Antonii Vaccae a capite Silicis, iurisconsulti Imolensis Expositiones locorum obscuriorum et paratitulorum in Pandectas, volumen primum

발행: 1554년

분량: 192페이지

출처: archive.org

분류:

81쪽

V4 Anto Vaccae Exposit.locorum obscur.

suscepti sunt.dicto capi. secundo & fina. Reliquos omnes effectus iuris ciuilis locum habere arbitror. Quare S teneri patrem hos instituere, vel exhaeredare, & intestato haeredes suturos, & agnosci ab eo, alique oportere arbitror. Nam cum Romanae leges,quod ad matrimonia attinet,in iuris pontificii sententiam concedanti. nsequens est,ut hi iiiij non solum iuris canonici, sed de iuris ciuilis omnia acti iacta passive habere debeantiquamuis alioqui dicamus, seruos quod attinet ad ius ciuile, pro nihilo haberi. l.quod attinet.de regulis tu ris. Imputet autem sibi, qui sciens cum aliena ancilla contraxit, si postea etiam alienos seruos haeredzs instituere, alere, atque agnoscere cogetur:dum tamen dicamus, non ideo minus & dominum teneri, ut his praestet, quae aliis io seruis a dominis prxstari debent: alias Vci cogi ut vendat,aut manumittat, vel pro derelicto eos habere intelligatur Institui.de his qui sui vel alie tur. I. sed &maior.Ifin.pro derelic. L XIX. CEL svs LI s. XXXI. DIGEsTOR v M. VM LEGITIMAE NUPTIAE FACTAE sv NT, ' Patrem liber equuntur fidici Subauditur, quantum ad fami- liam& patriam potestatem, honores etiam: ut Accursius re- ' - interpretatur:liberi tamen dicuntur & matri & auo ma-i l terno,quamuis in eorum potestate non sint l.prima.C.de con ditio.inter.l.cognostere. 5. liberorum. de verbo.significatione. nonnulla iri:

enim

iura & materno generi in his reseruata sunt.l. quique. cum sequentibus legi bus.de in ius voca. Cicero quoque Phili p. secunda. in principio eodem sensu. . Cum recordarentur Omnes libertinum generum & liberos tuos nepotes

, Q. Fabi j libertini homines fuisse.

di detit,hoc est,uendi passus seerit.Sic damnasse aliquem, pro Τ' accusindo damnari secisse, Latine dicimus. Nam & lex ait, Qui vendi se passus est,& ignarum esse emptorem oporte ut seruus fiat,qui liber venditur. Caeterum si seipsum quis venataem faciat,sive se liberum emptori dicat,seruus non essicitur, siue seruum esse se assi et,ac seipsum vendere velit, nihil agit, cum sutipsius venditor idoneus struus non habeatur.

DE HIS EVI SQ SVI, VEL ALIE. IVRIS

S V B proximo titulo id propemodum egisse videtur, ut quemadmodum nobis iuregentium, vel ciuili serui, quemadmodum natura iusti siij essicere tui ostenderet.Sub hoc id potissimum agit,ut dominorum patrumque in se uos ac liberos potestas quanta sit,declaret.Quomodo ea patribus, vel post ali-

82쪽

De his qui sunt sui vel alte. tur. Titi VI. π

quod demum tempus esse incipiat, veluti sublato auo,Vel ubi esse coeperit retineatur,veluti furore superueniente, Vel interdum etiam quibusdam in causis cesset, ac veluti conquiescat, vel ex toto amittatur, nec temet amissa inuitis filiis recipiatur. Quaedam praeterea ad cognoscendum quis sit iustus filius, quasi superius omisia inseruntur. Estque hic titulus perinde quasi tu dicas, De his qui sunt in dominorum patKimve potestate. Non tamen patriae quidem potestatis effectus&consequentiae hic explicantur. Permulti enim masn;que fiunt,atque etiam maiores vetustissimis temporibus suere, cum perinde in liberos atque in seruos vitae necisque potestas patribus esseti finali C. to eodem titulod.in suis.in fine. deliberis & posthumis. ut exemplis apud Val. docemur, libro quinto, capi. octavo. quoniam scilicet effectus huiusmodi in Codice iam relati erant,suo titulo, De patria potestate, qui titulus maxime ad hunc tractatum velut cognatum pertinet. Adnumerauit etiam Accursius dbligenter in Institui.sub eodem tituto, de patria potestate. β.j.Sed & de dominbcae potestatis effectu,si quid omissum est,multis aliis locis per aliorum tracta- tuum connexitatem relatum inuenietur. Instit. per quas persenas nob. acq. infra de acquirendo rerum dominiol acquiruntur. cum sequen. & de stipulatione ser.toto titulo.

