장음표시 사용
101쪽
1 a. Sententia igitur ejus est, distingui oportere duo objectorum a nobis cognoscibilium genera : alteram eorum, quae intra animam nostram sunt, alterum eorum , quae extra ipsam sunt, quae dividit in objecta particularia , & universalia . Ac ad cognoscenda objecta , quae sunt intra animam, non opus esse dicit ideis, sed solum ad ea cognoscenda , quae sunt extra animam , & quiadem non omnia , sed particularia dumtaxat, quia his anima non est unita, non vero universalia, quia his, utpote quae nihil aliud sunt quam ipse Deus, anima est immediate unita , cum immediate unita sit ipsi Deo : i) uua , inquit, sunt assectiones anima , ut sua cogitationes , sensationra, volitiones , percipiι anima , quin indigeat ulla idea , quia Iunt in ipsa, vel potius quia sunt ipsamet Mima modificata hoc vel illo modo : at qua sunt extra animum , ut cognoscat anima , indiet Meis, vis fit ipsis rebus extra se intime uniara , quemadmodum untia intime dicenda es objectis unisersalibus, quia unita es immediate Deo, qui es omnia illa . Sic ipse in sua ad Α naidum responsione, repetens quae olim dixerat locis , quae ipsi met citat, quorum examen instituens Ioannes Locke admiratur hominem , qui a) congerat tam multa Verba , ex quibus nullum sensum colligas. Ex his igitur habemus, ideas per Μalebram chium esse cognitiones , quas habet Deus rerum singularium maxime materialium , non distinctas certe , nisi per nostrum m dum concipiendi, ab ipso Deo: perceptiones vero esse affecti nes quas habet intellectus noster immediate unitus etiam in hac vita substantiae Dei, dum immediate videt has ideas divinas. 31O3. Hanc eamdem sententiam , sed tantummodo quantum pertinet ad cognitionem nostram de essentia Dei, invenio in Petro Sylvano Regis auctore pariter Gallo, di ipsi Malebranc bio coaevo, quam sic expressit, s) Anima hominis cognoscit intellectionem, qua
consiluit naturam Dei: cullus ratio es , quia intellectio consitvens π ruram Disinam es intime unita anima humanae propter actionem, per
quam intellectio Dei ipsam animam producit is conoemat. Quantum vero ad eam partem , quod videamus corpora ipsa in Deo, deseritur Malebranchidis a Sylvano, qui illum reticendo tamen ipsitus
102쪽
nomen , impugnat ci) . Juvat statim ostendere absurditatem opinionis ab hoc expositae sic arguendo . Ideo juxta hunc auctorem anima hominis cognoscit essentiam Dei , quia est intime unita Naturae Divinae t.& ideo est illi intime unita , quia per essentiam Diavinam ea continuo producitur I conservatur . Sed luec ratio prorsus absurda est; Nam vel consideramus dumtaxat eam partem,
quae dicit cognosci ab anima Deum , quia illi intime unitur, &hoc quando sisnificet animam esse partem essentiae Divinae, est stultitia Spinosistica: quando vero importet Deum per suam ii
mensitatem esse intime praesentem animae, non inseri propositum; siquidem nihil praesentius animae ipsemet anima, quae nihilominus se ipsa intuitive non videt . Rursus Deus per immensitatem praesens est etiam damnatis, qui non desinunt esse inselices propter hoc ipsam , quod carent eius visione . Si vero consideremus totam simul adductam rationem, quae declarat, quid Auctor intelligat per intimam unionem animae cum Deo, scilicet ipsius creationem , & conservationem a Deo , jam dicendum erit, quaecunque existunt, vel saltem bruta juxta communem philosophiam cognoscitiva , cognoscere essentiam Dei, quo nihil absurdius diei potest Z Nam per ipsam naturam Divinam etiam bruta, & omnia quae existunt, producta sunt & conservantur : ergo anima hominis non cognoscit essentiam Divinam, quia illi intime unita est,& multo minus illi sic unita est ex ratione , quam SylVanus producit .ao . Menagius a) loquens cum contemptu de hac opinione, quod videamus in hac vita immediate Deum, quin tamen ullum nominet, adscribit deinde cuidam Bramanchellio, quod eidem addiderit corpora ipsa a nobis videri in Deo . At revera utrumque docuit Malebranchius, quare perfectus quidam ipsius asseela fuit Bramanchellius, non vero auctor . Cum primo in sua Inquia Dione veritatis proposuit hanc doctrinam Μalebranchius, ea indem limitavit a ad sola objecta materialia , quia haec ita sunt e tra animam, ut ipsi uniri non possint, nec fieri praesentia modo
proportionato, ut anima eorum perceptionem acquirat. Quare L a neces- i Id. ibid. par. a. lib. I. cha. . pag. 383 .
