Jacobi Thomasii Dissertationes ad stoicae philosophiae & caeteram philosophicam historiam facientes argumenti varii; quibus praemittitur de exustione mundi stoica exercitatio

발행: 1682년

분량: 266페이지

출처: archive.org

분류: 철학

211쪽

. Io6. Prior perfectum sapit Enthusiasmum, qui ex essentia divina non modo spirituales insea Deum substantias, sed corporeas universias derivet; posterior persectum Athesmum, qui non providentiam divinam tollat modo, sed ipsius quoque Dei existentiam. Quod ΑIexander non apertis quidem verbis secit, cum potius Jovem, ML nervam, Apollinem in ore haberet supra g. yy. sed satis in eo decI,

ravit, dum negavit, ullum esse Deum praeter Materiam primam. . Io7. Atque hoc illud est, quod rex Uberto Magno audiebamus, Deum non esse extra materiam. In quo quidem Epicuri Magistri voluit impietatem superare. Nam Epicurus Deum utique vel Deorum potius turmas dixerat extra materiam esse, & suaviter in intera mundiis deliciari. At ΑIexander ex his ipsis etiam intermundiis relegatos Deos nullibi esse jussit,h e. e rerum natura plane sustulit. Sed ne tam nefarii dogmatis poenas daret publice, Deum aliquem professus

est, nempe Materiam primam . Io8. Porro nescio an non eadem cum Mexandro senserit Sinuro Lampsacenus, Peripateticus quidem alias, sed qui cum Epicuro

crederet, omnia qua uas onte esse generam, nulgo artifice nec auctore ,

ut e Lactant. c. io. de ira Dei datur intelligi. Movet me Dagmentum Senecae apud Aumstinum VI. de Civ. Dei io. ad quod insta etiam . ist . notabitur nonnihiId ubi aliqvis sic introducitur loquens e G

feram aut Platonem aut Peripateticum Stratonem P quorum alter

sylato fecit Deum sine corpore, alter StratoJ fine animo. g. Ioy. Quaero enim, quis it Ie Stratonis est sine animo Deus, si Materia prima non est Θ Quam ipse quidem nominaVit Naturam, &divinitatem illi tribuit, sed quae esset sine omni non mente modo, sed sensu. Cic. I. de Nat. Deor. p. 9. Simio is , qPi P0μ- Vpellatur, qui omnem vim divinam in natura sitam esse censet et qrae causis gignendi, augendi , minuendive habeat, sed careat omni sensi re figura. Si OMNEM vim divinam Naturae inclusit, extra Naturam ergo & praeter ipsam nihil Deorum agnovit. Ubi parum ad quaest nem praesentem refert, sive Naturam Stratonis exponas ipsam Materiam primam, sive quo Dissert. II. g. 3o. inclinabamus, illud, quod in Materia prima sui absque Deo elaboratrice Fortunam Vocabat EpicuruS. V trovis enim modo habes atheum ipso deteriorem Epicuro, planeq; gemellum

212쪽

Alexandri, qui praeter hanc corporearum rerum Materiam brutam nullam esse Deum censeret .

. iro. Plane opposita sententia Dinantii suit, praeter Deum , quem plenissimum rationis & consilii Ens esse dictat recta ratio, nullam esse ne corporearum quidem substantiarum materiam primam ..

Quo pacto iisdem passibus supergreisus filii Enthusiasmum Platonis. quibus Epicuri Atheisinum Alexander aut Strato; ut huic adeo meriato Platonem opposuerit, quisqv is in fragmento Senecat respice ad . ro8.) ImVittu . . m. Enimvero Plato ex Dei substantia solas educebat spirituales naturas: nisi assentiam Leoni Hebraeo Dial. III. de Amor f. m. s8. L Cabalist. Pistorii) Platonem ex Deo ipsum quoque visibilis mundi chaos aeternae cujusdam progressionis interventu deriva D se, hoc interpretor, id ipsum plane, qVod postea clarὰ Dinantius prolocutus est, sensisse.) Verum Leonis huius in Platone explicando aliam seustrationem supra jam Dissert. III. g. Ios. &seqq. notaVimus:

recteq, StroZaius Cigogna lib. I. theat. nai. c. 8. p. go. ubi de chao PI tonico tantum non omnia Leonis sua tacit, illam ejus ex Deo progres.sionem aeternam ne Verbo tangit quidem, contentus aeternitatem ejus memoravisso.

