Hypocrisis Marci Antonii de Dominis detecta, seu censura in eius libros de republica ecclesiastica, præambula pleniori responsioni. Auctore Fideli Annoso Verementano theologo

발행: 1620년

분량: 199페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

101쪽

Conetiscon

IO 2 M. ANTONII DS DOMINIS

rum nuptiarum, quae clara esse iactas singulari impudentia, cum potius omnia contrarium supponant. Ea nos ordine retrogrado examinabimus..M, . Primum, Matisconense. Quid dicit'Si qua

de pue is iam pro is o consecratis ad coniugium transgredi praesumpserit, usique ad exitum

cum marito Communionepriuetur. diuod si pom

nitentia dum se sequestrauerint,mitius Episco

pus circa Communionem negatam cum eis agat. Haec Concilium. unde hoc conficitur argu-mentum: Concilium putat coniugium virginis consecratae perpetuum peccatum,eamque una cum marito excommunicat,sine spe

veniae, nisi se separent. Igitur haec connubia Ecclesia rata, non irrita recipienda, non separanda iudicauit. Miror, Antoni,si non apostatae te nuptias eorum damnare potius vo- , Iuisse putent tua disputatione, quam defendere , qui talia testimonia adferas. Concit Au Secundum , Aurelianense. t Monach s 'Τ pellici mel υxori sociaetus fuerit, tantae praeua' ricationis rem 'numquam Ecclesactici gradus of cium sortiatur. Hinc conficitur argumentum ii mile praecedenti: Monachus nubens tam grandem transgressionem incurrit

iudicio Concilij, ut numquam ad gradum Ecclesiasticum admitti debeat,quamuis poeniteat, & ab uxore se separet. Igitur Concilium

102쪽

HYPOCRIS IS DETECTA.

lium matrimonium illius ratum putat.Scilicet r Imo, inquis, distinguit uxorem i ii a Lice.Certe.Nam dupliciter Monachus potest se sociare feminae, primo ita, Vt ne conetur quidem cum ea contrahere , secundo, ut contractum matrimonij celebrare,quantum potest, conetur. Si primo modo feminae societur, erit illa pellex re & nomine. Si secundo modo, reuera pellex erit, tamen speciem& similitudinem uxoris habebit:&,ut distinguatur a pellice, quae nomine etiam talis est, uxor vocatur, nec alio nomine distingui po-

rest a professa pellice. Tertium, Chalcedonense. Quid statuitZ C 'cit Virgini, qua se Deo consecrauit Monacho

non licere nuptialia iura contrahere. Si fuerint hoc inuenti perpetrantes,excommunicentur,neque absoluantur donecpoeniteant. Nae tu mirabilis Alchimista es, si ex hoc dicto conscias argentum, quo ferrumines & ornes nuptias apostatarum: Certe, inquis, nuptias appedat. Falsum est. Quid si, quia speciem habent nuptiarum , nuptias vocasset, ut distingueret at pellicatu, qui ne speciem quidem habet nuptiarum8 Sed Concilium nuptias non vocat, tantum dicit, non licere Monachis nuptia- lia iura contrahere. An inde inferes, Ergo si 'contrahant, legitimum matrimonium erit

Sane,si dixisset Concilium,non licere nuptio

103쪽

Io M. ANTONII DE DO M I MI SChristianae repudiatae, viro suo vivente,cum altero viro nuptialia iura contrahere, pari sapientiaintuli fles, si contrahat, verum matri

monium fore. p. l

Quartum, Valenti num. Si virgines Deos crae nupserint, pinnitentia his non satim datur nimirum non statim ac se poenitere dc s

parari velle Oxerint: l jubds data fuerit

ex sola spe de promissione separationis, in tamen Communio disseratur donec plenesatisfecerint,id c it, reipsa se separauerIns. l. Quintum Ancyranum sic habet: Quo quot virginitatem pollicitam praeuaricati fuerint,inter digamos habeantur. Quid tum postea Em,inquis,mmim matrimonium erit; ει-