103쪽
neeellarium credidit ut per entia aliqua repraesentativa talium objectorum , quae nominaVit ideas, fierent animae praesentia. Ar-naldus i) suspicatus est ipsum in hanc opinionem descendisse seductum ab analogia, quam male supposuit intercedere inter oculos videntes, & mentem cognoscentem. Sicuti enim quae oculis corporeis praesentia non sunt, per imaginem , quae ex speculo alia quo ad illos resectatar, punt apto modo praesentia, ita pro iis, quae extra animam sunt, excogitavit has ideas, seu entia illorum representativa quibus cum vellet nos unitos, jam visus est sibi via
de re praesentiam requisitam ad illorum perceptionem. Praejudicio igitur deceptus fortasse est plusquam vulgari Malebranchius, quod continet hanc falsitatem, animam scilicet ad habendas cognitiones indigere praesentia locali objectorum , & satis illi non este praesentiam , quae dici potest objectiva, quae non est, quid disti ctum ab ipsam et sua cognitione. vidit Antonius Genuensis hanc etiam impugnationem ab Arnaldo ela boratam, attamen nihil ea , neque aliis omnibus ab ipso in hanc rem scriptis, quae sibi semper non digna tanto viro vi sunt, commotus, statuit inter alia hanc propositionem, a) Idea ct perceptiones non videntur e posse una ea- denique res: & de hoc etiam principio Malebranchii, quod nemo
possit percipere objecta ex terna in seipsis, dixit ab Nihil es et
rius ures que ; Nam mens non potes in seipsis objecta alia cognossere, xi aut illa in mente conriti utur formaliur , aut mens ipsa rebus Omnibus ivtime sit praesens. Nihilominus quantum pertinet ad ipsam metconclusionem ipsius Malebranchii, quod omnia in Deo videamus, . ipsi ita vehementer adversatur , ut eum in hoc insanum, & communi sensu plane carentem dicat, multisque argumentis urgeat , quorum aliqua inveniuntur inter illa etiam Arnaldi, quae caeteroqui non digna tanto viro pronunciavit.
1 os. Sed redeo ad Malebranchium . Ille in decursu citati libri docet ideas repraesentativas aliud non esse , niti s) id, quod in Deo es, quod repraesentaι entia creata : hoc ipsum deinde explicat
a) Id. ibid. in Scholio . p. II 4.
104쪽
dicendo, esse IJ ideas rerum , qua in Deo funt. Atque cum dixerit capite primo, sola corpora cognosci a nobis in hujusmodi ideis, non vero spiritus, nec animas nostras nec Angelos, atque ididisum ex proseila capite septimo conetur suadere , ille sui immemor capite intermedio , scilicet sexto proponit sibi demonstrandum , nos omnia in Deo videre, idque repetit in suis tractatibus in taphysicis dicens a) propositio, quam propugno, omnia videri a nobis in Deo ἰ es generalis . Hac illae suae opinionis amplificatione, qua vis notam inconstantiae non effugiat, evitat saltem argumentum , quod per eam opinionis suae limitationem ad sola corpora fieri contra ipsam poterat, indignum scilicet esse Sapientia Divina, comminisci Deum alias nobis cognitiones tribuere uno modo, alias alio, nulla apparente causa hujus dii rmitatis suae in nobis oper tionis, & multo magis indignum, Deo, ex iis , quae in suis ideis
habet, patefacem infima dumtaxat, ut res materiales, non Vero persectiora , ut sunt res spirituales . Esset & hoc aliud contra ipsum argumentum, quod evidenter nobis constat numero pam eas , & imperfectas habere nos rerum cognitiones : Sed si ratio, quare habeamus cognitiones est, quia ut ipse ait 3 Deus montibus nossis praesentia sua arctissime unitur , iam deberemus omnia Onὶ-nino, & persectius cognoscere : ergo si tam paucae in nobis sunt,& tam impersectae cognitiones, ratio illarum non est unio Dei cum mente nostra. At ille elusit hoc etiam argumentum , quia postquam eam attulit rationem , addidit hanc limitationem , dummodo Deus velis mente retegere id, quod in se habet, quod repraesentat opera Dei. Sed hoc posito tota hare sua commentatio est plusquam . inutilis . Ρro uno enim mysterio , quod erat in communi sententia, de modo, quo anima faceret sibi suas cognitiones, occasione impressionum , quae fiant in sensibus, multiplex jam in hac sua opinione adstruitur, ut olim Paras conclusit ), tum circa unionem, & quidem arctissimam, quam habet Deus cum mente: tum circa modum , quo anima particularia objecta videat in Deo opeidearum , quae sunt in ipso : universalia vero sine hujusmodi ideis .:
