Jacobi Thomasii Dissertationes ad stoicae philosophiae & caeteram philosophicam historiam facientes argumenti varii; quibus praemittitur de exustione mundi stoica exercitatio

발행: 1682년

분량: 266페이지

출처: archive.org

분류: 철학

41쪽

sumat, iam exuat, aliis ovum, alias mis, perq; lias vices perennet.

Tale quid enim Mundus est Stoicorum, per Disteri. 'UI.M. ) cui ipsi

pro corpore Materiam dant pro anima Deum, comprehendentem λα- γους οπεραα κμς, de qVibuS plura dicam Dissert. XIV. . 39. N seqq. . II, OVUm hoc ana em etustiorem velint Stoici, non detanio. Viderint ipsi inc Iitem illam pi a cedentiae inter ovum S gallinam, de qua apud Plutarchum II. Sympos 3. & Macrobium VII. Saturn. I 6- etiam hic definiant. Utrum dixerint, causae nihil decedet, utrovis enim modo Mundus aetemus ea aeternitate, quam tali avi attingere iceret. , I . Autumo tamen sationibus ipsorum magis consent Deum kre, ut Mundus ovum fuerit prius quam ax is. Nam qxae apud Plutarchum ex Macrobium contra oVum asseruntRr causae pro gallina,

sunt ejusmodi, ut distinctione solvi posse videantur inter avem, sVae alias a se gignit, & quae ipsa se reseminat: qualis omnino Stoicorum ille Phoenti est, propria, sui I irmici apud Lipsium I. Phys Stoic. 7. P. I .

verba huc aptemuS, originis generatione conceptus. Similem in modum Epicureis atomi suae prius inordinatae fuerunt, quam in mundi figuram compositae.

g. is. Quare ab Aristotele sic etiam Stoicos distingvemus: Mundus Aristoteli primo aeteriaitatis :suae puncto, non possumus hic

aliter loqui, persectus fuit, citoicis impersectuS, prius nempe comceptus, qvam natus. Itaque & Aristoteli consentaneum visum , ut m ternitatem illi suam absque interpositione mortis jugi fluxu contunuaret; Stoicis contra, Ut per ovi & gallinae, qVasi mortis ac vitae alternas vices aevum extenderet.

. 16. Nunc tres sectas intep se comparemus. Plato in illa ex perte principii aeternitate maximis intervallis Deum seclusit a Male ria; minimis Aristoteles; Stoici nullis. Ergo Stoicus Deus Fati vin culis irretitus est, ut nassae piscis; Aristotelicus liberior paulo, sed ipse tamen alligatus, ut molae iumentum; Platonico maxima libertas qui dem, sed tamen non sine mixtura servitutis voluntariae, quam cum illi sylvae faber se applicaret, declinarq ob materiae pervicaciam non potuit. g. r . Ita passim, hactenus quidem, medius ambulat inter PI tonem de Stoicos Arueste es. Platoni qVidem socius in eo, quod Materiae

42쪽

teriae Deum causam dat advenientem forinsecus, h. e. sormam assistem rem: nam Stoicorum Deus, ab omni aevo materiae immersus, forma eius alia esse non potest, quam informans, id quod luculentum reddet Dissertatio XIV. Rursus in eo Stoicorum sociu& Aristoteles, quod Mundum a Deo necessario productum credidit, non, ut Plato, libere. Unde & hoc est consecutum, ut cum iisdem expertem eam principii faceret, quod ali ter visum Platoni. s. i8. Sed nihilne Stoicis tam Platone commune contra Ariastotelem Θ Puto aliquid ei se, quod ad Providentiam Divinam attinet. Quam Arisa teles a sublunaribus, Fortunae arbitrio permissis, removit. Non fecerunt hoc Stoici, non Plato: sed illi, quia toti Mat

riae substantiam ipsam Dei, di fataliter quidem, id atebrasreaal; hi is quia in illa sylvae obseuriora Deum saltem oculos immittere conversione libAi putaret, quod alioqui spectaculum Aristoteles habuit indignum Deo. s. 19. Ε dictis intelligis nihil horum esse, quod Christianus suum facere vεlit: siquidem Aristoteli Deus ille summus, quod ad provisionem attinet, plane abest ab hac scena, in Wa de ni mortales; adest quidem Platoni, sed non per essentiam; adest per essentiainta Stoicis, sed Fati compedibus vinctus, & justam providentiam sim