E i v R E &c. NAM APUD OMNES PER AEavE GEN-tes animaduertere Posumus dominis insemos mirae necisiue pote

statem fusie, ω quodcunqueper seruum aluiritur, id domino a quiritur. Caute non dixit, acquiri, nec verbum illud, iurgen----Πum,repetiit,ut scilicet hoc in medio relinqueret cogitandum an acquisitio per seruos,aiu regentium sit,an a iure ciuili. Verius enim id vid tur esse quod Zasius admonuit, supra de origi. iuriin praefatione, non omnino omnes gentes hoc iure usos esse, ut quodcunque serui quaererent, id dominis,o acquirerent. Ponit Accursus hoc loco plenam huius rei declarationem, ut sciamus interdum speciali aliqua ratione, domino per seruum non acquiri. Eius glossam videre ac memoria tenere, iuuenibus opera pretium existim mus,in verbo dominoe L. III. GAius Lia. L IN. TITVGTEM INPOTEsTATE NOSTRA sv NT LIBERI nostri,quos ea iustis nuptiis procreauimus, quod ius proprium ciuium

Romanorum 62Constituis te id Romulus fertur,ut patri per omne' tempus vitae omnis potestas in filium esset,sive coercere, siue verberare,sive vinetiam rustico operi detinere mallet,sue etiam o cidere,aut vendere ut autor est Dionis Halicarna. lib. I i. quod ita obsoruatum fuisse etiam Constantini constitutione, & Pauli responsse docemur.l. fina. epare. pollin suis,in fine e lib.& posthu . illud tamen Constantini constitutio

83쪽

6 Anto. Vaccae Exposit .locorum obscur.

negat licuisse patri filium vendere,quod sane rationabilius est.Caeterum hac in re verisimilius est, deceptum esse Dyonisium Graecum hominem, quam Romanum Imperatorem. Alioquin inter seruos & liberos nostros quam disserenatiam reliquisset Romulus, si Vtroque aeque vendere permisisset. Quanquam autem Cicero in oratione pro domo sua, de arrogatione P. Clodii loquens, passim dicat,eum qui per arrogationem in alterius potestatem transit, liberi tem amittere.tamen id sic intelligi debet,non ut seruus fiat,qui filius esse incipit,sed ut alterius iuri, hoc est, patriae potestati per omnia superius dicta subiuciatur.Exempla quibus patres Olim iure suo filios aut damnauerunt,aut occuderunt,apud Valerium legere est ibro Octauo, sub titulo, De parentum seue- mritate aduersus liberos. Hodie ut dominorum in servos squod praecedenti capite dictum est sic & parentum in filios,hactenus coarctata potestas est: vi sine praesidis prouinciae permistu,patri aduersius filium nihil grauius constituere liceat.l.inauditum.insta ad legem Corneliam de sicar. l.iij. & l. sequen.C. de patria potestate. Existimauit tamen Accursius in glosia, In d.l. inauditum. non audiendum esse patrem,qui de magno & caritali crimine non in se commisso, silium suum apud praesidem prouinciae, Ves praetorem accusare velit, quemadmodum nec auditur frater: quinimo exiiij poena plectitur.l. si magnum. C. qui accus non poss. Nam nec matri id licet, nisi ob insidias sibi factas. l. propter.C. eodem titulo. de his qui accus non poss Sed ego Accursij sententiam veram non existimo, cum id tantum prohibeatur pater, indemnatum filium necare, ψ sed accusare eum apud rectorem prouinciae simpliciter iubeatur. dicta l.inauditum. Nam exempla veterum declarant, saeuisse patres magis saepe in filio;

ob peccata quae in alios, quam quae in seipsos commisissent. Nec hodie qui

quam mutatum est,nisi ut praesidis interuentu filius cocrceatur,dictis legibus. Quamobrem pater nec se inseribere, nec caetera accusationum selennia implere necesse habebit quippe in eo cessat suspitio calumniae. Idcirco extra o dinem a praeside audiendum,& nocentem filium cxtra ordinem damnandum ac puniendum puto:nis patrem domestico odio magis, quam sortis & boni

ciuis animo id facere constaret. Tunc enim nullatenus audiendum esse. Nam haec ratio in causa fuit, ut neque matri, neque fratri accusatio permitteretur.