qui bis nuptus se digamus cse nonpotest. N Ugς. Nam si digamus, id eit bis nuptus es e potest, qui vere nuptus bis non iit nam matrinmonium cum Christo non esse verum dicis: θ cur etiam bis nuptus& digamus non litaestimatione Iuris, licet numquam Nerc nubat, sed tantum duplex apparens SI similitu dinarium matrimonium ineat.imo no Monachos nuptos inter digamos numera mus,si nubant ; S tamen eorum nuptias irritas esse dicimus. Imo si quis prima uxore vivente se cundam ducat; quamuis secundum matrimonium nullum sit, tamen digamus est.

vidi quod qui cum duabus consanguineiso nuptias

104쪽

HYPOCRIS IS DETECTA. Itynuptias celebrat , quamuis neutrae validae sint, tamen eum digamum grauissimi The logi pronuntianti ut mirum sit,te Primatem ista ignorare. Vane igitur Concilia iactes, cum nihil caussam tuam iuuent. Imo illa ipsa quae affers, nuptias, si quas meditaris , damnant. Quid vero respondeas ad illa Concilia, quae Catholici proferimus. Turonicum: Si Tum tr.

Monachus uxorem duxerit; communicetur,oc. ro. ac M.

de moris matb sociatae consortio etiam Iudicis auxilio separetur. Concilium Feroiuliense: Foroiulim. Moniales nuptae auxilio Iudicis laici debent se-ς ιι parari dei di ad poenitentiam. Concilium Triburiense, Pre et im,inquit,talia coniugia st- Tributi parentur,ut non cohabitent simul, neque cosio quantur. Quid censes, Antoni' Quam bene,icilicet, probant haec Concilia quod tu ducis, semper Ecclesiam haec matrimonia retinenda, numquam separanda iudicasse;poenis quidem,sed citra separationem afficere. RO1pondeo, inquis ,si haec tria Concilia voluerunt a sentire a Christo se a Paulo Apostolo, a tot sancti, Patribus se Conciliis celeberrimis, eis diae dum es, diuare transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram 8 Quis sine risu legat te modo tam timide scribentem, qui Patre omnes & Concilia omnia pro testare paulo ante inflatis buccis concrepabas, nec ullum dictum ullius Patrum aut Conci-

G 1 liorum

105쪽

ros M. ANTONII DE DOM IN I sliorum reperiri quo nuptiae istae damnenturρ Iam vis dicere Conciliis, Cur transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram Z Supra Concilia sapis: non vis eorum lineis inniti,quia tuis distortis & euruis cupiaditatibus non consentiunt. Dissentiunt inquis, a Christo. Nimirum Christus, ne vos apostatae separaremini a vestris uxoribus, vati

de sollicitus fuit, sacrosanctas & inuiolabulas esse voluiti in quo Euangelio i in quinto fortassis Lutheri. An in nostro' Si in nostro, cur locum ne citas quidem Z Dissentiunt a Paulo. Quomodo ' Paulus dicit, viduas voto

solemni adstrictas nubere velis. Si nubere v

Iunt,inquis c. I I .n. II .igitur vere nubuntiati

qui dixisset Paulus, Volunt scortari non, Volunt nubere . Mira subtilitas, propter quam tot Concilia velut impia reiicianturi Pari modo si dicat Apostolus,vxores quae viros infirmos habent , pro sua libidine aliis viris nubere velle; tu statim pro tua Logica concludes, si

nubunt, Vera coniugia celebraret Nubere quidem illae volunt, non scortari; tamen reuera non nubunt,sed scortantur;quia quamuis illae nubere se existiment, tamen reuera non nubunt. Dissentiunt a Conciliis. Certe a

Conciliis malignantium. Nam Catholicum Concilium, quod approbationis harum nuptiarum vel leuissimam umbram habeat,

. nullum

106쪽

HYPOCRI sis DETECTA. IOT

nullum adducis. Dissentiunt a Patribus: nia mirum a tuis, Luthero, Zvvingli, , Oec lampadio, Petro Martyre, Caluino. Nam Patres Graeci & Intini nuptias post votu, ut irritas damnant, quod te fateri conuicimus, excepto Augustino,in quo uno gloriaris.