Jans Verius, quam praestan S.

g. ao. Caeterum hoc recte familiae istae omnes, quod mundum latentur & opificium vile Dei, & non nisi unum. Quorum neutrum Epicuro placuit, ad quem jam devenio. . M. Hic, ut opinor, visius sibi est illibatam suam & a Fati angustiis immunem libertatem Deo conservare alia lege non posse, nisi illum a Materia aeterno privilegio penitus abjungeret, suaque soluin

beatitudine frui juberet,

. 22. Consequens fuit, ut a Deo deserta Materia prospiceret ipsa sibi quomodocunque, seq; saltem per c caecas periclitationes, r tionem enim & intelligentiam, quibus careret, adhibere non pol xat, indueret vG tandem post aliquot seculoruim frustrationes in faciem coeli & terrae.

s. H. Ita Mundum Epicurus ortum esse credidit ab se ipso, luctantibus ab aeterno tamdiu atomis, has enim per infinita spacia V litantes innumerabiles, doctrina talis postulabat, non, uti caeterorum, E massam,

43쪽

massam rudem unicam, donec ad extremum illa quantumvis temeraria libratio formam exprimeret Mundi: ejusq; non unius. Sed amplurimorum, cum absurdum aestimaret Epicurus, in vastissimo illo vacuo minorem copiam nasci Mundorum, ram graminum in magno aliqvo campo. . H. Quamobrem, ut Epicurei quoqVe dogmatis aliquod emblema repraesentemus, pinge conglobatos in Vacuo qVopiam, sed emrantes ordine fortuito, plures Mundos; in horum interstitiis ludentes culices. Revera enim culicibus similes Epicurei dii sunt, non m gis extra se rerum curiosi, quam id animalculi genus. g. as. Verum relictis iam in Epicuri cerebro caeteris Mundis,de uno, in quo &nos sumus, loqui pergamus. Quod ossicium Stoici Deo dederunt, hoc Epicurus dedit Fortunae. Quam adeo secundum ipsum nominare possis animam Mundi, nisi quod anima substantia est, cum Fortuna nihil sit aliud, qVam expers rationis temeritas Materiae sibi relictae. g. 16. In eo tamen similis Epicurea Fortuna Deo Stoico, qubdMateriam ipsa intime penetrat, nec unquam destituit, perq; vices iam effgiat in speciem universi, jam in pulveres primaevos redigit.

g. v. Victam dissimilis in eo, quod illae, quas diximus, vices Epicuri vagae sunt, & ignorabiles, nec certi alicujus anni magni peri

