Antonii Vaccae a capite Silicis, iurisconsulti Imolensis Expositiones locorum obscuriorum et paratitulorum in Pandectas, volumen primum

발행: 1554년

분량: 192페이지

출처: archive.org

분류:

111쪽

De Senatoribus. Tit. I X.

dibus atque honorificis appellationibus Senatorum ac Populi Romani magistratuum,de quibus deinceps usque ad finem huius primi libri tractatur, quae

nobis olim, si doctissimorum virorum ambiguitates,in mentem venerunt, hoc loco adscribenda duximus. Igitur Patricium genus clarum antiquitus

dictum esse, Lucanus his versibus ostendit,Pharsa libro septimo.

Hic patriae perat omne decus,iacet aggero magno Patritium campis commi ta plebe cadauer,

. Mors tamen emi it clarorum in caede mirorum

Pugnacis domiti. io Vlpianus quoque claram personam dixit Senatoris, vel uxoris eius.l.curator. infra de curatori. sur.&claram dignitatem Senatoriam appellauit. l non est verisimile.quod metus causa. Clarissimi aute appellatio,vbi citra adulationem

loquendum esset,ijs adscribatur,qui non solum patriiij & Senatores essent,sed& amplissimos honores ac magistratus gessissent. Docet hoc Asco Pedianus, qui cum in argumento quod praetulit diuinationi Ciceronis in QVerrem,meminisset, iudicio illo Glabrionem praetorem & amplissimos quosque Senatori j ordinis iudicasse,mox in expositione,iudicium,inquit,sive dubio magnum est, & ex persena Verris, qui post praeturam de fortunis omnibus dimicat, Mamplitudine iudicium. Sunt enim clarissimi &c.Cicero quoque in orat proici domo sua, clarissimos viros,principes ciuitatis vocat. Claritas generis & es. ris lima gens etiam de horum posteris dicebatur. Plinius in Panegetad Traia- num.An consularis viri triumphalisque situs,cum tertio Consul creatur,ascen dii non debitum hoc illi,non vel ista generis claritate, prouentum. Et paulo post, An aliud a te quam Senatus reuerentia obtinuit, ut iuuenibus clarissimae agentis debitum generi honorem:sed antequam deberetur, offeres Accipitur ia&diui Antonini constit. in hunc sensum. lege prima.Qde digesibro x M. Si tam proponitis,& auum consularem & Patrem virum praetorium habuistis, &non priuatae conditionis hominibus, sed clarissimis nupsistis, claritatem generis retinetis. Paulatim tamen factum,ut clarissimi generaliter dicerentur Se-3o natores omnes,tam qui honores gererent gessissentve, quam qui non gessisssent: praeterea & qui Senatoria omamenta impetrassent, & ab his omnibus prognati fili j,aut nepotes eodem titulo indifferenter decorarentur. Clatissimos, qui nisil ultra quam Senatores sunt, appellat Constantini constitutio.Qde ijs qui ven. aet impetr. l.i, Eodem fere sensu dictum apud Lampridium invita Alexandri. Praefectis suis Senatoriam dignitatem addidisse eum, ut viri clarissimi & essent & dicerentur. De his accipi debet, quod scribit Modestin. Custodias auditurum Praesidem clarissimos viros adhibere debere, qui in cibilitate illa sun dege,custodias. de public.iudic.quanuis vulgo non intelligatur.

nam custodicae quasi in conuentibus publicis audiebantur.l.vnius. g. sna. de o quaestion.Quare & antiquissimis canonibus.xv. quaest vij.cap. nul. traditum est,episcopum nullius causam audire debere, absque praesentia suorum clericorum,& id quandoque etiam recentioribus temporibus obseruatum. p.extiteris de diuor.Qui honores adhuc gererent, frequentis lime hi quoque clarissimi dicuntur: ut praetor urbanti prima.Ede rebus eorum. Praetor tutela-

112쪽

' 1i Ant. Vaccae Exposi. locorum obscv.