. tonser vana iactantia de S. Augustino. AvGVsTi Nus , inquis n. 26si serus esset, nedum tot miris senem'mis , docii misconsentiens , a maino errore deberet retrahere,

quo nos imbuti, si Apraetextu puritatis Eccusas , nostras facimus impuri mas. Scilicet Augustinus , si matrimonia post votum solemne rata existimat, consentit Basilio, Hieronymo, Chrysostomo, Ambrosio, quos ab eo, quod matrimonia voto soluerent, S adult ria vera dicerent, confutatos , imo verb suggillatos dicis. Sed miru non est, te Patres,an inter se consentiant, non nosse, qui tibi ipsi numquam consentire nosti r Si selm H, inquis, Augustinus Oicit. Cur,amabo te, Antonii cur potius uni Augustino credamus, quam Patribus Graecis S Latinis, quos ille

refutauit, or suggisiauit etiam , si tibi credimus 3 Glossa quaedam Patribus reliquis po- uita

lius quam Augustino adhaerens, dicir, Au- ει α . l.I. gustinum hac in quaestione dormitasse. ν-cumim nimia

107쪽

JO8 M. ANTONII DE DOMI Nis nimirum alludens ad Vulgare carmen, - quandoque bonus dormitat Homerus. Hoc ferre non potes c. I I. n. 26. Vere dormiens, inquis, nedum dormitans mo temulem

μου potius Leguleius Augustinum facii in his

dormitantem. Nimis excandescis: cave sis ut dormitare Scriptores non posse putes, nisi

temulenti sint. Sed quid peccauit Auctor Glossae, quod in eum ita saeuias ρ Si reliquos

Patres praetulit Augustino, certe tu solum Augustinum reliquis. Non suggi auit eos modo, inquis n. a. sed neque audiendos in hoc neque sequaendos esse conuicit. Ita tu subscribis Augustino soli contra reliquos Patres,Iurissi Contultus econtra Patribus & Latinis de Graecis potius quam Augustino. Si tu sobrius, cur ille temulentus' ius,inquis, Augustinus fatis ea. dc lib. I c. 8. n.9. Sane instar omnium esse debet. Nescio quam sit hoc sobrie dictum, certe neque pie neque prudenter est dictum. cur enim in uno Augustino totius Ecclesiae auctoritas contineaturΘNihilominus si semper ita faueres Augu- istino, si tibi instar omnium perpetuo esset, nimiae tuae in Augustinum affectioni & reuerentiae facilius parcerem. Nunc vero, cum

tibi videtur pro nuptiis, quas impense diligis, vel contra Pontificis primatum, quem immense odisti, loqui, licet reliqui Patres

in x. aliter

108쪽

HYPOCRIS IS DETECTA. Io

aliter sentiant, solus sussicit, instar omnium est: si quis eum dormitast e,vel non omnia via dille dicat,temulentus est. Quid si sapiat aliquando, quod tibi ad palatum non sillan sc ius sufficiet, & instar omnium tibi eritZ Imo ivnus de ceteris crit. Vis hoc tibi exemplo

commonstrem,ut hanc tuam leuitatem in nu palpes' Faciam. Libro 2. c. q. contendis, sacrum ordinem Sacramentum non esse,

nec characterem indelebilem imprimere, schismate& hqresi,imo aliis sceleribus amitti. Quid vero Augustinust contra sentit apem tissime; ordinem non minus quam Bapti- sinum Sacramentum esse, nec magis quam

Baptissimi schismate vel haeresi amitti posse.