Fratres enim saepissime inter se oderunt. Et ut ait ille fratrum quoque gratia

rara est Matres autem quamquam filios natura intentius ament. Unde &illelepidi simus versius est in Tiberium,Dispeream si te mater amare potest. Intem dum tamen muliebri leuitate vchementibus ac magnis odiis exardeseunti ut

in tragediis Medea in filios. Id legislatori cauendum esse visium est. Illud hoc loco admonere non alienum fuerit liberos antiquitus appellatos, tam filios, quam nepotes & deinceps,qui in potestate essent, ad differentiam seruorum: ut cum idem prope ius in utrosque haberent:filios a seruis hac ipsa liberorum& seruorum appellatione distinguerent: quod Grammaticorum diligentia non satis declara ob id multitudinis numero,& si unicus duntaxat filiuς sit, interdum utimur,ut apud Gellium,libro secundo,capitulo quinquagesimotertio. Haec autem appellatio postea etiam ad nepotes ex filia producta est vulgari usu quandoque ita usurpante quamquam hi non sint in potestate1 cogno-

84쪽

De his qui sunt sui vel alte. iuri Tit.VI. 7π

stere. M liberorum.de verborum signiscatione.l prima. C. de conditione inster. vi & supra diximus. Postremo Haebreos quoque qui apud nos sunt, cum Romano communi iure vitiant.l. Iudaei Romano iure.Cde iud.liberos in pote litate habere recte dictum ex illi modi dc Baldus hoc loco probat. Vipi Ativs LIB. XXV. AD SAlli Nu M.

I Q v A POENA P Α T E R P A M I L I A s FuERi Taffectus, it mel ciuitatem amittat, mel seruus pinnae efficiatur:

Iine dubio nepos fili' loco succe . Recte quidem suppleuit Haloander caput quartum huius tituli, in quo deerant nonnulla verba. Sed non & hoc emendauit, cuius initio sine dubiolesendum est, non, Paterfamilias, scd, Later. Cum enim supra ex ipsomet Vlpiano, sic definietit paterfamilias illos esse, qui suae potestatis sunt. l. nam ciuium, supra eodem, non credibile est, statim improprie loquutum esse, quam improprietatem etiam Accursius notauit. id ego censeo, & si Florentiae non aliter scriptum dicas. Erroris causam praebuisse suspicor, antiquum scribendi morem : paterfamilias illud enim F. sequens a quo incipit ver-χO bum,suerit, sic acceptum est, quasi ad praecedens verbum, pertineret, inde &alterum F. illi additum. Nam in Pandectis, continua literarum serie omnia scripta accepimus. Quaerunt doctores, si filius non deportatus, sed bannitus hoc est, capitali crimine absens damnatus fuerit, ex se a tutis municipalis, an& hic sii ccedat nepos, an vero ille suum locum teneat, & per illum fiseus: vi stilicet institui sseus debeat, vel exhaeredari, vel si ab intestato pater, aut mater, vel agnatorum quilibet decesserit, saereditatem pro illo sie damnato fiscus capiat. Et concludunt Omnes, eos qui ex se a iuris municiditis capitali crimine absentes damnantur, hoc est sui vulgo vocant) ban-niuntur, non amittere ea quae sent iuris communis, hoc est Romani, sed ea

duntaxat quae fiunt priuati iuris municipij illius, in quo absentes damnati sunt. Quod si quis speciali iussit principis absens, capitali sententia damnatus ' fuerit id quod poni dicunt in balino imperiali) hunc ea quoque, quae iuris

communis sent amittere . Quasi sententia capitalis contra absentem l ta, non alio quam hoc casu principis autoritate sulciatur. Bariolus hic & in l. amissione. s. qui deficiunt. capit. diminutio. Sed cum supra in l.omnes populi. ostenderim, non aliter valere statuta municipalia, quae aduersius iusublicum quid disponianni, quam si speciali principis decreto compro-ata sint: consequens videtur, ut qui ex his damnati sunt, etiam autoritate principis damnati intelligantur. ac propterea etiam quae iuris communis sunt, Ao ea amittant.Respondeo,quia princeps id ius priuatum in municipio non publicum in uniuerse Romano orbe esse voluit ideo non mirum si ea quae p . blici iuris sicini,hic talis non amittit,sed quae illius priuati munici j duntaxat. Nam capitali sententiae damnatus,ciuitatem amittere debet non aliam, atque

illam,cuius ex iure damnatus est. . . . . .