44쪽

dis adstrictae: quod item Mundum reparant praeterito non semper atque necessario similemis. . 28. Ergo, haec si excipias, Mundo Stoico, quod quidem ad aeternitatem suis interpunctam vicibus attinet, haud multum absimilis Epicureus. Uterque scilicet per immensum illud aevi ante retroq; spacium jam pulvis, iam ordinata rerum compages, nisi quod illos circuitus Fatum apud Stoicos alternat, apud Epicureos Fortuna. . 29. Inter Fortunam porro & Fatum acutius rem intuenti non aliud apparebit discrimen, quam quod Fatum est aliqva Rationi juncta, Fortuna Rationem omnem excludens Materiae necessitas. Enim-Vero haec necessitas, ubi suis complexibus Deum constringit, ut in Mundo Stoico, Rationis quendam succum ab eo expressum imbibit test enim Ratio in Deo. At vero si eadem secum habitat sola, quoniam nihil est in bruti Materia rationis, exuere stuporem illum, & sapientiae speciem ge se praebere non potest. s. 3o. Ergo Fortunam suam Epicurus, cujus germanam sor rem optimo jure appellare possiimus illam Stratonis de quo plura Dissert. XIV. g. io8. seq. omni sensu carentem Naturam, tetigi hoc P. 3o. Schediasta. n. 37. ut stolidum numen & ccecum & expers consilii introduxit: cum contra Stoici Fatum suum divinae Providentiae velo amictum ostentarent. . 3i. Subest interim non minus Fortunae, quam Fato necessias Materiae. Quae enim fortuitis rebus, sed varietatem suam fluxui Materiae debentibus contigentia solet adscribi, externa est, & ab illa propriissime dicta, quae voluntariis est actibus interna, toto coelo distans, cum internam fiendi necessitatem fortuitis istis non adimat. Contingentia vero dicitur nostri respectu. Solemus enim, si quid inopinantibus nobis, aut praevidere non valentibus eveniat, id contingens, utut suapte natura sit maxime necessarium, nominare. g. 32. Intellexit hoc Cicero, cum in Lucullo scripsit p. -: quam interdum necessitatem appellant, quia nihil aliter pint, nonnunquam

eandem vocari fortunam, quod emiat musta improvisa, nec binam nobis propter obscuritatem ignorat 3onem , causarum s.

g. 3I. Jam ut necessias Fortunae contingentiam quandam Mate- Iiae mentitur: sic illam sui rati nece πι- coegerunt Stoici aliquid Libertatis in Deo prae se serre: clim tamen non magis liber esse Deus

E a possit

45쪽

possit in iis, quae ex Fato Stoico agit, qVam Materia in iis, quae per te meritatem Epicureae Fortunae. s. 3 . Hoc interest, qVod in Deo Stoico cum illa necessitatoe

concurrat actus voluntatiS, ut natum, non ut tibem est, consideratae et

qui in Materia Epicuri, ut ente bruto, cogitari nullus potest. . Igitur e qua distinctione Scholastici mentem Aristot Iis, agere Devin ex necessitate naturae statuentis, qua de re Dius. IVog. 16 & seqq. ex eadem ego Stoicorum hic expono. Ajunt autem

Conimbricenses ad III. Phys. a. q. . art. I. p. bifariam contingere, ut ahquid ex necessitate naturae agat: Uno modo, quia agens solo naturae impetu citra omnem intelDectus eae volunmtis acti m in rem fertur, ut ignis cum calefacit; altero, quia etsi per intesiectum re voluntatem agat, non ramen ex delectu es libertate operatur, sed ista, ut actione Uendere aut inhibere neutiquam valeat. Applicor Priorem necenitatem

atomis sitis tribueret Epicurus. A posteriore Stoici Deum liberare, Tprincipia sita custodire velint, non possunt. g. 36. Est ergo in Fortuna pariter & Fato necessitas, sed illici ut dicebam, nullo consilio temperata, hic in aliquam se societatem r tionis insinuans. g. 37. inae dicta sunt hactenus, ea fuerunt qVatuor Graecani eae Philosophiae familiarum ultima principia: quam dissentanea in ter se universa, quod Sectas secit,) tam singularum omnibus fere conclusionibus apta singula . g. 38. Colligamus ea nunc in nodum, & sectarum discriminae sic enunciemus: Plato Deum dixit causam Mundi voluntariam: Ariapoteles de Stoici necessariam: sed ille ut assistentem formam, hi ut in- semantem : Epicurus his omnibus absentiens non a Deo Mundum esse dixit, sed a se ipso-

46쪽

DISSERTATIO III.

ad Thes. VLII. t.

Platonica Mundi Aternitas.

