitudo illa sp

cierum , quae I tot corporibus penetratis emittuntur, non faciat ea distinguere , hoc non obstat , quo minus ea omnia saltem consese videantum Fit q. non esse improbabile, ut doce Arriagan. 27. cum Nominalibus, quod pos-sι etiam in Eucharistia Christus Dominus oculis suis naturaliter videre objecta comporea approximata : Ad videndum enim reis quiritur , & susicit potentia visiva cum organis extens s , seu habentibus partes ex tra partes, non alteratis, neque impeditis sed in Eucharistia haec omnia habentur . potentia enim visiva Christi Domini est cum organis. extensis; quia licet habeant partes intra partes,. habent etiam partes extra par tes , ut diximus dc a penetratione cum aliis partibus non alterantur aliter Christus non esset in Hostia, prout est in coelo;

nec ullatenus impediuntur , quia ex pene tratione cum aliis partibus corporis opacis non immutatur temperamentum Oculi u

de non impeditur transmissio specierum, a quibus viso causetur ἔ ergo in Eucharistia habetur quicquid requiritur , ut Christus possit oculis corporeis videre: quod videtur innuisse sponsa Cant. a. dicens: En Usepat, pos starierem , respicueus per fenestrat , prospiaciem per camellos , videlicet specierum sacramentalium et Aliter. ibi esset modo quo

m Eueharistia.

dam mortuo , & perinde ae lapis ; quos minus digne dicitur de Christo Domino . Immo probabiliter in sngulis indivis bilibus

Hostiae , ubi sunt omnia organa potentiae visivae rite coordinata, dc non alterata per penetrationem, potest naturaliter sua visio produci , quin requiratur ulterior ex te

so a

Fit s. quod naturaliter possit Christus moveri . si enim plures aquae penetratae gravitant, & naturaliter descendunt, quidni etiam omnia indivisibilia physica corporis Christ i habentia suam gravitatem, pene trata , ac replicata in Eucharistia ; gravi tent , & naturaliter descendant ψ nisi ad occestandum mysterium id impediatur λFit ε. quod possit etiam naturaliter mo vere se ipsum , species sacramentales , de

alia corpora cum enim possit naturaliter agere, potest etiam naturaliter causarem tum , dc impetum imprimere

Fit 7. quod possit naturaliter motu pro gressivo moveri. Quod ut perspicuum fiat, imaginandum dari Hostiam coniecratam ma gnitudinis , dc figurae humanae r ut posset autem Christus ibi moveri motu progressu vo, soluin deberet prius movere pedem Α,

deinde pedem B ; sed hoc totum posset pergo. Probatur minor. quamvis enim m

vendo pedem A , moveat etiam pedem Rcompenetratum; dc movendo pedem B moisveat etiam pedem A , nihilominus adhuc verum est, quod per primam partem motus

moveatur pes Λ , & per secundam pes B; quod lassicit ad motum progressivum . sic ut enim per hoc praeci se, quod uterque pes Christi sit in parte Hostiae Α , & uterque in parte B., bene sequitur, quod in parte

Α Hostiae sit pes dexter, & in B sinister;

ita etiam per hoc quod uterque pes moveatur in prima parte motus , & uterque in secunda , bene sequitur , quod ita prima parte motus moveatur pes dexter , in s cunda sat ster , quod sumit ad motum progressi vum L nisi, lis si de voce . Ratio a priori est , quia penetratio , dc replicatio non, impedit , quominus corpus possit ag re , & pati , perinde ac si non esset replicatum aud penetratum ergo per hoc , quod ubi est pes dexter , si etiam compenetratus pes sinister, non fit, quominus pes dexter possit movcri motu progressivo, Perinde ac si non esset cum altero pede com penetratus: idemque dicas de pede si istro; atque adeo potest Christus naturaliter prout est in hostia consecrata moveri motu pro areni v a.

119쪽

cuaestio VIL De proprietaribus Grisei, Oc. I I 3

sit ult. Christum in Eucharistia posse et- extreitatem partium requisitam ad actio- iam naturaliter loqui , audire, olfacere , nem naturalem agentis corporei , quia in- tangere , tangi , & omnes actus potentia- treitas partium non pugnat cum earundem Tum raternarum , ac internarum exercere; sicut potest in coelo . Ratio est , quia penetratio , & replicatio organorum non exis cludit extensionem partium ad has operationes requis tam , nec immutat, aut ait Tat temperamentum illorum; ergo perinde se habet Christus in Eucharistia, ac Petrus replicatus, & smul penetratus cum Pau- Io; atqui Petrus replicatus, & penetratus potest naturaliter omnes operationes Potentiarum internarum , ik externarum exerce