L. VII.

85쪽

ti non rediguntur in patriam potestatem. Naturales accipe ex con- cubina,vel quavis alia non nista Vxore genitos,quicquid Accur- l situs controuertat, qui verbi illius, rediguntur, significationem, non satis perspectam habuit. Naturalium sane triplex appellatio: nam interdum iusti filii quique in potestate nostra sunt,naturales dicuntur, ad differen tiam adoptiuorum. l. nepotes. in fine. supra eodem titulo, de quibus hoc loco . non agitun frequentius vero naturales dicuntur,ex concubina, vel quavis alia non iusta uxore geniti,qui nec in potestate nostra fiunt, sed sui iuris habentuti iovi hoc,& aliis lape locis. l. ex facto. g. ex facto. infra ad Trebellia. Hi rursus in multos species distinguuntur,variisque appellationibus recensentur, quas dili gentissime exequitur Alciatus libro quarto et γων. cap. v Tertio modo naturales dicuntur,qui nati illico in potestate nostra sunt,non ut patrum, sed ut dominorum,veluti qui nobis ex ancillis nostris suseipiuntur. Nam hi & serui& naturales filii nostri sunt.l.naturalis.de praescrip.Verb.l. fina.C.communia. de manumiu.de ancilla.Q de liber. cau l. denique. de pignor. l. Omnes. M. Lucius. quae in fraud. cred. Quamobrem Martialis de equite Rom. qui ancillis seis commisceretur,domum repetere cum equitibus vernis dixit. Hodie hi liberantur a seruitute, simul ac pater actis publicis interuenientibus filios eos suos esse io prosessus fuerit,aut filiorum nomine appellauerit. Non tamen hoc eis suffcit, ut&iustorum filiorum iura Consequantur l. unica. Mi similique modo. Q delitin. liber. toli Inst.de adopt. s.fina Sed etsi pater moriens nemini hos legaue rit,vel tradi iusserit,cum eorum matre,si & ipsa vivat, liberi essiciuntur.d. l. fin. Ccomm de manum.Quodat Invitos non redigi in potestatem:quiri potest. si consentiant,quomodo redigantur Ego per arrogationem id fieri intelligo.l. qui liberatus.infra tit. I.quam rem plenius infra explicaturus sum .l. fin. seq.tit.

ADOPTIONUM antiquitus frequens usus,dum earum iura religiose habita sunt,&incorrupta mansere. Adoptabant ferme hi,quibus vel natura fialios non dedisset,vel datos,sors ademisset,ut familiarum nomina & sacra priuata, quae pontificum legibus perpetua esle iubebantur, naturalibus deficienti bus per adoptiuos coinruarentur. Id & ad mento; iam sibi in posterum gloriosum,& ad praesentis status solatium ac decus conducibile existimabant tot

bitatis miserii ac insidiarum occasionibus stublatis,quς aduersus orbos non raro intenderentur.Denique Rom. Imperium a CC sare in Augustum ab Augusto in Tiberium a Tiberio in Caligulam Germanici filium squem & ipsem oolim Imperatorem destinatum,iussu Augusti Tiberius adoptauerat. Institieod. tit.in princ. in a Claudio mox in Neronem adoptionis iure, translatis opibus, &eontinuata potentia descendit. Nec liberis adoptiuis patres deserere, aut ad naturales mox redire liberum crat. tinebantur quippe etiam inuiti coercebanturque

86쪽

De adoptionibus. Tit. VII. 79

turque iure patriae potestatis l.non potest.inis eodem titulo. Sed nec filii ipsi ab adoptiuis patribus expelli, aut inuiti emancipari poterat , nisi ex causa

quod & Bariolus credidit,inl.quidam cum filium. de verborum obligationibus.& Viglius probat. institui.de exhaered. liber. in rubrica. Nec Graeco more