DE Mundo sententia Platonis haec fuit: conditum hiis id a

Deo non ab aeterno, sed cum ipsi videretur; quoniam vero Deus, qui optimus effet, omniq; careret inVidia, cuperet o pus quoque perfectissimum elaborare, beneficio eius non modo pulcherrimum extitisse mundum, sed tam firmum quoque, ut corrumpi, nisi a Deo, non post ei; caeterum qVia tantae formositatis opificium destruere non sit ejus, qui summa bonitate polleret, decreaviste Deum, nunquam illi violentas inferre manus; ita Mundum ata

ternum for o

.dio Hanc Platonicae Philosophiae historiam duo maxime hominum genera convellere studuerunt. Fuerunt qVippe Gentiles qui dam Platonici, ut Proctus, de quo infra g. Σr.) qui contenderent, M gistro suo mundum non modo perpetuum fore, sed experiem quoque principii temporalis ab omni aevo constitisse. Vicissim Christi. oνum quidam Platonis mentem sic exposuerunt, qVas ut natum in tempore hoc universum, sic & interiturum credidisset. Illis aliquo modo proia positum videtur suisse , ut Platonem Aristoteli suo, his ut Religioni Christianae conciliarent. . 3. Et Christianos quidem qVid ad hanc tentandam pacem inisclinaverit, lit. a. ad th. XV. exponimus. Ethnicis, ut non modo Platonis cum AristoteleGed omnium inter se Philosophoruin suorum lites componerent, haud dubie consilium hoc natum est e justissima repre hensione, qua nostri sua ipsis dissidia exprobrarunt. . 4. Quae in re dignum hoc indagatione est, cur maluerint hie Platonis, quam Aristotelis doctrii iam inflectere Θ Sane enim hoc praerer morem est illius aevi, cum solerent alias, ut qui Platonem omnibus, facile anteponerent Graecorum reliquis, in hujus leges Aristotelem

adigere potius, Mam Platonem suum in castra discipuli pertrahereia.

47쪽

Cur ergo in hoc de duratione mundi argumento a consuetudine recesserunt suaps. Vossius hanc reddit causam, quia rationes Aristotelis re-sellere non potuerint. tapibuι aegre erat, inquit, si usuam Plato errasset, hi cum Aristotelis de mundi aeternimie argumenta solvere non fatis possent, doctorem suum cum eo concitiaresunt conari, lib. I. de Orig. Idol.

c. I. p. 6.

F. 6. Non assentior viro dodio. Unica Platonicae scholae hypothesis, Deum libere fuisse conditorem universi, omnes Stagiritae assi lias dictaverit. Sic ergo dicam potius, ideo Platonis opinionem hic inflexam fuisse, quia magis illa cerea fuit. Etenim posita, quam utrin- qu e admittebant, materiae cum Deo coexistentia aeterna, si libere Deus egit, citius egit ab aeterno, quam si necessario, post moram. g. 7. Porro cum inter extremas opiniones duas, quarum mafuit Aristotelis, Mundum & principio & fine orbantis, altera nostra est, qui &ortum illi & interitum assignamus,) media quaedam Platoni via placuerit, ut principium habuerit Mundus, quod nobis placet, termini expers duraret, quod Aristoteli:) non dissicillima res fuit, mediam sententiam inclinare ad utramlibet extremarum. Conser, raditio. dicemus.

g. 8. Ita factum, ut utrinque diriperetur Plato, illinc a Gentilibus, qui eum cum Ari stotele, hinc a quibusdam Christianis, qui cum verbo Dei reponere cupiebant in gratiam. Sed nos veritati mal nam, qVam Syncretismo stude . s. p. Ac de ortu mundi quidem in Platonis mentem curiose inquirere deliberatum hic nobis non est. De interitu autem dabitur opera, ut opinionem eius liqvido teneamus. s. Io. Quam duobus punctis circumscribere licet. Sensit enim ille, Mundum sive de eo, quod posmile sit, qVaeras, non esse corruptibilem sua natura; sive de eo, quod futurum sit, nunquam iri com

1i. Nutura incorruptibile hoc loco, quod observari velim, vocatur non illud, quod simpliciter corrumpi non potest ullo modo, quae Dei solius est persectio, se d quod suae corruptionis nullum habet principium internum, licet possit corrumpi ab externo. De ambiguitate huius phrastos consule Raynaudum Theol. nati dist. 3. n. 83. 8 . P. I 66. I67. g. I a.