g. m. Tametsi vero, Mod hactentis patuit, extreme dissidet Enthusiasmus Dinantii ab Atheisimo Alexandri: tamen ad hunc errorem uterque ex communi quodam, sed talso, principio deductus est. Illud vero ipsum esse puta, quod alioqui Gentilibus, si Alexandrum &Stratonem excipias, universis, horribile mendacium persuasit, juxta cum Deo ab aeterno extitisse Materiam primam, ita quidem ut existentiae suae ipsa sibi, non Deus, autor esset. Nimirum Satanae immurmuranti hoc assensi erant, e pure nihilo purὸ impo bile esse ut qνicqνam oriatur. Haec Enthu μι Dinantiani, haec Athesmi Alexandrei, haec Gentilismi totius, qui Enthusiasmi quoddam cum Atheismo temper mentum est, ultima radix censeri debet, in tres venenatissimos ramosita diducta . 113. Sane vero illo pestilenti admisso principio e tribus unum statuere fuit necesse, ut aut sociam Deo se carens omni principio adiunxerit materia; aut praeter materiam non sit Deus; aut ipse Deus sit materia. In hoc Satanae trivio plerisque Gentilium placuit, duo Cc Σ esse

213쪽

esse sibi coaeterna principia, ne Deum facerent compositum ac materialem et Alexander Epicureus contra Davidq; Dinantius, ne duo facerent prima, Deum & Materiam unum esse, diversis tamen sensibus, ut supra g. Ios. docuimus, dixerunt: quo pacto impossibile ipsis fuit, summam en is primi simplicitatem servare. Nam sene contradictoria sunt, esse materiam rei corporeae,& esse incompositum absolute. Adeo qui semel ademissent Deo potentiam ex nihilo creatrricem, evitare non potuerunt, quin auisimplicitatem essentiae divinae, aut unitatem

principii primi tollerent riit . In hanc sententiam quas ex ipsorum Gentilium dispi

rationibus apud Gregorium Nyssenum c. 23. de Opis hom. clara I guntur quaedam: de quibus haec excerpere libet, simul ut Dan. Le-vvenklati versio, hic certe non optima, corrigatur: I θεὼ ἡ πη-

isso compositum, mallem: Si in imo HI compositum. Dicuntur enim haec adversus coS, si qui res compositas seu materiales praeextitis e in Deo, tanquam principio materiali, assererent,) qis nodosimplex enhcsntilus ex partibus constat Z Demq. cogit nos haec ratio, vel ut ex materte Deum constare fateamur,si quidem ex et o Ferum materies orta eLII vel

f hoc quis avorsetur, extra se Deum materiam condidis, vertendum fuerat: materiam Deo extrinsecin oblatis fuisse, ut vel sequentia demon thrant, H qva universi tem hane fabricaret, flatuamus necesse ea. Sequitur enim statim: M ουν mi τύ λου κν, άμέ τι τόν θεον ααν-

214쪽

.ms. Ut ad Dinantium revertar, Deum esse materiam primam D vid iste primus asseruit,nis sab Alnetarico I fagistro id hauserat, verba sunt Raynaudi p. s63. J he v. natur. Non sesellit eum conjectura. Eadem enim Almarico mens fuit, licet ab ipsa phrasi abstineret. Non dixit, quod sciam, Deum esse materiam primam: dixit tamen, quod eandem vim habet, Deum esse finem omnium, quod omnia reversura sint in . um, ut in Deo immurabiliter conquiescant, re unum individuum atque,ncommutabile permaneant, uti supra g. 99. sub fin. memorabamus e Gersone. Idem de materia prima docent philosophi, ut ex ca sint omnia progressa, sic in eandem omnia esse reVersurra. s. 116. Sed vide hominis vafriciemi Reveritus ille dogmatis insolentiam temperavit hic sibi a vocabulo maseriae, pro materia finem dixit. Noverat enim verissime Deum universi hujus finem appellari, h. e. causaMnalem. Sed sensum vocis innoxiae detorsit, ideo finem omnium haberi Deum garriens, quod in eum sint omnia, tanquam in individuum incommutabile reversura. Atqui finis hujusmodi noneausa finalis est, sed extremum s. IN. His verborum praestigiis in causa mala sibi opus putavit homo callidus. Nisi dicas civilitMem hanc fuisse, quam a Plat e ac similibus Philosophis didicerit Amatricus. Nam & hi, cum Deum re-Vera facerent, quod supra g. 9I. 9'. docebamus, materiam saliena spi rutuum, nomen tamen materiae refugientes fontis vocabulum aut quid hujusmodi praeserebant, equo animae omnes derivatae in eundem de