risi j C.de tui illustri. praesectus praetorio. l. prima. C. de sentcntiam passis, &π- statu. proconsili. aut praeses prouinciae l.prima.C. de priuatis carceribus. I fina. ad legem Iuliam.de vi publi .lege prima.de an non.& capit. l.decuriones.ex quibus causis infam.itrog. Sed nec de his qui sienatoria duntaxat impetrauerant ornamenta, quique erant, ut Ausionius ait, muneris ex Ortes,nomine participes,

exempla desunt. Si Senator, ait Constantini lex, vel alius clarissimus priuatos . . habeat filios editos,quippe antequam susciperet dignitatem &cis Senator. C. de dignita.libro duodecimo. alios a Senatoribus clarissimos hic intelligi non

oportet,quam qui Senatori consularia,Procorasularia,aut praetoria ornamenta meruerantrid clarissimatus enim disiaitatem omnes hi reserebantur. l. secunio eda C.de domesti.& protect. libro duodecimo. dc lege prima.de praepositis cub. Eadem enim prorsus dignatione habebantur, qua Senatores. Iam de liberis istorum omnium,indifferenter clarisssimos eos quoque censeri atque appellari,& in clarissimatus dignitate numerari,dubium non est, dicta Isi Senator le-e,sceminae. Ede Senatoribus. Haec de claris limi appellatione. Illustris verum, apud antiquos notitiae fuisse non meriti. Idcisque etiam in meretricibus inueniri,cum & nobiles & Illustres dicuntur, adnotat Seruius loco illo Virgili j: Ilia tres animas nodirumque in nomen ituras. Quo quidem significat, posterioribus temporibus plane tanquam meriti, acceptum esse. A pud Cicer nem & latissimos quosque scriptores, Synonimia sunt, clarus & il stris. Deni- Loque libri extant Plinij Caecilij de viris Illustribus.& Suetonii Tranquilli de Illustribus Grammaticis, non alio argumento quam quo Cicero, de claris Oratoribus inscripsisse dicitur: quanquam sint qui inscriptionem illam Ciceronis esse non putent,sed Brutum simpliciter inseripsisse. Caeterum posterior aetas, praesertim quo propius ad Iustiniani tempora accedit credo qtidd clarissim

rum tam pertaesum erat,quodque eorum numerus nimis tam excreuisset, ut

veri Senatores vix dignosci possent ab imaginarijs & fctis Illustris titulum

honorificentiorem esse duxit, quam clarissimi. Ideo de numero clarissim rum quosdam secreuit,quos Illustres appellaret: vi praefectos urbi, aut praetorio lege, praecipimus Qde appellationibus.lege, viros.C.de palatinis sacra- ,orum largitionum & rerum priuatarum. libro X H. Nouas praeterea quasdam dignitates inuenit,aut a paruis initi js ad summa cuexit,quas qui adepti essent,

Illustres hi quoque dicerentur. Vt Quaestor Caesaris, Comes sacrarum largi tionum, Magistri Militum, & si qui eiusdem gradus. Nam administrationes quidem ipsas, proprie Illustres vocabant,per illas autem qui eis praefecti essent.

At nec consules ordinarios,hoc est,qui re vera consulatum gerebant, nec patritios eos qui quasi patres Imperatoris habcbantur, de caeteris honoribus an teponebantu dege, nemini.C de consulibus.libro X H. hoc nomine appella tos inuenio , non quia non eo digni haberentur, sed credo, quod ampliores quasdam appellationes his attribuere aequum esse arbitrarentur. Vt Magnifi- η centissimos,Gloriosissimo Sublimissimos, Excellentissimos, aut eminentissimos eos dicerent lege prima. 9.ad istum.Cde nouo Codice confirma ndo.l.diuor.C de quaestionibus. si quando.Cde appellationibus.l sancimus. C.de consulibus. libro xv. Hinc est quod generaliter sic dispositum & traditum saepe

inuen

113쪽

inuenias, viros a maximis dignitatibus usque ad omnes Illustres aliquid se . re posse, vel non posse,quod recte Accursius descensiue & inclusiue accipien

dum esse tradit. Authentica, laximis.C.de nuptijs.& in corpore unde lumitur.& authentica, quibus modis naturalius ericiantur sui. 5 illud quoqueaegesna.hoc titu. de Senatoribus. authenti .utabiliu per totum textum. Quo fit ut vera esse antiquorum sententia videatur, quosdam esse supra Illustres, quitatum non superillustres appellentur, ut ipsi existimarunt, sed ijs nominibus,

quae nos recensuimus,omentor.cum nusquam ea vox inueniatur.Nam quod

Valentini, &Theodosis constitutione legebatur, super illustris, est cogit, io tio praesectit . lege penultima. Cci ossicio praesecti praetorio. Recte ab Haloandro correctum este videtur,semper illustris &c. Eminentissimorum tamen

appellatione, etiam ipsos Illustres interdum contineri animaduerti dicta lege a uo. C de quaestionibus. Quod si ij qui Illustres administrationes gessissent, Senatores vel ab initio non fuissent, vel pereas facti non essent, perfectissimi