abdicari eos licebat,ne iterum alterentur, aut etiam ut ex toto a paterna se

milia abalienarentur, cum abdicationum mos Romanis legibus improbatus fuerit, lege abdicatio.C. de patria potestate. Alciatus libro secundo dispunct. capi vigesimooctavo. Viglius loco supradicto. Enimuero sequutis temporibus, ut bene constituta omnia paulatim sere ad vitium labuntur. Adoptio-io num incommoda quaedam existere coepere, dum vel ab adoptiuis patribus parum constanti animo habiti siij exhaeredarentur: quod facere semper licuit, etiam aduersus filios naturales, querelae in ossiciosi testamenti periculo inimianente .Instit.de inoflicto.testamen.in princip.d.l.quidam cum filium. vel comminutis patrimoniis atque attritis operibus quod luxu temporum non raro eueniebat ) frustra haeredes scribebantur. Quamobrem tam naturalium, quam adoptiuorum parentum haereditatibus exclusit illusique saepenumerbreperiebantur. Hac de causa Iustinianus Imperator, credo etiam ex eo quod Christiana religione introducta,veterum familiarum inania sacra interierant:& propagandi nominis ratio inanem quandam gloriam, pietati nostrae non to admodum probatam continere videbatur,edita constitutione.l.penultima. Qde adopt.Quod primum ac praecipuum in adoptionibus fuerat, ut adoptiui in familiam transirent, id sustulit, aliaque induxit, quibus omnia fere auoptionum iura perturbata sunt. Eam tamen adoptionis speciem, quae arrogatio di- .citur, in suo statu ac iure reliquit. Idcirco adoptio hodie perraro fit: arrogatio ius. Nam si naturalem patrem habeat, quem adoptare cupimus, eum ante . omnia emancipari curamus,vel certe speciali principis indulgentia,ut in pote- statem nostram transeat, impetrari solet. Nec fere aliter hodie ad adopta dum procedere solemus eos,qui in alterius potestate sunt. Quamobrem nouae huius constitutionis abrogatione, non multum iacturae fieret, nec nullo negotio princeps subleuaretur, specialibus rescriptis id tribuendi, quod veteribus legibus ex aequo omnibus concedebatur. terum cum sit adoptio post

se naturam alter modus, quo iusti si ij nobis effici possunt. Ideo cum ub praecedenti titulo dictum sit, quomodo natura iusti si ij nobis fiant, bona ratione subtexitur tractatus adoptionum. Quotuplex adoptio sit, quomodo, Mapud quos fiat factaque dissoluaturiquae illius vis & affectus sit,quos & a quibus adoptari liceat omnia secundum veteris iuris autoritatem declarantur,a que explicantur.Sunt huius Rubricae duae partes: una, de adoptionilus. altera, de emancipationibus. Quae duae res ideo coniunctim tractantur, quod maxime

inter se adgnatae atque allines fiant.Nam hoc iure tum maxime soluitur pote- o stas patris naturalis cum filius alteri in adoptionem datu KSane quod subiungituri Et de abis modi quibus patria potestas Ioluatur.Id non vltra exequitur Imperator quam ut morte sblui c5memoret,vel patris,uel liberoru l. siquis.ueq.infra eo.ti .ciuitatis quoq; amissione recens et t. si paterfa. e Sed id quoq: obiter, se

velut aliud agens,quia scilicet de his modis,quibus patria potestas soluitur,ple-

87쪽

ro Anto.Vaccae Exposi .locorum obscv.

nius disseruerat, Institutionibus. Adoptionum iura, Pontificum & Augurum libris conscripta suille apparet,ex Oratione Ciceronis ad Pontifices, pro domo sita. Certe non duodecim tabularum lex, non edictum pretoris vllum de adoptionibus relatum extat, sed moribus ciuitatis paulatim hoc ius introductu-ctum est deinde scripto etiam comprehensium.Instit.de acquisquae fit per a rog. in princ.ubi dixi contra glo.& ibi etiam Theoph.notat. Posterioribus tem poribus Senatusconsulta quςdam de his facta commemorantur Cornelio T, cito Suetonio,& principum constitutionibus.lpenuit.Ccod.tit.Inst.de acquis per .arro . in princ.iusiurandum quod in arrosando iuraretur,a quinto Mutio

pontifice maximo compositum suisse,& Masturium Sabinum,qui Tiberi j tem mporibus suit,de adoptionibus quaedam scripsisse,& comitia arrogationibus se etendis arbitris pontificibus haberi solita est e,Aul. Gellius scribit, libro v. capi.xix Ad Massuri j libros commentationes postea scripsere Vlpianus& Paulus. Ideo frequentia ex utriusque horum libris,qui ad Sabinum inscripti erant,capiata sub hoc titulo reseruntur. L. II. G A I v s L I B. I. I N s T I T.