g. Π8. Intelligebant, q)ici ageretur, Amatriciam discinuli. QVare ulterius progressi dixerunt, Deum esse principium formale mnium rerum. Quam quidem ipsorum sententiarn distingvit dii mas Parte I. summae q. 3. urt. 8. ab opinione Dinantii: sed omne di crimen verborum est potius quam rerum. Igitur non male Conimbricenses in I. Phys. c. s. l. art. Σ. p. aor. hunc ipsum Thomae locum citantes, cumq; duobus aliis Magni Alberti conferentus Almarian rum sic vocant discipulos Amatrici) sententiam faciunt, Materiam non solum non esse purum potentιam, sed esse sesum purum actum, h. e.

. II9. Dicas, inter Amatricum ti discipulos, ut horribile dogma tacitis velut incrementis adolesceret, conventum in has leges

215쪽

suisse, ut Amatricus in hac re Vocabulam sinis usurparet; discipulorum quidam fornetam in re haberent; sonsummator malitiae Dinantius id, quod reliqui velut per aenigma enunciavissent,rotundissimis verbis

profiteretur, Deum esse materiam primam e ne verborum haec & sen suum portentositas, si subito ingrueret, aures occideret. Quae sane citius illud serunt, Deum esse rerum omnium finem, potest enim finalis intelligi causa; velformam, potest enim assistens forma, potest externa rebus idea subaudiri ; qVam materiam primam, cui vocabulo tan tum adhaeret imperfectionis, ut a Deo semper maximis eam intervallis distraxerint etiam Gentilium saniores. . . ino. Interim necflm Amatrici, nec forma discipulorum a ludebat a materia Dinantii. Desine dictum ante g. iis. De forma sic

habe. Cui Deus & Materia prima idem, huic idem quoque Deus &sorma prim . Nam ne Gentilium quidem illi , qui Deum a Materia

distinguebant, formas aliunde, qVam e sinu vel Dei vel Materiae dedi cebant, quod erat illas ejusdem cum Deo Vel Materia essentiae ad extremum profiteri, Nam ideo alii Deum sontem faciebant idearum: alii Materiae sormam dabant corporeitatis, veluti caeterarum quandam radicem. Etiam Epicureus Alexander in hoc consentiat, ut in illa m teria sua rerum simul originalis serma delitescat. s. i1i, EnimVero qVi hoc uniVersum, qVantum rantum est,sive ex Materia prima,sive ex Deo,ut passivo pariter & activo principio primo eliciunt,hi necesse est ex is hoc principio sormas etiam tanquam ex tr duce derivent, quomodo soboles e parente non corpus trahit modo. sed animam. Neque aliter verum esse potest,quod illi dicebant,omnia esse Deum, π Deum esse omnia: quod & ante Amatricum placuit Scoto Erigenae, vid. Schediata. p. 6o. nisi Deum pro formest, juxta & m teriali rerum universarum principio habeant. . ina. In hanc insaniam lapsi sunt isti semipagani ex amore numio Platonis, quem putabant recte hoc impossibilibus,ut vocamus, estis annumerasse, ut ex pure nihilo fiat aliquid. Credas & Religionis nostrae cum Gentili Syncretismum eos cudere voluisse. Cum enim errori, quem dixi, de impossibilitate creandi quicquam e nihilo, alterum Ethnici adjunxissent, crassam Deo materiam titulo coaeterni principii, cujus e gremio caetera nascerentur, opponenteS : Scotus, Amalaicus, Dinantius, belli videlicet Chri-