dicebantur, dicta lege, diuo. ut Alciatus libro tertio .dispunctionum. pitulo quarto,in fine recte sentire videtur. Sed certe vel Senatores plerunque ad tales dignitates pronaopebantur, vel promoti Senatores quoque essicicbantur. Id tacite significauit Amianus Marcellinus,libro visesimoprimo, prope finem,de Constantio Imperatore loquens,cum ait: Nihil circa administratio- is num augmenta, praeter pauca, innovare passus est, nunquam erigens cornua is militaria, nec seb eo dux quisquam, cum clarissimatu prouectus est. Erant is enim ut nos quoq; meminimus periectissimi.Nec occurrebat Magistro Equ, tum prouinciae Rector,&c. Nam hoc vult Amianus signiscare, Constantinum non promouisse Duces suos addita etiam, Senatoria dignitate, ut alij facere soliti erant. Quamobrem persectissimos dictos suisse. De his etiam intelligi debet titulus, de persectissimatus dignitate, libro duodecimo Codicis, quanquam constitutio lub illo posita, non de veris persectissimis loquatur, sed de ijs qui eius dignitatis codicillos impetrauerit. Nam haec quoque dignitas , ut aliae superiores, codicillis a principe nonnunquam impetrabantur.3o Ideo cautum a Constantino,ne cui minus honestis natutalibus orto, aut munur liberaliter educato concederetur. dicta lege prima. Verum quia Imperatores non clarissimi generis homines ad tantos gradus raro assumebant, aut certe in amplos plerunque etiam Senatores faciebant, Ideo rara in iure, ut praediximus huius dignitatis mentio, apud Calliodorum nulla. Nam Glio torum Reges, quorum nomine epistolasille & dignitatum codicillos concipiebat, Romanis legibus ac moribus omnia agere instituerant,&'Senatui quaecunque agerent probare. Probabilis autem mos non erat, ut a plebe

homines, praeteritis Senatoribus & patrici js, ad tales dignitates extollerentur. Moris autem hoc fuisse , & quasi per legitimam quandam consequen- o clam usurpatum, ut qui Illustres administrationes & dignitates acciperent, si Senatores nota erant , ad Senatoriam quoque dignitatem simul assimi intelligerentur, alia quoque permulta ostendunt. Imprimis Iustiniani nouella constitutio sexagesimanona, quae inseribitur, de decurionibus, ut accepta

114쪽

it 6 Ant. Vaccae Exposi. locorum obscv.

dignitate praesectoria &c. Ea autem, inquit, ab Imperatore codicillorum d tio , Praefectoriae dignitatis videlicet, ad hoc tantum valear,ut honoratus ipsi magni Senatus portio esse videatur: multo ergo magis hoc efiiciet prae sectura ipsa in actu posita,aut olim administrata. Sed & constitutio ultima Cod, cis, libro tertio, sub titulo,ubi Senatores vel clarissimi ciuiliter vel criminaliter

conueniantur,non obscure ostendit, quosdam ex his statim Senatores censeri,ut Praesectos, Consules, Magistros militum. Alios post peractam demum administrationem Senatorio ordini sociari,ut Quaestorem, & praepositum cubiculo Imperatoris,quod ipsum & de praeposito cubiculo Augustis. alia constitutione traditum est, lege finali.C.de maepositis sacri cubiculi, de de omni- Iobus cubicularijs,&priuilegijs corumdibro duodecimo. Quare seruis ocius

Senatores tamen efficiebantur omnes. Praeterea sub hoc titillo,capite ultimo,

ita scriptum est. Senatores accipiendum est eos esse, qui a patritist et2 eo ut risuιs isque ad omnes IIusti es miros descendunt quia hi soli in Senatu sententiam dicere possist. Quibus verbis non obscure significatur, maximas dignitates gerentes, aut his defunctos, quicunque sint, Senatores esse intelligi. Quod vero ait olos cos in Senatu sententiam poste dicere,quomodo intelligendum sit, eo loco, quoad eius seri poterit, explicabimus. Nam consistorium principis ad quod omnia sere Mnatus munera translata erant, ex proceribus constabat & Senatoribusdese, humanum.C.de legibus. lege prima,ad legem Iuliam maiestatis ut significat etiam Casiodorus, libro sexto variarum sermuli. Quomodo proceres vacantes sant,& Iustinianus nouella xxii .de appetalationibus. 5 adhaec.& nouella Lxii. quae inscribitur, de consultationibus. in principio. Proceres autem ij erant,qui administrationes gerebant. Senatores qui tam gessissent, aut certe & si nunquam gessisserit, dummodo in actu