48쪽

. Ia. Ut adeo quem nos incorruptibilitas gradum damus Angelis, eum Plato dedisse mundo, quatenus hic totum quiddam est, Vide tur. Unde illud intelligitur porro, si corrumpi mundum, aut dissol-Vi posse censeat Plato, id accipi non nisi de ea corruptione debere, Mam externa inserat causa, si velit. . I 3. Hanc fitisse mentem PIatonis probabo primo verbis ipsius; deinde, maxime quod ad punctum secundum attinet, aliorum testimoniis; tertio illis respondebo, qui nobis hic adversantur. . I . Ad primam Iaboris partem QIo Timaeo utar, quo Diso-go nec habemus ullum ex ejus Philosophi scriptis Physicae compendium nobilius, nec estum frequentius hac in qua sione citari videas. EqVo & illud praefari conducet, Coeli Mundis vocabula Platoni hic promiscue usurpari. Sic enim ipse f. ro 7. A. edit. Francos ann. I 6Oa. ὀ δη χῶς ἔθανος, χῖ κόσμ', ἡ κώ αKλα ora νήε ονομα με - ιουάλι- αν δεχοιθ, τουθ ηυῖν Δίνσααθι. . Quin & Mundum, Coelum, Te ram, Stellas Deorum appellatione, sed qui nempe Supremi Dei opificia sint, dignatur, ut c f. Io '. F. ioy3. C. D. Ios . A. planum fieri

Potest g. Is Iam aio, his omnibus PIatonem hoc tribuisse priviIegis,

ut non possent nisi ab solo Deo, universi architecto, corrumpi. CI rissima fiant verba f. Io . . A. Im colii apit Deus) re constituit corrum, ut assticι mn I possit. Opropterea ex hujusmodi rebuae numero qyatuo Elementa intelligit,) mundi eorpus constatum eΗ ea connexum coueam tione, qνά dixi. Ex qνo se ipsum amicitia concordi complectιtur, atque ita aptὸ cohaeret, ut NE VEAT DISSOLVI ULLO MODO,

g. 16. Locus hic, & alius item f io 3. C. In conspectu suit Mianucio Felici sic scribenti p. m. r. Losituν Plato,partes orbis nunc in ndare, nunc alternis vicibus ardescere, ut eum ipsum Mundum perpet umer insolubilem diceret essefabricatum, addis tamen, ipsi artific/ De solita solubilem esset mortalem s.

49쪽

s. 18. Nec dissicile est legenti caetera causem, cui ita senserit Pi to, aestimare. Deo enim rem dignam putavit, qVod ipse conderet. perfectissimum, illiq; aeterno exemplari, qVoad natura rei conditae admitteret, simillimum fieri: id quod plus vice simplici inculcatur f

g. iq. Haec ita clim sint, si quando mundum obnoxium satetur mortalitati, non de alia censendus est corruptione loqui, quam quae ab externo principio, h. e. soliuS conditoris Voluntate, possit oboriri. Ut in illo decantatissimo loco, qui nobis maxime Verbis s. o. repetendis serviet ad probandum, quod erat alterum, Deum ex Platonisse latentia nunqualia usurum potestate abolendi mundi, sed hunc ex illius decreto sempiternum sor . . ao. Ita enim est, Maestionem facti, quae movetur de fine Mundi, profligat Plato ex volun ate Dei non minus quam alteram de principio. Nunquam distblvetur haec machina, quia sic voluit DEus. Constructa est in tempore, quia sic voluit: voluit autem, quia invidia