216쪽

Christiani, posteriore damnato errore priorem retinuere, ad unum independens principium sic omnia revocantes, ut idem essicientis pariter causae & materiae ossicio perfungeretur. Nimirum inter Christum & Belialem componi putabant posse dissidium in has leges, ut Christus omnipotentiam e pure nihilo creatricem, Belial vicissim principii primi dualitatem ejuraret. His enim utrinque sic abdicatis

sermula denique pacis haec emergebat: Unum esse Deum, sed eundem universi materiam primae . . tet . Sed quocunque consilio haeresi huic excludendae antimum applicuerunt eius autores primi, hoc certum, σπον eorum fuisse, quod omnipotentiam Dei metientes decempeda Gentilium, non nisi ex aliqua praejacente materia crediderunt essicacem

esse polis. ias. Nam quod Aquinatem Thomam e lib. I. contra GentiI. c. II. p. 3o9. secuti Pererius V. Phys Ia. & Scheiblerus II. Metaph. 3. n. a89. p. II. existimant, Dinantium in hanc amentiam inductum esse, quia nesciverit inter differens & diversum, inter primo diversa, &diversa disserentia) distingvere, parum habet verisimilitudinis. Am mentum,e quo prae hac ignorantia expedire se Dinantius requis

rit, ita concipit Thomas: GDeus non esset idem quod Materia prima, oporteret disserre ea aliqvibus disserentiis, sic non essent simplicia: nam in eo, quod per disserentiam ab aliqpo dissert, i a disserenita compositionem facis. Non abnuo, sonuisse. hanc ratiunculam in Almatici schola. Nam eam & Alberius Magnus I. Phys tract. 3. c. IJ. licet ea mientium tacito nomine profert, illiq; similes duas adjungit alias. Sed quis credat serae tam futili, quae vix Tironi alicui vexando sit idonea, non potuisse clavem a Dinantio reperiri ps. iv. Citius assentiar, clim veram causam effutire, ne in omnipotentiam Dei iniurius haberetur, Dinantius non auderet, ad haS naenias confugisse: aut corradendis praedicatis, quae Deo materiaeq; prumae communia per scholas eo tempore haberentur, qualemcunqVecolorem causae cadaverosae saltem καὶ' ί,θμσω quassivisse. De hoc enim praedicatorum genere non illud est modo, quod notum Thomaea simplicitate materiae ac Dei ducitur, sed sunt etiam reliqVa duo, qVae

Priori juncta legi apud Albertum diximus modo: unum, quod ante

omne

217쪽

omne fieri spon omne corrumpι eodem modo se habeat Materia ; alterum , quod ex ea cundia producantur, in jsach fuerint formaliter rqvae ambo & in Deum conVeniant .i18. Quid λ supra demonstravimus F. II3. maluisse Dinam lium simplicitatis in ente primo iacturam facere, quam unitatis.

Quomodo ergo a fluebo te, qVam abiecisset, argumentum ducere potuit Θ Ille prosecto, qui cum praeceptore Amatrico contenderet , Deum essentialiter esse omnia, quomodo siinplicitatem Dei custodiro potuerit, non video. Ommum enim nomine procul dubio designavit hoc universum, quod coedo terraq; tu utrinqve comprehensis constat naturis. Hoc nemo Philosophorum ita insanivit, ut estentiam statueret Omnis expertem compositionis. Volebat autem Dinantius

hoc idem esse cum Deo. Ergb ne Deus quidem ipsi a compositione

immuni S.

s. ia9. Πρῶτον. itaqVe Dinantii suit non ignorantia iuta, quid inter diversa S disterentia interesset, sed abnegatio creatricis omnipotentiae, quam ingeni61issimis quoque Gentilium pater mendacii persVaserat. g. igo. Aliud errandi principium habuit is, qui aevo nostro phrasin Dinantii suscitavit ab inseris. Nam nec Dinantii vestigia, nec Platonis, nec Aristotelis persecutus est, homo veteris philosophiae, quanquam germanum se Aristotelis interpretem somniabat, ad mir