arrogatio: quia sesis qui adopta rogatur, id est,interrogatur an melit

eum quem adoptatu a sit,iusium Hildium se, is qui adoptatur rogatur,an id fieri patiatur. Atqui arrogationem dictam esse,Αul. 2o Gellius scribit, quia transitus hic in alienam familiam per populi

rogationem fieret,lib. v.noctati. cap. x I X. Quin etiam cius ro attonis verba

is refert haec, Helitis iubeatis, in l. Valerius.l. Titio, tam iure legeque filius sibi is siet,quam si ex eo patre maircque fami eius natus esset,utique ei necis vitςque - potestas siet,ut pariendo filio est hoc ita,ut dixi,ica vos quirites rogo. Propte - ea impulsos quosdam,deceptum hoc loco Caium nostrum existimaste, Alci, tus scribit, libro nono πινε γων,capi. quinto. Existimat ipse ethymologiam a

Caio excogitatam,quae tempori sito magis conueniret quia vetus mos rogationum iam inde a Tiberij temporibus exoleverat. Ego ut rogationum m rem abolitum fuisse non negauerim,quod etiam supra ostendi,in l.non ambi- 'si tunde legib.& in Ij de const. princ. ita rogari eos quoque solitos suisse, qui adoptarentur,assirmare possiam,ex his Ciceronis verbis, in oratione ad Pontis pro domo sua, contra Clodium. Sed cum hoc ius a maioribus proditum sit, ut nemo ciuis Romanus,aut libertatem, aut ciuitatem possit amitteremisi ipse' autor factus sit, quod tu ipse potuisti in hac causa discere scredo enim quan- ι quam in illa adoptione legitime factum est, nihil tamen te esse interrogatum, autor ne esses,ut in te P. Fonteius vitae necisque potestatem haberet, vi in fi- lio quaero si aut negasses, aut tacuisses, si tamen id triginta curiae iussissent, num id ratum essetZcerte non,quia ius &c. Ex his verbis adducor, via duplici mutuaque rogatione, tam populi,quam eorum qui inter se adoptarent, arrogationem dictam existimem, quod maiorem rationem habet, nec Grammatiaco magis in hoc quam Iurisconsulto credendum esse. Nam & corum quae a rogatorem arrogato, si pupillus sit, vicissim promittere oportet, ipsius pene stipulationis sormula,paulo post referturaenon enim.infra eodem

88쪽

. De adoptionibus. Tit. VII. 8i

ILL vn metria sue adoptionis comune en,quod j Pigenerare non Hylant,quales, suntlladone adoptare poesiant,castrati aut e non posunt. Recte animaduertit Aug. lib. I ii I .emen. . v. quatuor haec postrema Verba, Cantati autem non postant,

non reperiri nec in Floretinis Pand.nec in lib.Initi. ii primo,unde hoc caput descriptum est. Vera tamen horti verborum sententia,quq etiam in institutionibus Imperatoris ascripta sunt. 3.sed & illud Inst.co.tit.as lentiorque in omnibus Augustino,Theophili interpretationem probanti.d. ,.sed & illud. Hoc ubdelicet iccirco constitutum esse,qubd spadones quidem aliqua in spe generat di esse pollunt,si forte naturale impedimentum remoueatur,quo interim coireio prohibentur,at castrati nullam omnino spem habere possunt. stratos autem proprie eos dici, quibus genitalia obscilla sunt. Thilli bias, quibus a matribus, aut a nutricibus,vel quo alio cati attrita sint. Spadones vero qui ob morbum aut corporis frigiditatem generare non pollunt. At Eunuchorum appellati nem de his omnibus generalem esse ego quoque consentio, quamuis & spadonum appellatione,ex sententia loquentis,interdum etiam hi omnes contineantur l. ii seruian fine,de iure dotii spadonum. de veri, signifi. Qua in re longis . sime omnium errasse Alciatum apparet, in dispadonum. Nobis autorem indicasse, sat est illud hoc loco adscribi non intempestiuum: fuisse antiqui tus etiam tertium adoptandi modum, ex testamento scilicet,ut ex Cicerone, 6 Tranquillo,aliisque Latinis scriptoribus cognosci potest.Cicero de claris orat. Liciniae filius Classi testamento qui suit adoptatus. Tranq.in Caes. Sed nouissi- mo testamento tres instituit haeredes sororia nepotes C. Octauium ex dodrai te. LPinariu & Pedium ex quadrante:reliquos in ima cera. C. Octauium etiam in familiam nomenque adoptauit. Obseruari etiam hodie hunc morem appare cum ea lege haeredes aliquos instituimus,ut nomen nostrum & gentilitia insignia gerant. Qua de re alio loco dicam.