positi Senatoria munera obirent atque exercerent. Hi omnes veri, non ima

inari j Senatores generaliter Illustres dicebantur lege, decurionibus C de silentiariis & decurionibus.libro duodecimo. Reliqui qui selis Senatoriis codicillis,aut ornamentis uterentur,vel Senatorum liberi essent, clarissimi tantum

appellabantur,& sola clarissimatus dignitate fiucbantur. Hinc est quod Con- 3 stantini constitutio sub eodem titulo ubi Senatores vel clarissimi ciuiliter vel criminaliter conueniantur.lege prima,ita loquitur. Luicuniue non ita bis , sed tantum clarisi a dignitate piaditus. c. Denique cum rubrica ipsa ita sit inscripta, mi Senatores mel clarissimi t e. In nigro non nisi de illustribus & es risimis tractatur,ex quo anparct,per Illustres intelligi Senatores. Nam illustres omnes sine dubio & clarissimi erant, sed non econtra, clarissimi omnes Illustres,nisi interdum forte squia natura sua synonyma haec esse diximus appellationes hae confundantur: ut in principio constitutionis Zenonianae, cuius supra mentionem feci, dicta lege finali Cubi Senatores vel clarissimi ciuit, ter vel criminaliter conueniantur. Illustrauit& clarum feci pro eodem acci- η

pitur, quod oz aliis quibusdam locis sperpaucis tament fictum est lege prima, de praepositis Lib. libro duodecimo. dicta lege secunda.de ijs qui veniam aetatis impetrauerunta ubri. 5 lege prima,& secunda. C. de tutela illustrium, vel clar

115쪽

De Senatoribus. Tit. IX. IIT

clarissimarum perisnarum. quibusquidem locis non de ipsarum dignitatum discrimine, aut muneribus principaliter agitur, sed de alia quavis re,cui metio earum dignitatum obiter incidit. Sane Illustres hactenus modo dictos existimat Alciatus quo ad illustres gererent administrationes. Vbi gessissent, clarissimos simpliciter appellatos putat,quod nos non probamus. Ut enim clarissimi utique semper appellari possent, tamen & Illustris titulum, post per ἀctam quoque administrationem, eis remansisse argumento sunt complures constitutiones, dicta l. finali, viros autem Illustres. Cubi Senatores vel clatissimi ciuiliter vel criminaliter conueniantur. l. secunda. Qui dignitati ordoi seruetur.lib. x M. praesertim illae, quae Illustres iudicio per procuratores adesse instatuunt,dicta l. fina.de tui urijs. authen.ut ab illustris nam alioquin Illustres di gnitates plereque id praestare videntur, ut qui eas gerunt,neque agere neque conueniri possint,ut praefectura urbis,vel praetorij.l. secunda,de in ius vocand. Quare superuacuo id cautum soret,ut per procuratores iudicio adessent. Remanebat enim hoc eis elut insigne honoris gesti. Quin eorum quoque si ij Illustres nonnunquam dicti. d. rubri.& l. fina C de tutela illustr. 5c patribus Illuta stribus Senatoria dignitate ac priuilegijs exae litati. dicta l. finali C de iniunquade re inserius plene disseram. l. sina hoc titu. Ex his intelligi posse arbitror, viros illustres ab Imperatore appellari eos, ad quos scribitur prooemium Dige,ao storum,uel quod ex talibus orti essent,vel quod illustres ipsi administratione; peregissent. Nam Anatolium quidem a talibus ortum esse Dorotheum per se Quaestorem,Crati hium vero Comitem sacrarum largitionum suisse, ipsemet

Imperator scribit.l. secunda. .quae omnia. C de vel iur enucl. Crieti ad quos idem prooemium scribitur,aut eodem loco orti, aut honoribus eiΩcm,vel si milibus usi erant,aut certe illustratus vacantis dignitatem, & codicillos a principe meruerant. pissime enim, ut diximus, impetrabantur hae dignitates:vtqui non pesserant, tamen gessisse viderentur. Hi vel Illustres sine cingulo consti uti dicta l. finali. de iniurijs vel vacantes Illustres appellabantur,dicta l.ij. Qui dignita. ordo seruetur. Quarto apud Cassiodorum etiam formula, illu-3ostratus vacantis legitur, cuius ex tenore hoc ipsum cognosci potest. Haec de illustribus & clarissimis, atque etiam de persectissimis dicta sint. Sed spectabiles quoque qui dicantur, nisi declarauerimus, nihil egisse videamur. Igitur spectabilis titulus,ut illustris, ab administratione quoque ducitur sed inferiore,que tamen post illustratum,statim consequitur. Estq; hic titulus omnium nouissimus. Nam speciosae persenae Senatoriae, antiquitus dicebantur, lege speciosas. de verborum significat. credo ab ornamentis Senatorijs, lato clauo, calceis lunatis,& si quibus alijs insignibus utebantur. Qui aliquo pluris, quam Senatores essent clarissimi olim,postea illustres dici coeperunt, ut supra ostendimus. At Praesecti . qui initio Senatores non erant, sed ex equestribus crea-