. 133. Ad hoc opinionis monstrum his gradibus, quod ex eius chartis , iusta Theologorum intercessione imprimi vetitis, licuit c gnoscere, pervenit . Quod hodie multi faciunt Novatores, formam corporum naturalium substantialem solicitare coepit, sed modo plane dispari. Fatentur noVatores, formam aliquid este totius corporis, substantiam ecte negant. Seculi nostri Dinantius contra substantiam esse fatetur, partem compositicile negat, ipsum corpus naturale me ram este formam pronunciat: nempe quia, cum forma corrumpitur, ipsum corpus corrumpi vel rustici animadvertant. A forma progressus ad materiam primam negavit eam eine corpus: hoc enim praedicatum iam totum transcripserat in formam. Sequebatur ergo, ut Materiam faceret ens incorporeum. Quid si Deus es et ρ Equidem

pernegant hoc Scholae: sed Vicit pruritus novandi, ac blandiebantur

218쪽

quaedam, quae tum de Deo dicta in lacris non male quadrare videbantur in Materiam primam, ut qVod Act.I7,28. in Deo esse,Vivere, & mo-Veri dicimur; quod Rom. ii, 36. ex Deo scribuntur esse omnia: tum abAristotele collata in materiam primam, ut quod ingenerabilis ea sit& incorruptibilis,) Deo haud dubie competebant. Quamobrem eo profectus est homo ridiculus, ut Aristotelis hoc esse dogma persuaderet

sibi, quod ipse, tot seculis ignoratum, feliciter luci restituisset. . i32. Porro ab his initiis mirum dictu quae ipsi enata sint ulterius opinionum monstra. Quae referre nimium hic soret. Neque hoc nunc agimus. Et aliquando tandem a digressione prolixa revertendum est ad Stoicos nostroS.

. t 33. Horum Philosophia quibusdam in Iocis ita comparata

est, ut Platonis Enthusiasmum temperare cum Epicuri Atheismo videatur. Sapientem suum affectibus exutum Deo aequiparant: hoc Platonis habent. Deum vero ipsum angustiis Fati, quas nemo Philosophorum arctius constringit, conclusum &materiae complexibus illigatum nescio an laxius habitare faciant, qVam plurium Mundorum, si horiim orbes maxime contigui fingantur, spaciis interceptum cohibitumq; Epicurus. Id interest, quod Epicuri Deus negotiis mundi

intereste, ne se curis maceret, non cupit; Stoicorum Deus omnia sibi

invisa approbare suffragio, quia mutare non potest, cogitur: ille sibi 1erviens, hic fato: ille nostri in sua felicitate securus, hic dignus, cuius miseratio nos subeat. Ipsi decidant inter se, utri graviore injuria potentissimum Numen, idem , benignissimum assiciant. ἀβ. i3 . Sed de Stoicis hoc etiam parabam adjicere, valde affinem esse illorum Philosophiam decreto Dinantii. Dinantio Deus & Materia prima idem plane. Stoicis haec duo non unum quidem penitus, sed

foedere tam necessario copulata, ut unum per se, qVod punctii sequentis β. 187. inchoandi negotium erit, constituant non minus, qvam materia suae formae conjuncta ν. . I 33. Tentemus invenire, quid eos impellere potuerit in hunc scopulum. Tenebant juxta cum caeteris Philosophis, duo aeque prima esse, Deum & Materiam. Atqui sana ratio non nisi unum esse tale primum permittit. Ipsi ergo cum neutrum abdicare, nec tamen vel materiam plane H θεουν, quod Epicureus ille secit Alexander,) nec Deum in universalis Materiae naturam transformare, quod postea Di-D d nantius,