Te , ut hic supponitur ἱ ergo etiam Christus in Eucharistia. V. o te. t. Christus Dominus in Euch . xistia non stat modo naturali ῆ ergo non potest naturaliter agere . Secundo , Christus sub speciebus ex illit indivis biliter; e

go non potest exercere operationem Corpo ream divisibilem , nec qualitatem divisibilem recipere. Tertio, ut possit agens cor-Poreum naturaliter agere, requirit, tanquam conditionem necessariam, partium extensi nem ἰ non secus, ac approximationem pacso; In Eucharistia autem Christus Dominus non est extensus; ergo . Quarto, ad age dum requiritur contactus quantitativus ἔChristus autem in Eucharistia tangi non potest, solumque tanguntur accidentia panis . Resp. ad primum nego consequentiam .

per hoc , quod humanitas Christi subsistat

modo supernaturali, non per hoc non πω est naturaliter agere . Aqua penetrata, aut Teplicata, quamvis non existat modo natu inrali , adhuc naturaliter agit , ac patitur ἐ& species Eucharisticae naturaliter cale fiunt, & ealefaciunt, esto miraculose stents ne subjecto. Αd secundum, existere Christum Dominum indivisibiliter in Eucharistia, non est existere sine pluralitate partium extensarum , tam in ordine ad te , quam in o dine ad locum ; sed est existere totum in toto, & totum in qualibet parte ; ita tamen ut quaelibet pars sit intra simul , &extra aliam : eo modo quo communiter dicimus in physicis contra Thom istas negantes possibilitatem replicationis circumscriptivae ejusdem corporis) eorpus replicatum in loco A , & B, esse simul intra , & extra locum Α , esse simul intra , & extra locum B. Ad tertium , diximus, cum ubicatione sacramentali cohaerere extωsionem , istRPara VII. '

partium extreitate.

Ad quartum, primo falsum est, ad agendum requiri contactum quantitativum inter agens , & passum . lassicit enim immediatio virtutis sne immediatione suppositi . Deinde falsum etiam est, corpus Christi iaEucharistia non posse ab alio corpore' tanei , seu habere contactum quantitativum . ad hoc enim ut duo corpora tangantur , lassicit, quod inter illa duo nihil mediet ratqui inter digitos Sacerdotis , ct corpus Christi nihil mediat ; non secus ac nihil mediat inter digitos Sacerdotis , & quantitatem panis . ergo scut in rigore Sacerdos suis digitis tangit species Eucharisticas, nempe quantitatem panis , ita in rigore tangit corpus Christi quamvis cor pus Christi de facto non causet sensationem tactus ad mysterium occultandum ; scuti impeditur, ne ab oculis nostris saltem coninsule videatur , ut naturaliter posset videri. Dixi saltem eonfuse; nam ut advertit Αμriaga, possent etiam distincte videri naturalitet fingula membra Christi in Eucharistia . ficut enim attinguntur distincte singuli soni, quando sunt diversi , licet simul audiantur; ita singuli colores , si sunt diversi , discernuntur , quando simul species

emittunt ab eodem loco . VI. Notandum hic, apparitiones Christi In Eucharissia multipliciter contingere posse, easque semper esse miraculosas, si Christus non appareat sub ea consis sone membrorum explicata. Possent autem primo con tingere, si singulae partes corporis seorsim emittant species suas, ita ut in una parte appareat solum caput, in altera solum colinium , &c. secundo si Christus novam praeis sentiam circumscriptivam assumat , ut is praebeat videndum . Tertio si immutetur potentia visiva per productionem miracul fam speciei exprimentis corpus Christi. Quam to si immutetur medium, ita ut causeti periciem impressam corporis Christi. In his autem casibus nulla haberetur deceptio; quia per hujusmodi miraculosis apparitiones Deus ibi uin intendit confirmare veram praesentiam Christi in Eucharistia : scut Christus Dominus non dicitur decepisse discipulos euntes in Emmaus , quando apparuit sub specie Peregrini, ut advertit Angelicus ex Rugustino apud Marti nonium disp. 33.

120쪽

De effectibus Eucbaristae , O num

causentur , quousque species inflο-

macbo perseverant. I. T Rimus, ae praecipuus Eucharistiae e

A sectus est nutritio, & confortatio animae, di augmentatio in vita spirituali; ut constat ex Florent. , &Trident. sess.

cap. a. ubi dicitur sumi boe Sacramentum ranquam stirn lem animarum cibum, quo a Iuntur, ει eonsortantur viventes vita illius , qui rixit, aut manducat me , vise vive propter me. Haec autem nutritio consistit

Tars VII. Di P. IV De Eucbviristia.