obantur, spectabiles dicti non Praesecti urbis modo, sed de Praefecti vigilum lege tertia, infra de ossicio praesech vig. Nam Vlpianus cohortibus vigilum spectabilem virum ab Augusto Praepositum dicit,quem Dionis libro L v. ex equestri ordine fuisse scribit. Praefectus quoque Augustalis ex equestribus eli-

116쪽

u8 Anto. Vaccae Exposit. locorum obscuri

gebatur, ideo si cistabilis appellatur.lege prima C. te priuileg. m.l quinque si immates C de decurionibus.libro decimo. Tantum enim non speciosi nomen additum his est, quod quidem Senatoribus convcri ictat, nec de alijs t mere usurpari debuit. Non enim Alciato in hoc assentiosiqui spectabilis adipellatione etiam illustrem cQntineri existimat. Nam illustres solos veros Se- e natores esse iam demonstrauimus. Spectabilis autem titulum & spectabilitatis dignitatem privsectis proprie attribui solitam ostendit etiam Calliodorus n mula Comitiuae primi ordinis,cuius verba mox reseremus. Caeterita quia Praefecti Augustalis imperium quod ad exemplum proconsulum antiquorum acceperat, late patebatilege prima, insta de officio presect August. Ideo illuc ioquoque factum videtur, ut exeimplo eius,caeteri non Senatorii ordinis viri, qui bus uniuersis dioeceses gubernandae mandabantur,initio spectabiles dicti se rint:ut Comes Orientis Asianae,uel Ponticae dioecesis.Duces Moderatores quoque, puta Rhetiarum & Illyrij. Hi sic dicti videntur, quod ijdem & belli di

ces & moderatores prouinciarum constitui consueuirent.authen. de appellat.

9.illud.l praecipimus.& lege,si quando.Cde appellationibus. Haec appellatio postea in ipsis veluti Satrapijs & administrationibus perpetuo mansit, & ab eis duci coepit,sive Senatores essent qui eas gererent,sive non excepta praesectiDra urbis & praetorij,quae pridem Senatorio ordine dignata, mature ad illustres transijt .Igitur spectabiles hi omnes supra clarissimos, etiam prouinciarum ibpraesides nabebantur.l.primiQui omnes iudices tam ciui quam militi in principio quia scilicet prouinciae iam in minutiores partes dissectae de distinctae erant aut cognosci potest, ex indice consuetudinum pro ossicijs seluendarum ab Imperatore nostro post nouellam constitutionem, praecepta seu mandata praeficium continentem, posito. Quinimo Praesides ipsi prouinciarum in quibusdam subesse intelligebantur his spectabilibus: ut praefecto praetorio Asti,cae moderatores illarum partium. lege prima. C. de officio praespraeto. Assio

hic enim quoque spectabilis dicebatur,dicta 5 illud in authen.de appellat. Ad exemplum horum etiam in comitatu principis spectabiles alij haberi coepti, qui quasi inferioris generis postallustres adia nistratione aut ossicia assequuti Perant:vi Vicarius Praesecti urbi,Praesectus annonae,praepositi,notarij, comiculari j, Advocati fisci, rtularij sacri cubiculi scriniatij & si qui similes. Irem extra comitatum principis nonnulli citra dioecesim administrationes, ut procuratores Gesaris 3c exactares tributorum. Hi omnes comitiuae primi ordinis adscribebantur. Nam ea proprie attributa fuisse spectabilibus videtur,hoc est, praefectorijs, vel quibus instar praesecrariae dignitatis concessum esset. Dice batur autem comitiua primi ordinis,quanuis Illustres antecederent: quia illia-stres non tanquam comites, sed velut pars corporis ipsius Principis numerabantur. 1l quisquis. C ad legem Iuliam maiest. Quemadmodum de Princeps ipse se tanquam unum ex Senatoribus haberi vult. l.ius Senatorum C de digia. lib. X. Sed re vera primi erant illustres, hoc est, natorij ipsi. Post ipsos autem iraefectoris de praesectorijs exaequati statim consequebantur. Et hoc est quod Ausenius ait: Praesecturam titulo tenuere se M. Titulus enim hic spectabilis,