105쪽
tum circa rationem, qua Deus alia , quae sunt in se vel suis ideis
1o6. Admirabilis haec opinio , quod videamus, quae sunt extra nos in Deo, seu ideis Divinis: & quod Deo immediate unitisimus , latetur ipse idem perturbasse multorum animos, & imaginationem , verum illam i) non timui, inquit, in vulgxs edore, 'et si appareret absurda , ct essem etiam persuasus nullo mibi futuram bonori apud multos, quia facit ut intelligamus animam unitam esse directe soli Deo . Unua a enim non es ninro corpori juxta ideas va arer, sed es Dii Deo unita immediate ct directe . Hanc ille unionem animae nostrae eum Deo habet pro fundamento & ratione, ex qua in te,
ligi potest tota ipsus doctrina de nostris perceptionibus: 3 πα-
quot, inquit, fant qui in elligun/, uniti sunt rationi universali, qua illussat omus intelligentias. Persuasus sum nihil esse υisibile , nihil quod posset agere in animam, seque illi manifesare , praeterquam subsantiam non filum sicacem, sed etiam iotelligibilem rationis. Nihil nos vid mus in hoc mundo materiali, ubi nosra corpora habitant, nisi quia mensnofra per suam aucritonem deambulat in alio , nisi quiu contemplatur pulchritudinem mundi archetypi, ct intelligibilis, quem complectitur ratio Deus ) . suemadmodum corpora vivunt supra terram , o pascuntur fructibus diversis, quos terra producit, mentes pariter mina nutriuntum ii em veritatibus, quas complectitur subsantia intelligibilis , is immutabilis Vrebi Divini. 1o . Qui observet Platonicorum quorumdam sormulas, dum doctrinam sui magistri exponunt circa modum cognoscendi nostrum per ideas immutabiles, comperit sontem, ex quo hane suam opinionem hausit Malebranchius, ut ipse idem palam facit, qui eam etiam ex Platone & Platonicis conatur suadere . Audiatur Marsilius Ficinus celebris ultimorum temporum Platonicus, qui ad mentem Malebranchii Platonem inducit sic loquentem, s) Plato nosor inquit, quemadmodum visus nihil unquam vim
bile percipit, nisi in ipso summi visibilis, Hos filii splendore , ita n que intellectus humanus intelligibile quicquam apprehendit, nisi in ipso
s) Fic. lib. i. de Sanit. tuenda .
106쪽
intelligibilis summi, hoc es Dei lumine nobis semper, ct ubique pra- sente . Et in Commentariis ad Convivium Platonis dicit, I Deus
animam procreat, eiquσ mentem vim ad intelligendum largitur, qua vacua esset atque obscura, nisi Dei Issi lumen ad 1set, in quo rerum omnium inspiciat raxioras. Unde per Dei lumen intelligit, arque ipsum divinum dumtaxat lumen agnoscit. Diversa tamen videtur Ux scera , quia sub diversis rerum ideis, ct rationibus ipsum intelligit. Alias loquutiones , quas pro suis Malebranchius agnoscat, refert
Genuensis a) ex Iamblicho , & Plotino. Ioseph Olivetus 3) .& Auctores Historiae Universalis ) post Petrum Baylem, legentes
apud Tullium cs) Democritum tum imagines, earumque circuitus in Deorum numero referre : tum illam naturam, qua imagines fundat, ocmittat: tum scientiam intelligentiamque nosram, videntur sibi alium lantem hujus Malebranchiani commenti invenire . Nalebranchius interea tam certum se fingit de veritate hujus vel suae vel veterum opinionis , ut in sua quidem inquisitione verntatis concludat m) credimus hanc explicationem plusquam vero itim cuilibat apparituram: Sed postquam Arnaldus& Lockius in accurato eiusdem examine identidem demonstrarunt nullam esse seimsum in suis verbis, & quae in eo libro dicit esse aggrepatum comtradictionum . iam longe abest a specie verosimilitudinis. In libris autem deinde editis de Metaphysica confidenter affirmat eos . qui aliter veritatem rerum se attingere putant, quam via a se indicata , vehementer falli & errare. Et cum ipsemet videat, &fateatur , miam bane esse asperam defcilemque, o quam fera n mo tenet, addit, id poena es, ct argumentum peccati, o nascitur ex rebellione corporis; in quo exponendo & assignando commentitio quodam discrimine inter modum cognoscendi hominis inflatu innocentiae, & modum cognoscendi nostrum in statu na