Trident. cap. a. appellatur Plinus Amiagor ae, Θ perpetuae felicitatis . II. Tertius effetius est remissio poenae catis debitae ex D. m. 'art. 3. quod tamen non praestat Eucharistia, quatenus est Sacramentum directδὲ cum non si instituta adfatisfaciendum pro peccatis ; sed solum indi-

Tecte ir Tum quia cum remittat culpam v nialium , remittit consequenter aliquam

saltem poenam iis debitam ; Tum etiam quia excitando servorem .charitatis homo vi ch ritatis consequitur remissionem tul e smul, S poenae. Non remittitur tamen semper i ta poena, ut in baptismo; aliter homini communieanti nulla esset alia poena injungenda ἐut non injungitur suscipienti baptiunum. Eucharistia tamen, quatenus est sacrificium,

tum in augmento gratiae habitualis, tum in per se, & directe poenam peccatis debitam excitatione quadam charitatis, cum actuali dulcedine, & gaudio spirituali, ut docet D.

m. q. 76. a. I. dicens: Ex virtute bustus Sacra monti anima spiritualiter re scitur per hoc , quod spiritualiter delectaρών , ω quodammodo inebria-em dulcedine bonitaris divina. Hinc Eucharisia in Clementina unica de Reliquiis, & v

neratione Sanctorum dicitur esse Panis habens omne delectamentum , omnem saporem

remittit; cum habeat vim satisfaciendi, &placandi Deum , ac reddendi illum nobis propitium, ut dicemus disputatione seque Ultimus Eucharistiae effectus est, mitigare , ac extinguere fomitem peccati; quod praestat, tum indirecte augendo Charitatem. ex August. enim Rugmentum charitatis diminutio est Cupiditatis: Tum etiam di-

suavitaris. De illa Isa. 6o. dicitur: MammiL recte per auxilia specialia, quibus excitariaia Portim iactaberis. &Cant. 2. Sub umbrasia tur primi motus oppositi motibus concupis nur, quem desideraveramssedi, ει fructus estut scentiae. Hi ne dicitur Zachariae suides duleis gutturi meo. Haec tamen dulcedo saepe bonum bu' , is quid pulchrum Uus, ni st ab indispositione subjecti impeditur. mentum electorum , ω urnum germιnans Datas Secundus Eucharistiae effectus est liberatio uor λ Et Cyrillus . in Ioan. I . Non m tema venialibus, & praeservatio a mortalibus ex solum, sed ει morbos omnes depellit, sedat saeta

Trident. loco laudato ς ubi hoc Sacramen- mentem membrorum nostrorum legam, pietatem tum vocat Antidotum , quo liberamur a culis rorroborat , perturba/ionra omnes extinguit. pis quotidianis , es a mortalibur praservamur. Praeterea causat etiam corporis resurrecti

Ex duplici autem eapite a venialibus libera. nem; ut constat ex illo Christi Domini rmur, ut notat Angelicus hic art. 4. Primo stus manducat meam carnem , e c. babet οἰ- ex ipsa ratione gratiae cibantis; atque adeo ex tam internam; f, ego resuscitabo eum in novi opere operato. per cibum enim restauratur, modie. Influit autem in hanc relurrecti

quod per calorem naturalem deperditur per nem, movendo Deum ad vivificanda coris venialia autem deperditur servor Charitatis; pora per conjunctionem , quam habuerunt ergo per spiritualem hunc cibum restauratur cum Carne Christi vivificante. Hi ne inse- Charitatis servor; atque adeo ex opere ope- runt nonnulli apud Gonetum , quod saepe, rato causatur remissio venialium. Secundo, ae devote Communicantes Claritatem, venialibus liberamur mediate, & ex opere ac splendorem specialem sint obtenturi operantis, quatenus Eucharistia excitat calo- in torporibus suis post resurrectionem. Si rem charitatis, & contritionis, quo venialia enim Moyses ex lola coneersatione cum remitisitur. Α mortalibus enim praeservamur, Angelo, qui loco Dei apparebat, adeo splen-scut per cibum praeservamur a morte , vide- didus evasit , iat non ptisant istendere Filii licet roborando vires spirituales, extinβuendo I et is fariem Modisis propter gloriam ouisus mitem, & praebendo auxilia ad verius ho- ejus, ut loquitur Apostolus; quid dicemus stes, juxta illud Psalmi 22. Parasi in eo ρα de Corporibus Beatorum ex contactu cor xu meo mensam adversus eos, quι rri lanx me. poris Cnristi, qui a Chrysost. vocatur Fons Hinc Eucharistia causat etiam perseveranti1 Lucis λ Notandum tamen circa hos effectus,

in gratia, di gloriae adeptionem: Unde a nonnullos semper causari , nisi detur obex.

SEARCH

MENU NAVIGATION