117쪽

De Senatoribus. Tit. IX.

erat secundus pbst Illustris, quantali ad primi ordinis comitiuam pertineret Guliodorus in tormula comitiuae eiusdem primi ordinis, auid Ggo,inquit, de tali honore sentiatur, agnosce. Quando Praefecti viri pro tot laudabilibus

institutis, huius ioveniunt prooemia dignitatis ,& merito cum tanta pompacae litur,quae Senatorij quoque ordinis splendore censetur. Spectabilitas clara consistorio nostro dignissima,quae inter illustres ingreditur, inter proc res aduocatur &c. In sermula quoque ipsius spectabilitatis. Atque ideo, in , quit, te spectabilitatis nitore decoramus, ut sententiam tuam in conuentibus publicis spectandum esse cognostas, cum inter nobiles decorus adsederis. io Illud enim semper tenendum, plures pene fuisse quibus imaginaria,quam quibus vera haec dignitas contigisset, cum vel ossicia alia instar supradictorum spectabilitatis titulo decorata essent,vel codicillis haec dignitas,vocantibus saepenumero concederetur. Comitiuae autem secundi ordinis rara in iure mentio, tantum in ultima constitutione tituli, De prosessoribus de medicis, libro x. Qinuenimus. Nec quinam proprio huic Comitiuae adseriberentur, sitis com pertum habemus. Ex praedictis tamen plane apparere arbitror, quid sibi voluerit Isidorus,cum scripsit, Primos ordines Senatorum dici Illustres secundos spectabiles,tertios clarissimos.sed re vera posteriores hi duo ordines, non proprie Senatores erant,qudd stilicet ad munia Senatoria attinet, sed quod aci di-ao gnationem atque honorem duntaxat. Nam inter Illustres quoque ipses, gradus rursum fume quosdam,necessie est dicere, cum aut simpliciter illustres,hoc est,Senatores essent,aut secundum administrationes & potestates quas obtinuerant, &utroque modo intelligi posse arbitror, quod Pomponius scribit. l. iiij. de Senatoribus. aut indignus est i eriore ordine, indignior est siuperiore.

Et quod Modestinus tradit. l.spadonem. 9.stire oportet de excusatione tui rum. Si quis Senator sit, Tutor erit etiam liberorum eorum, qui inferioris ordinis

Senatoressiunt. In quo etiam Augustini autoritate defendimur. illud nequa ruam recte Alciatum existimasse arbitror, non a muneribus, seu ossicijs ipsis ignitates accipi, sed Illustres viros ad ipse munera assiimi consitieuisse. Nam,o secundum haec quae hactenus diximus, illustratus dignitas ac titulus, aut ab administratione,aut a Senatorio munere ducitur, aut personis quibusdam, ad exemplum eorum qui haec gessierunt,codicillis indulgetur,qui alio modo initio quaeratur non animaduerto. Nam generis Illustrium caput aliquod sitisse necesse est dicere,nec a genere ducitur,nisi eo modo quo fit pra dixi. Postremo meminerimus, spectabiles administrationes & illustribus nonnunquam committi, quod Iustiniani constitutio indicat, dicta l. si quando.C. de appellat. His pristina Illustratus dignitas non minuitur, sed noua spectabilitatis accessione augestunt. Ab his an perinde atque ab Illustribus,an ve o ut ii spectabilibus appellari oporteat, Iustiniani constitutiones definierunt.dicta l. si quan- odo.& l .praecipimus C. de appellatiauth de appella. 9.illo. Eadem ratione credendum est, & ex his qui tantum clarissimi essent, & ex his quoque, qui nec clarissimi nec illustres erant, quosdam ad spectabilitatis gradum saepissime atque indifferenter promoueri consueuisse. Haec de his dicta sint. Hinc ad

alia transeamus.

118쪽

Do Anto.Vaccae Exposit. locorum obscuri

qui propter turpitudinem gis. Supplet glosa vetus, ut apparet, intelligendum esse, de turpitudine in ossicio commissa. Ego amplius S circa res ad officium,hoc est,ad munus ipsum le----natorium pertinentes, accipiendum arbitror .arg. l. eadem.