β. ai. Hac invidiae absentia male abusus est Proclus Raynam do Theol. nat. dist. 8. n. 7i. p. 8sχ. citatus, ad mundi stabiliendam retro aeternitatem, plane contra mentem Platonis, qVam aperiunt paulo post sequentia verba, quibus clare significat, inordinatam materiae primae jactationem fuisse coactam a Deo in ordinem: κιν--γον πληu- μελως κ εις ω5ν άυ- ηγο- - ῶς ἀMiαι, κῶνο τουτου πάίως ἄμεινον. g. Σχ, Sed redeo ad quaestionem de fine Mundi, & ad locum iIIum decantatum, qui legitur f. ros . A. ubi Plato conditorem univerit deos iuniores,cum provinciam illis mandare vellet mortales animantes eringendi, sic alloquentem introductit Βοι Βῶν, ὼν ἐμ

50쪽

g. M. Non est nobis perfunctorie tractandus hic locus, ut, qui eo abutuntur ad pervertendam Platonicae philosophiae historiam,stringi sertius queant. Itaq; non poenitebit vel singulos ejus simis excutere. s. 1 . Optimus, hic quidem, Platonis interpres Proclus videtur nobis lib. V. in Timaeum f. 298. & seqq. qVem paulo ante s. ar cum de principio Mundi ageretur,miniis commodum experiebamur, si id solum excipias, quod illud juniorum deorum genUS, ἐγκοσμιον designari mox g. seq. dicetur,) ante tempus, adeoqVe ab omni aeterniatate genitum, seu, ut ipse loquitur δεδιμνον άiδιως, &--νlος δεδεμ ον f. 3o .ῖos. facit. Inqvo ut ipsum credimus a Platone abe rasse, studio videlicet ejus cum Aristotele conciliandi, sic in caeteris

feliciter satis magis ri sui mentem consecutum arbitramur. . 17. Deos ergo Deorum, ad quos totus hic sermo dirigitur, cum Proclo f. 298. interpretamur, ἐγκοσυιους λκς. Hoc Plato paulo ante dixerat partim coelo volutos oculis nostris obversari, partim eatenus conspicuos fieri nobis, qVatenus ipsi velint. Illi coelestes Proclo, hi sublunares. . 26. Itaque non male Athenagoras f. 8. Leg. pro Christian. 3c alii apud Rhodigin. II. Antiq. Lect. 8. f. in. 66. cons Zach. Mitylen. p. 19 Led. Barthii,) illos Deorum Deos de Sole, Luna aliisq; coelestibus corporibus exposuere. QVos enim alios credamus verbis, δαιλου in a Platone designari ps. 27. Meminerimus tantum, Stellas Platoni animalia esse, quibus pro animabus Intelligentiae sint. Ut adeo nec illi Patrum inepte, qvi locum Platonis, Raynaudo teste Theol. nat. dist. 3. n. 8o. p. I6 . 16s. ad Intelligentias trahunt. Verum has Raynaudus non debebat nobis nudas corporibus, dum hunc textum d. l. exponit, sistere. . 28. Quid autem est, quod Dei Deoram appellantur Θ Neque enim consentaneum, eo loqVendi genere, qVo Regem Regum, Sanctum Sanctorum, Coelum Coenorum, & hujusmodi plura consuevimus dicere, dictum hoc elle: quanquam huc inclinat Gassendus Tom. I.

Oper. f. I7I: majores Deos Vocando. Res non patitur, vel hos Deos esse supremos, cum sint juniores, ut f. Ios . A. Vocantur, vel solas in telligi πις ολικα --ς εναδας -ν εγκοσαιων , Ut apud ProclUm f. 3or. Volebant qVidam, cum universoS εγκοσμιους, non solos eorum eXimios, compellari textus clamet. .

SEARCH

MENU NAVIGATION