emancipare di suos , m adoptionem dare apud se posse, Nerviij enuntia est. Haec aliis quoque locis repetita sunt.l.ij.de ossi.prael. l.ij.de Off.praesCaeterum adoptiones apud magistratus fieri, ideo receptum videtur,ut testatiores citent, magisque omnibus innotescerent, non autem quia causae cognitio a magistratu adhibenda esset,quod Bar.& Bathoe

loco & plerique alij falso videntur existimasse. Satis quippe habebatur,si inter

se consentirent hi,inter quos adoptio contraheretur, quique adoptandos d .rent. Sic arrogationem quoque quae ex indulgentia principali fit apud Praesi- dena,vel Praetorem intimari oportere traditum est.l.is.C.e .litu.eadem ratione professiones quoque eorum qui nasceretur,apud Praefectos aerarij Saturniseri constituit diuus Marcus. l.cti de aetate.de prob. Donationes quoq; non alia o de causa actis publicis insinuari debent.l.donatio.& l.data.Cde don.Sed & manumissiones seruorum & emancipationes liberorum eodem intuitu apud magistratus facere iubemur.l.j.&l.fin. C de emancip. liber.& de manumisi .vinae per totum titu.Quare Paulus libro a i. Senten.recept.apud magistratus muni-

cipales, inquit, si habent legis actionem, emancipari & manumitti potest. -

89쪽

ta Anto. Vaccae Exposit. locorum obscv.

Pertinebat ea res ad excludendas Hudes,praesertim eas, quae falsi interdum opinatione atque errore circa statum oc conditionem alicuius committi pocsent. Quia vero tam adoptio, quam manumissio & emancipatio etiam specie

quadam imperi j explicabuntur quod vel illud indica cum imperio magistratus adoptionem ficti traditur. Lis. supra eod ars.l.manumisso per lectores.ss.de manum iis vind. Imperium autem non nisi iis competebat,qui maiores magistratus essent. Ideo illud quoque additum est, non posse adoptionem apud alium,quam apud quem plena legis actio est,celebrari.l. nostra.& Ij. C. eo.tit. Nam legis actionem apua eum ede dici,qui iurisdictioni praesit,& maiore albquem magistratum seraticopiose hoc loco Budaeus ostendit.Addit Alcia. lib. io iri. πι γγων αH.nunc illum esse, qui x merum & mistum imperium habere dicitur,quales sunt Romae Praetores, in prouinciis proconsales, & earum praesides,quod & verum apparet,excepto quod merum imperium Praetoribus Romae non omnibus competebat,nec illi quidem qui urbanam peregrinamve iurisdictionem sertitus esset sed his duntaxat,quibus iudiciorum publicorum capitales quaestiones legesque exercendae obtigissent,ut stapra ostendimus,int ij. 3.deinde.de orig.tur.Verum & si alij merum imperium non habebant,non ideo tamen minus apud eos legis actio erat. Cicero de lege repetundarum in - Verrem.Quis isitur est,inquit,qui neget,oportere corum arbitratu lege agi, - quorum causa fit lex constitutat Vlpianus de oss. prael.l.Barbarius.de praetore M- loquens Quid dicemusZan quae dixit,quae decreuit,nullitis fore momenti, an - fore propter utilitatem eorum,qui apud eum eserunt,uel lege,vel quo alio iure)ex nis quoque exemplis clare apparet,quid sit lege asere. tiarius autem id ostendit Ascon.Poedanus in tertia Verrina,quum verba illa Ciceronis, lege agriret in haereditatem, ita interpretatur.experiretur iure,quemadmodum prob rei se haeredem scriptum esse,& possessionem a Praetore peteret.Fuit igitur licedubitandi ratio in his responsis,quod nemo videretur in sese atque in sua causasto ipsitus imperio uti possed ille a quo. g. tempestiuumad Trebel l .pen.de arb. nec actorum fides in sua causa cuiquam temere committenda. Sed utilitatis causa receetum est,quod hic dicitur,quoniam & species illa imperij, in talibus negotiis adhiberi soliti, paulatim obsoleverat. arg.d.l.manumisso.& dd. pere dcf.C.de emancip. liber.&quod potissimam utilitatem ac rationem horum continebat,ut scilicet quod gestum ellet,omnibus innotesceret. id no minus apud