9j. ad legem Iul. rep. aliter no vera nec bona esset ratio, quam subdit:quia lex Iulia repetundarum haec fieri vetat. Nam lex Iulia repetundarum, initio contra eos lata est,qui in officio,aut quocunque ministerio publico po- iosti, auaritiae causa perperam statuissent, vel decreuissent. Postea ad omnes omnino, qui quacunque de causa in ossicio, aut munere publico corrupte egissent,extensa est. l. iubemus.C.ad legem Iul. repet. & l. vij. .hodie. q.eo. titu. ubi dixi in rub.cum igitur publico iudicio damnatus,infamis sat, merito a testimonio repelli debuit. l.iij. s. lege Iulia. de testibus. d. l.ea lege. s. primo.)iod vero Accur.ait, siue amoto irrogetur infamia iuris, siue infamia facti ,habere locum quod hic dicitur. Vtile quidem est,ut sciamus,non Omnem qui ordine mouetur, infamia iuris infamem fieri, sed causam inspici,an famosa fuerit. l. ordine.infra ad municip.l. ad tempus. te decurio. l.qui cum vnos.ad tempus.de re milit.l.ictus sustium infra de his qui no. inia. Sed veram non esse Accursij sententiam, saltem quod ad dicendum testimonium attinet,ex supradictis intelligi licet. Nam qui propter aliam turpitudinem, aut causim,quae infamiam iuris non irrogat, amotus fuerit,& si Iudex dari prohibeatur.ael. cum praetor.infra de iudicijs.non tamen etiam a test monio ferendo repelli eum iure cautum est, quanta is existimatio eius apud bonos viros grauata sit,quam infamiam fusti appellamus. Leuior tamen fides his adhibetur glosint.j.C.desecisanc.eccle.ubi IasS: in l.nullam.Cex quibus catl .infam .irrog.l.iij. g.duae causae. insta de Carb. edicto. Eandem propemodum interpretationem facit Bart.quanuis non eisdem rationibus utatur, dum A cursis erratum se ustra tueri conatur. NE III Monis risus Lia. VI. REcvLAR v M.

sed morari, Dium Seuerus π ntoninus rescripserunt. Sed ei

Romae morari Modestinum scripsisse puto. Nam hanc particulam multis locis intercidisse alias adnotauimus. Sane cum duo haec sint pronunciata,de priore quidem dubitari potuit, quia generaliter traditum est,

capite eos minui,quorum status mutatur.Institu.de capitis diminutio. in princip.Sed hinc non status sed dignitas mutatur.Institu .eodem. 9 quibus lege cognitionum. 9 minuitur. de varijs 5c extraordinarijs cogni. Merito capite eum 'non minui responsum est , nec distinguendum an ex famosa causa motus sit, an non:cum nec infames nec ignominiosi capite minuantur. Si non aliud concurrat,quod eorum statum mutet,veluti si libertatem quoque vel diuitatem,

119쪽

aut familiam cum accepta ignominia amittanid.fina.fῖde cap. dimi .posteriori pronunciato dubium iacere potuit, quia de militibus traditum erat Momuniae causa missos,neque Romae,neque ubi princeps si morari posse. l. sed &militeέ scribit autem de e cuctu. Lmilites. g. missionu.de re mil.l.ij. s. miles.

de his qui not. sed non placuit principibus, hanc poenam Proprie in militibus

constitutam,ad urbanas dignitates extendere. Nam & si similis sene conditatio non tamen exemplum par siabesse visum est.Hinc apparet deceptum Accursium, dum distinguit,an ex famosa caua remotus sit nic Senator,an ex alia non famosaxum nec milites quidem ex causa non ignominiosa missi Romaero esse prohibeantur Nam secundoen Acciiij interpretationem, Imperatorum

sententia peruerteretur, . L. V. VLpi A. Lis. I. AD LEG. IvLIAM ET PAPIAM.