A uulnus,inquis illo cap. . n. I. in conir riam partem,quod Ordo Sacramentumsit pluriamum inclinat. Sane, cum dicat, neminem Christianum scilicet)ea de re dubitare. Audi Lib. L.con- quantum in istam sententiam inclinet. Expli x Epist. ce inquit, nobis Donati stae, quomodo Sacramentu baptizati non positi amiti Sacramentum ordinati posit amitti.Si enim utrumque est δε- amenium quod NEMO dubitat; cur iPud non amittitur,o isiud amittitur Z Neutri Sacramen

to iniuria facienda est. Si lancia malos fugiant, trumque fugiat: s sincia in malis inuiolabilita

rer maneant, utrumque maneat. Ita loquitur

Augustinus. An potuit apertius' Si tibi con-

109쪽

IIo M. ANΤONII DE DOMINI s

stas, instac omnium tibi eris Nam si dissentire ab Augustiuo, quando se fatetur a reliquis Patribus dissidere, temulenti sit, quiderit, nunc reiicere Augustinum, cum quod affirmat ita affirmat , ut de eo NEMINEM Christianuin dubitare dicat' Non tamen Augustino cedis. Nos vero,inquis ibid. n. I. Au-Lioribus bonis en Catholici,s Augu stino, H ieronymo,Chrysostomo,& aliis) iam opposuimus bonos Hr Catholicos Auctores, or i os sane clari, sime loquentes Haec tu:quam palam incon stans Augustinus, cum tibi placentia loquitur ,s in sumit, instar omnium es: quando

Vero tibi contrait, pares habet, nec nisi de bonis unus est. Solius auctoritas sufficit,ut tias bi matrimonium tuum apostaticum insolubile sit: non sufficit, ut character tuus Sace

dotalis indelebilis sit. Sane vel utrobique tiabi sufficeret vel neutrobique unicus Augustinus, nisi tibi potius nuptiarum, pro quibus agitur, voluptas, qvii in Augustini, qui pro

ipsis agere tibi videtur,. auctoritas acrosan-Verum Augustini te non tam moueri auctoritate dices, quam ratione, qua PatreS reliquos nec audiendos quidem esse conuicit te iudice, qui cum sis apostata, in hac controuersia pars es, quem merito credamus, non tam ratiocinationis Augustinianae clari- ista esset late

110쪽

i tate conuinci, quam nuptiarum, pro quibus disputat, amore caecari. Igitur rationem Augustini, depositis affectionibus, intueamur. Istiusmodi est. Si virgines vere Christo nu- bunt cum castitatem vovent, ita ut coniugia post secuta, adulteria, non nuptiae sint; si qRitur,inquit Ausustinus, nuptam Christi nam, quae ex contensu viri castitatem votic adulterum Christum facere, quia viro suo vivente, Christo viro alteri nubit. Quae autem viro vivente alteri nubit, adultera est. Haec ratio, si contra votum solemne irritans matrimonium adducitur ab Augustino,ut tui trirmas, ad hoc probandu m ,pace tanti Do- ris,subtilior quam solidior est. Nam cum dicit, nuptam Christianam de consensu viri castitatem recte vovere, SI Christo nubere, verum dicit:cum dicit,nuptam,quae viro suo vivente cum viro altero est, adulteram esse, verum dicit: sed quod assumit,nuptam Chri- stianam, quae de consensu viri, Christo castitatem vovet,viro alteri nubere,& ideo adui . teram esse,non est hoc verum. Nam Christusi nuptae Christianae vir alter non est. vir alter is dicitur,qui a primo viro secundus est. Secundum enim virum mulier erimo vivente ha- bere non potest. quod si secundum habeat, habet alterum, S: adultera est. Christus autem cum maritis mortalibu= non venit in

SEARCH

MENU NAVIGATION