acta ipsiusmet Praetoris,aut consulis,quam alterius cuiuslibet praestari polle visum est,nec de fide dubitandum esse, cum per tabularios & scribas publicos acta apud tales magistratus conficiantur. Qbare verum id quoque arbitror, quod hoc loco Baldus adnotauit, posse hodie comitem Palatinum &suos ipsius filios apud se legitimos facere, dumtamen caetera rite expediantur: hoc est,instrumenta,ut moris est,pernotarium conscribantur. nam dubitari posse arbitror,an talis actus sine publica scriptura gestus valeat. Amplius & illud probauerim,Praetorem, aut Consulem filios alienos apud seipsum sibi adoptare posse. nam Augustum id fecisse Suetonius significa cum Caium & Lucium domi adoptasse, per assem & libra emptos a patre, Agrippa scribit. Domi enim intelligenuum apud se,cum scilicet supremam potestatem Obtineret.nam pri-

90쪽

De Adoptionibus. Tit. VII. 8a

uatus id sacere non potuisset. Quae Accur hoc loco scribi leuiora sunt,quam ut a quoquam coniurari necesse sit. Nos ad institutum pergamus. L. VII. CEL svs. Lia. XXXVIII Dio EsTOR v M.

VM ADOPTIO FIT, NON EsT NEC Ls ARIA IN EAM rem autoritas eorum uter quos iura adoptionis confluuntur. Certi

iuris est adoptatum a me,lieri adgnatum non solum liberis,quos in potestate nabeo,sed de statribus de patruis meis caeterisque qui modo ab eodem auo,vel proauo descenderunt. Insti de legit. io agnat.succcss M. per adoptionem.vbi Theophil .l.ij., haereditas,de suis &legiticum hoc ita sit,aequum videbatur,ut hi salte adhiberentur,qui potestati meae lubiecti non sunt,ne ignorantibus,vel inuitis in facultate mea esset, haeredem eis quandoque futurum parare. Sed quia nominis de sacrorum cuiusque lambliae conservandorum ratio sic poscebat nam adoptio, ut diximus, his duabus de causis maxime in usu esse coepit.ὶ Idcirco omissa horum autoritas,ne si recusarent,in potestate eorum aliquando foret,extinsui familiaria sacra,& gentis nomen.quod ne accideret legib. xl l .labu . prospectum fuisse significat Cicero de legib. his verbis: Sacra priuata perpetua manento. praesertim cum testamento tibi prospicere illi possint si haereditatem suam ad adoptiuum meumio peruenire nolint. Si tamen euidens haus ostenderetur,ut puta,si quis agenti alicui agnato meo, dato pretio,ea spe adoptandum se dederit, ut legitimam haereditatem meam quandoque nanciscatur sine dubio no profuturam huic adoptionem, sed illo excluso aliis proximioribus locum fore existimo. Quinetiam speciali s. c. Neronis temporibus facto apposite id cautum fuit ne simulata adoptio,in vlla parte muneris publici iuuaret, neve usurpandis quidem haereditatibus prodesset,autor Cor. citus lib.ann. x v. Hodie generali iuris constitutione talis adoptio eleuabitur, qua plus valere quod agitur, quam quod agi simulatu declaratum est. C.plus val. quod agit.per totum titu. VIII. Moo Es Tisus. Lis. II REcvLARUM.

ret, in arrogatione ante tenuerat , sub Diuo Claudio recte mut tum ei Oportet dc tutoris autoritatem interuenire,si impubes sit qui arrogatur,ut noua Iustiniani constitutione declaratum πια est. ι in. C.deauto.prist. cuius res rationem illam assignat quia iniquum este videatur, tutelam solui,non admonito tutore, cuius cares intereste potest. Eade ergo ratio,ut de curatoris autoritas requiratur, incit. Enim uero si tutor,aut curator arrogationi consentire nolint, nihilominus tamen

eam perlici posse existimo, si pupillo, vel adulto expedire constet, de caeteras conueniant. Apparet enim non ideo horum autoritatem requiri,quod corum

potestas ad subiiciendum alteri pupillum valeat, sed priuato dumtaxat ipsorum intuitu Geli libro quinto cap. xl x. Neque pupillus autem neque mulier quae in parentis potestate non est,arrogari potest: quoniam de cum sceminis nulla comitiorum communio est, de tutoribus in pupillos tantam esse

SEARCH

MENU NAVIGATION