ENATORIS FILI vM ACCIPERE DEBEMUS, NON TAN-

tum eum qui naturalis est, merum adoptimum suoque, γα

Subsequuntur & duo alia capita in hanc sententiam,& ad eandem legem Iuliam & Papiam. Alterum ex Paulo, alterum ex ipsemet Vlpiano deseriptum.lege Papia permissum erat omniubus ingenuis praeter Senatores & eorum liberos,libertinam uxorem ducere.hλo lege Papia.infra de ritu nup.Praeterea ex constitutione diui Marci l .diuo.Qde quaest Prohibebantur eminentissimorum, necnon etiam persectissimorum virorum liberi,usque ad pronepotes, qu stionibus,vel plebeiorum poenis sebiici. Eminentissimorum vero appellatione ut obiter hoc quoque dicam) videtur diuus Marcus significare voluisse Senatores omnes, etiam qui honoribus inessent,ut puta consulares & praetorios.Eos quoque qui Senatorii et ornamentis decorati essent, quique ex his omnibus desendcrant, quos generaliter clarissimos appellari supra os landimus. Persectissimorum autem appellatione, alios comprehendere voluisse videtur,qui cum Senatorij generis non essent, ma L stratus tamen aut publicas meruerant administrationes,suitque eadem constita ' tutio etiam ad decuriones aliarum ciuitaturi & municipiorum per consiletudinem extensa,vtidem Vlpi.testatund i diuo. s.f. suerunt igitur lauit sinodi hii uilestia Senatoribus & corum liberis concessa. Quare corum interpretatio le- eundum subiectam materiam ex instascriptorum capitum rationibus & aut ritatibus sumi poterit. Nam & hoc intuitu a compilatoribus inserta sunt. L VIII. IDEM. Lis. VI. FIDEI CoΜMI SOR v M. Og Mi NAE, &c. Fidei commissorum & legatorum quorun dam incapaces erant persenae clarissimae, veluti, si tribus eis emenda legaretur.l patronus.in prio illio de lega iij quam Alciatus lib. I. et pie Kc. xv I.tesseram siumentariam interpremtatunquamuis nec ipse quidem videatur animaduertere, eius incapacem fuisse clarissimam personam ided seripserat Vlpianus hic de clarisiminis personis in libris fideicommissorum.Sed an stamina: eita illustres dicantur

120쪽

Anto. Vaccae Exposit. locorum Obscur.

intuitu maritorum Et Iustiniani constitutio dici ostendita si qua illustris Gad s. c. Orphicianum.

L. XII VLpi A. Lip. II. DE CENsIBvs. . V PTAE. &c. Senatores autem accipiendum est eos esse,qui a patriciis & consulatibus usque ad omnes illustres viros descendunt, quia& hi seli in senatu sententiam dicere possunt.Suspicatur Haloander non esse hae Germana Vlpiani verba, sed a iocompilatoribus,aut addita,aut in aliam formam mutata, quae suspicio & mihi haeret.Quis tamen horum verborum sensius sit, nec Budaeus, quamuis multa hoc loco scripserit,nec alius quem viderim,satis explicat, praeter Alciatu,qui lib. i i t. dispun. ca. iii I.obiter interpretari videtur dicta hcc esse, de descendentibus Senatorum,qui Senatores illustres fuissent, licia est, administrationes aut honores maximos meruissent, aut certa consularia, vel alia

quaelibet earum dignitatum insignia obtinuit lent:ut scilicet ipsos quoque qui . ex his descenderant, natoriam dignitatem habuiste significetur. Nam putat hoc obseruatum esse,ut cum equestris,uel plebei ordinis aliquis beneficio principis in Senatum allectus fuisset,ius Senatorium ad haeredes suos non trans io mitteret, nisi & insignibus illi sivisset ornatus. Ego quod ad insignia attinet, nemini illius ossici j quod gessisset insignia necellaria,aut omnino tribui sblita arbitror. Sed qui vere Senator fuerat, aut consul , aut Praetori hunc sine dubio etiam citra Principis indulsentiam illius dignitatis quam gesserat, insignibus suo iure uti potuiste. Insignia autem iis tribui consitae uisse , qui non gesserant.Quod ad sensum huius capitis attinet, verius esse existimo, non deliberis Senatotum, sed de ipsis Senatoribus haec dicta esse , siue Vlpiani haec

verba sint,sive Triboniani,quod magis suspicor. definit enim a patriciis, hoc est,a maximis dignitatibus nam Patriciatus dignitatem hanc posterius excogitatam supra omnes iis temporitos habitatar suisse constatu. nemini. C. de j, cons.lib. X i i. usque ad omnes illustres,hoc est,in illustri dignitate positos.qu rum duo genera suisse abunde supra ostendimus,in Rubri huius tituli,simplices videlicet Senatores & proceres, qui aliquam illus irem dignitatem gererent, Senatores esse intelligendos,quo loquendi modo, etiana aliis locis usus

est.auth.maximis.Qde nupt.& in corpore unde sumitur,& authen. quibus modis naturales essiciuntur sui β.illud quoque. &authent. ut ab illustrissi. &c. Nam his locis statuitu a maximisdignitatibus usque ad omnes illustres, quaedam permitti , vel prohiberi, & recte Accursius addit interpretationem, ud non descensiue, sed isclusiue accipiamus. Eadem ergo sententia scribentis & hoc loco fuisGidetur,ut verbum illud, Descendunt,pro eo quod gQ est, gradatim inferius procedunt, accipiamus . hoc etiam Augustino magis placet, ut quandoque in huius loci mentionem incidimus. Si tamen quaerimus in ex talibus nati,Senatores & ipsi intelligantur eo ipso quod ex talibus

SEARCH

MENU NAVIGATION