107쪽
8 8 IDEAE NON DISTINGUUNTUR turae jam peccato originali insectae, pluribus deinde i) iterum atque iterum immoratur. ARTICULUS- II. Argumenta generalia pro propositisae. -
I 8. I. Α Rguitur . In tantum distinguend ae essent ideae a m αα ceptionibus iuxta aliquod adversar torum placitum , in quantum hac via melius saltem intelligi posset natura , & origo cognitionum nostrarum ; Haec enim est ratio, quam sequuti sunt auctores hujusmodi distinctionis: Atqui falsum e1t melius haevia intelligi naturam, & originem cognitionum nostrarum e ergo . Minorem suadet. I. Ipsa met jam exposita narratio diversarum opinionum , in quibus hujus modi distinctionem fundant illius authores, quarum singulae cum liberari non possint ab accusatione absurditatis , jam insuperabilem praeseserunt obscuritatem , & necessario illam cumulant , quam debebant dissipare . II. Suadet: ipsemet consessio aliquorum saltem hujusmodi auctorum , ut Malebranchii, qui parum sui memor omnia, quae in ' sua inquisitione veritatis, & in iis , suos deinde protulit, tractatibus Metaphysicis ad tuendam hanc distinctionem, tanto apparata fabricaverat, imprudens tandem destruxit, dicens a) Nescimur,
Fomodo cognoscamus nos ipsi ac velimus; nam non babentes ideam claramonimae nosra , nihil possumus clare comprehendere δε nofris modificati
nibur g quae ratio utpote ver issima , ut suo loco in hac ipsa digertatione manifestum fiet, est novum argumentum, & quidem a priori pro hac minori. III. Suadet authoritas aliorum philosophorum , qui eamdem aperte affirmant, ut Io. Gualbertus de Soria , qui dicit, 3) Philosophos qui ideas a perceptionibus distinxerunt, via1se , ct varias disputationes ac libros produxisse prorsus inutiles,
utpote plenos falsi suppositionibus, ct merbii sine sensu . Et Busserius, qui audita explicatione Malebranchii provocat ad generis humani
108쪽
mani iudicium, an in ea sit aliquis sensus: Et Arnaldus, qui totam Malebranchii in hac re doctrinam in libro De oeris ct falsi
iddi, subtilissime perscrutatus, saepius dicit eam esse complexum contradictionum , seque attonitum declarat, dum tam multa observat manifesta argumenta non solum ignorantiae, sed etiam stupiditatis in homine caeteroqui magni nominis. Similia saepe reis petit Lockius in eiusdem alias citato examine . 1 os. II. Ideo adstruitur distinctio idearum a perceptionibus, ut per ideas cognoscamus ea, quae sunt extra animam : sed si haec aliter non cognoscimus, quam per hujusmodi ideas, ea revera non cognoscimus: ergo male adstruitur ea distinctio. In hoc a gumentum recidit, quod S. Thomas dixit contra ideas a Platone excogitatas etiam ad habendam cognitionem certam de rebus corporeis , quas pro mobilitate corporum aliter haberi non posse censebat, i) Derisibile videtur, ut dum rerum notitiam quar imus, alia entia in medium asseramus , qua non possunt esse eorum subsantia ,
eum ab eis disserunt secundum esse; Et sic illis substantiis separatis cognitis , non propter hoe de sis sensibilibus judicare possemus. Hoc non
erat omittendum utpote illustrans, & confirmans argumentum propositum , cui insistens dico nullam esse controversiam circa majorem : Quippe ea continet rationem adversariorum; Vidimus enim modo hanc a Platone allatam . Eamdem Democritici
pro suis speciebus proponebant, & alii pro suis ideis materialibus f. 4. , & Malebranchius, qui ait, ca) ea qua sunt extra ann
mam non possumus percipere nisi mediantibus idoli, si Ditem imae ipsi intime uniri nequeant. Et iterum, 3) Non dubium es, quin videantur corpora cum suis proprietatibus per suas ideas, cum non sint intelligibilia per se . Circa minorem dividuntur Adversarii: alii eam concedunt, alii vero , negant . Illam concedit Malebranchius , utpote quae est pars ejus doctrinae: Nam in suis illustrationibus ad librum tertium de Inquisitione veritatis hare habet apud Arnaidum, qMicquid est in mundo materiali, non es visibile per se ipsum. Anima non undet nisi illum solem G. gr. cui es immediate unita, scilicet ideam solis .