219쪽

nantius, vellent, ex duobus unum conflaveriant υφιμι - ον. sed ita necesse fuit, ut in aliam se nassam induerent, primit entis abrumperent simplicimtim, magis etiam quam Alexander & Dinantius. Sed hoc malum ipsi videlicet minus esse judicaverunt ,-i36. E diversa parte simplicitati huic caeteri Philosophi utcunque consultum ire cupientes non permiscebant naturas, praesem tim quas caetrumc dispares putarent: sed quia tamen a Deo creatam fateri Materiam nolebant, Entis primi tollere unitatem coaeti sunt, &duo.aeqVe prima relinqVer . . a 37. Ita quocunque se verterent illi miseri, cum Materiam Deo, qui capitalis omnium error iiiit, semel exaequassent, absurditateS effugere non potuerunt: ipsi ut a veritate aberrantes universi, sic inter se, si factiones eorum separatim intuearis, distracti sententiis. . I 8. Ac inter Platonem quidem & Stoicos de Mundi anima philosophantes quid intersit, sparsim est in superioribus sag. ar. usq; ad 82. indicatum. Nunc rem illam in consertos articulos colligamuso Primo PIatonici tertium, Stoici primum Deum mundo animando prae- incerunt Secundis Platonici animae Mundi, tertio Deo, quartum adjecerunt, velut ministri Ioco, Naturam, in qVa essent λογοι οπεραα - κοι: Stoici hos λογους ipsi Mundanae Animae, ut depositum , crediderunt. ItaqVe tertio quod Animam Mundi dixerunt Stoici, ad Platonici diversis contemplationibus & quartum suum, & tertium, & primum Deum, nihil vetat secundum addi, siquidem Deus Mens quoque appellatur Stoicis teste Lipsio L Phys Stoic. 70 interpretari possunt. χρ.irt) Anima Mundi Platonica formae assistentis, Stoica insor mantis exemplum habenda est. s. 139. Nunc etiam Aristotelis de anima Mundi lustremus Philosophiam. Reprehendit eum Clemens Alexandrinus in Protrepticos 33. ed. Hein s. quod Mundi Animam Deum esse existimans, & tamen Providentiam divinam non ultraLunam demittens,ipse a se distentiat, Verba haec sunt: δγε rix me ε πως fmg-- των όλεων ου

220쪽

s.1 o. Carpit Clementem Raynaudus dist. 6. Theol. nat. q. un. s. p. J6a. nec enim, inqVit, poteis quicquam ex Aristotele proferri,

νod errori illi, qui Deum facit Mundi animam proprie dictam & informantem, de hac enim sermo est Raynaudo, favem. I. I r. Nobis Videtur nec Maenaudus Clementem, nec Aristotelem Clemens satis inteII existe. Aristoteli Clemens non tam Animam Mundi exprobrat, quam Providentiam imminutam, quod quidem crimen, licet Rarnaudus ibid. dist. 8. n. lo6. p. 887. etiam hac in parte sanum Aristotelem pronunciet, verum puto, de quod ipse adeo sibi per consequentias pugnet. Porro cum animam nominat, nullum verbum addit, e coo intelligatur, signate informantem intelligi. Neque talis Aristoteli venerat in mentem, in quo Raynaudo assen

. I a. At vero si de amente quaeras,tametsi hic in re mundanae animae vocem Philosophus in ore,qVod sciam, non habet, rem ipsa:n . tamen in scriptis eius invenimus: e quibus eruere laborat & Pic colo-mineuS c. 3O. de Mundo p. 63I. seqq. Puto autem de assistente & Clementem loqui: talem enim formam ProVidentia maxime commendat, &exem to boni Proretae intelligitur. s. i x ia re si Aristoteles toti Mundo Gubernatorem ita po-s it Deum, de providentiam eius tamen solo coelo terminavit, culpa dus veniat merito, ut obi itus sui. s. t 4. Verum hic iam dubito, annon Clementem ipsum, Germtilis licet alioqui Philosophiae peritissimum Patrem, deceperit ambiguitas in vocabulo Mundi seu universi. ino iam totum hoc coeli de terrae opificium intelligitur, jam totius aliqua pars.s.1 1. Et Aristoteles quidem, cum lacum esse Mundi animum innuit, hoc vult, Deum O. M. coelo supremo praesidere. Sphaeras enim coelestes sic eum inter Intelligentias partitum esse, ut Intelligentiae sua premae seu Motori primo, h. e. Deo, cura sit primi mobilis, quod veteribus est orbis stelletrum fixarum, seu odima sphaera, secundorum mobilium, h. e. Orbium in quibus Planetae septem Volvuntur, Ir.ic iligentiis secundis, id vero in confesso habetur. .i 6. Jam uti enormiter lapsus est in eo, quod quae insta Lunam sunt, quali nulla proVidentia regerentur, Fortunae temeritati retici vit: sic in hoc certe decreto, utcunme pestilenti, superius illud

Dd x dogma,

SEARCH

MENU NAVIGATION