109쪽
Et alibi, eorpora ipsa, quibus unimur, non sunt illa, qua viismur, sed videmus corpora intelligibilia . Atqui utramque praemissam concedit , & deinde non solum negat consequentiam , sed etiam contrariam statuit & propugnat, nimis aperte peccat contra Dialectiacam , ut inter philosophos nequeat omnino connumerari. Venio ad illos , qui eam minorem negant . Atque hi sunt Peripatetici. Horum doctrinam pro duabus specierum classibus, quas admittebant sensibiles pro sensationibus , & intelligibiles pro sublimioribus cognitionibus, sic complectitur S.Thomas , si) Species intelligibilis se habet ad intellectum ,sicut species sensibilis adsens/m : sed θα- cies sensibilis non es illud, quod sentitur, sed magis id, quo sensus βη-rit : ergo species intelligibilis non es, quod intelligitur , sed id quo iu-telligis intellectus. Contra istos igitur minor sic probatur : Evidens est picturam rei non esse ipsam rem , & proinde non videre aut cognoscere ipsam rem , qui solum cognoscit ejus picturam :ergo a pari evidens dici debet, ideas quae sint species sensibiles.seu intelligibiles rerum non esse ipsas res, & proinde qui videt aut cognoscit solum species sensibiles seu intelligibiles, non videre aut cognoscere ipsas res. Adversarii pro certo habentes dari species , conantur ab hoc argumento se aliquo modo liberare : Sed equidem non inveni apud illos nisi mera Verba , & apertam petitionem principit. Iure itaque Iulius Caesar Scaliger audiens hane eorum doctrinam ta) non videri speciem , sed rem per speciem : Deriem esse videndi rationem , nec posse nos vid*re jeciem , quia nσces esset , ut per speciem videremus, concludit: Haec sentenria es omnium absurdissima ; dico enim rem non videri, sed speciem . 1 IO. III. Cum Lock a) . Si nihil extra animam positum per se ipsum cognoscimus, sed ejus dumtaxat ideam percipimus, quoties Deo placeat hanc nobis perceptionem dare , ut aliqui ex adversariis expresse q. Ios. ) advertunt, jam non solum certi esse non possumus de existentia ullius rei extra animam , sed potius concludere possumus nihil extra illam existere : Sed hoc est absurdum : ergo & id unde sequitur . Quam vera sit major , seu quam
legitime descendat illatio ibidem enunciata ex adversariorum hypothesi
110쪽
A PERCEPTIONIBUS . . s Ipothesi plane persuasit Georgius Berheleius, qui reserentibus Tr voltianis I) , cum discipulus fuerit Malebranchii, cujus in haere doctrinam ipse idem exponit ab , ex ea intulit universalem Immaterialismum, sive Idealismum, & ita propugnavit in suis Dialogis in re lam, is Philomum Anglice editis Londini an .i 71 3.
quo adhuc vivebat Malebranchius, & Gallice deinde anno 1 so, ut Idealistarum Coriphaeus vulgo habeatur . Eadem praeterea suadetur, quia cum Deus nihil frustra operetur, posita adversariorum .doetrina , non est ulla ratio, cur quicquam extrahat e statu pollibilitatis ad illum existentiae: Non illa, ut det nobis rerum perceptionem a Non enim indiget Deus existentia ullius rei, ut hujus nostri solis, ut det nobis perceptionem ideae, quam ipse habet de sole: Non illa, ut existerent etiam caussae secundae, tum quia si dubitare possumus de existentia cujusvis rei extra animam , te mere affrmamus existentiam ullius cauta secundae , tum quia juxta saltem aliquos ex nostris adversariis solus Deus est caussa eLficiens . NARTICU Lus III. Argumenta contra Malebranchium , prout docet corpora. a nobis cognosci in ideis Dei.
II I. I. UΜ Arnaldo a). Si cognoscimus corpora solum in ideis Dei, quae sunt ipse Deus, jam male Sacrae literae , & Patres avertunt nos tam vehementer , & tam frequentera contemplatione objectorum sensibilium, tamquam a vana, &noxia curiositate : Sed hoc stulte dicitur : ergo & illud unde se.
II. Per Malebranchium corpora, quia cognoscuntur in ideis Dei, cognoscuntur persecte, & simplici quodam obtutu , & planae nobis fiunt ipsorum proprietates: ) In Deo, inquit, ct poriisas suas videmus eorpora cum ipsorum proprietatibus : atque hinc es, quod cognitio , quam de illis babemus, sit persectissima : boc est, quod idea, quam de extensione habemus sussciat, ut cognoscamus omπσs pro- M a pri